장음표시 사용
111쪽
prietates, quas suscipere potos extensio : & haec est est ratio , quare quasi a posteriori suadere vult animam nostram non cognoscere se ipsam per ideas, quia si hac via se cognosceret , conscia esset de suis omnibus proprietatibus , & modificationibus, quibus capax est, qua cognitione carere se ex certa experientia intelligit ἡΑtqui certum est nulla corpora cognosci ab ullo homine perfecte , quod nemo qui physicam delibavit, negat; Non solum enim eorum intimam naturam ignoramus, sed ipsam etiam in multis externam figuram , Porositatem, texturam , aliasque quasi in medium positas proprietates nescimus& dum ipse cum Cartesio diacit , se clare videre in Deo naturam corporis esse solam extensio nem , eidem opponuntur plerumque alii Philosophi, qui hoc negantullo rationabili modo dici posse, & alii aliam corporis notio-- nem proponunt, ut possit quasi manu contrectare salsitatem suae opinionis; neque enim si in Deo corpora videremus, esset haec diversitas opinionum . Rursus persectane erit cognitio ipsiusmet realis corporis, quod cum in se sit rectam, & bene consor m tum, apparet medio aliquo speculo distortum , atque monstrosum , aut cum sit in re unum, apparet per polyedrum multiplex, ita ut nescias , quo in loco sit illud, quod realiter existit 8 Tandem quanam cohaerentia affirmat hoc loco persectam esse cognitionem , quam habemus de corporibus 8 Cum alibi non admittat nisi confusam in nobis cognitionem de ipsa existentia corporum , dicens 1) Idea extensionis non evadit sensibilis , nisi ex eo , quod subsantia in-
. relligibilis rationis agat in auimam, illique imprimat talem modificati nem , aut sensationem, per quam illi revelat, ut ita dicam , sed modo confuso exsentiam talis corporis: ergo certum est non cognosci a nobis corpora in ideis Dei. Hoc argumento usus est etiam Lochius a) fultus declarans plures absurditates, quas congessit M lebranchius in iis , quae in hac re ibidem dicit. 1 Ia. III. Iuxta Malebranchium ideo percipimus extensiO- .nem corporum, quia illam videmus in extensione intelligibili, quae est in idea Dei. Habemus, inquit, cognitionem determinatae
extensionis cujusvis corporis, ipsiusque figurae ab vel per discrsor
112쪽
applicationes extensionis ideatis immaterialis tutelligibilis adnosram annmum , vel per attentionem nosra anima ad illam ; Sed dici nequit c gnosci hoc modo extensionem corporum; Nam exrensio corporum vel dicitur esse in idea Dei formaliter , & hoc repugnat rationi &religioni, cum utraque suadeat Deum , a quo suae ideae non dus inguuntur, esse ens simplicissimum , nec figuratum , nec divis. bile , quae sunt proprietates extensionis corporum : vel dicitur esse in ideis Dei eminenter, jamque est inexplicabile, quomodo videndo extensionem eminenter talem, percipiamus extensionem Ε malem & determinatam. Quemadmodum enim si illi, qui velit habere effgiem Caesaris, offerretur massa colorum aut marmoris , eique ciceretur in hac massa illam se posse intueri, responderet sibi illudi, qui cum numquam antea Caesarem cognoverito etiamsi sexcentis modis eam aesponeret, numquam fortasse linsius serinam exprimeret, aut si casu in illam incideret, nescius adhuc esset, effgiem optatam se intueri : Ita nisi prius anima perceperit determinatas singulorum corporum extensiones , non pote rit in extensione illa eminenti easdem cognoscere . Quod si velit, ut dicatur ita esse in Deo eminenter extensionem, ut haec simul Varietur pro Varietate corporum, jam sequitur admitti in Deo vari tatem: Quem errorem notavit jam Lockius 1 inserri posse ex aliis hujus Auctoris loquendi modis. Simile argumentum renovari potest circa cognitionem, quam habemus de motu corporum , & quaeri an motus quoque dicatur esse in Deo. Quando ut par est negetur, jam habet locum illud S. Thomae contra Plat inem , quod motum saltem corporum non cognoscamus per suas illas ideas immobiles, nisi serie a) excludatur a mentiis cognitio motus. Quare concludam verbis Arnaldi, quibus non semel a)invehitur in hanc opinionem, ) Mos videre corpora in extensi cintelligibili in ita, qua es in Deo, es maxima omnium chimaerarum.
Urgetur cum Lockio s) argumentum sic . Si dici posset nos videre extensionem corporum in idea Dei, dici etiam postet nos
de la natur. & de la Grace. lib. a. in monito privulo, circa finem .
113쪽
gustare dulcedinem mellis in Deo , olfacere rosam in Deo , sentare calorem ignis, & algorem nivis in Deo : Sed hoc secuncium Bulte dicitur: ergo etiam primum . Major probatur, quia dum dicitur nos videre in ideis Dei, seu in Deo extensionem corporum, vel sermo est de visione in sensu proprio , quatenus significat particularem sensationem, jamque non est potior ratio , cur aliae pamriter sensationes non dicantur haberi in Deo : vel sermo est de vitione in sensu metaphorico , quatenus ea significat quamdam cognitionem , quae dicit relationem ad organum corporis particulare , jamque si non repugnat dici, habere nos cognitionem certam in Deo cognito de extensione corporum, ne repugnat quidem dici
habere nos similem cognitionem in Deo cognito de dulcedine mellis, & aliis hujusmodi. Minor praeterquam quod prae fert quamdam evidentiam , eadem conceditur ab ipso Malebranchio, quandoquidem sensationes per ipsum i) sunt intus iu mcnIς πο- Iira : Et a) Deus sensibilia novit quidem, sed ea non sentit. Ir 3. IV. Cum eodem Lockio 39 . Ideo anima nostra cognoscit corpora in ideis Dei . & non in se ipsis, quia non est imtime unita corporibus, Certe, sic Malebranchius , res mat riales me ui mina non possunt uvisi ea ratione , qua ad eos percipiendas necdisparia es : ergo anima cognoscit saltem in se ipso corpus, cui intime unita est, quam tamen cognitionem eidem negat: vel exinplicare ipse debet, quaenam sit differentia inter unionem corporis cum anima , quae est de essentia hominis, & unionem , quae r quiritur ad habendam cognitionem corporis uniti cum anima , quod tamen nullibi facit. Dicit quidem non posse animam uniri rebus materialibus modo apto ad acquirendam illarum cogniti nem , quia s eum hae extensa sint, mens vero non fit extensa , nulla datur inter eas proportio . Sed nihil importunius hac explicatione, quae siquid valet, infert primo animam rationalem non esse unitam corpori: secundo ne Deum quidem cognoscere corpora in seipsis, quia ipse etiam est mens carens extensione: tertio multo minus
. i) Malebr. Inquis. verit. lib. g. pag. D. Par. 2. cap. l. q. Qinecunque . p. I 07. c4 Mai. Inqu.verit. lib. 3. par.2. et Id. ibid. cap. 6. q. Verum cap. I. pag 10 .
114쪽
cognosci corpora in ideis Dei; nam multo minor proportio eliinter ens creatum & Deum , ac sit inter unam, & aliam crea
II . U. Cum Arnaldo a . Deus vult, ut anima unita corpori posito in medio multorum corporum cognoscat haec corpora , quia haec cognitio illam ducit ad cognitionem , obsequium,& laudem Creatoris, & conservationem hominis : ergo vult modo omnium simplicissimo. Haec consequentia cum habeat vim per se , quia tribuendum est Deo , quicquid magis consonat cum infinita ipsius Sapientia : tum maxime contra Malebranchium, qui frequentissime repetit Deum sequi in suis operibus leges omnium siunplicissimas: & supra hoc principium quasi unicum esset, commentus est quaedam systemata circa Divinam Providentiam in ordine naturae, & gratiae cum multis certis principiis repugnantia , ut alibi dixi a) . Atqui Deum velle, ut anima unita corpori in medio multorum corporum haec cognoscat mediis ideis, non est modus simplicior illo, quo velit, ut cognoscat immediate In se ipsis corpora per facultatem datam animae sic cognoscendi: ergo hoc secundum dicendum, non primum . Siquis contra id, quod in antecedenti assiimitur de unione antimae cum corpore diceret,. Malebranchiam admisisse animam unitam
directo fili Deo , nou vero corpori q. to 6. 3 , imprimis dico in hoc
ipso haberi insignem errorem : deinde dico vim argumenti eamdem esse , si reformata illa propositione dicamus Deum velle, ut anima praesens corpori , quod in medio aliorum corporum est,haee Vcognoscat: tertio dico, meminisse me de iis , quibus ipse, negavit unionem animae cum corpore , sed habere simul ante oculos alia , quibus eam affirmavit. En aliqua ex praefatione sui oporis de Inquirenda veritate : Mehis, inquit, prosecto corpori es uolta , ct illius naturalis efforma. Menter potuit Deus non unire corporibus, q&ibus jam uniuntur . Mens corpori arctissime unita es . In hac ipsa praefatione sunt quidem alii sensus k qui cum his non cohaerent. . Sed ex his confirmatur argumentum contra hunc Authorem, qui Proinde attendi non debet utpote scatens contradictionibus .. Ne-
115쪽
mo autem, Opinor, commemorabit Antonium Genuensem , qui admisit enlymema hujus argumenti, non vero minorem subsumptam , contra quam Arnaldo reposuit cI quasi vero fimplicior via At Arnalina bae. . . Vim auumenti stUra perquiro; Nain quoniam ille nullam suae dubitationis vel eontrariae opinionis rationem aD seri , restat ut habeatur tamquam manifestum ex terminis , esse
quid simplicius objecta cognosci a mente immediate , & directe in se ipsis, quam mediate & indirecte in ideis; quemadmodum
ex terminis manifestum est, viam rectam esse breviorem via obliqua . Quod tandem Malebranchius urgeat viam mediatam , cum sermo est de objectis materialibus, esse omnium simplicissimam, quia viam immediatam impedit conditio talium obiectorum, quae Propter materiam , qua constant, nequeunt esse objectum immediatum mentis spiritualis, est non solum gratuitum , sed etiam iniuriosum Omnipotentiae & Sapientiae Dei , quasi Deus non possit directe obtinere , ut anima cognoscat obiecta materialia in seipsis,& tandem aperte falsum, ut plane demonstrat cognitio horum objectorum in seipsis, quam habet Divina Mens.
ARTICULUS IU. Argumenta contra Malebranchium, prout dicit omnia nos videre in Deo .
xis. I. NTOS in hac vita omnia immediate videre in Deo , I l importat nos in hae vita immediate videre Deum ζSed hoc est falsum; Nam seriptum est, a) Deum nullus homuum vidit, sed nec videre potes. Et alibi, a) Omnes homines vident eum , unusquirique intuetur procul, scilicet omnes habent evidentiam existentiae Dei, ut Sapientissimi, & optimi Entis, sed nemo habet in hac vita ipsius cognitionem intuitivam . Scripturam in hae reacccipi debere, prout sonat, est mens SS. Patrum , & omnium Theologorum cum S. Thoma ) . Huc facit etiam damnatio illius Beguinarum propositionis per Concilium Viennense sub Cle
116쪽
mente V , quam apud Carboneanum in appendice ad Theolologiam Antoines sic lego, i) sualibet intellectualis creatura in se ipsa naturaliter es beata, ct anima non indiget lumine gloria i am elovante ad Deum videndum , ct beate fruendum . Ex Patribus juvat aliqua testimonia proserre S. Augustini, quoniam Malebranchius sibi ipsum suffragari credit, nec desunt aliqui, qui idem censent propter quasdam S. Doctoris Platonico modo enunciatas propositiones, quae solitarie sumptae possunt Malebranchii opinioni apta- .ri, sed comparatae cum aliis sensus apertissimi, longe aliam significationem habere dicendum est . Igitur S. Doctor in libris Confessionum, primo quidem dolet a se olim putasse Deum esse compus lucidum & immensum : quam opinionem absurdam nec ipse habuisset, nec in aliorum mentem unquam venisset, si homines Deum in hac vita immediate in se ipso viderent. Deinde 3 inserius observat, homini in hac vita datam esse cognitionem sui
solum ex parte , illam vero Dei non aliter , quam in amigmate . Atque hane esse illam , qua Deum ) homo interior cog roscit per exterioris ministerium, animus per sensus eorporis. Idem in epistola ad Paulinam de Videndo Deo s) prolatis etiam in medium Scripturis profitetur , quod Deum nec corpore aliquando vidimus, Aut hanc lucem , nec mente sicut ipsam in nobis, qua id credimus, fiam , quibus excluditur a nobis Dei cognitio intuitiva , & etiam experimentalis, sive per intimam conscientiam . Idem tandem libro ultimo confessionum capite ultimo aperte dicit creaturas a nobis cognoscialiter , quam in Deo : ergo falsum est nos in hac vita videre omnia in Deo immediate. Duas diversas responsiones dat ipsa huic argumento . Altera est se literum ac saepius negasse, a nobis videri Deum in hac vita: At cum non minus siepe idipsum affirmaverit, nihil aliud concluditur cum Arnaldo 6 , qui attulit pro utraque contradietionis parte ejus testimonia , quam illum sibi contradicere . Altera est salva esse secra testimonia , quia inquit, non es proprie viderι Deum , videre creaturas in Deo, quemadmodum videre objecta tu θσculo, non esse N videre i) Anto. De damnatis propos. Id. ibid. cap.6.
117쪽
videra Drculum . Imprimis accipio secundam hanc rationem, quia illa determinat, quid sibi velit dicens, omnia nos videre in Deo, scilicet videre in eo non tamquam principio cognitionis , sed tamquam objecto cognito; Exemplum enim speculi, in quo videntur imagines, est illud, quo S.Thomas ab declarat, quid sit quidpiam cognoscere in aliquo , non tamquam cognitionis principio, sed tamquam objecto cognito, quoniam horum alterutrum significare potest aliquid cognoscere in alio . Atque hinc dico secundo cum Arnaldo ab male & contra evidentiam negari ab ipso, quod qui videt objectum in speculo , non videat & speculum. Quare non salvantur sacra eloquia dicendo, omnia in Deo tamquam in speculo videri, quia in hac hypothesi necesse omnino esset, Deum ipsum videremus.116. II. Cum Lockio 3 . Certum est nos cognoscere Deum,& Divina attributa per creaturas; Nam scriptum est, ) Invim bilia ipsius per ea, qua facta sunt, conspiciuntur : Nec Augustinus ex nuper dictis agnoscit aliam cognitionem datam nobis in hac vita , nisi quam habet animus per sensus corporis: ergo falsum est nos cognoscere creaturas per ipsum Deum sive in Deo : Igitur Μalebranchius dicens , Nihil virimus nisi per cogoitionem naturalem, quam is Deo habemus, contradicit Sacrae Scriptu & S. Augustino. II P. III. Si perceptiones nostrae sunt perceptiones Dei ipsius a nobis visi per mentem immediate ipsi unitam . iam sequitur nos posse dubitare , an omne qaod existit, sit Deus , vel an aliquid
praeter Deum& nos existat. Viderunt has consequentias etiam Lo-
exius s6θ, & Genuensis ) : Atqui hoc dicere est profiteri vel
Pantheismum, vel Egoismum : ergo cognitiones nostrae non sunt . perceptiones Dei ipsius a nobis visi . Malebranchius volens nolens
majus pondus addit huic argumento , quo illi objicitur incidere ipsum in haec deliramenta, quae fuerunt Spinosae, qui nominans mentem adhibuit hanc correctionem , 8 seu potius Deum, quate
118쪽
uus memis essentiam consituit; Nam ipse pariter visus est dicere mentem nostram esse quasi partem Dei ; ait enim I) rationem, quam omnis homo participat juxta definitionem illam, homo es animal ratimnis particeps , esse Verbum Divinum , rationem ipsius Dei, qua illum nar , o nutrit omnes spiritui per subsantiam intelligibilem veritatis, quam includit. Similem loquendi modum adhibuerat jam olim in illustratione, quam de natura idearum adjecit suae Inquisitioni Veritatis, ubi addit so lum incohaerentiam quamdam, quia primo rationem nostram distinguit a Divina , dicendo nostram uniri cum Divina , a) disserentia , inquit, sentialis hominis conmit
in unione necessariis , quam habet cum ratione universali: Deinde ve
ro non multo infra unam ab altera non distinguit; sic enim habet, 3) Si rationem, cujus omnes homines sunt participes , universalem, in nitam , immutabilem, ct necessariam esse verum sit, inde illam ab ipsa Dei ratione non disserre consat. Uideri etiam pollunt, quae in hunc
ipsum Malebranchii locum, observat Lockius ), nihil in eo
reperiens , quod reprehendi non debeat. II 8. IV. Absurdum est dicere, Deum non distingui ab obiectis, quae cognoscimus , maxime universalibus, quae non solum dicit videri ab anima in Deo, quia Deus est omnia , sed ut absurditatem cumulet, videri in Deo sine ideis. Primum esse absurdum suadetur , tum quia Deus confunditur cum obiectis univers
libus, quae nihil aliud esse, nisi actus mentis cogitantis, passim demonstratum invenitur a vulgaribus etiam Philosophis , qui post Platonem extiterunt: tum quia objecta universalia sunt etiam imperfectiones , sunt dubium & probabile, sunt vitia & peccata, quae ut etiam notavit Iacobus Riceati iuxta Malebranchii doctrinam nos videre in Deo dicendum esset per summam blasph miam a Nam ipsa notio Dei significat summam persectionem, &intelligentiam, & sanctitatem . Secundum autem esse absurdum suadetur, quia introducitur quaedam distinctio inter Deum , &ejus ideas , quod nefas est, dum universalia dicuntur videri in N a Deo
119쪽
Deo , & non in suis ideis; particularia vero videri in ideis Dei,& non in Deo . U. Cum eodem Riccato I . Si videremus in Deo objecta, ad quae cognoscenda serio , & cum sollicitudine vim omnem animi intendimus, non erraremus tam saepe, & tam pueriliter, vera credentes, quae deinde falsa deprehendimus: ergo non videmus in Deo objecta.
Objectionu pro disinctione idearum a perceptionibus.1 19. I. Bjicit Malebranchius ca) . Ideat entis cujuscumque habent omnes aliquam realitatem a Nam de illis assignantur diversa attributa: illae mentem illu1trant &pascunt,& agnoscuntur differre inter se: Atqui non habent realitatem a nobis : ergo habent a se ipsis, & quidem necessariam, aeternam , & immutabilem: ergo idear non sunt idem ac perceptiones .
Res'. disi. maj. Ideae entis cuiuscumque habent realitatem, si sumantur objective , hoc est pro objectis ipsarum , subdisinguo, si objecta , & quidem iii hypothesi quod non sint, ceu tenebrae & cincitas, entia negativa, considerentur prout realiter existunt, conc.maj.,
si ea considerentur, prout sunt in intellectu , nego maj. Nam sicut reale opponitur juxta communem acceptionem illi , quod existit dumtaxat in mente cogitante : ita realitas opponitur cogitatiOΠi. . Ideae entis cujuscumque habent realitatem, si sumantur subjective , hoc est prout sunt actus animae, substinguo, habent reaIitatem Propriam actus animae, quae in eo consistit, ut reipsa sint ipsius animae modificationes, conc. in . habent realitatem ejus generis, quae est in objectis suis, quemadmodum indicat probatio adjuncta , nego maj. Et dis. min. Ideae non habent ab nobis realitatem , si sumantur pro objectis, permitto min. Nam objecta aliqua possunt hanc a nobis habere , cujusmodi sunt ipsaemet cognitiones nostrae direme, quae sunt objecta cognitionum reflexarum : si sumantur pro actibus animpe, nego min. θ conseam.
120쪽
A PERCEPTIONIBUS. I Iino. II. objicit idem I). Idea entis infiniti non potest esse
modificatio mentis nostrae, utpote finitae; Nam modificationesentium non possunt se extendere ultra ipsa entia : ergo saltem haec idea est extra mentem , quae solum ipsam percipit. Resp. dis. ans. Idea infinita entis infiniti non potest esse modificatio mentis finitae, conc. avs. Idea finita entis infiniti non potest esse modificatio mentis finitae , nego ana ct conseqm. Instat. Certitudo de entis infinitate quamvis finite pereepta
est aliqua perceptio ipsius infinitatis: Sed haec perceptio non potest nasti nisi ab idea entis infiniti: ergo Resp. dis. maj. Est aliqua perceptio ipsius infinitatis eognitae
per remotionem termini, sive ut ajunt negative : cocc. maj. est alia
qua perceptio ipsius infinitatis cognitae prout est in se , sive ut ajunt positive, nego maj.-min. Si bene consideremus, quaenam sit perceptio infinitatis, quae insertur in nobis esse , quoties dicimus limbere nos certitudinem de illa , quae est in Deo , intelligemus aliam non esse, quam perceptionem plurium perfectionum , a quibus ita
removemus omnem terminum , ut persuasi simus nullum posse inveniri. Est igitur in nobis perceptio infinitatis solum per rem tionem termini, adeoque tantum abest ut sit hujus comprehensio,
ut sit potius quaedam professio de impossibili nobis ejusdem comprehensone,
iii. III. Obiicit idem a) . Habemus cognitiones universales : Sed hae non possunt fieri ex collectione confusa multarum cognitionum particularium ; Nam sicuti multi colores diversii simul
mixti non producum colorem in genere, nec plures sensationes eodem tempore fame in nobis faciant sensitionem geneticam , ita quaevis particulares cognitiones simul confusae nunquam faciunt cognitionem universalem : ergo cognitiones universales fiunt ab idea Dei, quae sola est vere universalis, per hoc, quod mens nOstra in illam intendat, illamque percipiat. Resp. conc. maj. θ min. θ nego conseqm , quae non descendit , cum descendat solum , ergo cognitiones universales non fiunt ex collectione multarum idearum particularium , quod concedo , si i ntelligatur , cognitionem universalem non conformari ex cognitionibus particularibus tamquam ex materia , ex qua concrescat in