장음표시 사용
231쪽
tudinis imaginis, & distantiae, siquidem subducto calculo deia monstrat productum ex intervallo directe viso in suam mediam dustantiam esse majus producto ex eo oblique viso in suam mediam distantiam: ergo iterum concluditur ideam magnitudinis objecti oblique visi non determinari a sola magnitudine imaginis, & distantia in se ductis.
as . Siquis quaerat, quanam ratione accidat in hae observatione , ut idem intervallum oblique positum videatur primo maius seipso, deinde minus , ita ut primo quidem minuendum siti, ut appareat aequale verae ipsius quantitati: deinde vero crescente ejusdem obliquitate magis semper ac magis augendum , dico id contingere posse ex eo , quod animadvertentes objecta oblique posita minora apparere, eadem augeamus per mentem certa quadam quantitate , quae in prima quidem obliqua positione excedit illam, quae requiritur ad magnitudinem veram .adaeqciandam : deinde vero magnitudine angulari magis semper ac magis decrescente propter auctam obliquitatem , deficit ab ea, quae opus esset. Illud
addo cum primo hujusmodi observationum Auctore rem adhue diligentius investigandam esse in majoribus distantiis, quam iis, quas ipse examinavit. 26s. Quod autem Asclepius primus sit, qui has observationes instituerit circa magnitudines apparentes corporum , quae oblique proponantur , suadetur, quia ncilla de illis fit mentio apud Authores . Mirum autem hoc ipsum est, postqtiam tot fuerunt, qui de Perspectiva scripserunt, & regulas, quibus illa dirigatur, putarunt se accurate assignasse & demonstra1le . Numquid saltem credemus illos, qui in hac arte excelluerunt, eas habuiste prae oculis, etsi de iisdem non meminerint 8 At haec subtilia nimis sunt, nec ossicio hujus hominum generis accomodata, & ne ipsis quidem admodum necessaria , quandoquidem postquam illi punctum determinaverint, e quo volunt inspiciantur hujusmodi sua opera, ut oculos prout oportet fallant, parum attendunt regulis perspectivae, multum vero experientiae, & frequenti operis ex assumpto puncto inspectioni, a quibus si doceantur alia majora vel minora apparere, quam Vellent, in promptu habent colores minus vel magis vividos , quibus quod e Xpetunt, assequantur .a66. Observatio interea relata de intervallo, quod quando
232쪽
ΕΤ CONFUSIS MAGNITUDINUM. a I 3
aspicitur eum ea obliquitate, quae sit proxima positioni ejusdem directae respectu oculi , minuendum est, ut excitet ideam ejusdem longitudinis, ac habebat directe visum, ducit nos in cognitionem anius ex causis, quae faciunt, ut Sol ac Luna vel aliud quodcum- . que sidus ad altitudinem supra horigontem, longe adhuc distantem a biseetione quadrantis caelestis, sive a gradibus 4s , nihilominus aestimetur illud bisecare . Observatio prona est cuique . Atque Sinithius quidem dieit, Londini tunc aestimari sidus esse altum gradibus 4s supra horigontem , quando altum non est nisi a 3 : Asclepius vero invenit sub Romano Caeso apparere hanc bisectionem contingere sidere elevato ad gradus circiter 36, quae diversitas provenit a diverso atmosphaerae statu in diversiis locis . Hujus itaque erroneae aestimationis caussa praeter illam supra va iam dictam de partibus Caeli prope Horizontem, quae remotiores a nobis aestimantur illis, quae ad Zenith aecedunt, est ipsa respecta
oculi obliqua positio semiquadrantis horigonti propioris, qua sit,
ut non aestimetur aequale alteri conjuncto cum vertice, nisi minuatur.
a6 7. Quod tandem accedat in hac aestimatione etiam consuetudo , ex qua repeti debeat, quod illa varia sit etiam circa objecta ceteroqui aequaliter distantia , & cum eadem obliquitate relate ad oculum proposita , prout scilicet ea consuetudo major sit vel minor pro majori vel minori quasi familiaritate, quae cum objectis nobis intercedat, cum noverimus consuetudini non ultimas partes convenire in omnibus, quae spectant ad visionem , non postumus qualitati ipsius consuetudinis negare etiam particularem vim determinandi hujusmodi ideas: ergo concluditur, quod erat propositum. Ex hac ratione intelIigitur, quare objecta caelestia etsi videantur sub eodem angulo cum obiecto aliquo terrestri,& ejusdem diametri appareant, nihilominus namquam nobis ε niat in mentem suspicari, an utraque aeque distent a nobis. Ex eadem consuetudine accidit, ut lineare intervallum, quod oblique visum in linea recta brevius ex dictis f. 26 3. ) repraesentatur , quo magis. crescit obliquitas , nullo modo vel non eodem saltem modo brevius appareat in obiectis, quae nobis sunt familiaria . De libris enim in Bibliotheca dispositis. de aedificiis in compitis, de senestris in aedibus . & similibus etiam obliqnissime visi , quoties extremitates cujusque objecti ambae distincte videan
233쪽
tur, habemus eamdem ideam, vel fere eamdem , ae de illis directe inspectis. Similiter qui oculis valentes legunt utramque paginam libri maioris sermae immoto libro & capite, habent necessario singulos characterum ordines successivos ad diversas distantias, & obliquitates respectu oculorum, quin tamen illorum ma- gnitudo aestimata varietur.
a63. Coroll. I. TON sunt minima oeulis myopum obiecta , I l quae a non myope minima appellantur : at quae hic dicit mediocria vel magna, myops necesse est dicat magna vel plusquam magna . Ratio primae partis est , quia cum magnitudo apparens objecti dependeat ab eius distantia ab oculo, &magnitudine imaginis, quae proxime est ut angulus opticus, hic longe major essicitur ab eodem objecto in oculis myopis, qui i lud applicat prope oculos, quam in oculis non myopis, qui lon- pius ab illis idem intuetur. Quare quoties magnitudines imaginisis oculis sic diversis factae ab uno obsecto sint in ratione reciproca
distantiarum , quas singulorum oculi requirunt, toties eadem erit tam apud myopem, quam non myopem magnitudo aestimata ejuς dem objecti . Ratio secundae partis eadem proportionaliter est aepro prima . Haec facit ut intelligamus quare myopes efforment minutiores characteres, & ament typos librorum similiter minimos. Scilicet ubi majores sunt characteres, myopes nequeunt uno Obtutu multos illorum videre a Quare opus habent continua oscillatione vel capitis vel libri, quoties quid majusculum sibi proponant legendum , quod nimis molestum accidit. ass. Coroll. II. Non est universaliter verum, quod a Mu schenbroehio i) , & ejus Commentatore, quin immo passim tamquam principium Optices , & signate Perspectivae assumitur , quod quae apparent aequalia. sub aequalibus angulis videntur. Nam intra limites distantiae distinctae aequalia apparent objecta visa sive directe sive oblique sub angulis inaequalibus, ut patet in exemplo legentium nuper allato. Etiam extra limites distantiae distinctae
234쪽
.ΕΤ: CONFUSIS MAGNITUDINUM. a Isinvenimus quasdam magnitudines apparere Omnibus aequales, quae tamen nulli prosecto apparent sub eodem angulo. Exemplnm habetur in intervallo ab Horizonte graduum 36 , in quo sint Romae Luna vel quodvis sidus, quod q, a66.) aestimatur aequale illi, quo tune distat a Zenith, quod est graduum s . Igitur haec intervalla apparent aequalia sub longe inaequalibus angulis, dum scilicet alterum videtur sub angulo 36, alterum sub illo graduum s 4.a o. Objicitur . Duo illa intervalla, siderό ad gradus 36 elevato supra horizontem , apparent quidem aequalia sub inaequalibus angulis . reaIibus , non vero sub inaequalibus angulis apparentibus ἡ Hi enim stat aequales, & unusquisque graduum Respondeo, angulos non esse quid apparens, sed quid ratiocinando conelusium ex ea doctrina, quod quae apparent aequalia, sub aequalibus angulis videantur , quae falsa est, ut vidimus, universaliter sumpta , & ad omnes magnitudines apparentes applicata . Eadem ratione excluditur a numero principiorum illud quod similiter addunt , quod quae sub majoribus angulis viden-ιμr, majora appara , & quae sub minoribus minora . Cui enim non apparet major tholus alicujus templi visus a longe, quam amplitudo hujus chartae, attamen minimas est angulus, sub quo tholus, & satis amplus ille. sub quo haea apparet, ut applicatis ad oculum digitis per modum circini ad comprehendenda extrema utriusque objecti puncta , quisque statim intelliget. i Sedine principia dici possint hujusmodi effata, ex eo etiam conficitur, quod nescias, de qua magnitudine sermo in illis sit, an de magnitudine aestimata , an de angulari sive imaginis . Si de Prima, jam vidimus, quam praepostere principium dicatur, quod tam siepe demonstatur falsum esse . Si de illa imaginis, iam sensus principii erit, imaginem objecti proportionalem esse anguIis , sub quibus vicientur L At reponit Asclepius IJ id υerba non pr-
δεμμαι, neque auctores intelligunt: deindo addendum erat proximo ἔnam non potest absolute diei imagines esse proportionales angulis Opticis: tertio nihil inde utilitatis, nisi ab imagiue sat aae apparentem insignitudinem transitus. Concludam igitur cum eodem id iterum iterumque incalcante ca), in aestimatione distantiarum & magnitudinum ope visionis. illud unice homines curare, ut illas asse
235쪽
quantur, quae conVeniant veris, vel his sint proportionales , quin ullo modo sint solliciti de angulis, quos indocti non percipiunt vel non curant, docti autem tunc solum de illis cogitant, quando utiles censeant ad faciliorem rei intelligentiam. a a. Coroll. III. Ratio cur diametri Solis & Lunae cum sunt in Horigonte majores appareant, ac cum ab illo distant, est in ipso modo jam exposito, quo magnitudines extra limites distantiae distinctae aestimantur. Phaenomenon de hac diversa apparentia Solis & Lunae est celeberrimum , quod placet hic distinctius explicare . Constat igitur Omnium testimonio etiam Veterum; ut Possidonii apua Sir bonem ca) , Solem & Lunam , cum sunt prope horiZontem ain parere spectatoribus diametri aliquando duplo, & triplo etiam majoris, quam cum ab horizonte sunt remota, dum ceteroquin si illorum imago per Telescopium projiciatur in chartam non in-Venitur major in uno casu , quam in alio . Quin immo si exacte dimetiatur adhibito micrometro utraque illorum diameter in horizonte , minor ibi invenitur , quam in medio caeli : Verticalis quidem propter refractionem , quae magis elevans extremum diametri vicinius horizonti , quam illud, quod ab ipso cistat, eam coarctat: Horizontalis vero propter majorem distantiam , quam tunc Luminaria habent ab oculo supra superficiem terrae nosito;
Oculus enim observatoris occupat centrum chordae arcus caelestis,
quem describ nt luminaria , α cum semichorda longior sit sagi ta , necesse est, luminare jacens in hori Zonte distet magis ab oculo , quam positum supra verticem . a 3. Quaesita jam est a Philosophis hujus phaenomeni ratio, quae valet etiam pro illo simili de distantia inter duas fixas, quae videtur augeri, quo magis illae horizonti fiunt propiores . Atque sunt qui dicunt, illa minora apparere, cum sunt fatis eleVata ab horizonte , propter majus lumen, quo tunc fulgent. Contra Vero minora cum sunt prope horizontem propter minus ipsoruin lumen in eo situ. Haec ratio bona est, & habenda in hac re praeoculis ; Nam ab intexsione luminis reflexi ex objecto , non potest negari, quod ex aliqua parte pendeat magnitudo aestimata , quia
ex dictis g. a 7. sicuti objectum minus illuminatum creditur
si Strg. de Situ orbis ante messium . lib.ῖ.
236쪽
remotius, ita etiam majus creditur; Nam ex iis, quae videntur sub eodem angulo , sed creduntur ad diversas distantias, majus aestimatur, quod magis distat. Atque hac de causa campi, &montes nivibus contecti minores apparent , quam cum ornati herbis, & arboribus observabantur , & qui conspiciunt conclavia jam dealbata . postquam illa viderant adhuc impolita & obscura , dicunt ea apparere sibi minora ac prius. a 4. Alii & multo plures dicunt, luminaria Solis & Lunae in horizonte majora apparere , quia distantiora creduntur, quam cum sunt procul ab ipso, ita ut omnium minime distare credantur, tunc quando sunt in medio caeli, non jam propter minus ipsorum lumen, sed propter causas , quae Caeli figuram compressam nobis repraesentant q. 24 9. . Quare iuxta horum opinionem immediata causa hujus apparentiae luminarium diverse pro diverso loco , quem in Caelo obtinent, est ipsa Caeli figura: mediata vero est
illa, quae exhibet hanc figuram. Sie olim censuit Keplerus, & Wablisius in Transactionibus 1 , & iternm iterumque Malebranchius in libris de Inquirenda Veritato a), & in quadam sua ad Sylvanum Regis responsione , quae habetur in editionibus ejusdem operis, quae sint post annum 1 oo, de qua loquuntur Trevolitani 3 ,& Algaronius in sua Caritea , & Roviiirgius c , & Smithius so,& omnium distinctissime Asclepius .a s. Secundae huic rationi opponunt Eschinardus 6 , Noli-neux O , & Ortandus 8b . Cum Sol & Luna sunt in horizonte,
huic contigua apparent, & quamvis distantia ab oculo ad finem horigontis apprehendatur complecti magnam corporum sibi succedentium seriem . tamen exigua semper videtur respectu distantiae illius, quae apparet ab oculo ad Solem longius ab horizontepositum : ergo ratio dicens, quod Sol & Luna majora nobis ap- E e Pa-
i) Transaction. adbrig. Vol. I.
237쪽
parent in horigonte. quam procul ab ipso, quia distantiora ibi
nobis videntur , laborat Diso supposito . Resp. dis. am. Luminaria illa contigua nobis apparent hortigonii , cum in illo sunt, ita tamen ut ea credamus esse in Caelo .conc. afis , ita ut credamus ea defixa tunc de Caelo conjungi hortizonti , nego ans, ct conseqm . Quando quis tam rudis esset , ut illud crederet, iam non miraretur, quod & Propiora cum evaserint, majora etiam appareant.
276. Sunt tandem alii, qui utramque rationem volunt habere locum in hac re, sed praecipue secundam . In his est Asclepius, qui effectum hunc ita tribuit Caelo nobis apparenti per modum segmenti sphaerici, at censeat Luminarium I subrubeum etiam,
o fuscum colorem conferre ad apparentem disantiam , adeoque ad magnitudinem augendam . Atque cum hic color Varius sit, utpote pro-Veniens a vaporibus , qui quantitate, & qualitate inconstanti congregantur in horigonte, tum ab hoc ipso 'colore , tum multo magis a vaporibus ipsis repeti potest notabilis variatio in Caeli figura , ex qua praecipue pendeat inconstans illa aestimatio magnitudinis talium luminarium in horigonte, ut illarum diameter ibi appareat aliquando duplo , aliquando triplo & etiam amplius major , quam alibi . Huic causae concurrere potest massa aliqua v porum , quae oculum inter & Lunam per modum lentis interponatur, & totum distum Luminaris augeat aliquantalum per albquot scilicet scrupula secunda. a 7. veram attuli hujus phaenomeni explicationem, consequenter quae ab hac discedunt , nihil docent , quod in hac reprobari possit. Ex his sunt illae, quas Cartessius, Gassendus, &Ηobbes proposuerunt, & videri possunt directe confutatae a Willelmo Molineux in Transactionibus, prout compendiose habentur a LoNthorpio a) , & ab aliis. Equidem non omittam duarum
falsitatem demonstrare, quae plurium suffragium obtinuerrant. Prima est eorum , qui sic argunt. Luminaribus in horigonte constitutis major est imago illorum in oculo : Sed magnitudini imaginis majori unius objecti, non mutata illius distantia, respondet major ejusdem magnitudo aestimata : ergo . Resp. nego
238쪽
maj.; Nam ex dictis q. a a.) potius mihor invenitur debere esse. Attamen audiamus argumen Ia , quibus credant se eamdem rite concludere ac demonstrare.
Commentator ab . objecto magis fulgente minus dilatatur pupilla , & minus fulgente magis dilatatur , quo posito proportionaliter crescit vel decrescit imago a radiis impressa in oculo: Sed luminaria in horizonte minus fulgent: ergo . Resp. cone. primam ct secundam partem majoris, ct nego tertiam, euius falsiitatem alii iam , ut Sylvanus Regis 3) notarunt, & hoe pacto demonstrarunt. oculus est lens quaedam, quae objectorum imagines projicit in retinam : ergo quemadmodum eadem lens crystallina projicit in planum, ut parietem, ad certam a se distantiam imaginem unius objecti sub eadem semper magnitudine, sive radii ab objecto reflexi transeant per totam ejus amplitudinem , sive per multo minorem , ut Dioptrica ,& experientia facilis facta. demonstrant , ita pariter oculus projicit in retinam imaginem propositi sibi objecti ejusdem semper magnitudinis, sive radii ab illo reflexi transeant per pupillam dilatatam, siVe per contractam, Demonstratio ex Dioptrica est , quia magnitudo seu latitudo imagunis determinatur a lineis ductis ab extremis obiecti punctis per centrum sphaericarum superficierum , quae lineae dicuntur axes pennicillorum, hoe est omnium radiorum, quae ab iisdem extremis in totam superficiem convexam incidunt, & proinde sicut possitio hujusmodi axium, & distantia inter se in eadem objecti distantia ab eadem lente, eadem est, sive amplior , sive angustior sit ampliatudo ejusdem lentis : ita etiam eadem est amplitudo imaginis r praesentata in opposito pariete sub eadem objecti distantia.
a s. II. Arguit Eschinardius O . Objecto magis fulgente
humor crystallinus curvitatem majorem acquisivit; per quam radii transeuntes citius coeunt , & imaginem minorem depingunt robjecto contra minus fulgente ille curvitatem minorem habet, dc hinc major existit imago . Rus verba haec sunt: ob lumen minus intensum humor cusallinus minus arctatur, ac proinde ob majorem sph. E e a ricD 1 Muss. Esai de Phycq. i Eo9. 3 Reg.Phil .l. .p. 2.ch. 3 I. n. I. a) orl. in not. ad Elem. Phys. ) Esch. Cursus physico-azath.
239쪽
ricitatem , majorem etiam oecit imaginem intra oculum. At imprimis de dilatatione , & contractione pupillae pro diversa luminis inte sone constat, non vero de hujusmodi variatione crystallini, quare gratis haec assirmatur . Deinde crystallinus, etsi non sit substa tia dura, non est tamen adeo mollis, ut tam facile possit in diversas figuras consormari. & fieri segmentum sphaerae modo majoris modo minoris . Tandem non lassicit hujusmodi mutatio figurae ad intelligendam mutationem in magnitudine imaginis, nisi etiam dicatur huic imaginis variationi fieri proportionalem accessum , &rece1Ium crystallini a retina . Igitur quoniam Luna ad horigontem duplo , vel triplo major apparet, quam in medio Caeli, opus esset, ut crystallinum esset tunc duplo vel triplo distantior a retina :Nam sit crystallinus in C, Retina in RT, quando repraesentat imaginem Lunae in medio Caeli, necesse est retina sit in dupla a C distatuta, quando dupla in ea fit imago; Sic enim erit ri: RT ::rC : RC . Hoc autem requirit eam mutationem in tota oculi serma, quae repugnat evidentiae & anatomiae, quoniam non fit haec opportuna oblongatio , vel compressio oculi a parte antica , quae utique non posIet non esse sensibilis, neque fieri potest a postica , quia ossea oculi custodia id non permittit .a8o. Hoc modo excluditur illorum opinio , qui connecti v lunt cum mutatione pupillae mutationem etiam figurae in crystaulino, & distantiae ejus a retina . Permitti enim dumtaxat potest mutatio satis exigua, & impar ad illud imaginis augmentum, quod adstruitur . Sed ni habent praeterea contra se, quod non constat ex anatomia debere fieri mutationem etiam in tota oculi forma iuxta mutationem in pupillae amplitudine. Haec enim sequitur ex fibris illis in gyrum dispositis , quae iridem constituunt, quarum contractione pupilla dilatatur , & extensione coarctatur. Ha rum porro fibrarum motus assicit solam uveam, cui quidem illae adhaerent, non vero processibus ciliaribus, a quorum motu depe det variatio crystallini.
a 81. III. Arguit Guillielmus Briggius i . Quando oculus dirigitur horizontaliter , dilatatur pupilla, quia vascula, & canaliculi humorum, qui sunt in oculo, implentur oculo posito se-
240쪽
eundum suam statum naturalem , cujusmodi hic est et quando vero dirigitur verticaliter , illa constringitur ex contraria ratione: Sed ex contractione, vel dilatatione pupillae crescit, vel minuitur obsecti imago et ergo .
Resp. cum sit ex dictis q. a 8. filia minor, hic falsa est
etiam major , quod evincitur primo sic. Qui supinus aspiciat i minaria, cum sunt in medio Caeli, jam videt illa oculis constitutis iuxta hypothesim in statu suo naturali, & nihilominus non videt
tunc illorum diametros auctas. Secundo oculis etiam horigontaliter aspicientibus, pupilla maxime coarctatur , ut quisque per speculum deprehendet, si e tenebris, vel minori lumine transeat ad lucem : ergo commentitia est ratio illius dilatationis ex statu oculi naturaliter positi, cum horigon taliter aspicit. 28 a. Altera opinio , de qua aliquid dicam , est eorum, quia refractione radiorum Solis & Lunae repetum hoc phaenomenon.
Ex his est Sylvanus Regis i), & orlandus in notis ad Musichen-broechium ca), qui tantopere eidem fidit, ut dicat, ea sola majorem siderum prope horizontem aspectum causari potes, ct multo magis priori conjuncta , causae scilicet repetitae ex minori lumine, quo fulgent Luminaria in horigonte . Illorum argumentum sic habet. Observando objectum per lentem convexam illius diameter apparens crescit, & quo magis lens distet ab oculo , magis crescit. Atqui atmosphaerae extima superficies est quasi lens convexa , per quam luminaria Solis & Lunae adspicimus, magis distans ab oculo horigonialiter aspiciente, quam verticaliter: ergo Resp. transeat maior, ct nego minorem . Extima enim illa superficies respeba oculi in terra observantis non est, nisi plana quaedam superficies, quia ejus Ecus Cibducto ca Iculo invenitur ad distantiam a terra per plura millia semidiametrorum terrestrium, adeoque illi non potest tribui ea amplitudo anguli optici, cui respondeat magnitudo imaginis, quae ab his fingitur. Id luce clatirius redditur ex eo, quod nullum augmentum lauiusmodi luminarium conspicitur illa observando per Telescopium , quemadmodum necessario sequeretur , si atmosphaerae convexitas illud produceret , quin immo hac via minor etiam ibi invenitur ex dia, ctis.