장음표시 사용
161쪽
Hoc argumento exagitat valsecchius I) Helvetium , qui omnem cognitionem vult esse modum quemdam materiae organiZatae, ita ut exclusa omni anima distincta a materia tam a nobis, quam a brutis non aliter juxta ipsum magis, & melius cognoscat homo, quam brutum , nisi quia homo habet organigationem persectiorem , quam brutum non quidem in omnibus sensibus, cum in aliquibus manifestum sit vinci nos a multis bestiis , quae a) υ
dent acutius, ct caeteris corporis sensibus acrius corpora adtingunt , sed in extremitate artuum , qui in homine desinunt in digitos, at in brutis terminantur in globos materiae cujusdam corneae, ut in ungulas , vel aduncos ungues . I7 . VI. Volitiones nostrae non habent pro suo subjecto sensus nec materiam ullam nostri . corporis: ergo neque cognitiones, quae eas antecedunt & comitantur . Consequentia probatur , tum quia cum volitione .conjungitur cognitio : tum quia siqua operatio
est in homine , quae opus habeat subjecto distincto a materia , &ordinis ad ipsam superioris, jam adest hujusmodi subjectum in
homine, cui ceterae similes operationes inesse debent. Antecedens autem probatur , quia si volitiones nostrae essent modi quidam nostri corporis , illae haberentur juxta notas leges motus corporum, sine quo nulli existunt in ipso modi: Sed hoe est falsum ς I. enim corpus non movetur sponte sua, sed externo impulsu, & semel quiescens vel motum perseverat in eodem statu quietis vel motus, & quidem per eamdem directionem, donec externa ipsi caussa cogat illud mutare hunc statum : int homo vult
sponte sua quicquid vult, & pro libito suo sine externa sibi causa
nunc odit nunc amat nunc meditatur, nunc unam nunc aliam inchoat operationem . Hac ratione Lactantius retudit Aristoxenum,
qui cogitationes, & volitiones dicebat esse quasi harmoniam ex fidibus, quibus humanum corpus abundat, 3 Arimur, inquit, sua sponte is cogitat, ct movetur . suodsi quid in nobis harmonia mileesset, ictu moveretur externo , scut nervi fine pessu digitorum muti atque inertes jacent. II. Corpus , statim ut vis aliqua motrix in linsum exercetur, commutat statum suum : sed homo indifferens saepe ais. Fondam. lib. I. cap. q. 3 Lact. de opifi. Dei . in fine
162쪽
saepe manet circa id quod cognoscit, & quasi immobilis. III. corpus impulsum aequalibus viribus oppositis non movetur : Sed ho mo aequalibus impressionibus ab aequalibus objectis sensus assicie tibus excitatus, pro libito vel nullum vult vel alterutrum. His argumentis desumptis a libero arbitrio , de quo intime persuasi s mus , utitur etiam Valsecchius 1) , ejusque vim invictam esse s
tetur apud eumdem etiam Iacobus Rousseau . Idem argumentum magis etiam declaratur exemplo eorum, qui immutabiles sunt in susceptis semel determinationibus . Vidit omnis aetas, & admirata est homines in iis , quae recta & sancta cognoverunt retianendis ita confirmatos, ut ab iis dimoveri non potuerint ullo praemio proposito, nec ullo intentato quantumvis crudelissimo supplicio etiam ignis& lentae caedis. Quotquot Christiana Religio
numerat martyres, totidem sunt hujus veritatis testes. Addo per
vicaces , qui similiter permiserunt se affigi quavis tortura potius, quam confiteri se male feeisse , aut suscipere agendum, quod ab iisdem exigebatur . Si nihil in homine esset nisi materia, numquam & nusquam haberentur hujusmodi exempla , sicuti non habentur in omnibus, quae sine controversia sunt mera corpora. . IU. Duo corpora sollicitata ad motum ab una eademque vi moventur secundum eamdem directionem, aliud quidem tardius, aliud vero citius pro quantitate materiae singulorum , nec alterum movetur secundum unam , & aliud secundum oppositam partem :Sed duo homines ad conspectum unius ejusdemque objecti determinantur quandoque ad oppositum : sic unus eo currit, ubi videt multitudinem , alius vero inde se magis removet, & dum hic viso monstro impletur horrore, conaturque abjicere a se receptam ideam, advocatis etiam aliarum rerum cogitationibus, quibus recreetur, ille curiositate agitur, & propius accedit, .& omnia diligentissime perscrutatur. U. Corpus diversis viribus eodem tempore impulsum per mediam quamdam viam dirigitur : sed homo dioersis objectis propositis non facit actionem quamdam compo sitam respondentem singulorum impressionibus: ergo .
163쪽
Argumenta contra illos, qui dicunt ideas fri a sensibus.la s. I. VI ideae saltem aliquae , ut quae dicuntur sensationes, o fierent a sensibus, reciperentur etiam in sensibus : Sed nullae ideae possunt ex dictis si 169. recipi in sensibus : ergo . II. Principium, quod in nobis facit ideas tale est , ut statim atque impressio facta fuerit in quibusvis etiam remotis inter se partibus nostri corporis, faciat sibi de singulis ideas, & per subitam illarum aestimatione ira & comparationem, hanc censeat magis altera vel molestam vel jucundam: ergo hujusmodi principium cst aliquid simplex & unum, proinde non est in sensibus . Cons quentia declaratur, quia sicuti machina , ut horologium , propterea quod constat partibus, siquis sagittam inflectat non tangens
rotam , haec nihil commovetur , & sicuti quia anima unius nominis non est anima alterius , nequit unus assectiones alterius hominis sentire : ita si principium, quod in nobis facit ideas, non esset quid simplex & unum, non postet ex impressionibus in diversis sensibus factis assici, neque de illis j udicare . Hoc argumen
176. III. Ideae , quas de objectis sensibilibus habemus, pomquam semel atque iterum habuerimus, eadem deinceps facilitate,& eodem modo excitantur, sive unum sive aliud sensorium patiatur ab eodem objecto impressionem, etsi dissimili modo . Hoc pucto gustato jam aliquoties melle , sive hoc iterum ori imponatur, sive culis conspiciatur, sive ejus mentio auribus percipiatur , nam sci satim experimur in nobis eamdem ideam. Idem dico de Objectis visis modo ab una, modo ab alia dis antia , aut sub luce nunc vivida, nunc tenui, & idem de aliorum sensuum objectis: ergo
164쪽
A SENSIBUS. 14 sergo hae ideae non essiciuntur a sensibus a Neque enim mutatis circumstantiis , & applicatione causarum mechanicarum eadem potest esse earum operatio : ergo hae ideae fiunt ab aliquo principio , quod non solum est supra omnes sensus, sed est quid simplex dc unum . Sicuti enim ex eo , quod in circulo omnes lineae a circumferentia ad centrum ductis sint aequales. rite concluditur centrum circuli non constare partibus, ita ex eo quod eaedem sint ideae, quae de aliquibus objectis per impressiones e diversis senstibus ac partibus corporis in anima excitentur, iure concludendum est principium cognoscendi esse in se unum, & non constare partibus , quod exemplum adhibuit jam Franciscus Leoni in opusculo do Immortalitate anima inserto in tomo primo Collectionis variorum opusculorum editae Uenetiis anno I 74o cum hoc titulo,Miscellanea di varie operette, ut inde concluderet, animam hominis esse quid simplex , & quae proinde deficere nequit ex dissolutione , Leuti deficit corpus. Posito autem, quod necessarium sit fateri, esse in nobis principium essiciens aliquas ideas, quod non est nec sensus nec materia ulla nostri corporis, jam huic tribui debent alias omnes, utpote similes effectus, ad quos par est hujusmodi causa, quin aliam frustraneam perquiramus aqq. IV. Habemus ideas de obieetis non sensibilibus, & prorsus independentibus ab omni materia , & non solum toto genere ab ea diversis , sed etiam positis in genere evidenter sublimiori: ergo nec sensus nec materia ulla nostri corporis potest esse earum caussa effciens. Hoc argumento usus est S. Augustinus, qui ex eo, quod IJ innum: bilia longe dissimilia cuncto generi corporum cognoscimur, conclusit id, quo cognoscimus, non esse materiam . Idem invenitur diversis modis propositum a S. Thoma, ubi ex
instituto suadet a) quod nulla subsantia intelligens es eorpus. Idem habent Cardinalis Ptolemaeus 3 , Chaumeixius ) , Μarin s
& alii. Sed ut ejus vis magis pateat, imprimis dico consequentiam esse legitimam, quia quod habet in se attributum aliquod T ordiis
a) Ptol. Phil. Diff. de Immori.
165쪽
I 6 IDEAE NON FIUNΤordinis longe sublimioris, cujusmodi reperitur in ideis, de quibus
meminit antecedens , illud nequit esse effectus causiae, quae tale attributum non habeat. Deinde propono aliqua, quae antecedens declarent & suadeant. Illud I. suadent ideae, quas de Deo, &de virtutibus habemus, quarum indoles ita est aliena ab omni materia, ut etiam oppositionem cum ipsa habere videatur. Nam observante Whistono I) determinationes , quae cum iis conjungantur , contrariae sunt materialibus Impressionibus, ut cum libere eligimus paupertatem, & Persequutionem temporalem intuita vitae aeternae, quam a Deo exposcimus, & speramus. II. Suadent ideae universales, quarum natura est, ut advertit S. Tho
mas a) virtualiter infinita; in universali enim continentur individua infinita . Atque etsi aliquae ex his propriae solum sint paucis hominibus scilicet philosophis , ut quae sunt de genere & specie, de causa & effectu , & aliis expresse abstractis a materia sensibili,
a loco , & tempore; aliae tamen sunt communes omnibus homunibus , utpote quae comitantur, Vel praesupponuntur ad appetitiones , & determinationes , quas quivis hominum in se experitur. Ita nemo est, qui non appetat verum, & bonum omnis generis a
Scire enim quisque desiderat, & impetu quodam rapitur ad procurandum sibi omne bonum : Nemo qui non oblectetur m contemplatione veritatis sibi vel generalissime propositae , vel sub ratione aliqua generica illius, quae reperitur in philosophia, aut mathesii, aut theologia , aut alia quavis disciplina: Nemo cui
non placeat, quae obversatur animo etiam in confuso pulchritudo , gloria , virtus , bonitas. III. S uadent ideae de rebus, quae nullo modo existunt, cujusmodi sunt, quae habent pro suo Objecta praeterita , futura , mere possibilia , & abstracta . 3) Vellum, jure dicebat Antonius Le Grand , quis me doceret , quiynam ille sit
corporaus motus, qui potes in mente nossa formare aliquam communem notionem . IV. Suadet idea de existentia principii in nobis cognoscentis , quam non haberi a sensibus, aut materia nostri corporis concluditur , tum quia nihil horum aptum invenitur ad hanc ideam excitandam : tum quia facta etiam hypothest, quod nullus in
166쪽
A SENSIBUS. I Tin nobis esset sensus, nec ullum sensibile extra nos, adhuc intelligimus posse in nobis esse ideam, quae continetur in hac propositione, ego cogitans existo , ut evicit Cartesius I eo ratiocinio, quod reseram , quia nobis utile, etsi ad eum finem ab eo factum, ut stabiliret hujusmodi propositionem esse omnium primam veritatem , quatenus nulla est , quae nobis certa fieri possit majori evidentia . Ratiocinium sie habet. Postquam ex hypothesi sibi persuasit omnia quae videbat, & audiebat falsa esse , nullos plane haberi sensui: corpus , figuram, extensionem , motum , locumque esse chimaras, quaerens utrum sibi persuadere etiam posset e pariter non
esse, vidit id non posse, siquidem fassus est , certe ego eram, Fquid mihi persuasi. Atque etiamsi ex nova hypothesi statueret esse fortasse deceptorem aliquem summe potentem, summe callidum, qui do industria illum semper falleret ex hac etiam hypothesi admissa aliud rite non intulit, quam haud dubie igitur ego etiam sum, fi me fallit, fallat
quantum polrs , numquam tamen siciet, ut nihil , quamdiu me alia quid esse cogitabo : adeoque conclusit eam propositionem ego cogitans ex isto , sive mentis cogitantis existentiam cognosci a nobis eum omni certitudine independenter ab omni materia . 1 8. v. Si sensus aut materia nostri corporis essent causa es.ficiens idearum, perfectae magis hae essent in homine , cui corpus integrum vegetum robustum est, quam in homine, cui corpus infirmum vel a senio , vel a morbo, vel ab aetate nondum matura:
sed frequenter contrarium accidit: ergo . Minor extra coarΟVersiam est; Nam videmus saepe eos, qui vix rationales se ostenderunt , cum juvenes aut viri esIent, evasiisse sapientes , & quasi oracula , cum senes facti sunt, & similiter viros aliquos gladiatoria corporis firmitate spectabiles non raro experimur aptos solum ad proeliandum & Venandum : contra vero multos, qui gracili co poris habitudine vitam domi degunt, invenimus natos factos ad sublimiores facultates addiscendas & promovendas: nec ita ra sunt exempla adolescentium, qui produnt se veloces, & acutos in
intelligendo, & quasi viros, qui deinde confirmata jam aetate,& firmo ac robusto corpore, mente tardi, & quasi pueri judi
167쪽
I s. VI. Cum Fortunato a Brixia i). Ad habendas sensationes non lassicit impressio facta ab objectis in sensibus , sed
requiritur, ut ea communicetur usque ad cerebrum : ergo sensationes non fiunt a sensibus. Consequentia est legitima a Nam si ab his fierent, quoties illi reciperent suam ab objecto impressionem , toties ideae haberentur .' Antecedens autem inferius demonia strabitur copiose, nunc fatis est advertere non haberi sensationem ullam in toto corpore etsi non vltiato & integro , quoties solum cerebrum morbo aliquo impotens evaserit ad suas functiones: &rursus cerebro sano fuisse, qui quereretur de dolore manus, quae jam fuerat amputata , scilicet quia in cerebro factae fuerant eaedem nervorum agitationes, ac Olina fiebant ex laesione manus. Iso. VII. In particulari contra Peripateticos, aliosque, qui tribuunt sensibus externis & internis, vim cognoscendi objecta materialia sic arguitur . Haec eorum sententia ducit ad materialis.
mum : ergo absurda est. Antecedens suadetur, I. quia ex ea re-
ipsa Materialistae , & Lockiani desumunt pro se argumentum, quod magis declarant, & urgent per alteram Peripateticorum opinionem cie brutis anima materiali praeditis , & nihilominus cognoscentibus objecta sensibilia. II. Quia etsi ipsi dicant cognitiones
nostras quascumque , etiam meras sensationes nobis cum brutis iuxta eorumdem doctrinam communes, non fieri a solis sensibus . sed ab his simul cum anima q. I O.), nihilominus jam non se disternunt a Materialistis, nisi per distinctionem inter cognitiones materiales & spirituales, quas toto genere diversas dicunt, quin id persuadeant, cum nullam afferant opportunam definitionem cognitionis materialis . III. Quia semel data sensibus vi essi eiendi cognitiones etiamsi solum materiales, jam praecluditur apta responsio Materialistis objicientibus apud Petrum Hurtadum a) non sendi per potentiam absolutam repugnare, quod sensus materiales eff-ciant etiam cognitiones spirituales. Hoc testatur iple Hurtadus, qui utpote Peripateticus defendens fieri a sensibus cognitiones o jectorum materialium, respondit non proinde dicendum, posse per potentiam divinam fieri a sensibus cognitiones etiam object
168쪽
A SENSIBUS. I4srum spiritualium, quia haec non continentur sub adaequato objecto sensus materialis, quod est ens materiale, addens i) s bac responsio non placet, tute aliam quaeito . Quod est dubitare de illius vi , quae prosecto nulla est , cum reducatur in petitionem principit.
ISI. VIlI. Probatur authoritate primo philosophorum,. in quibus nominabo solum aliquos veterum, quoniam recentiores passim occurrunt. In his est Tullius , qui ex sua sententia sic habet, a) Nos nou oculis cernimus ea , qua videmus; Moquo erum esullus sensus in corpore , sed via quadam sunt ad oculos ad aures ad nares a seis animi perforatae . Itaque sepe aut cogitarione , aut aliqua vi morbi impediri apertis, atque integris ct oculis , ct auribus nec videmus , nσc audimus, ut facile intelligi possi animum videre ct audire , non eoi portes, quae quasi fenesra sunt animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat, ct adsit. uid quod eadem mente res dil
millimas comprehendimus, ut colorem , calorem , odorem , sonum : qua numquam quinque nuntiis animus cognoscerer, nisi ad eum omnia referre
rur, ct is omnium judex solus esset. Ante Tullium sunt Philosophi, qui magis immediate a Platone defluxerunt. Ηi. enim referente Varrone apud eumdem Tullium dicebant 3b quamquam oriretura sensibus, tamen non eqse judicium veritatis in sensibus: mentem rerum esse judicem , solam idoneam , cui credrretur . Quod quidem consonat doctri nar Platonis , qui numquam organis materialibus tribuit ullas cognitiones, sed illas, quasi dicimus sensationes, essici credidit a vi quadam spirituali in ipsis quodammodo habitante :alias vero paulo elatiores etsi cum sensationibus naturaliter connexas , animae tribuit intellectivae per sensus excitatae ad intelligendum , ut ait S. Thomas ) . His addatur Plinius, qui s) animo , inquit, videmus, animo cernimus et oculi ceu vas quadam visibilem partem accipiunt, atque Iransmite unt. Sic magna cogitatio obc eat abducto intus visu. Probatur secundo authoritate Patrum . Lactantius sic ha-
t, 6 mni es, qua per oculos transpicit , quasi per feneinar i
169쪽
cente vitro , aut speculari lapide obductas. S. Augustinus , qui saepius hanc doctrinam inculcat, i) Intende, inquit, quae sit vir anrami in sensibus . Intendit se anima in tactum , ct eo calida , frigida, o pera, lenia , tara, mollia , levia, gravia sentit atque disernit. D inde innumerabiles disserentias saporum, odorum , senorum, formβrum,gvsando , olfaciendo , audiendo , videndoque dijudicat. Alibi apertius ait, a) uuamvis prius videamus aliquod corpus , noπ, atque inde incipiat imago ejus esse in spiritu nofro, dem imaginem non corpus in spiritu , sed ipse spiritui in seipso facis celeritate mirabili: cujus imago , ut oculis visum fuerit, in spia ritu videntis nullius puncti temporalis interpositione formatur . Apertissime tandem sic habet, 33 Ex anima tota consalsapieπs, siquidem partem isam , qua uritur sensibus, animae esse negare dementis es; Non enim ipsi ιculi vel aures , sed ne si io quid aliud per oculos sentit . Ipsum autem sentire F non damus intellectui, non damus alicui parci animae . Resat ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil interim mihi via detur . His similia habet in Epistola ad Paulinam ), & in libro de suantitate animae . Qui haec habeat prae oculis, facile consentiet Henrico , qui vehementer invectus est contra illos , qui Augustino tribuunt, quod senserit cum Peripateticis circa species , quemas modum vult etiam Coquaeus citans plura S. Doctoris loca s), quae sibi videntur aperta . At si omnia sint ejusdem modi, ac quod hic habet, sensibilium imagines eis smillimas, nec jam corporeas cogitatione v:rsamur , profecto fallitur. 18 a. objicitur . Scriptum est , γ) Nonne auris verba dijudicat, ct fauces comedentis saporem : ergo aliquae ideae fiunt a sensibus , &in sensibus. Resp. cone. ans, ct nego conmm . Nam quoniam contextus
ibi nos docet juxta Interpretes, ut Gasparem Sanctium 'o , &Balthasarem Corderum 8 datam esse homini mentem, ut saperiora , di insensibilia ratiocinand 3 assequatur, sicuti dati sunt sen-
a) Id. ibid. a) Id. de Ordine .. lib. 2. n. 6.
Id. Epist. olim II a. cap. II. s Coqu. in lib. ra. de Civitat.
cap. 2 6. 6ὶ Tob. cap. I 2. U. 2I.
170쪽
A SENSIBUS. Is Isus, ut per illos tamquam per media , aut instrumenta cognoscat inferiora & sensibilia , sequitur planum esse, per figuram tribui auribus judicium verborum, & faucibus illud saporum, quatenus sine his sensibus anima non potest de illis objectis judicare .
ARTICU Lus VIII. largumenta contra illos, qui ideas icunt fieri a rebus
1 8 3. I. R Rguitur . Siquae ideae sunt a rebus sensibilibus, ab his α L sunt tamquam a causa vel effciente vel materiali: sed neutrum dici potest . Non primum, quia sensus nostri corporis nobiscum conjuncti nequeunt ex dictis q. I s.) esse causa eo ficiens ullias ideae ; ergo a sortiori objecta materialia sensuum, . quae extra nos sunt, nec pars nostri ullo modo sunt , & tanto pleraque ipsorum nostris sensibus imperfectiora, possunt esse caussa effciens ullius ideae. Non secundum, tum quia ex dictis q. a)ideae sunt modi animae : tum quili involvit contradictionem dicere res spirituales, cujusmodi sunt omnes ideae , componi ex re materiali , cuius generis sunt objecta sensibilia r ergo nullae ideae sunt
a rebus sensibilibus, neque tamquam a causa effciente , neque . tamquam a causa materiali.
II. Si res sensibiles essent caussa effciens idearum , profecto non. essent causa libera , sed necessaria : ergo quoties sensus sani essent, eaeque ipsis modo consueto applicatae, toties effcerent in nobis ideas sui: Atqui hoc est falsum a Nam novimus quandoque accidere , cum indulgemus abstractis quibusdam cogitationibus, ut non videamus , quae: sunt ante oculos sanos & patentes: atque repente etiam ambulantes subsistimus vel obliviscimur , unde veniamus , & qua transeamus, & quo eamus: ergo res sensibiles. non sunt causa essiciens idearum. I 8 . li I. Iia particulari contra Peripateticorum species quascumque sic arguitur .. Imposithile est ab objectis quibusvis cre iis etiam materialibus produci veras entitates , cujusmodi. dicuntur esse species impressae , ut alibi i) demonstravi: & multo magis. impostibile est, & ipso auditu absurdum produci ab obtestis
