De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

Ioa - IDEAE NON DISTINGUUNTUR

unam tertiam ideam per modum cujusdam compositi, quod nescio an fuerit unquam , qui id dixerit: nego vero , si intelligatur non fieri cognitionem universalem ex praeviis cognitionibus plurium singularium rerum, quae observentur convenire in aliquo

attributo essentiali, quod dum ipsum solum concipitur praeci sima reliquis singularis rei attributis, jam fit nova quaedam cognitio, quae appellatur universalis, quia illa in se una apta est praedicari de multis. Eodem hoc argumento usus jam fuerat Malebranchius etiam capite sexto secundae partis libri tertii de Inquisitione Vertitatis . Sed hic locus minus attendi poterat, postquam Lockius i Observavit, in eodem capite negari ab eo simul & affirmari esse in nobis cognitiones universales . Quod neget, haec suadent, id quod

videmus, nihil es praeter unum, aut plurima entia specialia . Quod vero affirmet , haec ostendunt; mens sibi itas universales repras

dare posse non videretur , nis omnia entia in uno inclusa viderer .

Iaa. IV. Objicitur. Corpora materialia non possunt agere in animam : ergo non possunt cognosci ab anima nisi per ideas . Resp. cum Arnaldo a) . Omitto ans, ct nego conseqm . Agiatur hic de habenda ab anima cognitione corporum, ad quam nihil reseri, an illa possint in animam agere nec ne . Deus omnia cognoscit, at quis dicat aliquid esse, quod agat in Deum. Numquid ratione utitur, qui dicat, caecus non potest videre: ergo

neque potest videri Z Confundit igitur Adversarius activa cum passivis. U. Objicitur . Quod non est ens intelligibile , non potest cognosci nisi per ens intelligibile , quod illud repraesentet: Sed compora non sunt entia intelligibilia, ideae vero illorum repraesentativae sunt entia intelligibilia: ergo corpora non possunt cognosci, nisi per ideas illorum repraesentativas. Resp. nego majorem, quae aequivoco laborat in eo vocabulo

intelligibile, quod quocumque modo sumatur, ficit propositionem Disiam; intelligibile enim potest significare vel id, quod potest cognosci, vel id quod est ens spirituale . Si in secta majori sumamus intelligibile in primo sensu, idem ea sonat, ac quod non est ens, quod possit cognosci, cognosci tamen potest per ens, quod

122쪽

A PERCEPTIONIBUS. Io I

quod illud repraesentet, quae est propopositio sibi contradicens ,& involvens ridiculam suppositionem , quod possit per aliquod ens repraesentari id, quod non potest cognosci .. Quod enim est hujusmodi, nihil est; & nihili nulla est repraesentatio . Sin sumamus intelligibile in secundo sensu pro ente spirituali, adhue Dufa est propositio, & rursus est mera petitio principit. Hoc aequi-Vocum advertit iam, & simili modo dissetvit Arnaldus. Ia 3. Ul. Objicitur ab eodem Μalebranchio si) . Si per sensus cognosceremus corpora in seipsis , qui videt corpus, haberet per oculos cogntri em ipsius extensionis, ac coloris, & qui idem tangat manibus, haberet per manus ideam pariter extensionis, &ejusdem vel caloris vel frigoris . Sed hoc est impossibile : ergo non cognoscimus corpora in seipsis, sed in idea archetypa omnium creatorum . Minor probatur . Impossibile est ut color sit calor , &calor sit color: sed si per sensus cognosceremus corpora in seiplis,

cognoscendo ipsorum extensionem, calorem, & colorem, cognosceremus extensionem, quae est simul color & non color, calor &non calor: ergo Reis. conc. maj. nego min. Ad hujus probationem conc, mafct dis. min. Cognosceremus per unam cognitionem seu sensationem extensionem , quae est simul color , sive ut accuratius loquar,

in qua est color aliquis, scilicet objectivus, & per aliam sensationem a prima distinctam cognosceremus extensionem , in qua est non color, scilicet calor similiter objectivus, conc. min. Cognosceremus per unam eamdemque sensationem illas diversas qualitates , nUO min. ct conseqm . Color extensionis corporeae consistit in particulari textura superficiei, quae reflectat hos potius radios lucis , quam illos': calor vero in particulari motu minimarum par tium ejusdem , quae duae modificationes non repugnant inter se;

possunt itaque ambae eidem extensioni inesse , & esse objecta diversarum sensationum ..ia . VII. Objicitur . Non potest anima cognoscere, nisi ea, quae ibi sint, ubi ipsa est : ergo corpor a , quae anima cognoscit

ibi posita, ubi ipsa non est, cognoscit per ideas, quae supplent

earumdein praesentiam. i Malebr. Entr. sur la Metaph. s. pag. I 68.

123쪽

1o IDEAE NON DISTINGUUNTUR

Re p. uego ans. Ad cognitionem animae non requiri , ut east in eodem loco, ac sunt objecta, quae cognoscit, suadetur, quia etiamsi anima sit in eodem loco, ac corpus, cui unita est, attamen illius internam structuram non cognoscit. Igitur quid murum est, quod etiam cognoscat corpora extra se posita , & in quibus proinde ipsa non est. Hinc tamen non sequitur , quod possit cognoscere corpora extra se posita quocumque in loco . Quid autem requiratur ad cognitionem animae objectorum sibi externorum , ex dicendis aliquo modo patebit . Videsis etiam responsi

nem Arnaldi si) huic objectioni. . .

ras. VIII. Objicitur ab eodem a) . Si corpora , qua nos cim cum aut , in nihilum redassa essent, possemus nihilominus illa videre , o videremus reipsa, qualia videmus, A ipsorum idea nos licerent, quemadmodum nos assiciunt, cum sunt praesentia . . . Id enim quod acineidit somniantibus, ct aegrotantibus susscienter hoc suadet : ergo corinpora videmus in ideis. Resp. nego ans, atque ut ejus falsitas manifesta fiat remota omni specie contradictionis , cujusmodi est posse a nobis videri invisibilia, ejusdem sensus per hoc entymema propono . Nullis existentibus corporibus possumus habere eorum ideas, quales habemus ipsis praesentibus; Hoc enim fatis suadet exemplum somniantium & insanorum: ergo nullis etiam existentibus corporibus possimus eodem modo ea cognosceres ac nunc cognoscimus ipsis existentibus. Iam vero negatur hujus entymematis antecedens a Intima enim experientia ac conseientia constat diversam esse apprehensionem rerum in vigilantibus & fanis, ac sit in somniantibus aut insanis. Ab horum ideis 3) perspicuitatem , qMammordicus tenere debemus, abesse dicimus, reposuit jam Tullius Academicis , qui ex eodem antecedenti concludebant, nihil esse, quod affirmari possit tamquam verum, vel negari tamquam falsum, qui etiam observavit hos inconstanter loqui, dum dicunt dormientes & vigilantes, sanos & insanos posse easdem habere cognitiones a Cum enim diversitas harum vocum ex sua institu

124쪽

tione significet non eamdem esse vim. & integritatem nec mentis nec setasuum in utrisque , iam qui eo moclo loquuntur, dicunt

sent aliter assecti, tum nihil interesse . 126. IX. Objicitur ab eodem a). Perceptiones, quae dicuntur sensationes objectorum liabentur a nobis, positis talibus mo. tibus in corpore vel cerebro . Atqui non potest a nobis assirmari. quod hujusmodi perceptiones habeantur a nobis mediis hujusmodi motibus; Nam vel solus Deus facit hos motus, vel solus potest facere : ergo debet assirmari quod habeantur per alia media : ergo per ideas Dei. Atque descendens ipse in aliis locis ad explicandas sensationes delectabiles, & doloriseras, quas ex diversis comporum qualitatibus, & proprii corporis affectionibus communiter Philosophi repetunt, omnes reserente cum indignatione Lud vico Barbieri ca) repetit ab essicacia substantiae divinae, cui uniti

sumus, in quantum est repraesentativa extensionis materialis uno velatio modo . .im Adsp. conci m . ct nego min. Ad hujus probationem imprimis dico omitti eam posse , quia etiamsi solus Deus faceret eos motus, tamen. hinc non insertur eos non esse media ad habendas objectorum perceptiones. Deinde dico certum esse ex iis, quae alibi disserui de actione corporis in corpora, Deum solum non facere actu hos motus, sed fieri mediis impressionibus objectorum i instrum materialium : nec Deum solum posse eos facere eo modo constanti, quo fiunt, quia hoe inserret frustra esse organa sensoria, & totum Mundum .

Objectiones pro perceptione objectorum quorumvis in Deo.

fumus fricientes cogitare aliquid a nobis, tamquam ex nobis i sed susscientia nostra ex Deo es. Cognitiones, quas Phi-o lo -

125쪽

1os I DEAE NON DISTINGUUNTUR

losophi sibi tribuunt, Scriptura tribuit Deo , IJ Deus illis vi ut fatis. Alibi dicitur Deus est , ab qui docet omnem scientiam .

Alibi quod sit, 3) Lux υ:ra qua illuminat omnem hominem venientem in hune mundum . Sed haec significant omnia nos cognoscere in Deo : ergo

Resp. conc. maj. ct nego min. Nam aliqua illorum agunt de cognitionibus supernaturalibus, aliqua de facultate cognoscendi, quam Deus nobis largitus est , & quam continuo conservat, & ad cujus actus physice, & immediate concurrit. Nulla igitur loquum Ur de cognitione rerum in Deo iuxta sensum adversarii. Genuensis acrius contra ipsum sic arguentem dicit, ) Turpe e loca illa Malebranchius contorquet, o de gemino sei se perturbat, ut genio suo

ras. II. Objicitur . Si in Deo sumus , in Deo cognoscimus; Atqui in Deo sumus; Nam scriptum est, s) In ipso vivimus, ct

mmemur, o sumus: ergo in Deo cognoscimus . . , Res . transeat maj. θ dis. min. In Deo sumus , quatenus a Deo continuo habemus ut simus , conc. min. In Deo saniu , quatenus simus uniti Deo in sensu Malebranchii , nego min. re dis cm- sequens: in Deo cognoscimus, quatenus a Deo habemus vim .&aetum ipsum cognoscendi, utpote eo concurrente positum Ac conseqm : In Deo cognoscimus , quatenus Deum ipsum immediate videamus, nego conseqm : Scripturae sensus is est, juxta quem concessa est minor. 63 Dicendum, sic S. Thomas, quod creatura in Deo esse dicuntur, in quantum continentur , ct conforvantur virtuo Divina . Ei hoc modo intelligendum est verbum tofoliis. in quo vivimus, movemur θ fumus. Eodemque pacto verum est, quod Leib-nitius dixit, remnia videre nos in Deo , vetus 'es sententia, o F sano sensu intelligatur, non spernenda . Ias. III. Objicitur argumentum , . quod Malebranchiusia inpellat validius, quod se in haπe injecit sententiam . Sic habet. Experientia constat, nos non eogitare de ulla re singulari, quin prius i Ad Rom. I. I9.. a Psal. 3. ID.

126쪽

A PERCEPTIONIBUS. Io

cogitaverimus de omnibus: nec desiderare cognitionem rei particularis , quin ejusdem cognitionem confusam & generalem habe mus : ergo habemus semper cognitionem aliquam omnium entium, vel ut ipse ait, omnia entia menti nos,a sunt praesentia : Atqui omnia esse menti praesentia non possunt aliter , nisi quia ipsi me ui praesens es Deus, qui in simplieitate entis sui Omnia entia complectitur : ergo

Resp. cum Lockio IJ , nego ans, quod pertinet ad primam ejus

partem. Propria enim experientia non solum non constat nos cogitare de singularibus, postquam prius cogitavimus de omnibus entibus, sed constat oppositum . Equidem observo me non cogitare prius de omnibus entibus, dum volo cogitare de hac Mal branchii opinione. Et quis credat hominem, qui velit cogitare de re, quam amisit, vel acquisivit, prius mente sua vel percurrere omnia entia, vel de ente in genere cogitare . Quod pertinet ad secundam antecedentis partem, ea distinguenda est secundum id , quod jam dico . Nos quidem non possumus desiderare cognitionem rei particularis, quin habeamus cognitionem ejusdem rei secundum attributa generica, scilicet rei, & existentiae ipsius, & aliorum similium : at possumus desiderare illius cognitionem, quin ullam omnino habeamus ejus cognitionem secundum attributa particularia seu specifica. Sic caecus potest desiderare eognitionem hujus vel illius determinati coloris; Physicus illam de Incolis terrarum Australium, & Christianus illam de cauestibus donis, quae praepar vit Deus diligentibus se, quorum omnium nullam nemo hominum habet, ut est certum, cognitionem, nisi secundum praedicta attributa generica . Quod pertinet ad consequentiam, concedo nos habere cognitionem Omnium entium , quatenus habemus cognitionem emis in genere : sed nego nos habere cognitionem omnium entium in particulari. Quare minor subsumpta nullum habet locum.

I 3o. IV. Objicitur aliud argumentum, de quo idem Malebranchius dicit, a) quod forsan demoufrationis vicem geret ap*d eos qui ratiociniis abfractis assueti sunt . Sic habet. Impossibile est Deum

in suis actionsebus alium habere finem principalem a se ipse diu sum . . . Nectio igitur es , ut cogniIio, quam monti impertitur, aliquid nobis

127쪽

IO8 IDEAE NON DISTINGUUNTUR

patefaciat, quod in in ipse si . . . Deus igitur non potes sacer: mentem ad cognoscenda opera sua, nisi ruens illa videat aliquo modo Deum, viadendo ipsius opera . Resp. permitra ans, ct nego primam conseqm , cum ejus duplici suppositione, altera, quod omnis nostra cognitio sit a Deo solo, qui eam nobis impertiatur : altera vero, quod omnis nostra cognitio sit de eo , quod in Deo est. Falsa etiam est secunda consequentia , ut quotidiana experientia demonstrat in plerisque hominum a De paucis enim historiae reserunt tamquam aliquid singulare solitos fuisse videre aliquo modo Deum, videndo ipsius Opera . Permisi autem dumtaxat antecedens, quia modus ille loquendi , Deus in suis aetionibus non potest habere finem a se ipso diversum, si significet finem ultimum omnium, quae Deus creavit, este ipsum Deum , sive suam gloriam, est verissimum, & aperte a S. Scriptura declaratum , ut alibi si dixi. Sin vero significet finem etiam proximum , & immediatum omnium creatorum esse ipsum Deum, est falsum . Hic enim finis proximus, & immediatus varius est pro variis rebus, & seipsum in plerisque quodammodo inanifestans . Sic sensibilium finis immediatus sunt sensus; color enim est propter visum , sonus propter auditum, &omnes creaturae irrationaleS sunt propter rationales, quae tandem habent pro fine immediato ipsum Deum, quatenus ex rerum creatarum contemplatione possunt, I debent in Dei cognitionem as, surgere, & ad illius amorem innam mari . Subtilem hujus objectionis consutationem dedit etiam Lockius a) , animadvertens plures alias absurditates , quae in aliis propositionibus intra illam quomodocumque insertis inveniuntur. , 13 I. V. Objicitur ab eodem 3) . Nihil finitum potest repraesentare infinitum, prout est in se : ergo cognoscentes Deum ens infinitum prout est in se , illum in seipso immediate cognoscimus. Rop. coarc. ans, is nego suppositum consequentis, scilicet cognosci Deum a nobis in hac vita prout est in se . Haec sunt praeci-Pua, quae ex ratione congessit Malebranchius pro sua hac fabula metaphysica, ut eam appellat Encyclopaedia ad articulum, Idea .

128쪽

A PERCEPTIONIBUS.

ARTICULUS VII. Objectiones ex S. Augusino pro pereeptione objectorum in Deo.

culcat, nos non intelligere per magistros exterius docentes , sed per intuitum cujusque particularis veritatis in ipsa suprema, & universali veritate . En aliqua ipsius verba : ab μuniversis qua intelligimus , non loquentem, qui personat foris, sed intus ipse menti prasAntem consulimus veritatem , verbis fortasse ut con Iamus admoniti: Ille autem qui consulitur docet, qui in interiora homine habitare dictus es Christis, ides incommutabilis Dei virtus, at que sempiterna sapientia , quam quidem omnis rationalis anima consulit, sed eantum cuique panditur , quantum capere propter propriam e bonam, sive malam voluntatem potes . Et si quando fallitur, non sit viIio consulta veritatis, ut neque hujus, qua foris es lucis vitium es, quod corporσi oculi sepe falluntur , quam lucem de rebus visibilibus consuli fatemur, ut eas nobis, quantum cernere valemus, Vendat : Et infra, a) Disciplinas, qui se docere profitentur , cum verbis explicaverint, tum illi, qui discipuli vocantur , utrum vera dicta sint, apud semetipsos conmorant, interiorem scilicet illam veritatem pro viribus intuentes. Tunc ergo discunt, is eum vera dicta esse intus inmenerint, laudant, nescientes nou se doctores potius laudare , quam doctos suam vere scriptum es authoritate Divina , ) ne nobis quemquam magisrxm dicamus in terris, quod unus omnium magiser in Caelis sit:

Resp. nego antec., quod non suadent adducta loca ; Nam se pus Augustini in illis alius non est, quam suadere res signi Maias per verba , sive materiales sint sive spirituales, non cognosci per verba ipsa : sed materiales quidem ad sui cosnitionem requirere

ut sensibus, spirituales vero ut menti convenienter exhibeantur :utrasque vero unice cognosci per vim intelligendi, ejusque opportunum exercitium : quorum utrunque jure tribuitur Christo D

mino, primum quidem, quia scriptum est, s Omnia per ipsum facta

oad tace.

129쪽

'a 1o IDEAE NON DISTINGUUNTUR

facta sum: secundum vero tum propter hoc ipsum, tum quia usus ille mentis numquam sejungitur a Gratia aliqua ordinis vel nat ratis vel supernaturalis, prout cognitio est naturalis vel supernat ratis . I B, inquit, me aliquid docet, qui vel oculis, vel ulli comporis seUui , vel ipsietiam menti praebet ea, qua cognoscere volo .... namque omnia quae percipimus ut sensu corporis, aut mente percipiamus . Illa sensibilia, hac intelligibilia aut spiritualia vominamus suamobrem in iis, qua menu cernuntur, frufra cernonis loquelas amdu , quisquis ea cernere Mn potes .

133. II. Objicit a) . Iuxta S. Augustinum in Deo videmus

numeros , figuras, veritates speculativas, & practicas, leges aeteranas , & regulas immutabiles morum: ergo cognitiones nostrae sunt perceptiones substantiae Dei, quam Deus nobis manifestat, quatenus est Archetypa omnium rerum , & omnium possibilium. Antecedens quod pertinet ad numeros suadem haec S. Doct ris verba, 3ὰ Continet memoria numerorum dimensionumque rationes, o leges innumerabiles, quorum nullam corporis sensus impressis snsi numeros omnibus corporis sensibus , quos numeramus : sed illi alii sunt , quibus numeram*s, nec imagines forum sunt, ct ideo valde sunt.

Quod pertinet ad figuras haec suadent, b suis mente rameacus es, qui non videat fas figuras, qua in geometria docentur, habitare in ipsa veritate.

Quod pertinet ad veritates speculativas, suadent haec : s)μου sic illa fuerunt, ut esse domerent, aut sic futura suis, quasi non Ant, sed idipsum esse semper habuerunt , semper habitura sunt: manent

autem non tamquam in Dariis locorum Ixa veluti corpora , sed in natura. incorporali intelligibilia : Praso sunt mentis adspectibus ad quas mentis acie pervenire pia corum es , ct cum pervenitur , D rei non transitoria transitoria cogitatio,

Quod pertinet ad regulas morum , suadent haec : I) suae

recta sura, quibus regulis judicant, nisi iis quibus vident, quemadmotam quisque visere debeat, etiamsi nec ipsi eodem modo vivant. Ubi eas vident Θ Neque enim in sua natura , cum procul dubio mente isa vi

130쪽

A PERCEPTIONIBUS. m

deantur; eorumque mendes conflet esse mutabiles , has vero regulas iminmutabiles vident nec in habitu mentis, cum ilia regula sint ju- sitia, mentes .ro eorum confra es injusas ..... Ubi ergo scripta sunt , nisi in libro lucis illius, qua veritas dicitur . I 34. Re p. nego ans. quod non evincunt testimonia allata . Ea enim concludunt dumtaxat alterutrum horum , quae iam dico, vel utrumque . Primum est obiecta etiam spiritualia & abstracta . quae aliquo modo cognoscimus , cognosci jam a Deo ab aeterno, & tunc nos circa hujusmodi objecta non falli, quando mens nostra non quidem passive se habens, quasi ab ideis , quae sand in mente Dei afficiatur, sicut ab objectis materialibus afficiuntur sensus: sed quando. exercens vires sibi inditas judicat de iisdem o

lectis, prout sunt in se, & cognoscuntur a Deo. Atque cum in ter obieeta spiritualia, quae cognoscimus, sint etiam regula: m rum & virtutes morales, haec pariter cognoscimus in Deo, quatenus in eo esse intelligimus modo persectissimo , non vero quatenus ea per immediatum earumdem, prout sunt in Deo, intuitum

percipiamus . Alterum , quod obiecta loca , & alia , quae his similia objici possent, probant, est nos cognoscere res in Deo non umquam in objecto, quod videamus , sea tamquam in principio, per quod habemus esse, & vim, & actum intelligendi. Hare interpretatio affertur a S. Thoma occasione similis loquutionis se quentis apud S. Augustinum . quod scilicet in Deo , in veritate incommutabili , & in rationibus aeternis. conspiciamuS nos , qua vera esse cognoscimus : Aliquid in aliquo dicitur , sic ille, cognosci dupliciter . Uno modo ficu/ is objecto cognito , ct hoc modo an mo in faru praesentis visa non potest videre omnia is rationibus aternis. Alio modo dicitur aliquid cognosii in aliquo sicut in cognitionis principis: . seus fi-quod in Sole vidimur ea, qua videntur per Solem , erse necesse est dicere, quod anima humana omnia cognoscat in rationibus aeternis , per quarum participationem omnia cognoscimus. Atque im- . mediate deinde participationem hanc rationum aeternarum nihil

aliud esse dicit, quam vim intellectivam , sine qua quidem quicquam non cognoscimus, sed ea etiam posita, si caetera desint requisita ad ejusdem exercitium , adhuc deficimus a cognitione . Hanc esse mentem, & legitimum sensum verborum S. August,

SEARCH

MENU NAVIGATION