De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

sunt non quidem dumtaxat visis , sed intellectis , utpote nimirum ab aliqua causa sapientissima , & omni solente factis, creaturae mundi rationales, inter quas & homines sunt, acquirunt cognitionem aliquam persectionum invisibilium Dei, quod de hominibus loquendo est cognoscere Deum praevia cognitione sensibilium , sive mediate per sensius. Luculentum etiam testimonium habetur in libro Sapientia, ubi increpantur, qui res creatas per summam caecit atem putant Deos , quippe I) a magnitudine Deciei, o creatura cognoscibiliter poterit creator horum videri . 31o Quod pertinet ad viros doctrina, & sanctitate insignea S. Augustinum astero dumtaxat, & S. Thomam, quoniam hos praecipue aliqui audent contra noscitare . Imprimis igitur S. Augustinus referens vetba Apostoli nuper citata, quibus redarguit improbos quosque , & praecipue idolorum cultores, jubet observare, ibi uiserte significari homines illos habuisse cognitionem veri Dei mediate per sensus , cum haec inter alia habeat, a) per vim

bilia namque ereatura peruralisse eos dixit ad intelligentiam invisibilium creatoris . Praeterea cum alibi c3) enumerasset quaedam errorum capita eorum, qui male usi fuerunt ratione in acquirenda idea Dei ex rerum corporearum Vel spiritualium praeviis cognitionibus, non solum non respuit hunc modum cognoscendi Deum , non solum promovet, sed unicum esse insinuat, qui naturalis est, ut legenti patebit, atque in hunc finem, inquit, Sancta Scriptura parvulis congruens nullius genreis rerum verba vitavit, ex quibus quasi grad rim ad Disina atque sublimia noser intellectus velut nutritus assurg ret . Mum is verbis, ct rebus corporalibus sumptis usa es , eum δε Deo loqueretur is Quae verba revocant in mentem illa S. Gregorii, ) Calorum regnum idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his,

qua animus novit ,Πrgat ad incognita , qua non novit, quatenus exemplo visibilium D ad invisibilia rapiat 3II . Venio ad S. Thomam . Ille cum propositionem nostram universaliter ex dictis supra q. a s . assirmaverit, distinctius de eognitione, quam habemus de Deo, & de omnibus incorporeis isse loquitur, s) mum, in Dion us dicit 6 cognoscimus ut cau-

262쪽

PER SENSUS MEDIATE. 2 3

sam , ct per excessum, is per remotionem : alias etiam ineorporeas subsantias in satu praesentis vita cognoscere non possumus, nisi per remotionem , vel aliquam comparationem ad corporalia . Et ideo, cum da hujusnodi aliquid intelligimus, necesse habemus converti ad phantasmata corporum. Duo alia ejusdem testimonia audiantur ex aliis duabus quaestionibus, quandoquidem Purchotius si) suffragium in

illis pro Cartesiana sententia contineri, videtur insinuare. Illius sunt haec verba, ab Dicendam, quod naturalis cognitio nos a sussprincipium sinit. Unis tantum se nossa naturalis cogestio extendere potes , in quantum manuisci potes per sensibilia ..... Unde ex FHLbilium cognitione non potes tota Dei virtus cognosci : O per consequens nec ejus essentia videri. Sed quia sunt ejus sectus a causa dependentes, ex eis is hoc perduci possumui, ut cognoscamus de Deo , an es: Et alia

plura ibidem habet, quae consentiunt cum iis , quae supra 4.3O7)dixi. Iterum autem alio in loco, ubi statuit Deum non esse primum , quod a mente humana cognoscitur , sic ait, sa) Simpliciter dicendum es, quod Deus non es primum, quod a nobis cognoscitμr, sed magis per creaturas in Dei cognitionem perυrnimus secuniam illuήlosoli ad Romanos, Biυisibilia Dei per ea , ct reliqua, igia. Quod tandem pertinet ad Authores profanos, philosophos praesertim , illi dici possunt esse omnes praeter Cartesianos, omnes enim passim assirmant, & exponunt, quod quemadmodum ex effectis particulares causae, ita ex hac adspectabili rerum iniversitate, ejus structura, ordine, finibus , devenimus in cO-ιuitionem Dei, ut caussae horum omnium emctricis, & conservatricis. Notitiam Dei, & quidem manifestam habemus, inquit Huetius o non ex idea hausam, sed ratiocinando collectam, o ex

gentium omnium consensu , ct expraeclaro mundi ornatu, ct ex rerum uti vocant exsentia , earumquς motu, aliisque argumentis , quae a veteribus philosophis, ct a n. Ecclesia Patribus fideliter sunt usurpata . De aliquibus veterum juvat meminisse , quandoquidem recentiores , qui post Cartesium scripserunt numerare, infinitum esset. In his habemus Diogenem Laertium, qui refert ab antiquis

263쪽

philosophis Deum cognitum fuisse , ut i) opificem immensi hujus:

operis sicut o patrem omnium, Observatque eum multis appellatum fuisse nominilius juxta effectus , qui nobis sua attributa manis stant; Namque Graece Δία appellari, quod per ipsum sint omnia :eumdem Z- vocari, quod vitae omnium sit auctor : Λἰθρίαν, quod in aethere distentum sit imperium ejus: Ηφαιςον , quod in artificiali igne: Ποσωύω- , quod in humore et Δημητραν , quod in terra . .Quare ipsis etiam nominibus significarunt veteres mediate

per sensus sese ideam Dei compar asse . Tullii tandem cuique obvii sunt libri de Natura Deorum inscripti, in quibus , secundo praesese tim , nihil aliud praestat, quam colligere ideam Dei ex his, quae in Mundo hoc adspectabili obser vantur . Idem in libro primo Tmsculanarum iterum ex iis, quae in hoc mundo admirare ur, breviter recensitis intulit aliquam esse eorumdem causam, adeoque

ideam Dei mediate per sensus essici ostendit, ca) Deum, inquit,

mon vides, tamen ut Deum agnoscis ex operibus. Haec ex Tullio allata , quae clarissima sunt, oppono Assversariis, qui Tullii sentensas quasdam minus apertas, dum seorsim a contextu producuntur , in rem suam videntur attrahere . Ita cum ipse dixerit opinionem Deitatis s) non colloquutionem hominum aut consensum licere, non infitutis confirmatam esse, non legibus, sed legem natura putandam esse , non omittit Parchotius ) pro sua ide a Dei non facta a nobis afferre : sed omnino importune , ut constat tum ex modo dictis, tum ex eo, quod ille loquendi modus non excludit cogni- . tionem Dei hauriri mediate per sensus, sed ejus facilem assequutionem significat, utpote quae sponte quasi erumpit a natura ipsius animae rationalis.

264쪽

PER SENSUS MEDIATE.

ARTICULUS V.

Obiectiones contra ideam Dei factam a nobis ex infinito, quod ipsa repraesentas. 313. I. Bjicit Cartes I . Intelligo me dubitare , me cupere, hoc es Miquid mihi deesse, θ me non esse omnino perfectum : Sed haec non intelligerem , si prior quodammodo in me non esset perceptis in iii , Me si nulla idea entis persectioris tu me esset, ex cujus comparatioπe dfectus meos adgnoscerem : ergo est in me non facta a me idea eruis omnino persecti. Hoc argumentum tanti faciunt multi ex Cartesianis, ut putent in eo contineri etiam demonstrationem existentiae Dei. Ita sentiunt Purchotius a), Eooke 3 ,& Petrus Sylvanus Regis, tam in suo libro is Usu rationis Q,

qaem Antonius Genuensis immerito aureum cs 9 vocat, cum exemplum potius sit abusus rationis, tum in sua Philosophia , ubi concludit , 6 Cogor agnoscere me non concipere ens imperfectum, nisiperideam entis perfecti, addioque tisam entis perfecti praecedere in mea meso ideam entis imperfecti: Et Alexander Pastoli , D Debeo igitur u bm nolim confiteri mihi inesse ideam entis infinite perfni, per quam claro detego in alia quavis mea tisa minus excellenti O minus nobili, impers ctionem ct dependentiam . Quantum autem aberrent ab omni philosophandi ratione , planum erit ex responsione . Resp. conc. maj. θ nego min. in ordine ad utramque expressionem a Prima enim dicens intelligi a nobis, nos esse imperfectos &finitos, quia prius intelligimus persectum & infinitum, negatur I. quia idea imperfecti & finiti utpote in omnibus sensibilibus elueens, & in iis, de quibus intima conscientia certi sumus, . non indiget ad sui existentiam idea entis persecti & infiniti. II. Quia propter hoc ipsum , quod imperfecta & finita obvia ubique sunt , non vero persectum & infinitum, idea finiti & imperfecti praece

265쪽

dit ideam infiniti & persecti, quae re attente perpensia per ideas finitarum persectionum concluditur colligi. III. Quia falsum est intelligi a nobis perseellum & infinitum , quale supponit Cartesius, illud scilicet, quod Deo proprium est, & infinitum absolutum,& actuale clici potest ; De hoc enim nullam prosecto nos habemus

ideam; Nam infinitum non aliter concipimus, quam negando limites in re vel persectione, quam nobis per mentem repraesentanaiis. Qui modus cognoscendi infinitum non solum non est

perceptio infiniti, quale in se sit, sed est potius quaedam prosessio de carentia hujusmodi perceptionis, quam distinctius etiam infra suadebo . Rursus observat Bumerius ci) ideam perfectionis esse

unam ex illis, quae vix post attentam meditationem acquiritur,& aliam esse illius ideam , quae nascitur in nobis, dum loquimur de creaturis, aliam , quae debet haberi cum loquimur de Deo. Quae postquam acute disputavit, & ostendit, concludit se non videre , quonam modo fuerint, qui aliquid pro existentia Dei arbitrati sunt se concludere ex nomine tam aequivoco , ct idea tam ind terminata perfectionis.

3I . Sed venio ad secundam expressionem minoris. Hare dicens intellisi a nobis, nos esse impersectos & finitos, quia est in nobis idea infiniti & persecti, 'c quia facimus cum illa comparationem imperfectionis nostrae, negatur primo, quia gratis dicutur esse in nobis ideam infiniti & perfecti, immo juxta nuper dicta affirmatur quod certo falsum est. Secundo quia iterum non solum gratis sed contra testimonium intimae conscientiae supponitur acquiri a nobis ideam desectuum nostrorum ex comparatione cum idea entis omnino perfecti. Nonne enim absque eo quod nulo modo cogitemus de etate omnino persecto agnoscimus quotidie, & fatemur imperfectiones nostras tum corporis tum animae, quo ties advertimus deficere ab ulteriori quavis finita persectione λ Dolet hic se non prospicere, quae alter nunciat ut.jam a se evisa, &imperfectionem visus fatetur . Desistit ille a tentando graviori pondere , & ei movendo imparem se sentit. Hi invident illis staturam ampliorem, homini magis convenientem, & etiam nolens brevitatem sua m confitetur . Iacet alter .in lecto aegrotus, Oc in dies vires, & vitam deficere lamentatur. En totidem testimonia

266쪽

PER SENSUS MEDIATE. 247

cognitae impersessionis corporis, quin interveniat ulla cogitatio de ente omnino persecto . Eodem modo quoties novi aliquid addiscimus, quoties eorum quae didicimus, obliviscimur , quoties quot ignoremus , quae alii callent, animadvertimus , toties totidem nostrie mentis imperfemones nobis plene notae, & certae fiunt,

quin quicquam de ente persediissimo cogitemus , ad quod potius ex cognitis nostris impersemonibus quasi per quosdam gradus, si

volumus , assurgimus , illudque adoramus infinitum in omni perfectione. Unde iterum descendere possumus ad confirmandam agnitionem nostrae imperseetionis, observando intelligentiam nostiam ad Divinam habere eam rationem, quam habet extensio nostra corporea ad extensionem tum creatam tum imaginariam conjunm m . 31s. Instat Malebranchius 1) . Mens non modo babet ideam i

Miti, immo etiam bane habet ante ideam finiri. Nam ens infinitum comcipimus ex eo dumtaxat, quod concipimus ens, nulla habita ratione, an sit mirum, an vero infinitum

A p. nego assumptum cum Lochio ca) , qui provocat ad intumam conscientiam , quam non dubitat cuique testari omnino OP positum Quis enim non videt pueros distincte cognoscere binarium , aut ternarium, & sphaeras, quibus ludunt, longe ante quam

vel minimam ideam habeant infiniti Θ De probatione adiuncta quid dicam 8 Illa habet contradimonem in terminis, quippe dicit nos,

concipere infinitum , quin cognoscamus infinitum . 316. Instat Sylvanus Regis 3) . Cosnoscimus negationes rerum non. per se ipsas, sed per realitates ipsis Oppositas: . Sic tenebras cognoscimus per lucem, & caecitatem per Visionem; quare hanc dicimus esse negationem visionis, illas autem lucis: Atqui finitum importat negationem eius L cujus realitas est in infinitor ergo cognoscimus finitum per infinitum M Resp. permitto maj., ct dis. min. Finitum importat negatio nem infiniti, sed non solam, eone min. solam nego min. θ conseqm. Finitum igitur in aliqua persemone importat suam quamdam realitatem primario & principaliter : secundario autem importa etiam

nega i) Mai. Inquisit. lib. g. par. 2. pag. IS9..

267쪽

Negationem maioris persectionis, quam tamen negationem non

concipimus nisi per similitudinem perfectionis, quam realiter c gnoscimus juxta modo dicta . Quare dici absolute non potest finiatum concipi tamquam negationem infiniti, quod luculentius propugnabunt , qui ita reprehendunt finitum dici negationem infiniti , ut velint potius infinitum prout cadit in mentem nostram dicendum esse negationem finiti, quam controversiam irridet sum ut & tractat Bumerius si) . Permissa autem est major non comcessa , quia etsi verum sit cognosci a nobis negationem per realutates, non tamen necessapium est, ut hae realitates sint illis nega

tionibus oppositae, quasi nulla haberi possit idea negationis alicujus ab eo , qui careat idea realitatis oppositae. Quod falsum esse declarant caeci nati, qui dum rogant se duci ab aliis, jam fatentur se caecos, adeoque habere ideam caecitatis, quin umquam habuerint illam visionis. Restat igitur ut idea negationis, quae nascitur ex opposita realitate dicatur magis propria, quam quae per aliam

realitatem excitatur.

31 . Aliter eamdem objectionem iuvat proponere, ut ingens Cartesianorum studium in ea adprobanda & promovenda magis magisque appareat esse irrationabile . Sic objicitur . Habemus ideam Dei utentis infinite persecti: sed idea entis infinite persecti non potest fieri a nobis ne per sensus quidem mediate. Probatur haec minor. Ut posset fieri a nobis aliquo modo idea entis infinite persecti, opus esset, ut haberemus infinitam vim cogno- scendi: Sed non possumus hanc habere; nam haec solius Dei propria est : ergo non potest fieri a nobis ullo modo idea entis inmnite persecti. Major neganda probatur, & vis objectionis, sive quoddain tandem aequivocum Proponitur . Ut possent comprehendi manibus infiniti nummi, opus esset, ut haberemus infinitam vitam , sive infinitam vim prensandi: ergo a pari, ut posset fieri a nobis aliquo modo idea entis infinite persecti, opus esset ut ii heremus infinitam vim cognoscendi. Resp. I. nego maj. primi argumenti; Nam Deus est ens infinite perfectum absoluta infinitate, cujus nos nullam, ut diximus , ideam habemus. Resp. II. omissa hac majori cum reliquis, quae processus argumentationis supponit concedi, venio ad ulti

268쪽

PER sENSUS MEDIATE . . a s

mum argumentum, cujus conc. ans, ct nego conseqm. Discrimen statim apparet, si ex una parte Ponamus nummoS, & observemus illos dici infinitos esse, ex alia vero nostram ideam entis infinite persecti, & observemus illam necessario finitam dicendam esse , & vix tantillam , si comparetur cum ea, quam habent Beati in Caelo , quorum pariter ideae sunt finitae. Nummi infiniti requirunt utique vim infinitam prensendi, ut possint manibus omnes comprehendi , quare antecedens est verum: At idea finita non requirit nisi vim cognoscendi finitam, quare consequentia falsa , & ει militudo nulla. 2Equivocum igitur fieri potest in his duobus loquendi modis, qui per errorem putari possent idem significare, nimirum idea infinita , & idea infiniti. Cavendum proinde ne eum ideam entis infinite persecti dicimus nos habere, credamus nos aut ullum intellectum creatum habere etiam ideam infinitam entis infinite persecti. 318. Instatur. Non solum nequit fieri a nobis idea infinita entis infiniti, sed ne idea quidem finita entis infiniti, quae saltem

clara sit, sicuti clara est idea Dei: ergo Resp. nego am. Et praeter exempla durationis sempiternae, &etiam aeternitatis supra q. 3o I. allata, quae ejus falsitatem osten dunt, sit aliud in idea, quam nemo geometrarum negabit se habere clarissimam de hyperbola, curva scilicet, quae si lineae cuiadam rectae sibi adjacenti, quam asymptotum appellant, etiamsi haec sit infinita, continuo accedat, adeoque curva ipsa infinita sit, numquam tamen ad illius contactum pervenit. Nemo enim ex geometris clare 'non concipit lineam rectam in infinitum pro- duclam , quae secta sit in partes aequales, & ab ipsius sectionis punctis singulis erectas habeat totidem sibi perpendiculares decrescentes in progressione Geometrica , ut I. - . . - di, & sic in infinitum,& deinde curvam ductam per extrema hujusmodi perpendicul rium , quae erit ipsemet hyperbola .

3 1 s. lI. Objicitur . S. Augustinus dicit, i) Unde qualisca

que in corporibus appeteretur aequalitas, μι unde convinceretur, si

ge plurim-m disserre a perfecta, nisi ea, qua persecta est, mente viis retur : ergo S. Ausustinus ad intelligendam imperfectionem cre turae requirit Praeviam cognitionem persectionis creatoris.

269쪽

Resp. cMe. ans, ct disin. consequens . Ad cognoscendam impersed Konem quamcumque creaturae requirit cognitionem perse-etionis creatoris , nego conseqm , ad cognoscendam imperfectionem, quae longe plurimum disserat a persessione creatoris requirit cogniti nem persectionis Creatoris, subdis. , acquisitam , concedo: non acquisitam , seu non factam a nobis, nego conseqm . Distinctio est clara , & consormis toti contextui S. Doctoris , qui ibi notans ea cor Pora nobis placere , in quibus habetur quaedam unitas per conspirationem partium omnium in unum, infert placere nobis unit tem, cujus jam abstractam quamdam ideam sibi mens efformat, quam ulterius perficit, si vult , tollendo omnes impersemones, quas reflectendo detegit mens in unitate cujusvis corporis , & ipsc mei Augustinus exponit, ex qua idea persectioris unitatis, &etiam periectissimae iam . acquisita , obscura utique & confusa, potest intellectus inferre , & statuere longe differre unitatem apprehensam in quibusvis creatis rebus ab illa, quae invenitur soli conveniens Creatori.

3ao. in statur. Alibi S. Augustinus post connumerata varia bona creata dicit ab in his omnibus bonis i non diceremus aliud alio inclius, cum vero judicamus, nisi esset nobis impressa notio boni, secum

dum quod ct probaremus aliquid, o aliud alii praeponeremus : ergo S. Ausustinu , ad intelligendam bonitatem variis modis finitam requirit praeviam notionem boni illimitati , & infiniti nobis in pressam et & sicuti hanc requirit ad intelligendam bonitatem finitam , ita in superiori allato textu requirit impressam notionem persectionis infinitae ad intelligendam persectionem finitam .

Resp. cone. ans, odis. consequens . Requirit notionem boni,& perfectionis illimitatam nobis impressam a nostramet secultate cognoscendi per varias reflexiones ad res singulares , conc. conseqm :nobis impressam . hoc est nullo modo factam a nobis , ne per se sus quidem mediate, nego consem . Augustinus ibi vult, ut advertamus, posito quod dicat quis unum esse magiS bonum, quam aliud, necessarium esse , ut habeat ideam boni alicujus in gen Te ,. quae profecto. illimitata est. Idea haec illimitata dicitur a Cartesio impressa in mente nostra a Deo in ipsa animae creatione: A

gustinus. vero hoc neque hie neque alibi dicit, sed ejus verba sunt

nobis. 1 s. Aug. de Trin. lib. cap. D.

270쪽

PER SENSUS MEDIATE . as I

nobis esse impressam notionem boni, quod opera nostra fieri potuit , quemadmodum quisque studiosus imprimit sibi suo conatu,& labore hanc vel illam scientiam . Immo nec aliter in nobis imis primi , quam hoc modo ibidem insinuat S. Doctor , dicens, Si pomeris fine illis, qua participatione boni bona sunt, percipere ipsum bonum , perspexeris Deum et & paulo supra similiter dixerat, Bonum Me ct bonum illud. Tolle Me ct illud , ct vide ipsum bonum δε potes, ita Deum videbis , non alio bono bonum, sed bonum omnis boni.

ARTICULUS VI. Objectiones eontra ideam Dei factam a nobis ex uniformitate, quam habet in omnium mentst.

sai. Rieit Cartesius ci) . Si idea Dei esset aliquo modo facta

a nobis , non tam consanter ab omnibus eodem modo conciperetur : ergo si tam constanter ab omnibus eodem modo concis',

tur, illa nullo modo facta est a nobis. Probat antecedens sic . Nulla es res phet ea , nulla sensibilis, de cujua natura non major opianionum diversitas apud Philosophos reperiatur, quam de Deo ; Etenim omνes metaph et in Dei auribulis dascribendis unanimiter consentiunι; Atque hoc ideo est , quia de rebus physicis, & sensibilibus habe tur ideae factae a nobis: ergo . Resp. nego ana δ Nam ratio, quare eadem est idea Dei in omnibus, non quidem simpliciter omnibus, sed moraliter omnibus philosophis est , quia similis in omnibus est anima, seu facultas cogitandi, & eadem sunt omnium sensibus proposita objecta, ex quibus mediate idea Dei acquiritur . Quod pertinet ad probatiornem , nego imprimis rationem diversitatis opinionum in contro troversiis physicis esse, quia hae opiniones sunt ex ideis factis a no- bis; Vera enim ratio est, quia vel non omnes homines instructi sunt eadem sensuum perspicacia , vel oscitanter iis utuntur, vel carent Dialectica, quae illos dirigat in recta judicandi methodo, & deducendi ex iis, quae sensibus obvia sunt , ea quae iisdem sunt impervia, vel si Logica non carent, eam aut per malitiam, aut . Per negligentiam non semper adhibent. Ceterum negari etiam Potest, quod ut verum allum itur, dari opinionum diversitatem I i a circλ

SEARCH

MENU NAVIGATION