- 아카이브

De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

6a I DE AE NON SUNT

versas modificationes ejusdem generis, ut duas diversas figuras vel motiones in partes diversas, alteram, quae sit cognitio,. ait Tam , quae sit cognitio cognitionis. Neque dici potest fieri eodem tempore in diversis partibus corporis , tum quia redit argumentum primo factum, in quo querebatur, utrum esset una modificatiotimilis, an dilsimilis alteri: tum quia hae duae modificationes in diversis partibus erunt duae , cognitiones , non una, quae dicitur conscientia. Concludam cum Iacobo Riccato , si) emugium ins Ita es recursus ad rotunitatem lavisat tenuinatem ct rapidis at morum conversionem : quandoquidem si quavis singillatim atomus nescisse exi re, pinquam plures smul congregavero , ct in unum composuero , intelligam equidem eorum contactus esse mutatos, ct situs variatos, nunquam vero percipiam hinc oriri conmentiam aliquam . Hoc argumentum amplificari potest in quibusdam memoriae effectibus magis singularibus. Accidit aliquando habere nos obviam homunem , quem statim alibi vidisse, & alloquutos esse certa consuentia tenemus, quin tamen possimus recordari nec locum , nec tem-Pus , nec occasionem , nec alias hujus notitiae circumstantias. etiamsi diutius id contenderimus percurrentes animo diversa loca ,& res ibi gestas: cum repente haec omnia unico obtutu quasi remota cortina intuemur, si forte 4dem ille nos alloquens, quid commemoraverit, aut in hac nostrae mentis contentione unum aliquid tandem meminerimus, quod sit quasi fax in mediis tenebris ex improviso collucens. Nunquid materia, qua constamus , capax est unico momento tot tantorumque motuum diversorum, quot satisfaciant reminiscentiae tam multarum cognitionum Z Αlia argumenta inserius proponam , ubi determinate ostendam nullas

ideas fieri in sensibus, tamquam hi sint idearum subjectum .

ARTICULUS IV. Objectiones ex ratione pro idetis materia modis.

8 I. I. Bjicit Lucretius. Ex eo quod non possint in motu , qui fiat in tenuissimis particulis ignis, aeris, & vaporis con- si stere sensationes, & cognitiones nostrae tam variat , & tam celeres , de quibus conscii sumus, equitur solum admittendam esse aliam

82쪽

MODI MATERIAE. 63

aliam quamdam materiam magis tenuem, ia cujus motibus dicendum est cognitiones nostras consistere. Resp. nego assumptum. Argumenta , quibus demonstratur moationes materiae esse non posse id, quod dicimus cognitiones, sunt universalia pro omni materia, utpote quae desumpta sunt ex attributis generalibus materiae, non ex particularibus, quae speciem

aliquam corporis constituant. Ratiocinium Lucretii est indignum philosopho, qui sincerus sit, primo quia, ut contra illum advertunt Ualsecchius si) , & Genuensis a) , Si cogitationes fiunt atomorum motu , nulla alia praeterea re, atomis minus tenuibus, atque minutis , certe non aeque veloces , at sient tamen . suod si non bis, ne uialis quidem aliis. Secundo quia irrationalis prorsus est haec doctrina : Anima est, quid compositum ex tribus elementis aurae, aeris,& vaporis: attamen ejus cognitiones sunt motus alterius distineti ab illis elementi: quod proinde est anima animae . Haec enim omisnia Lucretius statuita Imprimis enim naturam animae dicit consistere in commixtione quadam praedictorum elementorum: d inde vero. fatetur haec non satis esse ad effciendas ne sensationes

quidem genus infimum cognitionum 3) :

Nee tamen hac fae sana ad sensum cuncta creandum a Nil horum quoniam ricipit mens posse crωrs Sensiferos. motus: Proinde recurrit ad aliam quartam naturam, cui dicit nomen non. fiuisse impositum , sed essentiam non dubitat esse materialem. uuarta quoqae bis igitur quaedam naaura necesse es

Astribuatur : ea est omino nominis expers, sua neque mobiliur quicquam , nequς renuus extors . Nec magis e parvis aut lavibus ex elementis .

Sensiferos motus, quae didit prima per artus. Quam tandem naturam inserius iterum iterumque dicit esse animam animae . Atque anima es anima proporro totius ipse .. 8a. II. Objῖ.

83쪽

ου IDEAE NON SUNT

8a. II. Obiicit Μaterialista nescio quIs apud Auctorem Artis eogitandi I). Ratiocinia dependent a verbis; Nam sunt quae dam connexio verborum juxta significationem illis attributam ex hominum consensu e Verba dependent a phantasia : Phantasia amotu organorum : ergo ratiocinia nihil aliud sunt nisi motus

organorum . . . .

Resep. dis. primam soritis propositionem . Ratiocinia dependent a verbis, prout sunt signa idearum, cone. prout sunt merus sonitus, si prolata sint, aut meri characteres, si sint scripta , nego. Distinctionis necessitas manifesta est in ratiociniis, quae facta sunt de eadem re in diversis linguis , quae eadem sunt unice propter easdem ideas, non propter verborum sonitum aut figuram omnino diversa . venio ad secundam propositionem . verba dependent aphantasia , hoe est verborum sensus dependet ab anima cognoscente , eoncedo, dependet a potentia aliqua materiali, nego. Uenio ad tertiam et Phantasia dependet a mota organorum corporis, hoc est anima cornoscens in statu suae cum corpore unionis dependet in suis cognitionibus a motu organorum tamquam a conditione praerequisita, vel concomitante , concedo , hoc est pote tia aliqua materialis cognoscens dependet a motu organorum , --go suppositum , dari scilicet hujusmodi potentiam , & nego tandem

consequam os a. III. Obiicit Hobbes apud Le Grand a) . Qui seriis meditationibus occupatur, experitur cerebri partes commoveri: Eringo unius partis materia motus vel rea Ir o contra alteram , aut salum

hujus reactionis dabita continuatio constituit cognitiones , & clivetia reactio , vel motus constituit diversas c ognitiones . Re p. transeat ans , ct nego consequam. Cerebri commotio in profunda meditatione suadet solum animam unitam esse eo pori , in eoque suasmet operationes facere, & ad has requiri eo poris passiones tamquam conditiones necessarias , donec est sic unita . Similis responso elevat, quae ad amplificandam hanc objectionem ex Lucretio afferri possunt, qui ait 3 :

84쪽

Glvi pariter cum corpora, ct una Crescere sentimus, pariterque senescere memem. Inde ubi robusis adolevit viribus aras, Consilium quoque majus, o auctior est animi vis: . Pos ubi jam validis quassatum es viribus avi Corpus, ct obtusis ceciderunt viribus artus, Claudicat ingenium, delirat lingua , men ης, cuin aliis multis, quae deinceps congerit, ut animam nihil este praeter materiam suadeat. Singulis autem hujusmodi dicteriis propriam responsionem , quae distinctius eorumdem errorem , &aequivocum convellat, dabit 1) Cardinalis Ptolemaeus . 8 . Inflant. Anima hominis dependet in omnibus suis operationibus a corpore : ergo dependet in suo esse intrinseco, & eL sentiali a materia. Probatur consequentia. Natura operandi sequitur naturam essendi, ut habet receptum axioma et ergo si operationes animae dependent a corpore , etiam natura essendi animae dependet a corpore. In hoc argumento ex Trevolitanorum a testimonio versatur tota ratio , quam pro materialismo Animae adducit temerarius Auctor Hisoria Anima . Resp. disting. ans . Anima hominis dependet in omnibus suis operationibus a corpore, quatenus illo utitur in operando, pro statu suae unionis cum corpore, permitto ans: quatenus fudeoperationes nihil aliud sunt, quam modificationes corporis, negoans, ct consequam . Permittitur ans , quia negari etiam Potest , animam hominis dependere in omnibus omnino suis operationibus a corpore . Contrarium enim suaderi potest ex cognitionibus, quas facit circa res abstractas, aut spirituales: & ex iis, qui corpore languido & infirmo , & etiam morti proximo praeseserunt mentem veῖetam , & aptam ad cogitationes solito sublimiores, quasi expeditior evadat ad cogitandum, quo magis a vinculis materiae liberatur : & ex iis tandem, quos historiae commemorant

tam vehementer absorptos in contemplatione aut meditatione rerum non sensibilium . ut sensu omni carentes viderentur , vel ce

te illorum usu . Celebres sunt in hac re Archimedes , & multo magis iiii, qui ad caelestes visiones elevati dicere cum Apostolo I POL

85쪽

66 I DEAE NON SUNT

possunt nescire se , an id acciderit extra corpus , an in corpore anima illorum permanente . Ad probationem conc. ans, & axioma , & nego consequam . Consequentia enim, quae ex eo insertur est et ergo si operationes animae non sunt modificationes materiae , etiam natura essendi animae non est materia. Consequentia adversariorum descenderet, quando ostendissent naturam operationum animae esse intraordinem materiae, & ejus modificationes: Tota obiectio, quam sit inanis , demonstratur etiam retorquendo cum Bussierio a a gumentum ad suadendum Idealismum, sive nullum esse corpus, sed quod dicimus corpus, revera esse spiritum ; Sic enim argutitur . Corpus hominis dependet in suis operationibus ab anima :ergo etiam in suo esse intrinseco & essentiali . Probatur consei. quentia . Natura operandi sequitur naturam essendi: ergo si natura operandi corporis dependet ab anima, etiam natura eslendi corporis dependet ab anima.

s. IV. Objicit nescio quis apud Fuginellium ca) . Cogni

tio est repraesentatio rei, quae vel in nobis, vel extra nos est: sed substantiae materiales, & specula faciunt repr aesentationes rerum , quae vel in se , vel extra se sunt: sic speculum planum repraesentat objecta in se, speculum vero concavum extra se : ergo substantiae materiales faciunt cognitiones et Atqui hae cognitiones nequeunt esse aliad, quam modificationes materiae: ergo . Re p. dis. maj. Cognitio est repraesentatio activa rei, quae in

nobis vel extra nos est, conc. maj. 8, est repraesentatio tantum passiva , nuo majorem . Et disi. min. speculum facit repraesentationem tantum Passivam , conc. mis. etiam activam , nego min. , & cadunt

reliqua . Repraesentatio activa aliter dicitur vitalis. & intelligitur per hoc , quod exercite saltem conscii simus de immutatione aliqua in mente nostra, dum quid cognoscimus. Nihil simile habetur in repraesentatione pertinente ad speculum , quae est quid relate ad ipsum mere passivnm , & est ad summum facta in ipso , sed non ab ipso ; Est enim impressio facta a luce ex objecto illi eonvenienter applicato , quam cognoscit, qui eam intueatur , non tamen hanc ipsummet speculum animadvertit.

Quod

86쪽

Quod additur de speculis, quae faciunt repraesentationes reis rum , quae in se sunt, vel extra se , est satis aequivocum . Si enim sermo est de repraesentatione activa, haec non est in speculo , sed in mente cognoscente. Quare nulla in hoc est inter mentem , &speculum similitudo . Sin autem sermo est de repraesentatione passiva, quadam scilicet quasi depicta imagine objecti propositi, haec

quidem semper est in mente , sive objectum sit in ipsa mente aut supposito cognoscente, sive extra ipsum; hoc enim est habere eam modificationem, quae dicitur cognitio: at relate ad speculum repraesentatio passiva objecti, quod semper est quid ipsi extrinsecum, si speculum sit planum , apparet post ipsum ad eamdem distantiam , quam objectum habet a speculo : sin autem sit eurvum potest etὶam ante ipsum apparere, ubi uniuntur radii opportuni ad obiecti imaginem componendam . Quare etiam ex parte repraesentationis passivae deficit ratio opportune arguendi ab ea, quae est propria speculi ad illam , quae est mentis cognoscentis. 86. U. Objicitur ab Henrico Regio apud Antonium Le Grand

a , & a Lockio a) . Ex eo , quod quis percipiat sine idea auri

imaginem Caesaris in eo sculptam , non insertur eam non esse modificationem auri ; ergo a pari ex eo , quod quis possit percipere cognitionem sine idea materiae, non infertur cognitionem non posse esse modificationem materiae. - R . dis. am. Ex eo quod quis percipiat imaginem Caesaris sine idea auri, prout aurum est, talibus scilicet proprietatibus illi soli propriis praeditum, non infertur eam imaginem non esse modificationem auri, prout aurum est, cone. attr: ex eo quod quis percipiat imaginem Caesaris sine idea auri, prout est corpus extensum & figura bile , non insertur eam imaginem non esse modi fucationem auri, prout est corpus extensum , nego am, immo su

positum, posse nimirum percipi imaginem Caesaris sine idea ullius subjecti extensi, & figurabilis, & nego consequam. Distinctio legitima est , eaque planum facit, ideam modificationis includere necessario ideam subiecti alicujus secundum generica sua attrib ta , non secundum specifica, quando modificatio illa potest per-I a tinere i) Gra. Carent. sensus in bru- et Loc. Esnai Philos. l. i. eh. a.

tis num. 27 pag. 32

87쪽

68 I DEAE NON SUN Τtinere ad subjecta diversae species , sicuti accidit in imagine, quae

potest esse modificatio non solum auri, sed etiam luti. 37. UI. Objicitur. Non cognoscimus intuitive, cognitiones non esse modificationes materiae : ergo possunt esse . Resp. I. dis. ans. Illud non cognoscimus intuitive, hoc est per evidentes conclusiones ex adductis jam rationibus, nego avs. Non cognoscimus intuitive, hoc est per testimonium sensuum, nego duplex suppositum : primum est non posse assimari impossibilitatem , nisi de iis, quae per sensus cognoscimus . Secundum estres spirituales, sive substantiae sint, sive modi, prout sunt cognitiones , esse objectum sensuum corporeorum . Reis, II. omitto ans, ct nego consequam, utpote quae non descendit ex eo antecedenti. Quoties enim quis profiteatur aliquid sibi esse ignotum, quonam jure ex eo infert unum potius, quam oppositum Z Semel igitur, quod Adversarii teneant se non coisgnoscere , an ideae sint modificationes materiae , non alia illis . consequentia permissa est, nisi haec : ergo nequit assirmari neque quod sint, neque quod possint esse modificationes materiae, quem

admodum iam observavit Marinus ab .

ARTICULUS V. Objectiones ex authoritate pro itiis materia modis.

88. Bjicitur . Permulti Philosophi tenuerunt animam con- sistere in materia : ergo permulti etiam tenuerunt ideas esse modificationes materiae : ergo haec opinio non est omnino absurda. Pro antecedenti quod negatur , opponuntur Democritus, Leucippus, Epicurus, aliqui Pythagorici, Empedocles, Plato, Diogenes, Heraclitus, Alcmaeon, Hippo , Critias, Zeno , Dicaearchus, Anaxagoraei , & alii : & sua de singulis ordinatim proferuntur testimonia ex Aristotele, vel ex S. Thoma, qui fusius & clarius ea exponit in suis supra Aristotelem commentariis. a) Democritus o Leucippvi corporum , qua sunt rotunda, ignem ac ani

lib. 6. cap. 12. q. I. pag

88쪽

MODI MATERIAE. 6smam asserunt esse : 'quod etiam Platarchus i de Democrito testatur : & Tullius addit ipsum assirmasse animam fieri a) concursu quodam fortuito illorum corpusculorum . Similem opinionem sequutus est Epicurus juxta Lucretium, qui eam his versibus comple

xus est 3 :

B tibi nunc animus, quali sit corpore di unda Confiterit, pergam rationem reddere dictis. Principio esse so persubtilem , atque minutis Perquam corporibus factum conflare . Eamdemque referens Gassendus, etsi illam impugnet, attamen exponit ), quonam modo dicere potuerit Epicurus animam ex atomis compactam fore liberam .

Redeunt ad testimonia Aristotelis . s) auidam Pythagorieo

rum ea corpuscula , qua agitantur in aere, animam esse duxerunt. Em

pedocles 6o ex elemeotis universis animam conflare censet, o unumquodque forum animam esse putas. Tullius tamen tribuit Empedocli , quod animum esse censuerit cordi sumsum sanguinem. Similiter Plato in Timaeo 8) animam ex element. s constare censet. 9 Diogeηes ficut o alii quidam , aerem ipsum censuit eo animam . Heraclitus principium ait animam esse, quippe exhalationem , ex quaeetera dicit confare . Simili modo ct Alcmaeon de anima putasse videtur . uidam animam aquam esse dixerunt, ut Hippo . Sunt o qui sanguinem ipsam esse Exerunt, ut Critias. Et inserius io) alios dicit putasse animam constare ex calido vel ex frigido, entitatibus materiali. bus , vel ex utroque, & hinc animam dictam esse ψυκήν a verbo graeco refrigero , & dictum esse per animam nos vivere, graeceis , a serveo . De Zenone cum suis Stoicis habemus a Tullio, quod o) statuebat ignem ess Maturam , qua quidquid gr-graret, o mentem atque sensus . Quod confirmatur ex illis octo

parvi

ea finem .

89쪽

vo I DEAE NON SUNT partibus, quas apud Plutarchum i) , & Theodoretum a Stoi

ci assignabant animae, qui eam tamquam arborem considerabant, cujus radix & truncus sit in corde , rami vero quinque sensus vulgo cogniti, & praeterea vox & semen . In qua hypothesi , qua ratione diversas cognitionum species explicarent, docebit Petrus Ualentia in Dissertatione de judicio rerum 3 , quae habetur in fine tomi tertii operum Ciceronis per Olivetum editorum , cum aliis quos citat. S. etiam Augustinus testis est de materialismo Zenonis et Nam inquit, rino princeps Moicorum sua quadam de m*ndo , ct maxime de Anima sententia delectabatur , dicens eam esse mor ratem , nec quicquam praeter hunesensibilem mundum, nihilque in eoogi nisi corpore : Nam θ Deum ipshm ignem putabat. Quod etsi ubdentur consonare cum iis, quae ex Tullio nuper audivimus, reain Pse tamen minus consonat; Nam quoniam alibi Tullius dicit Zenonem docuisse ignem esse id , ex quo sunt animae, quin in his includat Deum, cum paulo post dicat , Zenonem & Stoicos docere divina mente atque natura mundum universum , atque ejus maximas partes adminisrari, conficitur Deum per Zenonem esse aliud , quid ab igne . Proinde ignem dicit gignere animas per modum causae materialis vel formalis , non vero effcientis. De Dicaearcho ait Plutarchus, quod animam dixit esse c6 harmoniam quatuor elementotam , idque confirmat, quod de eodem testatur Tullius illum assirmasse , ) nihil esse omnino animum, scilicet sumptum pro re aliqua diversa a temperatione corporis , &ab illo separabili, O hoe esse nomen rotum inane, frusmaqur animalia, o animantes appellari: neque in h&mine inesse animum, nee in bestia. Eamdem Dicaearchi opinionem Aristoxeno tribuit Lactantius 8), qui eam exponit, & cum iracundia impugnat. De Anaxagoraeis testis est idem Plutarchus, quod animum corpus esse cresu σμnt, idque aerea natura, quod ipsa elimologia animae ab ,

idest

90쪽

MODI MATERIAE. 71

idest aura aut ventus, quae tamen non placet Isidoro si , videtur significare . His addantur , qui non uni aut alteri ex quatuor vulgaribus elementis naturam animae alligarunt, sed illam erumpere quodammodo volunt ex quinta edentia, ut Munt omnium eleme torum . Addatur Tullius ipse, cujus sunt haec, a animus non ina-ης n scio quid est, sed in quodam genere corporis . Addantur Sadducaei secta Iudaeorum, de quibus scriptum est 3 Sadducat dicunt non eqse surrectionem, ueque Angelum neque Spiritum. Addatur tandem turba illa philosophorum , qui. removentes id , quod potest esse ex praecipuis fundamentis spiritualitatis animae , nimirum immortalitatem , de qua jam olim utraque in parte, ut ait Tullius multa dicebantur,: statuerunt cum Avverroe illam esse mortalem, ex quo Averroistae communiter audiunt, qui sine dubio tot suerunt Per Plures aetates , ut tandem Lateranense Concilium sub Leone I. opus habuerit definire immortalitatem animae: &exhortari philosophos, ut omni studio conarentur . Oppositas ratione

philosophicas di luere

89. Resp. I. omitto totum en mema & nego ulteriorem consequentiam : primo quia postquam intercessit Divina revelatio do cens nos de spiritualitate animae rationalis, ut alibi cs) demonstravi , certissime absurda est omnis opinio , quae in contraria haeresi fundatur: secundo quia semel quod cognitiones nequeant ex supra diistis consistere in motu particularum , quae corpus com ponant , jam necessario sequitur animam cujus sunt cogniti Ones , esse substantiam omnino distinctam, & diversiam a corpore, quicquid in contrarium senserint hi vel illi philosophi , sive multi, sive pauci sint RQp. II. nego antecedens, quod non suadent, qui nominantur Philosophi, quia illorum plerique non possunt per ea, quae Prolata sunt , evinci de Materialismo . In paueis solum ansedit hic error. Communiter veteres ita admiserunt animas nostras esse compositas ex principiis materialibus, ut non excluderent ab ejus

SEARCH

MENU NAVIGATION