De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

retuli, pluribus ibidem ostendens, confundi a Leibnitianis corpora cum spiritibus . I 6 a. Quatuor autem monadum species reserentibus inter alioq

generis sunt illae, in quibus constituit elementa corporum : secundi , quae sunt animae brutorum : tertii, quae sunt spiritus creati: in quarto tandem genere est Monas , quae spiritus infinitae persectionis est, scilicet Deus. Porro in omnibus & singulis admittit rerum omnium , quae extra se sunt, ideas , sed confusas in illis a , quae sunt monades primi generis, nec umquam apperce ptiones s. q. aa. radmittiti vero ideas aliquas claras , & aliquas distinctas tum in antimis brutorum, tum in spiritibus creatis, plures quidem in his, quam in brutis: & tandem in prima Monade omnes & singulas ideas admittit esse adaequataS . . Hanc doctrinam de elementis corporum percipientibus, jam olim tradiderunt aliqui veterum, quos HyloZoitas, quoniam Uitam tribuunt materiae, Vocat Cud orthius in suo Osemate intellectuali Anglice edito anno 16I8. Hi enim iuxta ipsum Latine redditum a Io. Laurentio Moshemio dicebant, ,singulis materia partibus natura perceptiovcm quamdam μα sensum , is vitam iηeses, ea ue licet scientia, ct ratiocinandi facultate carerent, ea tamen potestate infructas sise, ut semetipsas artificiose gere , tantumque si persectionis dare possent , quantum uniuscujus σ indoles atque ratio pateretur . Atque pares illos facit Cud orthius Peripateticis assertoribus formarum substantialium, quae vi aetiva praeditae sint, &propria entitate : sed hos quidem , quia Deo subjiciebant omnem materiam , & omnia corpora tamquam enti supremo, & ab omni materia distincto , malos tantum philosophos credit: illos vero , qui vel Dei existentiam negabant, vel a Dei potestate materiam independentem statuebant, vocat Atheos . 163. Recentius Gotofridus Ploucque tus Auctor Monadologiae , quam scripsit pro praemio anni 17 o Academiae Berotineniis , in DisIertatione de corporum organtiatorum generatione , doctri

pag. 7 a.

152쪽

DE ORIGINE IDEARUM . 133

doctrinam de monadis corpora componentibus, praeditis vi percipiendi in diversis gradibus , qua clarioribus, qua obscurioribus PropugnaVit, e Xponens apertius, quod jam video apud Io. de Turre 1 Leibnitium commentum fuisse, scilicet corpuS organi-gatum nihil aliud esse , quam aggregatum machinularum, quMinvicem subordinatae sunt, inter quas una prae caeteris est, quae machina dominans est, omnesque machinas, tum illam, quae dominatur , tum alias partiales, obsideri dicit, & quodammodo animari a suis peculiaribus monadis , sa) qua percipiunt imagines omnium moniadum, quibus machinae componuntur, inquit Auctor Diarii Literatorum Florentini in Compendio hujus Ploucquetianae lu-

cubrationis .

: as . Variis Leibnitius nominibus sua haec elementa descripsit, . nescias an ut sententiam suam magis explicaret, an ut consulto. magis implicaret, an quod verius arbitror esse , ut aliquid dicere. Videretur, cum reipia nihil inveniret, quod solide diceret. Ex Aristotele & Peripateticis, quorum laudavit philosophandi rationem , assumpsit ca) nomen formae subsantialis, atque hujus celebre synonimum , ) cujus graeci vocabuli mira vis, timquit Cardinalis Ptolemaeus, nec satis latine reddita per vocabulum octus . Agnificat enim energiam , seu perfectionem , seu perfecti habem iam ., seu vim se movendi , seu vivacitatem quamdam inanimatam correspondentem anima existenti in corpore animaIo : Hermolaus Barbarus, suggerente ut serunt Diabolo,reddidit perfecti habiam : Tullius s) continuatam motionem ct perennem , quae interpretatio exi- si matur a Gagendo 6) minus consona menti Aristotelis. Ea

Praeterea Vocavit activitates primas , vires primitivas, rarassas Per. se activaS, animas, vitas, puncta vitalia , puncta metaphysica , unitates reales, atomos naturae, & atomos substantiales, per oppositionem ad atomos magnitudinis, quas formales dixit. Wolfius sunt. i) Tur. Phys partic. tom. I.

num. a. pag. 36.

153쪽

similiter plura illis nomina tribuit; vocat enim modo substantias simplices I), modo elementa rerum materialium a), modo atomos physicas 3), modo puncta physica , vel potius haec

omnia de suis elementis corporum tamquam corollaria quaedam a1lerit. 16s. Quo autem modo, quae sunt monades simplices, fiant visibiles & impenetrabiles, dum uniuntur ad constituendum aliquod corpus audiatur ex Authore Dissertationis physico-historticae additae Musschenbroechio, qui id ex verbis molfi sic exprimit, s) Singula elementa in singula agunt, a singuli ue in f gula reagitur:

ergo mutua hac actione copulanIur : eadem ne sese peuetrent, pr. diuntur . suocirca ita uniuntur, ut simul alterum extra alterum exi

sar: Ea est extensio , qua nempe parres habeat extra partes et Sed qui solida, nempe quia agens undequaque . Recentius Franciscus Gaudio opinionem hanc amplexus sic dicit ; 6 suamvis elementa ex ensi ne careant, inextensa sint: tamen continent ea , per qua extensic nemrealem po sint licere . ea per qua extensinis elementa haberi debent. Sunt subsantia reales, ornantur sua vi , propriam exercent exsentiam, coexisere unita mont, sed unum non nis extra aliud poni potes. Haec extensionis ratio sunt, o his extensio haberi non potest . 166. De hac meditatione circa corporum naturalium elementa, seu ut ait Iacobus Riccati ) m eri a principia , dicit ironice Thomas Monilia 8b eam es tam sublimem , ut Fquis crederet eamdem penitus se percipere , faciis injuriam faceret Do inventori , qui nunquam id Iortasse Mi arrogavit. Sic autem jure loquitur , quia cum multi jam tunc cum viveret hanc Leibnitii theoriam impugnassent tum propter se ipsam , tum propter consequentias quas clam ex ea descendentes, quae cum Omnipotentia ; & Sanctitate Divina , Libertate humana, aliisque veritatibus conciliari non possunt, illisque ita Leibnitius respondisset, ut resistere quidem, non tamen fatisfacere videretur , suspicionem tandem secit se ex

154쪽

DE ORIGINE IDEARUM. 23sanimo novam hanc opinionem non protulisse, sed vel ut ingenium ostentaret, vel ut illuderet suae aetatis eruditis , quos sperare potuit pro ea,qua fruebatur apud ipsos opinione profundae scientiae , potius dicturos se ingenio hebetes, quam vanum , & Chimaericum Leibnitii systema . Psessius, qui familiaritate Leibnitii utebatur, primus suit, cui ipse ingenue confessus est se per jocum poema hoc potius, quam systema cogita se : ι) Ita prorsus eis, sic habet Leibnitius iii epistola ad Pi assum apud Moniliam,uti scribis de Theodicaea mea . Rem acu tetigist, o miror neminem hactenus' isse , qui lusum hunc meum senserit a Neque enim philosophoram es rem serio semper agere, qui iv genis bpothesibus, uri bene mones, iugenii sui vires experiuntur Hanc Leibnitii declarationem a Psamo typis vulgatam , postquam Wolfius rescivit, maluit dubitare , utrum serio Leibnitius eam scripserit quam systema illud deserere tamquam mere confictum , & ad multa absurda deducens. Sed audiatur ipsemet EOlfius sic in Actis Lipsiae mensis Decemb. anni 1 a 8 apud Moniliam scribens a) : Me parum movet, quod vir quidam in his Actis a serue rit Leibnitium fuisse confessum, quemadmodum ipsi videtur serio, omnia , qua de rebus metaph cis in Theodicaa tradidit esse lusum iηgenii. Sint enim Leibnitio lusus ingenii verba , qua ab eodem adopto : aut igntur alium eisdem tribuit, quam egosensum , aut si eumdem tribuit, ludendo dicit verum . Cum ergo rationibus meissare soleam , id mσ parum a tum tenet, num alter ii em υIrbis sensum tribuerit a veritate abhor

rentιm , aut uum ludendo dixerit verum, quod ego rationibus meis convictus Iamquam varum a tuo.

167. Nihilominus re melius considerata videor mihi totum tandem systema Leibnitii intelligere , habito prae oculis systemate physices Peripateticae , tamquam si ab hoc non differat nisi in quibusdam vocabulis . Hoc ita esse suadeo pirimo ex quibusdam Leibnitii in hac re loquutionibus : 3 Per Monadem , inquit scribens ad Io. Bernoullium , intelligo subsantiam vere unam, qua scilicet non sit aggregatum sub amiarum . Materia ipsa per se , seu moles materiam primani vocare postis non es substantia , immo nec Ἀ- gregatum subsantiarum , sed aliquid incompletum. Materia secunda, seu

155쪽

subsantia una es . Es autem corpus animalis ex subsantiis innumeris componatur , ea tamen partes animalis non sunt. Sed F nulla essent anima , vel his analoga , tune nullum esset ego . . . . Dic facile indica- ur nullam esse ma eriae partem, in Mouades non exsant. Haec

obscurissima verba , quae quid sibi vellent, respondit Bernoullius

ne Monadis , quae est in quavis materiae parte, intelligantur formae Partiales Peripateticorum , nomine vero Monadis facientis unam

substantiam intelligatur eorumdem forma substantialis . Atque hanc ipsam interpretationem confirmant, quae idem Leibnitias a reposuit ordinatim objectionibus sibi a Bernoullio fiustis, quibus lectis Bernoullius ipse ab animadvertit, Leibnitium idem cocereae Peripateticos novis vocabulis , ad evitandum fastidium ex Veteribus jam conceptum . Nova autem haec vocabula sunt extensio uniformis , loco materiae primae: loco vero sormae substantialis , conatus insitus , sive vis primitus impressa, sive motus infinite tardus , sive vis mortua , sive monas dominatrix aliarum partialium, quas admisit numero infinitas in quovis corpore pro ejusdem infinita divisibilitate . Quare solebat dicere , o nullum esse ccrpusculum , quod non sit mundus quidam infinitarum creaturarum , removens hac sua authoritate omnem scrupulum a mente Bernoullii, qui de hac re suas dubitationes eidem jam communicaverat S), ita ut tandem in ejusdem sententiam visus sit descendere, dicens, 69 Vi mort unamquamque materia particulam quan navis exiguam donatam esse existinarem , ct quidem pro diversitate complicationis horum conatuum , directionum seu tendentiarum putarem diversa hujusmodi corpora oriri. Sane non ausim negare ereationem universi confisisse insa impressona conatuum , O extensioue simul concreata .

I 68. Suadeo secundo ex ejusdem Leibnitii dissertatione de Matura θ vi insita , in qua haec habet, ) Recepta non minus quam vora Philosephia quod de Peripatetica pro tempore, quo haec scripsit , dicere potuit J es, materiae nomine inteligi vel secundam vel

156쪽

DE ORIGINE ID EARUM. 137

primam: Secundam es quidem substantiam completam, sed non merepassisam: Primam esse mera passivam , sed non sise completam subsantiam, accedereque adeo debere animam vel formam anima analogam .

seu vim agendi primitivam , quam Monadis nomine appellare soleo , iii qua es velut perceptio ct appetitus. In quibus verbis iam habemus tertiam diversam significationem attributam a Leibnitio huic nomini monas; primo enim ex dictis q. Is s. sumpsit pro complexo ex materia, & anima quadam ipsi conjuncta : secundo proelementis corporum: nunc Vero pro ipsemet quasi anima materiae . Ipse interea viderit , qua ratione haec Peripateticae philosophiae approbatio cohaereat cum eo, quod referente Io. Christophoro 'Volsio dixit in praefatione ad novam editionem operis Μarii Nietolii de Veris principiis, & ratione philosophandi, i) nu

libi Arsotelem formas subsantiales Abi imaginatum videri, quemadmo- dum scholafici cupiuut, & cum earumdem impugnatione ibidem inserta, quae si eidem relatori credimus, constat p rspicuis omniaque exceptione majoribus rationibus. Fortasse ibi Leibnitio displicuit, quod Peripatetici vellent hujusmodi formas continuo produci , & destrui a causis creatis: contra vero ipse omnes simul creatas voluit, & in perpetuum duraturas juxta suam thesim, quod eadem conservetur semper quantitas virium in Mundo e Displicere praeterea potuerunt eorumdem accidentia absoluta , quandoquidem his ipse non indiguit, qui omnia reduxit ad phaenomena nata ex mutua virium inter se actione . Suadeo tertio ex alias citato Christiano molfio. Hie cum systema Leibnitianum multis verbis conatus fuerit exponere , non

solum in sua Cosmologia , sed etiam in duabus dissertationibus, de Motione eorporum, quae habentur in suis horis subsecivis an . 1 3 odi 1 31 , nihil aliud profitetur se tandem docere , quam systema Peripateticum de duabus substantiis partialibus materia , & forma substantiali invicem unitis , a) Cartesianis, inquit, materia ct corpus Ononima sunt, qua tamen nos a se invicem Hylinguimus, ct dysingui

157쪽

materia , extensionis subjecto, is vi motrice primitiva , quarum una alteram permeat . ARTICUL Us VI.

Argumenta contra illos, qui dicunt ideas feri in sensibus. I 6 9. I. IC arguitur . In tantum ideae nostrae fierent in sensibus, in quantum nulla in nobis inesset anima distincta a materia nostri corporis: Sed hoc est, contra omnem rationem , &religionem: ergo . Minoris secundam partem alibi demonstravi 1) : Primam autem partem . quae subjicio, suadent. II. Ideas fieri in sensibus est ideas, esse modos sensuum , adeoque materiae: Sed demonstratum est q. 6. , nullas ideas esse

modos materiae: ergo .

I o. III. Sensus, utpote materia quaedam, habent extensionementitativam , multiplicitatem scilicet par tium , quae singulae sunt extra singulas : ergo sensus nequeunt esse subjectum idearum . Probatur consequentia. Sensus entitative extensi sint per hypothesim subjectum idearum , jam vel hae ideae ideae sunt totae in singulis sensuum partibus, vel in omnibus simul sumptis . Atqui primum dici non potest, quia aliter dicendum esset numquam in ullo sensuum posse es Ie unam ideam, sed necessario semper esse multiplices : quod ipsa intima conscientia excludit, qua compertum est, non esse in nobis eodem tempore multitudinem idearum de uno eodemque objecto sensui alicui proposito . Neque secundum dici potest , quia aliter dicendum esset ideas esse divisibiles , utpote quae haberent tot partes, quot sunt in sensu entitative extensor habere autem ideas divisibilitatem intima iterum conscientia intelligimus falsum esse : ergo ex eo, quod sensus habeant extensionem entitativam plane sequitur non posse esse subjectum idearum. Hoc argumento usus est Cardinalis Polignae sa), appro

158쪽

IN SENSIBUS. I 39Valsecchi i) , qui etiam affert longam eiusdem declaratiouem factam a Petro Bayle a), qui in eo objectionem insuperabilem contra attributam materiae cognitionem censuit contineri. Fortasse diversam non est argumentum, quo ex extensione pariter, qua materia praedita est , deducit Κnugen Prosessor Regiomontanus, illam non posse cognoscere, & ut ait Eulerus sa) , qui de hoc auctore magna cum laude meminit, extensionem , & cogitationem tant pere invicem inter se pugnare , ut ambo simul in eodem ente non magis inesse queant, quam rotunditas & figura quadrata. 1 I. IV. Cognitiones illae nostrae, quae dicuntur judicia, non possunt habere pro suo subjecto sensus : ergo nullae cognitiones habent pro suo subjecto sensus. Consequentia est legitima , quia semel quod necessario admittendum sit extra omnes sensus atque materiam aliud subiectum alicujus cognitionis, jam eidem tribuendae sunt omnes cognitiones. Probatur igitur ans . Indicia

nostra praerequirunt comparationem duarum idearum a nobis insitutam, ex qua dum unam cum altera componimus, eXtat quodammodo judicium amrmativum, dum vero unam ab altera dividimus , & separamus , fit judicium negativum : ergo si judicia haberent pro suo subjecto sensus, iudicia amrmativa prae requirerent unionem illorum diversorum modorum sensuum , in quibus consistunt duae diversae ideae, quarum altera dicitur subjectum, altera attributum : sed non possunt invicem uniri duo diversi materiae modi, quin ambo destruantur , & tertius quidam modus exoriatur: Ita non possitnt duae figurae aut duo motus in unum coalescere , quin nova figurae aut motus species ex hac unionestatim proveniat: ergo in judicio affrmativo destruuntur ideae subjecti & attributi: Atqui hoc est falsum ς ambas enim in nobis

perseverare intima experientia constat, quae docet in omni nostra duorum comparatione interVenire attentionem utrique eodem

tempore exhibitam : ergo judicia non possunt habere pro suo subjecto sensus . Simile argumentum habent Fortunatus a Brixia 4 , S a & Ge-

i Val. Fondam. lib. I. cap. 4. ῖὶ Eul. Opust. Utrum materiae. num .9. pag. 99. q. Quae cum ita . pag. 28O. a) Bay. Dict. arti Leucippe . ) Bri. Metaph. par. a. diss. I.

159쪽

I4o I DE AE NON FIUNT& Genuensis i) , qui eadem ratione ostendit a) discursum non

posse consistere in materia , quod aliunde sequitur necessario ex eo,

quod non possint judicia , quae sunt pars discursus in ea sundari, aut illi inhaerere . illud tamen quod addit, 3) Ari tele in primo

de Anima nemo accurarius, ct doctius umquam demonstravit animam motu corporeo interno agitari non posse , nec operationes ejus motus esse

corporeos, plusquam hyperbolice dictum comperiet , qui ipsum perlegat . Sed equidem consulana potius, in hac re adire alias citatum Dittonii supplementum de Religione Chrisiana , in quo subtiliter, & copiose demonstrat per distinctas propositiones non posise nec sensationes, nec ratiocinia, nec volitiones consistere in motu ullius materiae.

Ipa. U. Si ideae nostrae haberent pro subjecto sensus, de illis

solum objectis haberemus ideas, quae possent sensuum modificationes essicere, & reipsa essicerent : Nam debet intercedere proportio inter effectus & causam : Sed habemus ideas de multis, quae vel non po sunt huiusmodi modificationes effcere , nec reipsa ensiciunt : ergo hae saltem ideae non possunt habere pro suo subjecto sensus : ergo nullae ex ratione in superiori argumento allata. Minor suadet rin ideis, quas habemus de distantia, magnitudine,& situ corporum: Ita dato, quod idea, quam habemus de Sole

Vel Luna, prout oculis proponuntur, consisteret in aliqua' ipsorum modificatione , idea fallem, quam de horum corporum amplitudine ex ratiociniis geometricis cum certitudine eruimus , nequit esse modus ullus sensuum aut materiae nostri corporis; Nam quis tam delirus est, ut credat materiam sui corporis , & corpora caelestia contigua fieri ad habendas mechanicas modificationes, quae sint ideae de eorum distantia & magnitudine . Atque cum remam in aqua immersum alio in litu esse certo credimus ab illo , qui apparet, numquid dicemus esse in nostris oculis aut corpore unam materiae partem , cujus incompositi motus corriguntur ab alia materiae parte , quae rationali motu movetur 3 Quae major contra diduo, aut magis perversa repugnanti a illi evidentiae, quae nos/ docet i) Gen. Elem. Metaph. par. a. 3b Id. ibid. prop.8. Scholio post

160쪽

IN SENSIBUS a i

docet hujusmodi cognitionem habere nos ab iis Optices abstractis,& exquisitis rationibus, ex quibus scimus, ut cuna S. Augustino

loquar , cio cur in aqua remum infractum oporteat apparc , cum Ninctus sit, o cur ita per oculos sentire necesso D.

I73. Multa praeterea cognoscuntur actu , quae cum actu amplius non sint, certe hujusmodi modificationes, quae sint eortam idear , non excitant, ut quae de objectis praeteritis recordamur . Quod enim aiunt aliqui , recordationem consistere in motu determinatae partis cerebri prorsus eodem cum illo, quem olim habuit, evincitur falsum , tum quia juxta praedictam opinionem num quam accideret mirari nos , quomodo crediderimus aliquid nunc primum novisse, cum deinde ex certis argumentis concludimus jam olim notum habuisse : tum quia recordatio est cognitio , quae non praescindit a cognitione temporis, quod antecedit illud, quo ipsa nunc existit, quae temporis cognitio repeti nequit a praedicta renovatione motus, ab Tempus enim, inquit Marchio de la Tourri, ubi hanc explicationem impugnat . nos es quid materialc , quod uervos noseros concutiat, ct sui vestium in cerebro imprimat. Multa etiam cognoscuntur, quae cum nondum sint, nihil in nostros sensus agere possunt, cujusmodi sunt ,.quae de suturis cogitatione praecipimus, aliquanto ante constituentes, quid accidere possit in utramque partem, & quid agendum sit, cum quid eVenerit , turpe existimantes dicere non putaram . Tandem multa cognoscuntur secundum quasdam rationes abstractas, utentis, modi, causae, effectus, veri aut falsi, boni aut mali , necessarii aut contingentis, secundum quas non ex istit, aut potest existere ab illis ulla modificatio , aut motio in sensibus. Ita ex quonam motu vel sensus, 'vel cujusvis nostri corporis partis nascitur, quod cognoscamus, cor esse destinatum ad diffundendum perpetuo motu sanguinem per totum corpus: pulmones fabrefactos ad recipiendum , & expirandum aerem, & omnes alias cognitiones de ratione causae finalis, quas de singulis partibus cujusvis operis artificiose compositi speculando tandem deprehen ciamus: ergo ideae nostrae non habent pro suo subjecto sensus, aut partem ullam nostri corporis. Hoc

i) S. Aug. de Vera Relig. cap. 20. a Tour. Forae attraitive delle ide e. pag. I a.

SEARCH

MENU NAVIGATION