장음표시 사용
191쪽
recordamur somnii alicujus, non aliunde hoc provenit , quam ex eo, quod tunc primum advertat anima ad ideas, quae sibi adhuc objiciuntur, & certa quadam serie evolvuntur, quas cum conscia sit ipsa sibi , se tunc non imperare, neque alio tempore imperasse , neque ex ulla objectorum convenientium praesentia provenire, concludit fuisse somnium . Renovatio hujusmodi impressionum sive commotionum , quae per diem in cerebro factae sunt, aliquando in somno tam vehemens est, ut somnus ipse discutiatur, & illarum recordemur: aliquando huc non pertingit, sed effectus alios magis admirabiles
praestat, ut cogat erumpere in voces risus clamores , & etiam
surgere & deambulare, ut faciunt ii, qui propterea Noe ambuli diduntur. Hoc ex eo provenit, quod in ea spirituum agitatione effla ant hi in nervos, & musculos ad linguae, pedum, & aliorum
membrorum motus pertinentes , in quos anima solita jam fuit immittere , quando has vel illas sensationes vigilans haberet, &proinde ut eodem modo vel lingua vel pedes dormientis exerceantur, ac cum vigilaret. Atque quia in his omnibus externis motibus dees: ipsa animae animadversio , ideo nihil ii cum vigilant se somniasse dicunt, qui tamen auditi fuerunt loqui, & mirantur illi se procul a lecto esse ignorantes suimet pedibus ex illo prosiluisse. Concludam nullas in dormientibus ideas esse, aut sens tiones, sed multas in excitatis a somno esse posse ideas juxta impressiones , quae in dormientium cerebro factae, & relictae fuerunt a convenientibus nervorum in substantia cerebri concussionibus. Eo . Ex eodem principio de connexione inter motus factos in cerebro, & ideas aliquas redditur ratio, cur phrenetici consumdant, quae vident, cum iis, quae imaginantur , quae aliquando talia sunt, ut ne esse quidem possint, ut monstra figurae numquam visae, hostes sibi conviciis , & armis minitantes in magno omnium silentio: Scilicet ex concussionibus cerebri modo his, modo illis, nullo ordine factis per excursum humorum, quorum singulis ex legibus commercii animae cum corpore dum respondet
determinata idea, fit idearum illarum confusio, in qua consistit amentia . Ex eadem ratione placet, quod Condillacus i), &
192쪽
Chau meixius i) censeant eumdem motum in extremitatibus uer vorum, quae sunt intra cerebrum toties intervenire, quoties recordamur eorum , quae sensibus olim usurpavimus. Atque quia deficit concussio aliarum extremitatum, quae in organum exteris num , ut in oculum Vel aurem desinunt, ideo talis excitatur idea, quae recordatio quidem est, non vero sensatio . Illud tamen' ad verto , quod etsi quoties adsit recordatio de sensatione olim habita , toties assirmari postit adesse eumdem motu in in extremis nervorum cerebro proximis ac olim fuit , non proinde affrmari rursus potest, quoties idem hic motus in nervis illis renovetur, t ties adfuturam recordationem et Hanc enim dependere ab aliis etiam conditionibus quis dubitet 8 Cum saepe contingat easdem res nostris sensibus obiici, adeoque concuti totos nervos eodem modo, quin tamen sensationi, quam experimur, possimus nomen etiam recordationis tribuere.
ARTICU Lus III. Objectiones contra secundam partem. 2 8. I. Ricitur , quod in lacertis , serpentibus , & aliis irr- sectis appareant sentire etiam partes in illis abscissae, & ab aliis separatae, quae non communicant cum cerebro; Nam si pungantur se contrahunt, & si tanguntur, renovant vel
Respondetur primo quidem propositionem loqui de requisitis
ad nostris sensationes, non ad illas brutorum aut insectorum et Deinde ne in exemplo ponatur vis argumenti, dico gratis supponi objectos motus, & contractiones conjungi cum sensatione an Lmalis, cum possint ex puro mechanismo provenire. Pone supra tabulam horologium portatile, cujus elaterium de more totum con etiam sit, tolle jam ab illo rotam , quae elateris illius evolutionem coercet & moderatur , tanta statim celeritate idem explicatur , ut totam machinam commoveat, quae nanc in illam , nunc
in aliam partem inclinatur, quasi convulsionibus quibusdam amciatur . Similiter tange digito plantas sensitivas , illarum folia statim constringuntur. Sicuti autem in hujusmodi exemplis ii mo.
193쪽
tus accidunt ex puro mechanismo, ita motus in discissis animalium partibus, quae cum cerebro non communicant, accidunt sine ulla sensatione ex solo mechanismo. aos. Instant. Saltem in illis insectorum speciebus, quae in plures partes divisa evadunt totidem sine controversia animalia , si cut alibi 1 dixi, accidunt sensationes sine ope cerebri; Neque enim cerebrum, potest in illis esse diffusum per totum corpus. Respondeo, nego assumptum , & ejus probationem ; Nihil enim impedit, quominus medulla spinalis sit illis loco cerebri, cujus parte aliqua remanente in singulis segmentis, vitae sunctiones in Isingulis appareaC. t. aio. I l. Objicitur. Boves inventi sunt, qui cum cerebro, vel lapidoso, vel liquido diutius vixerunt, adeoque sensationes habuerunt, etiamsi cerebri motus nullus esset, saltem ad illas habendas opportunus: ergo etiam in homine possunt dari sensationes sine ulla cerebri ope . Respondetur consequentiam nullam semper esse propter allatas rationes . Antecedens autem nutat, quia vitiata non fuit in iis bovibus tota substantia cerebri, sed remansit pars aliqua integra, quae necestaria & opportuna erat ad motum requisitum pro habemcii sensationibus, quas manifestabant, & quoties accidit, ut haec
etiam pars corrumperetur, toties animalis mors fuit consequuta .
Interea observante vallis nerio a) raec ipsa cerebri in lapidem commutatio , utpote morbus quidam per gradus formata fuit, &se ipsa prodidit in stupiditate sensim crescente , & aliis minus expeditis motibus, qui observabantur in hujusmodi animalibus. a II. . III. Objiciunt inventos esse foetus sine cerebro , & etiam sine capite , qui etiam nati ad plures horas vixerunt . varia horum exempla habent Acta Academiae Scientiarum Parisiensis ad amnum 1 7 II, & 171 a , Vallisnerius, & alii citati a Brixia sa) . Respondetur, alios, ut Halterum ) observasse cerebrum, I caput suisse etiam in illis, sed loco, & modo insolito collocata, quemadmodum accidit de aliis partibus in animalibus mons rosis. Praeterea quis possit tuto affirmare monstrosos hujus inodi scelus
194쪽
IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES. i=ς
sensisse . Idem profecto non est crescere , & etiam vivere ac sentire ; Nam crescunt plantae, & non sentiunt, & vivunt qui lethargo , vel deliquio laborant , & ne hi quidem sentiunt. a Ia. IV. Objicitur. Non potest dici , animam esse in solo cerebro; Nam definitum est esse formam corporis, & non cerebri dumtaxat: Atqui sit sit etiam extra cerebrum in omnibus aliis partibus corporis fallem principalioribus, Perperam negatur illam non posse in iis immediate sentire : si autem ibi etiam sentit, jam manisestum est non requiri motum cerebri ad omnes sensationes: ergo.
Rop. permitto maj., & adiunctam ipsius rationem, quam tamen alii infirmam censent, quia dicunt animam esse formam corporis significare eam simul cum corpore, cui unita est modo ineffabili, esse principium operationum nostrarum , atque hoc Ve-Titatem suam retinere, quamvis anim3 esIet soli cerebro unita , &in eo solum resideret; quoniam tunc quoque verum esset Operationes animae tam immanentes, quam transeuntes non pendere a sola anima , sed etiarn a corpore. Nego autem min. ἔ Dato enim animam esse praesentem singulis partibus corporis , hine non sequitur illam ad solas earum partium passiones exclusa convenienti motione cerebri debere affici sensationibus propter rationes jam allatas, quae talem etiam cerebri commotionem requirunt. 3. 2I3. Ex solutione harum obiectionurn manifestum est, non opus esse tota cerebri mole ad habendas sensationes, quemadmodum nuper assumpsit Hartieyus in sua explicatione p0sica sensuum o triarum , sic enim inscripsit quemdam librum, quem ex Anglico Gallicum fecit Iura inus, & Rhemis edidit anno I 73s. Quae autem sit pars illa cerebri omnino ad illas requisita, variae sunt opiniones . Cum aliquas hic subjicio, nominabo hujusmodi partes, prout anatomia illas distinxit,. de quibus quoniam iam passim Physici meminerunt, ab illis ut a Fortunato a Brixia i) earumdem notitia huic instituto sufficiens poterit hauriri . Igitur opinio Lan- cisii, Peyronii ,. & Heisterii jam communior determinat partem hanc esse illam solam . quae dicitur corpus callosum , I. quia multae observationes docent in eo omnes nervos saltem ad sentiendum necessarios terminari Etsi enim aliqui videantur immediate erum- .
195쪽
pere ex medulla oblongata cerebri & cerebelli, & alii ex spinali ,
tamen nisi reducantur reipsa in callosum corpus, illorum munus non ei it inservire sensationibus, sed motibus dumtaxat imperio animae non subjectis: Eorum proinde origo , qui ad sensationes etiam destinantur , altius est in callosa cerebri parte , ex qua tamqnam a radice dimanantes coalescunt quasi in truncum supra medullam oblongatam & spinalem. N ex hac tandem ceu totidem rami per totam corporis machinam extenduntur . II. Quia corpus callosum collocatum est inter utrumque cerebri hemisphaerium , quasi ad recipiendas impressiones undecumque provenientes . III. Quia observatum est supra q. ao a.) cessare omnes sensati nes , si illud e suo statu naturali dimoveatur , easdemque quo dammodo reviviscere illo pristinum statum recuperante. IV.Tandem quia aliae opiniones nequeunt amplius defendi. a I . Prima enim sit, quae olim viguit, piam matrem, alteram ex meningibus, quae immediate vestit totum cerebrum, prout comprehendit cerebrum proprie dictum , cerebellum , &medullam oblongatam, esse sensationum sedem : Sed hanc Halter ci exclusit, qui observavit animal nihil commoveri, etiamsi piam matrem per oleum antimonii combusserit. Secundam de corpore striato , quae placuit Wallisio, excluserunt Acta Academiae Parisiensis an . I 41, ubi habetur, hominem per quatuor annos epilepticum non caruisse ulla sensatione, etsi repertum in eo fuerit corpus striatum tumore , lympha , & aliis vitiis insectum . Tertia de ventriculis cerebri eum corpore striato communicantibus reiecta est ab illis, qui observarunt non amisisse sentiendi facultatem, qui vulnus per oculum accepit, quod eos ventriculos tandem corrupit. Quarta de glandula pineali, sita in cerebri sinu, qui in occiput vergit, & tertius nominatur, quae audit etiam Coinnarium ob suam conicam figuram , & de qua tempore Malebranchii, ut ipse ait a) quotidie digladiabantur ni ubi in gratiam Cartesi, qui in ea sedem animae posuit sa) , post Galenum in libro do Usu partium , si credimus ) Auctori G. de l' Α. libelli gallidi, Nova monumenta pro bisoria Cartesianismi, Trajecti ad Rhoe
Ob Hall. Diff. de partibus irri- cap. IO. lib. l. q. At inquies. pag. 29. tabilibus. 3) Cart. Epis . par. 2. ep. so.
196쪽
num editi an. I 6sa, jamdiu exclusa est , quia Malpighius & Hei-sterus illam invenerunt in aliquibus, qui optime ceteroqui sentiebant vel carie corrosam, vel lapidosam, vel alio modo cor ruptam . Quintam de substantia medullari ipsius cerebri falsam ostenderunt, qui vixerunt & senserunt, etiamsi ea liquida aut lapidea magna ex parte evaserit. Sexta tandem de centro ovali, parte qu ad anu cerebri, quae describitur a Vieussensio contexta ex vasculis tenuissimis invicem communicantibus, in quibus sanguis arteriarum dicitur percolari, attenuari , & in spiritus animales efformari, exponitur sed non creditur abΥvone I , qui etiam de quibusdam aliis opinionibus meminit. ARTICULUS I v. Argumenta pro tertia propositionis parte. a I s. Ertia propositionis pars assirmat, ignotum nobis essex modum, quo dato tali motu organi sensorii usque ad cerebrum . propagato constanter nascantur determinatae in nobis ideae, & quidem ut censuit S. Augustinus a , momento eodom, q*st corpus sensu corporis tangitur , fit etiam in animo talo aliquid, scilicet
sensatio . Suadetur I. quia id fatentur, qui sinceri sunt philosophi. Itaque Daniel Barioli sa) dicit tam materialem filiorum generationem , quam spiritualam cognitionum esse mysterium , sed hoc secundum primo obscurius. Ortandus ) , & ante ipsum LO-chius cs) existimant ad hane notitiam habendam requiri cogni'tionem intimae essentiae animae, & corporis, quam evidens est Πομbis concestam non esse . Trevoltiani observant 6) huiusmodi quaestionem omnibus metaphysicis, quotquot a Platonis tempore deinceps extiterunt, desperationem solutionis attulisse. Plache loquens determinate de cognitionibus habitis per visum , concludit
q) Audacter dicam rugieria Catholica Religionis non tam sunt supra
Ort. in notis ad Elem. Phys in sine. pag. Is S. . I
197쪽
ainrum captum , quam modus, quo vidσmus objecta . Similia velis mentius dicitur inculcare Gothoseidus Bidloo in suis observationibus De oculis, is visu variorum animalium. Idem de omnibus ge- neraliter cognitionibus habitis immediate per sensus tenet Auctor articuli Idea in Encyclopaedia . Huc spectat Lactantius, qui inquit O) omnia qua admotui urimi βηλαqυς pertineant, tam obscurae altaque rationis esse arbitror, ut supra hominem ι ea liquido periidero : Et illi tandem, qui apertissime dicunt ignotum nobis este , in quo consistat commercium animae cum corpore sibi conjuncto, quorum
aliquos alibi nominavi a) . Hos proinde cum aliis omnibus, qui negant ideas innatas, male Abrahamus de Chau me ix 3 traducit
tamquam tribuentes sensibus , vel illorum motibus, quod sint caullae essicientes nostrarum idearum . a16. Suadetur II. Obsetvando falsitatem earum opinionum , quas in hac re auctores aliqui protulerunt. Plato ex dictis supra q. 1 o.) censuit ideas, seu entia quaedam immaterialia , & aeterna esse illa, quae sicuti per sui participationem effciebast singularia quaecumque, ita per sui unionem cum anima effcerent nos cognoscentes: ) Plato , sic S. Thomas , formas rerum sensibilium pers fio materia Iub entes ponebat participari, ct ab anima nostra ,
ct a materia corporali . Ab anima quidem nosra ad cognoscensim : a materia vara corporali ad essendum et ut ficut materia corporalis per hoe
quod par Pipat id am lapidis fit bie lapis, ita intellectus mser per hoc, quod participat ideam lapidis fit intelligera lapidem . Sed praeter alia hujus opinionis absurda, ex quibus itu sunt. maxima, quod admittat dari praeter Deum entia immaterialia aeterna, & quod omnia etiam corpora sint animata , est illud, quod intelligi nequeat, quid opus sit sensibus ad habendam eorporum cognitionem, posito quod illorum ideas mens participet, & qqidem iuxtae Platonem immutabiliter & permanenter. Qui diceret sensus esse neces.sarios, &similiter impressiones in illis factas ab objectis, ut anima evitetur ad convertendam se ad illas ideas observandas, im- Primis quaeritur,. quid sibi. velit haec conversio animae, quae est simul determinatio ipsius ad hanc potius quam aliam contemplandam i
198쪽
PRODUCTIONIS IDEARUM. I sdam ex innumerabili idearum istarum multitudine , quae in ipsa ponatur. Nulla de hoc allata ratione, jam sequitur, ut in simili arguit S. Thomas, quod anima posset se convertere ad ideas illorum objectorum, quae sensus suos non assiciunt, vel excitata a commotione alterius sensus, vel ex inclinatione suae natum : i) ΟΝ caeus natur posset habere mentiam de coloribus, quod es manifesa falsum . at . Avicenna, quem ibidem consutat S. Thomas, purum quemdam spiritum omnium nobilissimum commentus est , qui habeat in se syecies intelligibiles omnium rerum sensibilium, easque communicet singulis inferioribus spiritibus usque ad horum ultimum , quem nominat intellectum agentem, qui has deinde participando mentibus nostris reddit illas cognoscentes sensibilia . Sed praeter commutatam unam dissicultatem in alias, quae eontra hanc specierum existentiam fiunt, habet etiam illas, quae modo saeiae sunt contra Platonem, & alias sibi proprias.
218. Scholastici ex dictis q. 14 . docebant species quasdam ab ipsis objectis productas, & in sensibus impressas, non quidem materiales, sed ne in eo quidem statu , in quo e gent intelligibiles assumi quodammodo ab intellectu agente, & re r- mari ita ut penitus immateriales effectae evaderent jam intelligibiles , & imprimerentur intellectui passibili h. isi.) , quibus semel impressis, jam mens acquireret sibi per illas, tamquam per conditiones, vel per instrumenta quaedam , cognitionem obiectorum , prout sunt in re; Admodum enim solliciti fuerunt, ut vidimus q. Ios.) ne quis crederet ipsos docere id, quod immediate percipit anima nostra dum sentit, non esse objectum sensii bile, sed esse motionem & affectionem , quam patiuntur organa
sensoria ab appulsu objecti ipsius: Attamen hanc ipsi opinionem habebant in S. Augustino, qui sibi videri dixit ca) animam , cum sentit in corpore , non ab illo aliquid pati : sed in ellus passionibus ararentius vere , ct has actiones non eam latere , hoc totum esse , . quod sentire aecitur : Et in eadem sententia persistens in libro de uuantitata anima per uialogum contexto inducit Evodium dialogi illius personam , qui sensationem sic definit , 3 Sensatio est passio corpo-
199쪽
ris per se ipsam non lateus animam ; Nam ct omnis sensus hoc est , ct omne hoc ut opinorsensus est. Igitur S. Augustinus existimat animam immediate percipere solas passiones corporis sui ab objectorum appulsu in ipsius organis sensoriis excitatas. Quin immo aliqui id credunt se quodammodo demonstrare ex eo, quod accidit invisione , in qua dicunt certum esse animam non percipere immediate objectum ipsum, sed ejus imaginem in fundo oculi depuctam; I. quia impedita hujusmodi imagine alicuius objecti, vel per nimiam distantiam , vel per nimiam objesti approximationem , anima nullam illius ideam habet. II. Quia si oculus armetur microscopio Vel telescopio ea videt, quae prius non videbat, intervenientibus in hac oculi modificatione iis imaginibus objectorum , quae sine illa non habebantur. III. Quia per idem microscopi u m percipitur magnum esse corpus , quod in se exiguum est, aucta ex Opticae legibus per illud vitrum imagine ejus objecti in oculo . IV. Quia multiplex observatur objectum trans lentem polyedricam, quod in se unicum est. multiplicatis scilicet impressionibus, & imaginibus factis in oculo pro singulis lentis illius planis . U. Quia non raro accidit, ut ubi revera objectum non est, ibi censeat anima esse , nisi ipsius judicium a notitia refractionis corrigatur . Verum hae observationes non eVincunt, animam videre imaginem objecti depictam in fundo oculi, sed potius probant per illam tamquam per conditionem acquirere sibi objectorum visionem, & certum est hujusmodi i magines longe diversas dimensiones habere ab iis, quas apprehendit in objectis. Opportunum nihilominus fuit easdem referre , quoniam opinionem de speciebus impressis magis magisque pessundant argumento ad hominem , utpote desumpto ab exemplo visionis, quo ea consaevit declara ri. ais. Arnaldus i) etsi dubitanter dicit Deum esse, qui dat nobis ideas famis , doloris, caloris , luminis. & omnium, quae nascuntur ex impressionibus fastis in sensibus : Paras vero id amrmate statuit, a) quia, inquit, certum est causam essicientem huiusmodi idearum non esse ipsam materiam corporum, ut lucem reflexam ab objectis, nec esse ipsam commotionem organi sensorii;
200쪽
PRODUCTIONIS ID EARUM. I 8 Isorii: Nam nihil spirituale, cujusmodi sunt hae ideae, potest produci a causis mere materialibus. Quae cum verissime dixerit, in eo jam claudicat ejus argumentum , quod credat ne animam quidem posse esse earumdem causam , propterea quod ipsa experitur frequentissime sensationes molestas , quas nollet, & caret jucundis , quas maxime cuperet. Sed quoniam non repugnat dari causas necessarias, hac via nequit concludi animam non posse esse iularum causam. Auctor est Genuensis, opinionem, quae Deum facit unicum aut orem nostrarum sensationum 1 o placuisse θ Zmbarellae de Mente humana cap. s , ct Io, ct non Alexandro tantum Aphrodi o lib. I. de Anima , ct non paucis Arabibus . Nominat etiam Cajetanum inter illos, qui intellectum agentem , qui reddat intellectum passibilem actu cognoscentem, crediderunt esse Deum . Sed ubi hoc Caietanus doceat, ipse quidem non dicit, nec equidem aliud scio, quam Cajetanum in Commentariis in S. Thomam adlaaerere S. Doctori, qui statuit intellectum agentem esse aliquid animae nostrae , & solum advertit, quod a) multi per in rellectum agentem intelligant Deum, sed ex:ra propositum nostrum, qVonobis propria inquirimus: Ceterum contra hanc opinionem est, quo Ruysemus apud Auctorem articuli Dolor in Encyclopaedia,& Cordemoisius s), aliique narrant, inventos esse, qui quere ' rentur de dolore in manu aut pede jam olim recisis, qui non videtur posse tribui Deo unico Authori. 22o. olfius apud Fortunatum a Brixia sic habet, ) Si is organo aliquo sensorio ab objecto sensibili quadam producitur mutatio, in mente eidem coexsit sensatio per illam intelligibili modo explicabilis , seu rationem juscientem in illa et Ucens, cur jam anima insit, ct cur talis sit. At dicere, quod sensatio sit intelligibili modo ex-- plicabilis per mutationem organi, profecto non est ipsam explicare : Dicere autem sensationem agnoscere in mutatione organi rationem susscientem , cur illa sit, & cur talis sit, est dicere verba sine sensu . Quid enim sibi vult senationem agnoscere rationem sui Θ Sed fortasse figurate usurpatur agnoscere pro habere :