장음표시 사용
251쪽
po sebile es animo nofro ad immaterialium ascendere contemplationem, nisi materiali manuductione utatur . Quibus similia deinde protulit S. Thomas , adeoque potior pars philosophorum & theologorum ) Dicendum quod impossibile es ivtellectum secundum praesentis viresorum , q*o possibili eorpori conjungitur , aliquid intelligere in actu, nisi convertendo se adphanta ara : quo nomine venit id, quod pertinet ad ideas rerum sensibilium . Et infra iterum , a) omnia , inquit, qua in praesenti satu intelligimus, cognoscuntur a nobis per comparationem ad res sensibiles. His testimoniis universalibus alia consonant tum ejusdem S. Doctoris, tum SS. Patrum , & praecipue S. Augustini, quorum aliqua supra q. II s.) protuli, & alia inserius reseram , quoniam loquuntur de ideis quibamam particularibus , quas adversarii nobis objiciunt. Quare quoties aliquae Occurrant apud eosdem loquutiones , quae excludant in quibusdam cognitionibus usum sensuum , illae intelligendae sunt, excludere proximum dumtaxat & immediatum , non vero remotum atque mediatum . In hoc sensu dicit S. Augustinus , 39 Discretio vide
rur mente non corpore, ct ea qua mente conspiciuntur , non indigent ullo corporis sensu , ut ea vera esse noverimus.
ARTICULUS II. 'Argumenta pro ideis entis, subjecti, modi, universalium , ct exi entia .
ass. II RO idea entis sic arguo. Ens significat id, quod nullam A in seipso contradictionem involvit, sive id, cui non repugnat esse: illi autem repugnat esse , de quo affirmari pote sthaec proposito, est simul & non est: Atqui in omnibus, quae
occurrunt sensibus, potest mens animadvertere reperiri hoc, quod est nullam ea in se involvere hujusmodi contradietionem . Nam de omni re, quae sensibus occurrit, cognoscere potin non poste as firmari , quod illa simul sit & non sit ergo in omnibus, quae occurrunt sensibus , potest mens animadvertere reperiri rationem en iis : .ergo si mens rationem entis, quam in singulis rebus animadvertit, ita sibi proponat, ut eam tantum consideret, & praescindat I) S. Th. I. p. qu. 84. art. 7. o. a) S. Aug. ad Paulin. num.ῖ8. ab Id. ibid. art.3. o.
252쪽
dat ab omni alia quacumque consideratione particularium affe- 'ctionum earum rerum, quae sensibus occurrunt, jam anima fi
cit sibi mediate per sensus ideam talis entis, quae non significatur dicendo hoc vel illud ens, sed tantummodo dicendo ens : Atqui hoc est habere ideam entis in genere mediate Mer sensus: ergo . Consonat S. Thomas propugnans , quod ca) possunt ab irabi amateria intelligibili communi ens, unum , pstentia , ct actus, ct alia hujusmodi, qua etiam sise possunt absque omni materia .a96. Pro idea subjecti, modi, & cujusvis universalis dico has facile posse essici ab anima ex animadversione ad continuam mutationem, quam videt tum in se ipsa , tum in quibuscumque rebus sensibilibus. Ita anima advertens eadem corpora modo esse lucida , modo obscura, modo quiescientia, modo se moventia : quin & se ipsa intelligens esse nunc cum una cognitione, de inde cum alia , aliquando cum affectu amoris vel odii, aliquando sine horum alterutro , jam extrahit generalem ideam subjecti, hoc est entis, quod subjacet diversis vicissitudinibus seu modificationibus, quas ipsum quodammodo sustentat, & ideam modi, hoc est entis, quod in alio sustentatur. Eodem modo de omnibus ideis, quae universales dicuntur , quarum proinde objectum non subjacet sensibus, ostendi potest illas fieri per sensus medi te , & quidem cum hoc ordine , ut prius in nobis nascantur ideae, quae minus universales sunt, ut ideae specierum , & deinceps illae, quae magis universales sunt, ut ideae .gener um . Quem ordinem in idearum origine sic suadet Franco Burgeriaieius Philosophus Anglus ca): Μens prius, faciliusque intelligit illud, a quo pauciores disterentias debet abstrahere: Hinc enim fit ut primae ideae sint rerum singularium , quia ab individuis nullae differentiae abstrahuntur : atqui a speciebus pauciores differentiae abstrahuntur , quam a generibus; ergo mens prius faciliusque intelligit species,
quam genera .as . ' Objicitur . Cognitio magis universalis est magis eonfusa, quam cognitio minus universalis: Sed cognitio magis consula est minus persecta, quam sit cognitio minus consula: ergo cognitio magis universalis est cognitio minus persecta , quam co-
253쪽
gnitio minus universalis. Atqui constat experientia prius esse in nobis cognitiones minus perfectas, quam magis persectas: ergo prius in nobis sunt cognitiones magis universaleS, quam minus. Resp. dis. maj. Cognitio magis universalis , non cognita ut universalis , est magis confusa , quam cognitio minus una versalis
cono.ma f. cognitio magis universalis, cognita ut universalis, est cognitio magis confusa , quam cognitio minus universalis, nego ma f. Distinctio eadem applicata convenienter tum primo, tum secundo consequenti suadet, prius este posse cognationes magis universa-leS, quae non cognoscantur ut sic universales, aliis cognitionibus
minus univerialibus, non vero suadet id de cognitionibus magis universalibus, quae ut tales cognoscantur, de quibus hic loquimur; Nam dum Adversarii nobis objiciunt non fieri a nobis ideas universales mediate per sensus, loquuntur de illis , quae ut universales cognoscuntur , sub quibus proinde videmus plura contineri tamquam totidem ipsius partes, quod manifestum est im- Portare cognitionem tam distinctam , quam sit illa, quae est de singulis partibus. Quod autem cognitiones universaliores solum exercite, eas praecedant, quae signate tales sunt, non est ad rem, quippe hoc nihil aliud significat, quam ideas, quae quatenuS consulae sunt, possunt convenire pluribus , praecedere illas, quae hae confusione carent. Quod est sine controversia , quemadmodum, ut habet S. Thomas, qui i) iterum a terumque , quod hic respondemas, pluribus docet, cum aliquid videtur a remotis, prius deprebonditur esse corpus , quam drprehendatur esse animal, quam δε- prehendatur esse homo , quam Sortes vel Plato .asi 8. Pro idea existentiae sic arguo . Si loquamur de idea existentiae non abstracte dumtaxat sumptae, sed prout terminatur ad existentiam, & ad alias simul proprietates rerum, jam quotquot obiiciuntur sensibus, & per sensus apprehendimus, totidem exincitant in nobis ideam existentiae . Sin loquamur de idea existentiae generic e sumpta , haec est jam quoddam universale : universalium autem ideas ostendimus nasti in nobis ex sensibus mediate : ergo ctiam idea existentiae generi ce sumptae hoc modo nascitur . Cartesius, qui emergens e tenebris Pyrrhonismi, in quas se conjecerat, statuit primam veritatem, quae sibi appareret, esse co nsequentiam
254쪽
illius suae argumentationis, ego cogito , ergo existo , multorum scriptis celeberrimae, plane o1tendit ideam existentiae non jam in universali, sed suimet, collocasse in numero idearum , quae a nobis acquirantur per sensum intimum animi. Alii etiam, inter quos Galli Encyclopaedime, tum in Discursu prae liminari, tum in articulo Cognitio , observant ideas, quas primo habemus esse ideas de re aliqua sensibili, & de nostra existentia . Ast alius Enc clopaed ista auctor articuli de Existentia concedens hanc ideam pro- Venire ex sensibus, negat tamen illam esse ex primis, sed in iis collocat, quae admodum dissiciles sunt acquisitu , multaque dicit, ut hoc suadeat, quae tamen lioc unum suadent ipsum magno labore equitare per mille anfractus , ut inveniat equum, cui insi-
det, non quia ut censet Chau meixius IJ eumdem irridens, idea exi1tentiae ipsi, sicut & caeteris hominibus sit innata , sed quia eam velit nolit, passim ostendit se jam aequisivisse . Quod Merianus necessarium diceret, utpote qui in Academia Scientiarum Berotinensi
ad annum I 74 9 propugnat, cognitionem propriae existentiae esse primum actum emis quod cogitet, quatenus reliqui omnes ipsum pras munt, quin i o ullum praesumat. ARTICU Lus III. Argumenta pro ideis mentis, ct quarumdam cogitationum ,
durationis, temporis , aeternitatis, extensionis infinis, aliorumque .
T Deam mentis mediate a sensibus nasci probatur, quia ha-x bita per hanc viam ex modo dictis idea existentiae vel particularis vel universalis, qui ad eam mentis contendat pervenire, nihil aliud faciet, quam observare id, quod percipit affectiones corporis, non posse esse ipsum corpus, nec ullam ipsius partem . Quare per remotionem quidem omnium sensibilium deveniet ad illam quamcumque ideam mentis, quae nobis in hac vita concessa est, nimirum entis cujusdam naturae omnino diversae ab omni re corporea , & ut dicimus spiritualis . Atque si animadvertat m dum , quo operatur mens , cujus ideam aliquam jam sibi formavit , incidit in ideam ipsius idear & cogitationis. Hoc quidem G g a min
255쪽
modo nasci eonvenientius potest idea mentis, quam illo , quo usus est Malebranchius Ib eam ex proprietatibus materiae explicando, sive ut ipse ait per illas adumbrando; Sunt enim plusquam a longe petitae suae illae comparationes inter proprietates materiae & mentis,& plane falsum est , quod ibidem dicit, Non pauca in materia pr prietates ab ipsis mentis proprietatibus non procul dissita , durehen
3OO. Acquisito magno idearum numero, facile est inquit BuDferius a) intellectui, unam comparare cum alia, atque vel tunc cognoscit unam convenire alteri, jamque habet ideam amrmationis e vel cognoscit non convenire , jamque habet ideam negationis : vel non potest propter multarum idearum complexionem internoscere, an una conveniat alteri, jamque habet ideam dubitationis . Magis autem determinate ideam assirmationis , & negationis
fieri per sensus ostendit Sylvanus Regis 3) ex eo, quod amrmatio
aut negatio vel sumitur materialiter, eaque cum sit compositio idearum , tam est dependenter a sensibus, quam sunt ideae, ex quihus coni ponitur et vel sumitur formaliter , jamque est actus quidam internus,apprehendens unius ideae cum alia convenientiam antdisconvenientiam , quam experimentaliter conscii sumus nasci ab
ideis factis per sensus vel mediate vel immediate. 3o I. Pro idea durationis sic arguitur . Facile intelligimus
alias nos habuisse diversis temporibus animi ac corporis allecti nes : ergo facile etiam concipimus ideam existentiae nostri, aut auterius rei in existendo perseverantis: quae est idea alicujus durationis facta per sensus mediate . Fac jam idea durationis entis alicujus permanentis sit talis, ut nullum in posterum finem habiturum esse ens illud, repraesentet, en duratio sempiterna. Repraesentet jam idea alia existentiam entis alicujus non solum omni carituram fine , sed omni etiam carentem principio & mutabilitate, en idea entis non solum aeterni, sed etiam necessarii, & idea ejus durationis, quae proprie dicitur aeter nitas, & soli Deo competit. 3oa. Pro idea temporis dicendu m, hanc nasci ex animadversa duratione determinata motus alicuju s corporis, quae assumitur pro
256쪽
mensura aliarum duratio m . Quod si idea determinati motus
ea , qua pollet mens facultate suas ideas augendi, ita augeatur, ut evadat idea motus omni expertis extremo, tum ante se, tum Post se, en iterum idea alicujus aeternitatis, hoc est durationis su cessivae omni ex parte infinitae, quae tamen quia non excludit immutabilitatem , aeternitas proprie non dicitur . Sin motus aliquis concipiatur extremum aliquod post suum esse tandem consequutus, sed nullum habens extremum ex alia parte, unde primum existere incoepit, & contra : en Ideae aeternitatis cujusdam antecedentis & consequentis.
3o 3. Pro idea extensionis infinitae se arguo . Idea extensionis finitar fit immediate per sensus, praesertim visu & tactu : sed idea,extensionis infinitae est vel idea extensionis finitae infinities per i tellectum repetita , vel idea extensionis, a qua intellectus sustulit omnes limites a Nam si intellectus, dicam cum Cabeo ; formar i imaginem Mitam, ct repraesentativam omnino Muatis, cui posea
negat ita em , ct hanc vocat imaginem in iti; neque enim alia infiniti idea nobis concessa est , ut inserius ostendam : ergo . 3o . I. Objicit Purchotius ca) . Omnes non solum nostrates homines, sed etiam Africani, Asiatici , Americani eodem modo concipiunt extensionem infinitam , & easdem in ipsa proprietates, ut minores ipsius partes contineri in majoribus, easque diversis figuris , circulis, quadratis, aut triangulis distingui posse : ergo eam concipiunt in idea extensionis infinitae, quae in omnibus simili modo est ab ipsis non facta iaResp. permitto am, θ nego conseqm; Nam vera consequentia est, ergo omnes praediti sunt simili facultate cognoscendi, me te nimirum & sensibus, quibus similia objiciuntur corpora extensa . Permittitur dumtaxat antecedens, quia fortase laborat falso supposito de idea. extensionis infinitae concessa nobis aliter, quam per remotionem terminorum ab extensione finita, sive de idea infinitae extensionis, ut ajunt, absolutae. Instat. Omnes eodem modo concipientes extensionem infinitam , easdemque in ipsa proprietates, non concipiunt in se ipsi extensionem infinitam: ergo concipientes huiusmodi extensionem
i) Cab. Meteor 3L lib. a. tex. 9. a Purchol. Metaph. Par. 2. post. u. a a. q. Notandum secundo. Prop. q. cap. .
257쪽
infinitam, eam percipiunt in alio , quod eodem modo se habet in omnium mentibus: Atqui hoc aliud est idea extensionis infinitae eodem modo se habens in omnium mentibus, quia indita illis. non facta ab illis est: ergo idea extensionis infinitae eodem modo se habens in omnibus, nullo modo ab illis est facta . Reis conc. am . θ nego conseqm , & cadunt reliqua ; Legitima enim consequentia est haec disiunctiva propositio : ergo concipientes extensionem infinitam, vel eam percipiunt in alio ente, si sit reipsa istud aliud ens, habens extensionem infinitam , vel si non st, vi sua mens ex iis , quae immediate per sensus percipit, componit , & sormat phantasma quoddam, extensionem habens infinitam , ut accidit in ideis Sphyngium & Chimaerarum .aos. Alias ideas aliarum rerum insensibilium , quomodo ex sensibilium praevia cognitione, adeoque mediate per sensus oriantur declarat Fortunatus a Brixia I) . In particulari ideam ordinis, seu congruae rerum dispositionis, seu convenientiae plurium inter te, & eorum, quae his sunt contraria, Diderotius in Encyclopae: dia a ostendit nasci ex facultate nostra reflectendi supra ea se
sibilia objecta , quae experimentaliter a primo rationis, immo vitae tempore novimus adjuvare nos magis vel minus in iis, quibus ad vitam indigemus conservandam Et Cordemoisius diffusior,tione contendens 3 suadere animam ex iis, quae advertit accidere in machina corporis , cui conjungitur , primo exstitare in se amorem aut odium, gaudium aut tristitiam , desiderium aut metum, jam originem harum etiam idearum a sensibus repetit. videri etiam potest Gassendus in suis objectionibus, quae quintae post Cartesii .meditationes habentur , Iubi contra .illud praesertim, quod Cartesius affirmaverat se habere sine ulla sui opera, quod intelligeret, quid sit res, quid veritas, quid cogitatio, planum facit mediate per sensus has etiam ideas a nobis fieri.
258쪽
ARTICULUS I v. Argumenta pro idea Dei.
3o6. I. IC arguo . Idearentis, quod a se e xistit, a nullo deo pendet, omnium quae existunt est. causa , & persectiones omnes habet absolute infinitas, fit mediate per sensus: ergo
idea Dei fit mediate per sensus. Probo ans. Omnium earum rerum, quae extra Deum sunt, de quarum existentia dubitare non
possemus, non solum habemus ideam cum volumus, & quidems corporea & sensibilia sunt , immediate per sensus: sin autem spiritualia aut non sensii bilia sunt, per sensus mediate, sed etiam facili reflexione ideam dependentiae ipsorum ab aliqua causa , quae illis dedit esse, quod habent, acquirimus. Nam facili reflexione cognoscimus, hoc vel illud artefactum habuisse suum esse ab artifice, & a materia, ex qua artifex ipsum fecit, & similiter cognoscimus nos ex nostris parentibus, plantas ex aliis pIantis, & animalia omnia ex aliis similibus , quae ante se fuerunt provenisse ergo per sensus mediate anima iacit sibi ideam caussae singularum rerum , quae extra Deum sunt, eodemque modo facit sibi ideam caussae ulterioris cujusque entis , quod alterius esse causam cogn
Vit : ergo anima facit sibi per sensus mediate seriem idearum re- Praesentantium seriem caussarum quantam libet , quam si sibi suadet detinere in aliqua tandem causa, jam mediate per sensus secit
sibi ideam entis, quod a se e xistit, & non ab alio.Nam supra illud ens nullum esse aliud ens sibi suasit, & praeterea fecit sibi,
ideam entis , quod a nullo dependet, & omnium quae existunt, est causa. Sin autem sibi non suadet seriem causarum in aliqua tamdem causa desinere, saltem ex iis, quae per sensus novit & deduxit, suadet sibi illud, quod nihil est, nullam habere vim: ergo su det sibi seriem causarum etiam infinitam a nihilo non esse: ergo facit sibi ideam alicuius entis, a quo series haec caussarum , etiamsI infinita esset depende it necesse est . Quare facit sibi ideam entis, quod an usa ex infinitis etiam causis dependet a & a quo omnes infinitae etiam causi, dependent; adeoque iterum anima facit sibi mediate per sensus ideam entis , quod a se existit, a nullo depen
259쪽
3o . Restat ut ostendatur, quomodo mediate per sensus antisma faciat sibi ideam entis, quod persectiones omnes habet absolute infinitas . Sic arguo . Anima mediate per sensus facit sibi ideam dependentiae nostrum mel ,& aliarum extra nos rerum quarumcumque ab aliquo ente Omnium causa ex nuper dictis: ergo anima mediate per sensus facit sibi ideam entis, quod habet omnes persectiones, quae in nobismet ac omnibus extra nos rebus sunt, quae ab ipso ut omnium caussa pendent; Nam causa debet habere saltem aequalem perfectionem effectibus suis, adeoque s cit ideam entis, quod est vivens, intelligens, volens, & habens quicquid est in singulis rebus boni , cum vivere nos, intelligere, velle, & omnia.aliquid boni praeseserre videamus, quae ab eo ut omnium caussa dependent. Praeterea antina mediate per sensus f
cit sibi ideax multarum imperfectionum , ut finitae intelligentiae nostrae , & perbrevis rerum sensibilium durationis : ergo anima mediate per sensus facere sibi potest ideam infinitae intelligentia durationis ac persectionis cujuscumque, negando nimirum limites his persectionibus: & proinde anima mediate per sensus f cit sibi ideam entis , quod habet omnes persectiones absolute im
ao8. Laborem hunc meditationis, & reflexionis supra ideas, quas immediate per sensus anima concipit, per quas deinde quasi per quosdam gradus ideam Dei sibi comparat, & essicit, humanum commercium minuit quam maxime, vel tollit; Nihil enim restat, quam animadvertere eas, quas alii ante nos fecerunt reflexiones, illasque auscultare ac percipere . dum ab iis, quibuscum vivimus, vel qui ante vixerunt, nobis vel dictis vel scriptis proponuntur. Atque hac revera via habent universim homines ideam
Dei, ita ut S. Thomas, & cum eo Theologi doceant, quod nisi Deus de sui existentia primum hominem per revelationem instru- xisset, & ex illo in omnes posteros per traditionem dimanasset. ea si) paucis bominibus inesset. Id confirmat, quod in Academia Scientiarum Parisiiensi ad annum 1 os a) Feli bienus resert de juvene Carnutensio qui cum a nativitate usque ad annum suae aetatis 2 3 i s. Thom. lib. I. coni. . Gent. ca) Acad. Physiq. arti Divers.
cap. 6. observati num.6. Id. I. Par. qtu I. art. I.
260쪽
tis a 3 surdus, & mutus fuerit, auditum gradatim recuperavit. Hie auditu usus ad ediscendam linguam, privato per quatuor menses exercitio pronunciandi voces, quibus alii in observatis circumstantus videbat uti, alios tandem alloqui coepit rei novitatem admirantes, donec quomodo ea se haberet , non cognoverunt. Theologi etiam tunc accurrerunt, qui ab eo quaerere, quid in priori suo statu sentiret de Deo, de Anima, & de bonitate aut malitia aettonum . At inquit historia , Vi s es ad hac cogitationes suis nouconvertis, ct quamvis e parentibus Catholicis natus . Missis adriset,
Agnum crucis formaret, genua ad similitudinem hominis orantis feci rer , non ea tamen intentione baec faciebat, qua alii soloni: auin etiam quid esset mors , ignorabat, nec de ea unquam cogitaverat. Visam tandem agebat pure animalem in objectis sensibilibus, ct pauculis per v
sum collectis ideis totam occupatam. Haec placuit referre non tam
quia confirmant commercium in apta vocum significatione su datum esse viam compendiariam acquirendi rerum ideas, quam ut duo circa hanc historiam observarem . Alterum est, incrediabile esse iuvenem, qui mentem ad reflectendum aptissimam ostendit in addiscenda privatim lingua cum tanta, & tam diuturna dissimulatione auditus acquisiti, vixisse dum surdus suit vitam pure animalem , & ignorasse , quid esset mors, quasi hujus cognitio indigeat auribus, nec per sensum visus quotidie se obtrudat. Αlterum est de eodem dici, visum fuisse non cogitasse de Deo, nec de bonis, & malis actionibus, non vero dici affrmate nullam in eo fuisse horum ideam , quemadmodum Dalhamus minus fideliter ea verba reddens significat dicens, IJ Theologi interrogantes. quidis Deo cogitaret, nusquam se eo inopem animam protendilfi reperσrunt. 3Os. II. Sic arguo . Testimonia omnis generis tum sacra ut
Bibliorum, & hominum doctrina simul, & lanctitate insignium,
tum profana, ut hominum omnis aetatis in philosophia maxime celebratorum, nos docent ideam , quam habemus de Deo, fieri ab anima mediate per sensus. Aliqua ut constet assumptum ex singulis assero. Quod pertinet ad sacram Scripturam : Apostolus ad Romanos testatur a) 9uod notum es Dei, manifesum es in illis, hoe est creaturis a Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, qu.e fiacta sunt intellecta, conspiciuntur . Igitur per Apostolum ex iis, quae facta