De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

1 in I DEAE NON DISTING. A PERCEPT.

ni ibidem S. Thomas demonstrat per alia ejusdem testimonia, quae profert. Quare male Genuensis non acquiescit huic S. Tho mae interpretationi, & adhue ita credit Augustinum do ere , ci)ideas menti a Deo participari, ut non alia δει idearum origo ct natura , ut inserius moneat, quod propter singularitatem hujus sententiae,

Quod autem addat, S. Thomam sibi non videri consentaneum , dum ad nostras cognitiones requirit etiam species intelligibiles efformatas ab intellectu agente praeter vim intellectivam , non video quo jure dicat . -o itas. Cum ad objectas S. Augastini loquutiones pertineant datae generaliter explicationes, aliquae ex illis pro ratione materiae alias etiam admittunt particulares, numquam faventes Malebranchio . Ita quod Augustinus dicat de numeris , quod valde sint propter hoc ipsum , quod aliud quid sint, ac res numeratae, Videtur alludere ad eam veterum quorumdam opinionem, quae tenebar numeros esse quid existens extra nostras ideas; de qua, si eo modo loquens eam voluit insinuare, valet S. Thomae doctrina; quod quando 3 ) Sancti utuntur his, qua in philosephia didicerunt, ea noulsant majoris auctoritatis , quam icta philosephorum , quos seqπuntur gNam reipsa, ut fusius exponit Bufferius confutans praediciam opinionem ) vel nomine numeri intelliguntur res, quae etsi extra nos existant, singulae in sua , ut ita dicam, singularitate; attamendant simul occasionem intelleistui concipiendi complexum unitatum , quod dicitur numerus, jamque numeri nihil aliud in re sunt quam ea , quae numeramus e vel nomine numeri venit haec ipsa mentis operatio congregantis in unum plures res singulares , jamque numerus est quidem quid diversum a rebus numeratis , non tamen propterea valde est, cum, sit quaedam tantussimodo

132쪽

Propostiones circa originem idearum. PROPOSΙΤΙΟ I.

Nulla idea fit neque insensibus , neque a sensibus . neque ab ullis rebus sensibilibus: sed quaepis At e cienter ab ipsa anima ne dubitari

quidem jure potest, materiam generaliter 'sumptam nullas ideas pine Abi e cere

Propositionis penultimam partem alibi 1 ex professo ostendi contra Occasionalistas, qui eam negant . De reliquis igitur partibus hic ago , quarum singulae quos habeant adversarios , prius distinctimp refero . ARTICUL Us ΡΗΙΜus. De iis, qui in sensibus fieri id as dixerunt.

l N his primo sunt Materialistis, qui ut loquar. verbis S. Thomae, sicuti a nusiam sub ian-Nam nisi corpoream esse ponunt, unde ct animam credunt esse corpus: ita ideas omnes nihil aliud ii volunt esse, nisi motus huius materiae. Sensus igitur juxta ipsos sunt subjectum idearum , & serisibilia per impressiones , quas faciunt in sensibus, se habent tamquam earum .dem eausae: Qui ita intra se vel sentiant. vel conentur, vel mentiantur sentire, numquam defuerunt; Licentia enim vivendi non paucos semper impulit ad credendum animam in temperatione. corporis constitutam simul cum eo dissolvi. Testis est Bellarminus. dogma primarium seime Libertinorum , quae anno Isas in Br bantia eruperat suisse, 3 uηum tantum esse spirisum immortalem

a) S. Tliom. coni. Gent. in sin. cap. I. pag.98. cap. 9

133쪽

II 4 PROPOSITIO

videlicet Deum , quo pariter usum vidimus q. 66J illorum imitatorem Hobbesi urn . Hac scilicet via tentant assequi, si possint, quod Lucretius proponebat I :

. . . ADtus ille foras praceps Acheruntis agendus Funditus humanam qui virum turbat ab imo Omnia fassundens mortis nigrore, nec ullam

Esse voluptatem liquidam puramque relinquit. At si haec est causa Materialismi, quemadmodum etiamsi non f terentur , manifestum erat ex eo , quod soli mali timere sibi pos. sint a Deo, anima ipsorum superstite post mortem, jam irriti sunt omnes conatus . Huiusmodi enim sollicitudo altius infigitur, non expellitur per hujusmodi ipsorum dubitationes, ineptas cavill tiones , & impias assertiones, quorum corollaria sunt illa eorumdem nequissima dogmata, de quibus fit mentio in sacra Scriptura ab , tamquam dicta ab his cogitantibus apud se .

. I 37. Qui autem palam haec scriptis etiam libris doceant, multos quidem ex recentioribus vulgo magis nominatis, sed tamquam famosis nebulonibus supra q. 67. enumeravi, ibidemque rur- sus admodum paucos ex veteribus in horum numero inveniri propugnavi contra aliquos oppositum assirmantes. Nemo tamen hactenus Materialistis adscripserat Peripateticos . Hoc venit in mentem Antonio Genuensi, cui Materialismum sapit, quod ipsi dicunt animam esse formam substantialem corporis, ejusque actum: s) Ego, inquit, certe uon video, quid intersit inter Ari telis, eiusque diueipuli Dicaearchi sententias; Iui enim es forma subsantialis , energia scilicet corporis : si totius eorporis remperatio : rogoque viros doctos , ut me hujus diseriminis admoneane. Credo equidem, qui exvi,stis ipsum commisereantur , dicturos discrimen in eo este , quod per Dieaearchum anima non sit, quid distinctum a materia, sed hujus modificatio: at per Aristotelem , ejusque sectatoreS P ripateticos sit substantia immaterialis unita corpori modo, quem

Deus novit. Citabunt illud Aristotelis mentem forti hoc est ab extra ) subire corpus, ct quid divinum esse. Dicent systema perip teticum communius impugnari , quod in ipsis meris corporibus

134쪽

statuat praeter materiam haberi aliam entitatem ab ea distinctam& diversam, quam vocant formam vi activa praeditam, & ejus exissentiam comprobari ab exemplo animae.138. Stomachari autem secum incipient, cum audient de ipso S. Thoma eum dicere, quod faveat Materialistis, vel repugnantia aut non intelligibilia loquatur, quia cum Peripateticis Meet .animam rationalem facere cum corpore, cujus est forma, unam substantiam humanam, de qua audacia simul, & ignorantia i sum iam reprehendit Dominiens Pino in sua Diss tatione De eommercio anima eum corpore Italice edita veronae anno I go. Praeter

Materialistas numerari in hoc articulo possent multi ex illis, qui ideas tenent fieri a sensibus, de quibus jam dico .

: ARTICULUS II. De iis , qui a sensibus feri ideas dixerunt.

ras. TN his, omissis Μaterialistis , occurrunt statim Peripate- ties, de quibus constant haec duo balterum est, admi sile in sensibus potentiam eliciendi per modum causae essicientis sensationes singulis proprias . & etiam iudicia circa obiecta sensibilia iisdem destinata: alterum est res sensibiles concurrere petmodum causae saltem occasionalis tum ad sensationes, tum ad sublimiores etiam cognitiones, quas proprie mens elicit. Hano fuisse illorum doctrinam ostendo . Ac quod pertinet ad potentiam sentiendi attributam organis sensoriis, & iudicandi in sua linea, Peripatetici habuerunt secum alios etiam philosophos, quorum testimonia alibi si) protuli. Ex horum sententia dixit Suareet, ab infimplicibus actibus cognoscendi suo intellectus, Me sensus non esse propriam fastorem, S alibi, ut supra g. 3. ) notavi, cum observasset simplicem ipsam apprehensionem involvere in se aliquale judicium, & docuisset secundum illud veritatem in ea reperiri, subjungit ca) idem dicendum proportione servata de cognitiove sensus Visus, dum cognoscis album, aliquo etiam modo judicat

esse album . . P a I o. Idem i De Pulchro. num. 8. ῖ Id. ibid. diit.8. sec.q. num. . 1 Sua. Metaph. disp. 9. sec. I. pag 18 .

135쪽

r o. idem clarifin et stendit celebris distinctio cognitionis in spiritualem & materialem , de qua Andreas Semery dicit, I) c gnitio materialis, cujusmodi es porceptio objecti , qua sis per sensum ,

non dicitur verbum, sed romanor sub nomine cognitionis , & celebris pariter, diviso' potentiarum animae in potentias .inorganicas, C lusi nodi sunt intelleetias& voluntas, & potentias organicas, o jusinodi riviaeba H esse quemlibeti sensum , quem ideo vocabant potentiam animae, quia certum habebant esse una cum anima , sic idem Semery , ab principium adequatum elic Divum .sperarionum, qua tali potentia tribuuntur: sive ut ait S. Th omas ex Aristotele , quem citat, fodire non esse actum anima tanιum, sed conjuncti, hoe est animae simul α sensus corporei. . y- .iGM II I. Hanc opinionem de potentia sentie ndi in organis sens riis ita admisit Lockius, ut quasi extra controversiam esset, sensus nostros corporeos esse causam essicientem nostrarum cogniti num , hinc pro sua dubitatione de capacitate cognoscendi mat riae arguit dicens, 3b quoniam cogimur fateri Deum communicassa motui essectus, scilicet productionem perceptionum voluptatis &doloris, coloris & sonitus , quos non possumui intritigere, quoniam modo illi a motu producantur, cur eoncludamus s Deum etion posse velis , urbi eminus producantur in materia Θ Eamdem sequutus imprudentes fuit Malebranchius dicens, quamvis musicus sis ornat optime dive

fas ron antias, artamen hoc non facit per ideas elaras . Sola auri

es, quae judicat is sonorum differentiis: sed auri no n potes tribui, quod judicet per ideam clairam , aut aliter quam per fensatiouem : de quo merito illum coarguit Arnaldus haec reserens ) tamquam de oscitatione non serenda in homine, qui saepius eos reprehendit ;qui non solum sensibus, sed ipsi etiam animae tribuunt emeere sibi rerum cognitiones . Crougas pariter in eamdem opinionem descendit in sua Logica, in qua multa merito improbat .Bussi rius , & in his hanc etiam suam promisionem , c suauis quid cognoscimus, quia objecta agunt supra organa nosri corporis, idνα qua

q. Aci resolutionem . col. 74O

136쪽

DE ORIGINE IDEARUM . II

vxcitantur, immediate pertinent ad facultatem sensum . Huci etiam pertinent illi, contra quos agit idem Busserius, qui dicunt inter omnes sensus ille, qui minus aptus sit ad nos decipiendos, e1le v, sam , quia id , quod cernitur majorem impressionem facit, quam id quod auditur, quasi vero inquit 1 quis bobeaι perceptionem minus certam , ct minus intimam seni, qui aurem , quam coloris, qui oculos percellit. Quae quidem nominatim dicit contra Io. Clericam, sed quoniam Aristoteles dixit, sensum visus magis visibilia cognoscere, quam ceteros sensus, manifestum est haec dixisse contra

I a. Posset quis credere S. etiam Augustinum tenuisse hanc sententiam , propterea quod . dicit , a Non es in rebus falsitas, sed in sensu aliud sumus nos, aliud sensus, siquidem cum ipse fallitur, possumus nos non falli: addens deinde etiam in hoc casu animam nostram aliquo modo falli, quia nullus sensusfino anima , nulla falsitas Ane sensu: aut operatur igitur anima , aut omperatur falsitati. Sed quoniam in aliis locis, quae inserius proseram , a sensibus corporeis saepissime, & apertissime cognitionem omnem rejecit, dicendum est , ipsum hie utpote in Philosophia Platonis xcultum hujus opinionem, de qua jam dico , significasse. Igitur etiam Plato docuit, sensationes prout speetes quaedam cognitionum sunt, fieri in sensibus, non tamen a potentia materiali, qua informarentur , sicuti dicebant Peripatetici, sed a primcipio incorporeo, quod iisdem insidere arbitrabatur. Plato, sic s. Thomas 3) , disinxit inter intellectum ct sensum , utrumqἰω tamen uitribuit principio incorporeo, ponens quodsicut intelligere, ita θsentire convenit anima secuntam seipsam . Et alibi, Plato sensum posuit virιutem quamdam per se operantem . Unde nec ipse sensui, cum se quadam vir spiritualis, immutatur a se bilibus, sed orgaηa sensuum immutantur . Hinc eius assecla Marsilius Ficinius statuit sensus esse

Potentias animae, quarum aliae aliis essent perfectiores. s) Sex , inquit, ad cognitionem pertinentes vires animi numerantur, ratio, v sus , ' auditus, olfactus, gusus, o tactus . Tres ad corpus ct materiam potius , tacitus silicra, ct gustus, o odoratus : tres autem alia, ratio

137쪽

viislieri, θωyus, ct auditus ad Ipiritum pertinent. Primae quidem ad corpus , tum quia cognoscunt ea solum, quae vel proxima sunt , vel non ita longe ab eo posita , tum quia obiecta , quae illis propria sunt, corpori tantummodo nocent aut prosunt, Parum vero conferunt ad animi admirationem & iudicium: secundae vero ad spiritum, tum quia omnes remota cognoscunt: Pro pi-eii, sic Ficinius, visus, ct momento temporit facit, quod aures rem poro a prius enim eoruscatio cernitur, quam lovitru audiatur , ct rario remost na evis, etiam qua supra Calum, ct qua fuerunt, aut futura sunt: tum quia omnes ad indagandum, & discendum mirifice

conserunt.

143. Satis iam dixi de sensibus vulgo cognitis sub nomine sensuum externorum, quibus ab aliquibus attributa fuit vis efficiendi eas ideas, quae dicuntur sensationes: sed cum praeter hos sensus, alios etiam admitterent, quos vocabant internos, eosque similiter materiales, qui circa sensationes habitas versabantur , Ac novas quasdam in eodem genere ideas procudebant, ideo de his etiam dicendum esset. Sed hoc opportunius exequar articulo , qui sequitur . Hic solam dicam , Bumonium validissime impugnatum a Condillaco in prima parte sui tractatur de animalibus, cusus succus habetur apud Treuoltianos si , nuper subscripsisse huic opinioni de vi cognoscendi sensibilia in sensu quodam interno . Docet enim tam nos, quam bruta habere in medio cerebri nescio quam potentiam materialem , sensum internum, cujus munus est efficere sensationes, & etiam cognitionem de existentia actuali, quoties per nervos commotos ab impressionibus externis hic pariter lensus excutiatur . ARTICU Lus III. De iis, qui a rebus sensibilibus fieri tisas dixerunt . I 4. T N his occurrunt iterum Peripatetici, non tam tribuentes ra. I tionem causae emetentis rebus sensibilibus, quam illam cause occasionalis & materialis , quatenus statuebant species quaDdam productas & circum se emissas ab objectis esse non solum conditiones , sine quibus non fierent adeae, sed etiam id, ex quo ipsae

138쪽

DE ORIGINE IDEARUM. II standem fierent post varias earumdem metamorphoses, ut ait P

ras ci) admirans esse adhuc, qui huic opinioni suffragentur . Eam iuvat aliquanto distinctius subsicere , quoniam donec Philosophia

naturalis habuit pro principiis existentiam accidentium absolutorum in genere tum materiali, tum spirituali, & continuam h rum productionem & destructionem per vim creaturarum, juxta haec tota nostrarum cognitionum origo , & oeconomia tractata fuit ab omnibus, qui ex prosesio de Anima egerunt, atque horum doctrina , ut inconcus a supponitur ab aliis , qui intra illud tempus scripserunt. In his maxime commemorandi sunt Auctores Theologiae Mysticae, hoc est facultatis, quae versatur in dirigendis actibus intellectus, & voluntatis humanae, quorum Obiectum est Deus , ut veritas digna, quae super omnia a nobis cognoscatur& ametur. Hi passim ex praesuppositis huiusmodi speciebus ratioci,nantur . Testis est Michael Godineg in praeclaro de hac re tractatu, libro praesertim sexto capite nono, & libro nono capite quinto juxta Italicam interpretationem , a qua discrepat Latina, quam Emmanuel de la Reguera ex Autographo Hispano dedit an. I 74ocopiosis commentariis cumulatam, & testes multo magis sunt, qui ad faciliorem captum praemiserunt hujus opinionis summam,

ut videre est praecipue in Iosepho Lopra Eetquerra ca), & Io. Ba

I s. Peripatetici igitur statuebant, obiecta quaevis materialia emittere species sui intra certam sphaeram , non quidem tamquam exuvias, quae ex illis avolarent, sicuti Democritas h. 98.) dicebat , sed tamquam qualitates ab ipsis productas :. quae ubi imprimerentur in potentia cognoscitiva, haec jam proxime potens reddebatur ad eliciendam eorumdem cognitionem. Ex quo factum illis est nomen speciei impressae, vel formae, vel similitudinis sensibilium; omnia enim haec nomina promiscue usurpat S. Thomas infra citandus . Hujusmodi autem speciebus nondum impressis in facultate cognoscendi, haec dicebatur esse in potentia dumtaxat remota eliciendi cognitiones. Declarat hanc Peripat licorum opinionem defiuitio speciei impressae, quam Andreas S

139쪽

cto ad potentiam , ut illam compleat in ratione potentis elicere cogni. B-nem circa ipsum . In qua notandum I. est , quod cum species impressa dicitur esse qualitas emissa ab objecto , praesupponitur etiam ab illo producta non quidem longo aut brevi tempore antequam emittatur , sed simul & semel; Hoc enim requirunt principia Peripatetica, quae admittunt ab ipsis corporibus omnium etiam vili stimis produci entitates materiales . Porro quoniam facultatem

cognoscendi tribuebant non solum intellectui, sed etiam sensibus q. 13s. ) quos propterea appellabant potentias sensitivas, ideo docebant speciem impressam esse genus quoddam , sub quo erant

hae duae classes: altera earum , quae complerent potentiam sensi- tivam , & has vocabant phantasmata , & etiam species intention nates , non quia, inquit Suarea, entia realia non sint, sed quia notioni deserviunt, qua intentio dici solet: altera earum , quae commplerent potentiam intellectus , quibus nomen dabant specierum ii

telligibilium . Quandoquidem sensus externi sunt diversi pro diversis objectis, quae singulis propria sunt, hinc in horum sententia unum idemque obieetum producebat species impre1Ias diversi generis , quae responderent diversis sensibus, & ex his aliquas die bant propagari in instanti ad terminum distantiae sibi concessae, cujusmodi statuebant esse illas , quae complerent potentiam visivam, quarum praeterea vehiculum dicebant esse lucem ca), alias vero propagari successive, & sine lucis, ut ita dicam , rheda, cujusmodi volebant eas esse, quae aures vel nares redderent sentientes. I 6. Notandum II. est, quod cum hi philosoplai dicant huiusmodi species expeditas reddere potentias cognoscitivas ad eluciendam cognitionem objectorum, a quibus emittuntur, cons quenter propugnant esse tales entitates, quae in se habent attributa quaedam propria rei materialis, & alia propria rei spiritualis eritque per ea solum , quae propria sunt rei spiritualis, immutare dicunt potentiam, in qua recipiantur, ut completa reddatur ad cognoicendum . Specimen hujusmodi attributorum materialium di spiritualium , quae pertinent ad essentiam speciei impresse exhibent

Q Sem. de An ina. dis. a. qu. 9. num. .

et) Sua. de Anim. lib. i. cap. I. qu.24 q. Dices .

140쪽

DE ORIGINE IDEARUM. Ia Ibent in illis, quas emitti credunt ab objecto calido; quatenus enim potentia tactus calefit a speciebus istis, produnt jam illae gradum suum materialem , quem vocant naturalem, per quem immutant materialiter & naturaliter tactum et quatenus vero idem tactus sentit etiam calorem per easdem species, apparet in illis etiam gradus quidam spiritualis, per quem immutant spiritualiter eum-uem tactum.& capacem reddunt ejus operationis, quae dicitur sensibilis cognitio caloris. Hanc doctrinam S. Thomas sic expres.st: a) Effossi potentia pas a , qua nata es immutari ab exteriori

sensibili. M autem duplex immutatio : naturatis, cum forma immutantis recipitur in immutato secundum esse naturale, sicut calor in calefacto . Spiritualis autem cum recipitur secundum esse spirituale , ut forma coloris in pupilla, qua non sit per hoc colorata . Ad operationem autem sensus requiritur immutatio spiritualis. Alioqui si sola immutationaturalis sus iceret ad sentiendum, omnia corpora naturalia sentirent,

dum alterarentur .

147. Notandum III. quod convenienter ad suam opinionem , quod species impressae essent totidem entia propria sibi entitate praedita . easdem dicebant, quoties penetrassent usque ad cerebrum hominis sive animans, quoniam in hoc a) non es, in- quit S. Thomas, disserentia inter hominem θ alia animalia , ibidem permanere, dummodo ipsum expers non esset quibusdam organis , quibus nomen potentiarum, & sensuum internorum imposuerunt, quia eorum munus volebant esse species retinere & conservare, iisque uti diversis modis, qui singulis potentiis proprii essent. Hae autem quatuor constituebantur cum his nominibus, sensus communis , phantasia, quae etiam audit imagi nativa, aestimativa, & memoria : Ex quibus duae ultimae majorem quamdam perseelionem statuebant habere in homine, quam in brutis , ut proinde appellarent cogitativam, quam in brutis dicebant aestimativam , & quae in his erat sola memoria , in homine esset etiam reminiscentia . Singulorum notiones , & usum ibidem exhibet S. Thomas, prout sequitur . I S. Sensus communis dicebatur potentia , quae post receptas, in se species impressas ab objectis materialibus cujusvis generis apta erat ad discernendum unum objeetum proprium unius sensus externi i) S. Tla. I. par. qi3.78. art. 3. O 2 Id. ibid. art. . O

SEARCH

MENU NAVIGATION