De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

sa I DEAE SUNT

cum Barbieri, quoniam haec Boursierit commenta referens laudat .& amplectitur , etsi simul etiam repudiet. Hanc ipsius contradictionem, utpote quae est hujus Auetoris propria quaedam impugnatio , juVat exponere . Imprimis summa doctrinε Boursierit, quam Barbierius commendat, haec est, 1 nullos dari modos, qui proprii sint spiritus, non jam increati, in quem reVera non cadunt, quia hi repugnant Deo enti simplicissimo , sed ne creati quidem . Ratio ipsius est, quia Spiritus est substantia simplex: ergo non constat diversis partibus, quae per diversam sui dispositionem eam reddant subjectum diversarum modificationum . At objicias illi animam rationalem habere unam modo cognitionem, modo aliam , hanc modo volitionem , modo illam , affectionem nunc jucundam , & deinde molestam , negat ille haec esse modos animae, sed statuit esse diversos gradus entis, qui praediti sunt realitate , sive entitate sibi propria. Ex quo inseri Deum istorum

auctorem unicum esse, qui utpote conservator animae, quod idem per ipse in est, ac continuus ejusdem creator , in uno instanti creat animam cum hoc gradu entis determinati, ut tali cognitione, aut volitione, in alio vero creat illam cum alio gradu entis . Ut

autem planum sit hujus doctrinae patronum se declarare Barbierium, audiantur haec ipsius verba , a) Nulla substantia potest unquam assici modificationibus. Mossi nomen alienum est a substantiis, earumque respectu vibvsignificat. Quod vero ipse idem eamdem doctrinam simul repudiet, haec suadent. Profitetur ipse, a)intel-

sectiones is volitiones esse perfectiones anima ipsi accidentales ct exercitium porentia ipsius activa , ct operationes anime simul, ct concursus Diυini: At actiones animae pro variis circumstantiis variae, Persectio accidentalis, exercitium potentiae aetivae modo hoc, modo

illud , idem sunt, ac modificationes animae. Quid quod ipse idem alibi iterum iterumque de his loquens eas vocat ) modalitates,& fatetur s) non esse unam dumtaxat seriem modalitatum spiritualium , is posse concipi po miles infinitas modalitates eum liberas, tum necessarias spiritualitatis : Concludo igitur Auctorem hunc sibi contradicere .

72쪽

MODI ANIMAE. s 3

7O. Quinto erunt, qui inter adversarios numerabunt etiam plures Cartesianos, & ipsum Cartesium, quod suadere poterun-

tum ex admissa ab ipsis q. 18.) distinctione ideas inter & percet

PtiOΠes, tum ex pervulsata eorumdem opinione de ideis nobis innatis, quas mens percipit, quoties ad eas advertendas excitetur, Vel ab earum perceptione non retrahatur. Quid enim aliud esse possunt hae ideae hoc modo distinetis a pereeptionibus , nisi totiudem entia praedicta sua entitate, quae ab anima nostra disiuncta non sunt. Urgebunt & concludent hanc aecusationem contra Cartesium determinate ex illis ejusdem verbis, ci) Ego paJm ubiqμς

ostendo , me nomen idea jumere pro omni eo, quod immediare a m nispercipitur : Et iterum a Tu nomen ideae ad illas imagines is pbant M ipictas refringis: ego vero ad omne id, quod cogitatur , exicndo . Et alibi 3) qui rogat, quid per vocem idea intelligam , summatim respouire poteris, me per vocem idea intelligere quicquid in cogitationσnosera versari potest. At equidem dicam certum esse Cartesiam expresse affirmasse ideas nostras esse modos animae nostrae : qaod autem idem id neget, hoc esse quamdam consequentiam deductam ex suis illis opinionibus, & objectis locis, quae vel eludi poterit aliqua Opportuna interpretatione , vel accusari de modo importuno loquendi, vel de incohaerentia cum his, quae apud ipsum sic lego, ) Mullam aliam differentiam saluo inter animam, o qui idear, quam inter frusum cera , ct diversas Iguras, quarum fr*s tm1llud capax est Sed quid clarius his, quae alibi dicit, sso Ad id,

quod obicis de idea Dei PDendum, votare oponet non agi is essentia tria , secundum quam ipsa est tantum modus quidam in mente blimana exij cns, qui modus homine non est persectior Cum interea tam multi suerint, qui cognitiones nostras statuerunt esse modificationes materiae, vel habere entitatem sibi Propriam , adeoque collocarunt in genere substantiae vel quasi substantiae, ideo propositio affirmans eas esse modificationes mentis,

73쪽

s4 I DEAE SUNT

non statuitur otiose , quemadmodum non semel Lochius 1 dicit a qui caeteroquin has oppositas opiniones non ignorabat.

Argumenta pro fingulis proposuionis partibus. I. I. A Rguitur pro prima parte, quod ideae sint modi. Idea nostrae fiunt ab ipsemet nostra anima, ut alibi contra singulos praedictos adversarios demonstravi ab : Atqui nec anima nostra, nec alia quaevis creatura aliud producere potest quam modificationes , ut alibi cso pariter ostendi: ergo ideae nostrae

sunt modificationes.

72. II. Arguitur pro secunda parte, quod ideae sint modi animae . Modus alicu jus rei est id, quod afficit ipsam rem ita, ut non possit existere sine illa re, etsi non sit ipsi res : Sed ideae nostra sunt quid afficiens ipsam animam , quod nequit existere sine anima , . etsi non sit ipsa anima : ergo ideae nostrae sunt modi animi. Minor declaratur . Imprimis ideae nostrae afficiunt ipsam animam; non enim hae intelliguntur sine anima cognoscente: praeterea idear non possunt existere sine anima; Nam hae non sunt objecta externa& separata ab anima , aut quid hisce obiectis adhaerens; postquam enim quis sibi efformavit ideam alicujus corporis, haec perseverat esse, donec perseveret esse anima cognoscens tale corpus, etiamsi hoc destructum amplius non existat: & tunc solum ea idea demcit, quando anima transit ab illa idea ad aliam. Tandem ideas non esse ipsam animam apertum est, quia habemus semper animam , sed non semper tales ideas. Posset utraque pars confirmari authoritate aliorum philos phorum : sed exceptis illis, quos diximus nobis adversari, om

nium vox est illa Condillaci Pi, & Busserit , s) Idea nihil aliud

funt, quam modificationes anima . Vel ut significantius dicit Leibnu. tius, 6θ Habemus nos ideas, non quasi icunculas quasdam, sed le

74쪽

ctiones, sυe modificationes mentis nosra, ct rerum actu a uobis nos cognitarum idea sunt iu mrnu nofra , ut es figura Herculis in marmore .

73. III. Arguitur pro tertia parte, quod multae ideae possint inesse eidem animae. Multis opus est ideis, ut quis norit statim distinguere per nomina diversa res diversissimas, quotquot sibi proponantur: norit varios modos significandi aliis conceptus suos vel per ligatam vel per solutam numeris orationem, quae abundet sonantibus verbis, uber ibusque sententiis: norit quae saltem praecipua sunt in physica cauesti & terrestri , & tot tantisque hujus scientiae tum partibus, tum elementis comprehensis sub calculariis,& geometricis disciplinis: norit multa etiam de omni philosophia, tum illius , per quam de omnibus superis inseris primis mediis nitimis disseritur: tum illius per quam jus hominum situm in generis humani societate cognoscitur: tum illius, quae singulos proprie respicit, & ad modestiam magnitudinemque animi erudit:

norit tandem aliqua saltem de tot artibus, ope quarum fruges, V stitum, tectum, prauidium, commodum , cultum omnem Vitae

habemus. Atqui multi ex iis, qui liberaliter educati sunt, haec norunt: ergo horum animis insunt multae ad haec omnia necessariae idear ia74. IV. Arguitur pro quarta parte, quod ideae etiam oppositae possint eodem tempore inelle animae. Ideae de genere sensationum inter se oppositae , sunt perceptio albi & nigri, laevis &asperi, acuti & gravis, calidi & frigidi: Sed uno eodemque tempore postunt hae omnes sen sationes inesse in anima , Nam eodem tempore possum videre parietem album in una sui parte , & in ia nigrum : audire unius cantoris acutam vocem, & gravem ab terius, tangere limam altera manu in parte aspera, & adtera in laevi: affici calore in uno corporis latere obverso prunis, & frigore in altero , quod ventus percutit: ergo possunt uno eodemque tempore inesse eidem animae idear oppositae . Praeterea ideae de genere intellectionis inter se oppositae, sunt quae pertinent ad virtutes, &opposita vitia : Sed uno eodemque tempore possunt hujusmodii deae inesse animae . Quis de hoc dubitet Θ Cum, fortasse quisque, non raro expertus sit diuturnas cognitiones, quae se ad actus Oinpositos allicerent & urgerent, ut quando laesus ab aliquo perseveravit diu in cognitione legis Divinae vetantis ultionem injuriar m,

75쪽

s6 IDEM 'SUNT& simul in eognitione legis mundi impellentis ad vindictam , ex

quibus luctam secum ipse exercuit, ita ut nec ulcisceretur, & ne plene quidem ignosceret: ergo.'s. U. Arguitur pro quinta parte, quod modus , quo totideae insint animae, sit supra nostrum captum. Nemo de hoc modo teste intima cujusque conscientia habet ullam ideam , & ne habere quidem poste concludi potest cum Lockio i) ex eo , quod cum non possit dici unam ideam esse in una animae parte, & alteram in altera; nam anima 'est substantia immaterialis simplex indivisibilis, iam nihil habemus quo hujus ideam modi naturaliter assequamur. Ante Lochium vidit Tullius hanc rationem , qui ait, ab Utrum capacitatem aliquam in animo putamus esse , quo tamquam in aliquod vas, ea quae meminimus, infundantur Z Absurdum id quid m . sui enim fundus, aut qua talis animi figura intelligi potest ZARTICUL Us III. Argumenta contra opinionem , qua ideas dicit esse

modificationes materia.

76. I. T Μpugnatur, quia ex dictis ideae sunt modificationes ani- I mae: ergo non sunt modificationes materiae. II. Quia in conceptu ideae seu cognitionis non solum nihil inis Venitur ejus, quod pertinet ad conceptum materiae seu corporis, sed potest etiam negari de cognitione, illam esse trine dimensam , habere partes realiter inter se distinctas, esse huius vel illius figurae , esse divisibilem, & quicquid demum proprium esse corporis

cognoscinius, quin tamen adhuc cessemus intelligere cognitionem . Hanc rationem promovent A. D. auctor tractatus Gallice

scripti de Anima brutorum 3), Malebranchius ), & Υvon s). Ad eamdem pertinet, quod dicebat Leibnitius , 6) Si gamus

dari machinam , qua per fructuram cogitet, scutiat, percipiat, non ob

stat

pag. 8. Υv. in Encyclop. art. A me. q. Cependant pag. 282.

IN Leib. Princ. philos in Actis

Lipsiae toni. . suppl. sec. I.

76쪽

sat quo minus ea conserui concipiatur , ut in eam aditus nobis concedarur tamquam in molossinum . Hoc supposito intus nil doprehendemus, arispartes se mutuo impellenter, nec unquam aliud quicquam , per quod

perceptio explicari queat. Hoc itaque in subsantia simplici, non in

machina quaerendum .

77. III. Quia cum proprium modi sit, illum non posse percipi sine idea subjecti convenientis, cognitio non solum percipitur reipsa sine ulla idea materiae, immo supponendo etiam nullam esse materiam , sed praeterea, ut observat Auctor articuli 4 a. in Commentariis Trevolitanis anni I 47, ne concipi quidem cognitio potest cum modis materiae , quin intime cognoscamus fieri conjunctionem idearum , quae invicem conjungi nequeant, ut si dicamus dari cognitionem calidam , conscientiam rubram , sensationem cubicam , memoriam sesquipedalem , praevisionem Parabolicam , & similia . Iv. Quia cum dicitur ideas esse modificationes materiae , vel sermo est de omni materia, & hoc dici nequit , quin stulte tribuatur cognitio etiam luto & scopulis: vel sermo est de materia, quae corpus hominis constituit; sed si id universim dicatur est contra evidentiam a Nam multae in nobis partes sunt, ut capilli ungues

humores, in quibus ne sensus quidem deprehenditur. Praeterea videmus eos , qui mole corporis praegravantur , minus acutos Plerunque & minus aptos ad sublimiores cogitationes. Si autem dicatur de sola capitis materia, quoniam multis argumentis e Vincitur, nos non sentire nec cognoscere pedibus aut manibus aut visceribus, sed capite, limitari ipsa capitis materia necessario debet ad aliquam ejusdem partem, siquidem constat posse majorem ipsius partem corrumpi, quin tamen cesset continua idearum productio . Haec autem materiae pars quaenam est, aut dici potest esse Θ Numquid extremitas nervorum , qui in cerebrum desinunt Numquid ipsemet substantia cerebri, a qua incipiunt nervorum Propagines 8 At si ipsis nervis per totum corpus diffusis, & aliis partibus materiae, quae magis admirabilem organigationem praeseserunt in toto corpore non competit sustinere hujusmodi modificationes , quae sint ideae, temere dicitur competere nervorum terminis, aut cuidam solum ignotae particulae cerebri . Sin tandem dicatur de tenuissima & maxime mobili materia nostri cor-H poris ,

77쪽

s8 . I DEAE SUNT.poris, quae vulgo audit spiritus animales, temere omnino huic tribuitur, quod negatur materiae minus tenui, & quae propter organizationem, in quam conformata est, alteri praestat, ut omittam per novam temeritatem loquendi huic tribui, quod solum in capite sit capax recipiendi tales modificationes, quae sint ideae, &in nulla alia parte corporis, per quod continuo agitatur. 8. U. Quia si ideae essent modificationes materiae nostri corporis , illae fatentibus adversariis q.63.) consisterent in certo ejus. dem mota. Atqui non potest dici, quod ideae consistant in motu . I. Quia hae assiciunt seu mutant intrinsece subjectum cognoscens t. motus autem non importat ullam ipsi materiae intrinsecam affectionem, sed solum facit, ut ea , quae conflat unum corpus habeat diversam continuo praesentiam localem , vel relationem ad alia corpora . II. Quia motus materiae est quid essentialiter divisibile in plures partes; Nam est transitus materiae de loco ad locum per spatium intermedium: at idea est quid indivisibile, nec dicit generice sumpta ullam intrinsece relationem ad tempus; neque enim sicuti ad notionem motus, ita etiam ad notionem ideae pertinet tempus . Hanc rationem promovet Michael Angelus Marinin sua Republica Incrediatorum i), quam Anonymus, qui e Gaulica Italicam secit, I in varias partes opportune distinxit, est Nicolaus Arrighetti Soe. Iesu , quin tamen ejusdem completam editionem viderit, quippe dum esset Rector Collegii Senensis propter navatam operam aegris contagiosis in publico No comio an. I 67 extinctus fuit. III. Quia si Adversarii dicunt ideas consistere in eo

motu, qui sit ex mutua collisione corporum seu corpusculorum, jam fatentur ideas non consistere in mota quicunque sit unius dumtaxat corporis: ergo neque consistunt in ullo omnino materiae m

tu a Nam cum sermo sit de una idea; necesse est dicant illam consistere in uno dumtaxat ex pluribus motibus, qui ex conflicta singulis corporibus proprii sunt, quin possint ullam rationem habere , cur uni potius quam alteri hanc conserant dignitatem .

IV. Quia ut arguunt Bumerius a , & Jacobus Riccatus 3 , si

ideae nostrae consisterent in mota materiae nos componentis , ideae quae

78쪽

quae non differrent inter se nisi tempore . cujusmodi sunt omnes recordationes , & certa conscientia de identitate hujus vel illius

rei nunc cognitae cum illa, quam olim cognovimus, dicendae erunt consistere in eadem materia, & eodem modo mota nunc, ac olim et sed materia nos componens non est eadem pro quibusvis temporibus a se invicem paullum dissitis; Nam continuo mutatur veteri dissipata, & nova concrescente , ut constat ex perpetua cibi, di potus indigentia : Neque eodem modo proinde movetur aut m

veri potest; Nam necessario diversos motus habet in juvene ac in sene, in sano ac in infirmo, quandoquidem in hae ipsa diversitate consistit magna ex parte status juventutis & senii, bonae & m, lae valetudinis . V. Quia ut arguit Υvon I), si ideae nostrae consisterent in motu materiae, etiam communicatio idearum consisteret in simili motu excitato in aliis vel per scripturam , vel per nutum , Vel per Voces; his enim modis fit communieatio idearum. Atqui nihil horum potest excitare similem motum in aliis: Non

striptura, quia haec plerunque ne movetur quidem : non nutus, quia si hi fiant ab aliqua distantia , commovent aerem solum intra parvam sphaeram . Siquis recurrat ad reflexionem lucis, quae est aliquis materiae motus, haec non potest dici apta ad communicandum motum, qui sit idea a Nam possunt ex conventione fieri tales nutus, per quos unus solum e multis quid intelligat. Demum non voceS, propter eamdem modo dictam rationem : ergo ideae nostrae non consistunt in motu materiae. VI. Tandem quia, si

ideae nostrae essent motus materiae nos componentis , cum conscii. smus habere nos eodem tempore ideas Oppositas, ut unius obje.

isti, quod movetur, & alterius quod quiescit, illius quod est lucidum , & ardens, & hujus quod est tenebrosum, & frigidum,

dicendum esset materiam , quae nos componit, sive unum idemque corpus habere eodem tempore motum in partes diversas, &etiam oppositas. Ita cum Archimedes habebat ideam suae sphaerae armillaris, quae importat complexum idearum de diversis comporibus caelestibus, diversis circulis , distantiis, motibus dicendum est ipsius caput commotum sui sie diversis eodem tempore motibus . Et similiter cum quis percipit in Chiliogono esse omnes angulos aequales angulis rectis Iss6 , quod est exemplum Ge-

79쪽

6o Ι DEAE SUNT nuensis i) . dicendum est quater mille , & amplius motiones

diversas in eadem cerebri parte eodem tempore fieri, quot nimirum anguli, & latera pertinent ad Chiliogoni notionem. Quas involvunt eam repugnantiam , quae habetur in propositione , quae affirmat eamdem materiam moveri, & non moveri in certam par tem . Quare jure Clarhius dicit, ab tam elarum es perceptionem non eqse meram passivam receptionem impulgus, quam es triangulum non eo senum , aut obaram Nn esse colorem. De hoc argumento Vi

quia sensationes, quae sunt cognitiones persectionis omnium minimae & infirme, non possunt esse modi corporis: ergo multo minus intellectiones , & quae sunt altioris ordinis cognitiones. Probatur antecedens . Sensationes particulares Visus, auditus, &aliorum sensuum non possunt esse modificationes organi sensorii singulis proprii; Nam per haec organa fieri intellisimus impressiones quasdam in illis & cerebro, quae vocentur si placet imago objecti, etiamsi hoc nomen non conveniat nisi illis, quae fiant per visam , non vero per alios sensus , Quis enim sonum aut odorem dicat esse alicujus obiecti imaginem ρ At quicquid de hoc sit, nisi aliquid adsit in nobis , quod has imagines percipiat, res sistit

in mera passione, cum tamen intima conscientia certi simus se sationes non esse meram passionem . Rursus si a singulis sensibus fierent sensationes, quae ab illis nomen ad aliquod tui diserimen accipiunt, non perciperemus sensationes omnes, sicut facimus, eas inter se comparando, & de illarum inter se ratione iudicando: nec de una dumtaxat alicujus objecti sensibilis imagine haberemus tot distinctas, & diversas cognitiones, quibus pro libito iulam dividimus, ut cum de objecto oculis circulo conspicimus peripheriam dumtaxat, vel radium, vel diametrum, vel aream,& horum multas affectiones assirmamus. Et ne dici quidem p

test

Val. Fond. della Relig. l. I.

cap. q. num. IO. pag. I OM

80쪽

test sensationes esse incidificationes omnibus simul organis sens riis proprias, aut toti corpori . Nam singulae sensationes, ut constat continua experientia dependent a particularibus modificatio- nibus cujusque partis corporis , quae ad illas habendas sunt dest, natae ἔ ore enim solum gustamus, solis naribus olfacimus, & sie de aliis. Modificationes autem singularum partium corporis sunt mutuo incommunicabiles , utpote 3ttributa individualia . Sic si simul imponantur in vase globus , cubus, flos, granum , ins ctum, & vel invicem quiescant, vel inter se agitentur, nunquam invenimus communicatas proprietates unius rei alteri: erisgo sensationes nequeunt esse modificationes corporis. Sublatis a classe modorum materiae sensationibus nihil proficit ignotus auctor articuli de Eυidentia in Gallica Eneyclopaedia consulatus a Chau-meixio si) , qui judicia nostra ad ipsas sensationes pertinere dixit L multa congerens verba sine sensu, vel apertos errores, ut

illud videatur aliquo modo probasse. 8o. VII. Cum Antonio Genuensi a) , quia cognitio cognitionis , iudicii, & ratiocinii, quae aliter dicitur conscientia, nequit esse modificatio corporis: ergo nulla idea potest esse hujusmodi modificatio. Probatur ans, quia conscientia, si est modificatio corporis neque potest esse eadem modificatio , ac illa, in qua simplex cognitio , iudicium , & ratiocinium dicuntur consistere, quandoquidem haec & hujus conscientia sunt res omnino diveria fae : neque potest esse diversa modificatio; Nam imprimis semel quod sit diversa modificatio , jam quando ea sit alteri similis, constituet novam cognitionem , seu novum judicium aut ratiocinium circa idem objectum , non vero cognitionem cognitionis seu conscientiam : quando vero dissimilis sit, jam multo minus explicari potest, qoomodo ea sit conscientia , seu cognitio cognitionis olim habitae. Deinde diversa haec modificatio corporis , quae est conscientia , neque dici potest fieri diverso tempore ab eo , quo fit ea modificatio, in qua consistit cognitio judicium & ratiocinium , quia haec & conscientia persaepe coexistunt. Neque potest dici fieri

eodem tempore in eadem parte corporis utramque modificationem, quia eadem pars corporis nequit eodem tempore habere duas diversas I Chau. Preiug. to. . diu. 3. cet) Gen. Elem. Metaph. par. 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION