De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

inertiam materiae tribuerunt. Interea tamen iterum contra Materialistas arguitur temere illos loqui. dum statuunt materialismum, confitentes se ignorare essentiam materiae. Simili modo Bussi rius 1) dicebat se concludere posse nullam existere materiam, quia ignorata intima essentia spiritus non. est evidens, extensionem impenetrabilem non esse quid ex cognitione proVeniens: quemadmodum reipsa iam dicunt Idealistae, alia errantium secta Materialistis opposita .is6. II .. Objicit Lockius a) . Deus conjunxit cum materia substantiam cognoscentem : ergo potest conjungere cum materia facultatem cognoscendi; Nam docilius non es, inquit, concipem

Deum posse conjungere cum materia vim cognoscendi, ac con cipere Deum possς coniungere cum materia aliam subsantiam , qua cognoscat. Resp. conc. ans, ct dis. consequens. Deus potest conjungere cum materia facultatem cognoscendi, tamquam ens realiter a materia distin tiam , cono. conseqm. 2 tamquam ens solum per rationem nostram cogitandi distinetiam , nego conseqm , & probationem, quae nugatoria est . Quae enim dissicultas est intelligendi dari conjunctionem substantiae cognoscentis cum materia, cum haec continuo evidens in nobis sit, vel saltem nemo dubitare possit, nisi qui in materialismum inclinet. Quo igitur jure existentia hujus conjunctionis dicitur dissicilis intellectu ,. & atque dissicilis ac existentia conjunctionis materiae cum vi cognoscendi distincta solum per rationem nostram ab ipsa materia 8 Sed data etiam hac falsa adve farii suppositione dico hanc conjunmonem ostendi impossibilem per omnia jam allata argumenta . Haec objemo affertur , & iterum iterumque impugnatur etiam a Chaumeixio ca) . Is . III .. Objicit voltaire ) . Datur in meris corporibus naturalibus vis activa : Sed vis activa est quid immateriale : ergo datur in meris corporibus aliquid immateriale: ergo potest dari etiam vis cognoscendi; Nam ideo haec repugnare in illis creditur, quia est quid immateriale. Hanc objectionem sub nomine vis iner

182쪽

COGNOSCERE. 163tiae, quae vulgo tribuitur corporibus, iterum iterumque in aliis locis a D. M. citatis ci) protulit Adversarius. Resp. dist. maj. Dabur in meris corporibus vis activa instrumentalis , hoc est vis mutandi statum motus, vel quietis alterius corporis per modum necestariae consequentiae, posita utriusque comporis extensione impenetrabili, & determinatione in alterum illorum accepta ab extrinseca causa, ut distinctius alibi a) explicavi, conc. maj. Datur in meris corporibus vis activa principaliter, hoc est vis agendi ex propria determinatione; ac alio modo ac dictum est de instrumentali, nego maj. Et di'. min. vis activa instrumentalis ei quid immateriale, quatenus est quid per nostrum modum cogitandi abstractum a corpore cono. min. quatenus est quid realiter diastinctum ab ipso corpore de genere entis immaterialis eidem inhaerens, nego min. ct conseqm . Distinctio vis actrvae instrumentalis insensu solum dependente a modo nostro cogitandi, adeoque minus Proprio, quae unice convenit corpori, avi activa principali, qu lis etiam nullo intellectu cogitante est in anima, adeoque in sensu ,

qui proprius est , dilucide ostendit infirmitatem sectae obiections . Genuensis , qui illam non adhibet , non satisfacit objicientibus s) posse fortasses esse in corpora vim aliam a motrice disinetam , qua sit vis cognoscendi, respondendo quod , quoniam motus, & cognitio sunt actiones diversi generis, ideo in uno eodemque simplici subjecto componi simul non possunt. Quasi vero vis sentiendi, intelligendi, & et olendi non componantur in eadem simplici anima,

licet prout concipiuntur sint vires diversi generis . Author autem D. Μ, qui ex permissa existentia vis inertiae in corporibus, negavit inferri vim etiam cognoscendi posse iisdem tribui, non satis comprehendit mentem obiicientis, qui ex vi inertiae immediate inseri dari in corporibus facultatem quamdam immaterialem , ut inde transeat ad concludendam illam cognoscendi .

Is 8. IV. Objicit Tolandus in epistola a. de insu , & Gildon in suis oraculis rationis apud Valsecchium ) . Ex Deo sunt corpora extensa, impenetrabilia, divisibilia , licet ipse non sit ex-X a tensus

ε) D. M. Pretes Philoc Leti. Io. cap. I. propos. i. q. Sed haec . p. o. pag. raῖ. Val. Fond. lib. I. cap. . n.2. a) De Causa emien. n. 6 . pag. 8 . ab Gen. Elem. Metaph. Par. a.

183쪽

tensius , impenetrabilis , divisibilis : ergo a pari ex materia esse potest anima cognoscens. R . conc. am, supponendo eius sensum esse , ex Deo ut caussa effciente esse corpora, non Vero ex Deo, ut causa materiali vel formali, quod e1let Spinosismus. Et nego conseqm a Nulla enim est similitudo inter caussam essicientem, de qua est sermo in antecedenti, & causam materialem , quam credo solum respiciant Adversarii in consequentia . Quod si forte etiam consequentia loquatur de caussa effcienti, tunc dico eam esse nullam, quia non

repugnat posse quod persectius, immo persectissimu m est & omnipotens , producere aliquid in se imperfectum , sicuti est materia e pers cognoscendi vi: at non potest quid imperfectum, sicuti est materia , producere aliquid persectius, cujusmodi est anima vi cognoscendi praedita.

Multae ideae non babentur, nisi prae piis immediate aute sivi exi entiam quibusdam determinatis immutationibus in organis senseriis, serique usique

ad cerebrum propagatis: quin tamen no verimus modum, quo habitis his impressionibus habeantur ideae

ARTICULUS I.

Argumenta pro prima propositionis parte. II. IC arguitur . Ideae necessariae ad vitam , & societatem humanam conservandam, quae profecto multae sunt, non habentur'nisi praeviis immediate ante sui existentiam determinatis immutationibus in organis sensoriis. Ex ideis necessariis ad vitam sunt perceptiones omnes de ametionibus, quas patimur, ut famis, sitis, hujus vel illius doloris, aut morbi . Quaenam causa est, quod aliqui sciunt quidem quid sibi velint nomina podagrae colices, cephalgiae, & aliorum morborum : at negant se ullam habere horum ideam experimentalem, ex qua possint ex animo

184쪽

IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES. Is s

commiserari, quos audiant lamentantes de huiusmodi doloribus, quia scilicet beneficio naturae bene constitutae caruerunt iis alterationibus organorum , sine quibus eae perceptiones numquam habentur . Similiter in ditioribus regionibus, & urbibus apud cives saltem primarios ignota est perceptio famis, quoniam haee dependet ab indigentia cibi, quae in iis locum non habet a cibo enim deficiente fermentum quoddam stomachi, instrumentum digestionis praecipuum juxta multorum opinionem nervosas illius fibras vehementer vellicat aut pungit, ex qua impressione dependet perceptio famis. Ex ideis necessariis ad societatem humanam sunt illae de existentia corporum, & ipsorum qualitatibus, de diversitate vultuum , Vocum, & motus animorum, qui per vultum,& vocem manifestantur. Observare hie praestat, quod ex ideis, quae prae ceteris necesIariae sunt ad vitam,quales sunt, quae ad cibum pertinent, pluribus etiam sensibus, visu scilicet , tactu, olfactu,& gustu acquiri possunt: ergo . II. Constat dari homines ignaros de ipsis elementi s plurium disciplinarum, quae pertinent ad physicam, ad historiam, & ipsam Religionem; Nam sunt, qui penitus ignorant ipsa nomina plantarum, animalium, fossilium , & eorum corporum, quae a Variis artibus componuntur : & sunt, quibus frustra nominabis Cyros, Darios, Syllas, aut Athenas , Carthaginem, & quamvis ex celebrioribus in antiquitate urbem, vel facinus, Vel alium quem cumque eventum : & sunt tandem qui nihil sciunt de doctrina Christiana : Sed tanta haec ignorantia de ipsis elementis hujusmodi disciplinarum unice refunditur in defectu certae impressionis faetie in sensibus, & praecipue in auditu ab aliquo , qui illos de his

docuerit: ergo sine hac praevia impressione, facta praecipue in auditu , necessaria est illa ignorantia . Minor suadetur, quia insanus esset, qui sola vi suae rationis crederet, potuisse se assequi cognitionem eorum , quae mediis his sensationibus deinde novit. Da, inquit Pluche I) Cartesio fimstum aliquem recens delatum in Europam e regione toto orbe remota, & pete ab eo, qui jactat se ab idea materiae homogeneae, & in motum vorticosum concitatae collegisse veram structuram stellarum , planetarum, hominis , animalium , & Omnium viventium , ut te doceat, sit ne fructus a boris

185쪽

166 DE ID EIS REQUIRENTIBUS

boris an staticis, gratumne In ingratum saporem habere debeat, futurusne sit esu salubris an exitialis, nesciet profecto quicquam saluere, nisi post repetitas obset vationes , & experientias adl ibitis sensibus accurate instinitas. α oo. III. Ex historiis philosophicis certi sumus, plures corporum species nunc certissimas, olim sui se igΠOtas, Vel quia positas extra sensuum humanorum sphaeram , vel quia ignorabatur modus, quo sensus illis applicarentur. Itaque incognita suerunt toti antiquitati, quaecumque corpora ope telescopii, & microscopii extra controversiam nunc sunt, quia sine hujusmodi instrumentis , quae veteres latebant , eorum dimensiones sunt extra sphaeram oculorum nostrorum . Simili ex causa erit aliquis ex hominibus vulgaribus, qui dubitabit, an quem audit aerem vocari , sit verum corpus fluidum, in quo sicut pisces in aqua , ita nos in ipso vivimus, quia nimirum nullo sensu percipitur, nisi in quibusdam casibus, vel cum videmus bullas quasdam evasis fundo erumpere post insusum liquorem , vel cum vehementius solito agitatur seu manu , seu flabello , seu externa qua Vis causa, quod ille non animadvertens, utpote ratiociniis non assuetus ventum dicet, & nesciet idem esse, ac aerem agitatum . Observatio etiam qnotidiana , quae fiat de iis, qui nascantur vel visu , vel auditu, vel olfactu carentes, docebit nullas illos vel coloris, vel sonitus, vel odoris proprias ideas habere, cum nullas harum sensationum

significationes prodant: i) uibus, sic olim Aristoteles , Les

tinus sensus, deficit uva scientia . Contra vero quoties lii sensus acti sint, & motum convenientem , in quo consistit debita sensuum dispositio, a rebus corporeis recipiant, observare constanter possumus, non posse cessare animam ab ideis quibusdam determinatis, quae motibus illis numquam non respondent. '

ARTICUL Us II. Argumenta pro secunda propositionis parte .

aol. Ecunda pars ammat , requiri praeterea ad labendas quaso dam ideas, ut immutationes factae in organis sensoriis usque ad cerebrum propagentur, pro qua sic I. arguitur. Partes nostri

186쪽

IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES. Is

nostri corporis , quae carent nervis, quibus communicent cum cerebro , tabescunt vel a nobis separantur, quin sentiamus, aut d leamus. Sic pulmones ulcus contrahunt, quod non dolet: ungues resecantur nobis ridentibus: sanguis extra nos erumpit sine nostro cruciatu : ergo etiam immutationes, quae fiant in organis sensoriis non excitabunt ullam in animam sensationem , nisi usque ad cerebrum propagentur.

II. Experientia constat, animal non sentire ullum dolorem in pede Vel manu ,. etiamsi pungatur vel percutiatur , si impedita sit propagatio hujusmodi aflectionum usque ad cerebrum , arcte circumligato crure vel brachior ergo ideae, quae postulant determinatas immutationes in organis sensoriis, requirunt preteterea ea rumdem propagationem usque ad cerebrum . a 2. III. Experientia constat, ut jam dixit Lactantius i in cerebro sentiendi rationem esse, quia eo vitiato nullae jam fiunt sensationes: ergo ad habendas ideas , quae sensationes dicuntur, Omnino requiritur, ut cerebrum in eo statu sit, qui possit recipere impressiones factas in reliquo corpore, & in ipsum propagatas . Antecedens probatur . Boerhaave cloeet a) , quando duae uncia aqγα in ventriculos cerebri effunduntur , hominem nihil quicquam sentire , neque fragorem maximi tormenti, neque lucem vividissimam , neque penetrantissimum ab usione dolorem: Et Halter in adiectis notis addit, innu merabilibus exemplis consare sensorio illaeso , aut illaeso nemo artus alicujus, . sed vel cerebro laborante, vel nervo inter sensorium ct cerebrum , sensum omnem doleri ia Praeterea in Actis Academiae Parisiensis, & ex his in Encyclopa dia Gallica ca) narratur de adolescente , cujus cranium disruptum erat, totiex similem mortuo evasisse, quoties humor quidam morbosus condensaretur supra corpus catlbsum cerebri, eumque statim ut humor ille apto instrumento educeretur , libere respirasse , lucem vidiste , voces audisse , de vulnere doluisse , sensus demum recuperasse , quos iterum amittebat, si humor ille iterum sinebatur dilabi supra cerebri corpus callosum , aut ipsomet metallico instrumento aliquantulum Premebatur. Tandem compertum est stium contractum esse a cerebro Apoplecticorum ,. in quibus omnis sensus aliquando ita defi

187쪽

163 DE IDEIS REQUIRENTIBUS

deficit, ut ad graves in plantis percussiones, vel ad ipsam serri ea dentis combumonem vix , aut ne vix quidem aliquando excu

tentur .

aos. IV. Quotidie accidit nos opprimi somno, qui sin munus dici possit esse in solo cerebro, ut censet Cartesius , nemo tamen negabit in ipso praecipue esse : hoc autem tempore manifestum est non solum omnes cessare in nobis operationes spontaneas, sed ipsas etiam sensationes, ita ut concubia praesertim nocte ne fragorem quidem caeli tonantis, nec totius corporis concussionem nisi sorte violentam sentiamus. Et aliquando nobis etiam vitilantibus cum multa objecta obversentur ante oculOI , & aures, vel alios sensus assiciant, nihil tamen videmus, nihil audimus, & mira mur alios, qui nobiscum erant , de his loqui & admirari, quod nova nobis accidant, quae ipsi dicunt, cum profiteantur se reser-re , quae nobis praesentibus acciderunt . Singulare est quod in hanc rem de Socrate refert Gellius ci), adeosudiis intentum animum praebuisse , ut a summo lucis ortu adflem alterum orien em iisdem In v sigiis, ore atque oculis ea1ndem in locum directis cogitabundus , tamquamcxcessu mentis atque animi facto a corpore, fuerit repertus: Atqui nulla melior horum explicatio afferri potest, quam dicendo id accidere, quia etsi in externa sensuum superficie impressiones suas objecta fecerint, non tamen excitati fuerunt convenientes motus in

nervis, qui usque ad cerebrum propagarentur , sed vel nulli, vel satis debiles hi fuerunt, ita ut impressio vel nulla, vel vix ulla in cerebro responderit : ergo ita dicendum . Quod enim aiebant alitiqui apud Danielem Barioli a) , in somno quidem carere nos sen-fationibus, quia anima vel recedit a corpore, vel dissimulat suam praesentiam , non potest admitti utpote vel aperte falsum, vel nihil explicans. Quod vero alii referente Lactantio, censuerint etiam qui vigilet tunc non sentire, quando anima e capite sede sibi propria a) commearet adpectus, ct quasi ad serietum aliquod penerratiscederet, est alia gratuita hypothesis . Quod tandem alii dicunt, impressiones factas in sensoriis non habere vim effciendi ullam sensationem, nisi anim3 illas advertat , seu immediate percipiat,

188쪽

IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES . 16s

ao . Ratio autem cur soliti motus nervorum non propagentur usque ad cerebram ab externorum objectorum impressione via detur esse, pro casu quidem somni, vel exinanitio spirituum subtiliorum , quorum excursionibus nervi apte usque ad cerebrum commoveantur, Vel contracta a nervis obstructio , quae opportunum spiritibus transitum impediat , vel crassiorum humorum copia circa cerebri callosum corpus congregata , cujus effectum esse cessationem o motum sensationum jam vidimus. Pro aliis au emcassibus, qui vigiliae sunt proprii, ex eo repetatur , quod anima ut sui juris est, & sensibus imperat, ad alias vel sensationes, vel cogitationes tunc incumbebat vehementiores, ita ut quodammodo videatur deseruisse reliquas partes corporis praeter illas , quae ad eas cogitationes conservandas adhibebat. Qui spiritus vitales seu animales, quamdam scilicet essentiam, ut loquar cum Para I), quae separatur a sanguine, & subtilioribus humoribus, admittunt cum tota antiquitate, & plerisque recentioribus, inter quos sunt Boerhaave, & Halter in notis ad ejus praelectiones, aliique citatia Fortunato a Brixia a), dicent fortas Ie, ideo ab objectis externis non assici sensus illius , qui profunde versatur in aliqua occupatione, quia succus iste, qui ad habendam sensationem debet ab extremo organi ad intimas cerebri partes protrudi, illasque apto modo commovere , nequit illuc erumpere obstructa per intimam applicationem animae in determinatum obieelum via ad illius exitum , vel alio modo impedito illius excursu . Qui negant existere hujusmodi spiritus vitales , & malunt nervos esse fasciculos

fibrarum, quae non sormant complexum diversorum tubulorum ,

sed corpus quoddam solidum, dicent non propagari in eo casu illorum motus apto modo usque ad cerebrum propter aliquod impedimentum simile, quibus tamen incumbet onus respondendi argumentis validissimis, quae contra hanc ipsorum explicationem refert citatus a Brixia a). Hoc unum est, quod ad habendas sensationes necessarium est, ut nervi ita commoveantur, ut illorum motus usque ad cerebrum traducatur. aos. U. Posita certa connexione inter determinatos motus e

rebri , & determinatas ideas animae intelligitur , cur quandoque Y alto

189쪽

r o DE IDFIS REQUIRENTI Bus

alto somno sopiti videamur nobis videre, audire, & alias sensationes habere , quales vigilantes habemus, cum tamen luce defi- olente, & oculis clausis nihil revera videamus, & nemo nos alloquatur , aut nobiscum colloquatur . Tenenda igitur est hujusmodi connexio , & ex ea repeti debet somniorum ratio , dicendo determinatos nervorum, & cerebri motus, quibus positis necessario efficiuntur ab anima tales ideae, renovari in somno ex humorum agitatione. Eodem modo rem hanc exulicat Formeyus in suo Do insomniis reae amine inserto in Actis Berotinensis Academiae ad annum i 7 6 laudato a Trevolitanis IJ, in quo expressestituit, insomnia nasci ex motu nervorum, qui contingit in sola eorum extremicate, quae cum cerebro connectitur, & ex eadem ratione, si nobis vigilantibus similes commotiones accidant, habeamus certas ideas, quas dicimus imaginationes . Atque quia facilius est nervos recipere motum , ad quem in vigilia vi quadam aptati , & dispositi fuerunt , quam alium novum & insolitum , vel eum , quo brevi solum , & leviter fuerunt concussi , ideo nemo, qui caecus natus fuit, aut alio sensu carens , somniavit umquam colores, aut figuras & formaS corporum , vel alia , quae sensu usum pare numquam potuit, ut quisque comperiet hos Interrogando, quemadmodum se fecisse narrat Iacobus Ber noullius in Diario Sapientum ad annum I 68 s a), eaque plerumque per somnium o iciuntur , quae de die vehementius quis cogitavit, & ut Claudianus dixit σVenator Isessa toto cum membra repouit, Mens tamen ad symas, ct sua lustra redit.

Farto gaudet amans, psrmYtat navita in rces,

Et υigil elapsas quaerit avarus opσS . S. Augustinus approbat huiusmodi explicationem , ubi quaerens, quonam modo malus Daemon possit copitationes pravas, & turpia somnia in nobis excitare , dicit id posse.fieri per hoc , quod ille

observaverit, quos motus anima produxerit in corpore , cum has

vel illas ideas haberet , illosque pro sua facultate in nobis renovet ; Etenim a) ea, inquit, qua ut ita dicam volt ia sui morus ann

190쪽

IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES. I imus Ait in corpore , possunt o manere , ct quemdam quasi habitum fa

cere : qua latenter cum agitata fuerint, is contrectata, ingerunt nobis cogitariones ct somnia . Quando autem huiusmodi motionum . &idearum renovatio non fit ex directione spiritus intelligentis, ut Daemonis alicuius, cum aliunde non fiat ex imperio an finae, qua per somnum cessat a suis seriis, & liberis operationibus, sed ex humorum tumultu, fit, ut unam imaginem excipiat alia, quae nihil omnino cum prima connectitur, & humano capiti cervicem equinam, ut ait Horatius I conjunctam rideamus , aliaque vel ridicula , vel terrifica insomnia patiamur . Aliorum de hac re diversas explicationes retulit Daniel Bariolus sa), quae inter somnia facta a vigilantibus numerari debent. Ipse imbutus doctrina Peripateticorum jam rejecta cle speciebus impressis , quae in phantasia conservantur, ad has recurrit 3 , quas quoniam eadem phantasia , sive sensus communis cessante omni intellectus directione sine ullo consilio movet, nihil ordinatum , & sibi consonum exhibet, non secus ac imperitus lyrae tractandae, vix aliquando casa quodam fortuito, illius nervos pulsat harmonice.ao6. Quandoquidem vero in dormientibus non habet anima seriam, & attentam rerum cogitationem, non potest revera dici illam tunc habere ideas proprie tales, resPondentes machinae corporeae, & maxime cerebri commotionibus, sed dicitur somnia tunc pati, quae appellarem idearum rudimenta : Quemadmodum enim in modis corporeis, ut in inflexione digitorum, non solet appellari inflexio digiti, quae tenuis inflexio est, ut vix observari possit. sed principium potius, & quasi inflexionis rudimentum, ita pariter in modis animae spiritualibus, somnia non possimi appellari ideae, sed idearum rudimenta . Quare ideae nomine intelligere oportet talem animae operationem,de cujus existentia certi intuma conscientia sin minus sumus, ut aliqui ex dictis q. ai.) contendunt numquam non contingere , saltem esse postumus per proximam potentiam , quae requirit usum rationis . Statim autem atque excitamur a somno , non cessat anima veras ideas emcere, si perseverent adhuc eae renovatae commotiones, sin minus nil habet,

quod agat, & nullius somni recordatur. Cum igitur vigilantes

SEARCH

MENU NAVIGATION