De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

circa naturam rerum physicarum , siquidem generales caltem comporum proprietates, quas eum quis dicit naturam rerum physicarum , solet significare, extra controversiam sunt apud philos Phos, quoniam sunt consequentiae, quae immediate ex hujusmodi rerum apprehensione inseruntur; Observari enim potest in solis veritatibus, quarum perceptio ex serie quadam aliarum rite cO-gnita clependet, haberi di versitatem opinionum inter homines, qui aliunde libidini certaminis ae dissensionis non indulgeant. 3aa. Haec Cartesii ratio potest etiam magis promoveri, aut deelarari sic. Idea Dei eadem est in omnibus hominibus: ergo

illa non est opus mentis hominum . Probatur consequentia et opera mentis hominum non eodem modo fiunt ab omnibus: ergo sit idea Dei esset opus mentis hominum , idea Dei non esset eadem in omnibus. Ans probatur . opera manuum hominum non fiunt eodem modo ab omnibus; unaquaeque enim pictura, sculptura, scriptura, artificium quodvis statim prodit diversum artificem , si diversus revera sit: ergo a pari opera mentis hominum non fiunt eodem modo ab omnibus.

Res'. dist. ans. Idea Dei est eadem quantum ad substantiam

in omnibus, conc. ans, est eadem quantum ad accidentia, ut maioris vel minoris claritatis, nego ans θ eon qm. Eamdem esse quantum ad substantiam significat omnes concipere Deum cum his aut similibus attributis entis a se, persectissimi, & omnium causae. Venio ad probationem consequentiae, ejusque antecedens distinguo. Omnia opera mentis hominum non fiunt tum quantum ad substantiam, tum quantum ad accidentia eodem modo ab omnibus, conc. ans propter rationem nuper allatam e aliqua opera hominum non fiunt saltem quantum ad substantiam eodem modo ab Omnibus, nego ans, is dis. consequens modo iam dicto . Ultimi autem argumenti antecedens potest distingui eodem modo ac primum a Nam quantum ad substantiam quaedam opera manuum hominum non sunt diversa a Picturae enim aut sculpturae ejusdem rei, licet sactae a diversis, illam imitantur : & voces etsi a diversis perscriptae non mutant fgnificationem : & artificia, quae exhibent res societati hominu m communiter utiles aut neceuarias, ut

quae sunt victus, vestitus , aut habitationis, non possunt dici diversa quantum ad substa in iam orerum, quoties illorum usui, aut

fini

272쪽

PER SENSUS MEDIATE.

fini respondeant. Quare hae voces substantia operis tala significant id , quod praecipue attendi debet in opere . Elegantia autem major vel minor pertinere potest ad operis accidentia, quae utique diversa sunt; quare accidentia operis hic vocantur, quae id, quod praecipue attendi debet in opere, comitantur . Hac distinctione posmia stat similitudo ut patet inter antecedens & consequens. Potest praeterea dissimulata distinctione permitti antecedens a Tunc enm si etiam elegantia & nitor operum pertinent ad substantiam ipsorum faeile est videre discrimen, quod intercedit inter opera m nuam , & ideam Dei opus mentis; Idea enim Dei in omnibus hominibus dependet ab iisdem mediis, quae eodem modo omnes homines habent ex proxime dictis, ideoque diversa in singulis non est. Opera autem manuum dependent a mediis ut exercitio , magistris, aliisque, quibus singuli eodem modo instructi non sunt i 3a 3. I. Instat Guyonus i , sive Auctor libri L Oraeis donouueaux philos bos. Quod fit ab hominibus non est commune ac perpetuum: Sed idea Dei omnibus hominibus communis est ac Perpetua e ergo non fit ab hominibus.

Reis dis. maj. Quod fit ab hominibus ex consilio, & iud

viria, non est commune ac perpetuum, cone. m .: Quod fit ex qua dam necessitate naturae, non in tale nego maj. Et concessa vel potius

permissa minori, nego eonseqm. Posse aliquid factum ab hominibus ex iis, quae necessario quodammodo fiunt, commune esse ac perpetuum , patet in hominum incessu, visione, luctu , risu , in quorum numero est etiam cognoscere sensibilia , & aliquas obvias illa

tiones ex illis deducere. - - Ο

324. II. Instat. Ideo nemo negat inditum nobis esse am rem boni universim sumpti, desiderium nostrae conservationis , inclinationem naturalem in ea, quae nos conservent, horrorem in ea , quae nos destruant, quia haec reperiuntur in omnibus eodem modo : ergo ex eadem ratione negari non potest inditam esse in

nobis ideam Dei. ἰ Re p. disi. am . Nemo negat inditum nobis esse amorem boni, hoc est vim eliciendi actus amoris in bonum , & idem dico de desiderio illo & reliquis, cone. ani. Nemo negat inditum nobis esse amorem boni, hoc est actus amoris boni, nego ant, ct conseo,

quae O Guy. Oracle Conversa. pag.79.

273쪽

quae quam male ex eo antecedenti inseratur,manifestum est ex bruatis , de quibus illa nequit assirmari , etsi de iisdem antecedens non

possit negari . .

. . ARTI C. ULUS VII. ,

Alia Cartesii objectiones.

gas. I. Bjicit I . Ex sola colorum visione in sonorum notitiam devmira nos posse falsum est : ergo ex pravia rerum corporearum inspectione in Dei notitiam devenire nos posse a sorti si falsum est . Nam plus analogia o paritatis fingi potes intra colores ct sonos, quam inter res corporeas θ Deum. c Resp. conc. iam , ct nego conseqm. Ipsius autem probationem se disinguo : plus analogiae, hoc est similitudinis in natura est i ter colores & sonos, quam inter res corporeas & Deum , conc. ς plus analogiae, hoc est relationis est inter colores, & sonos, quam inter res corporeas & Deum , nego , Igitur si hae voces Analogia aut Paritas usurpentur hic pro relatione inter duo, ut relatione effectus ad suam causam, hujusmodi analogia maxima incurrit in oculos considerantis res corporeas & Deum, nulla vero illius, qui consideret colores & sonitus. Quare fit ut facile ex rerum corporearum inspectione quisque in Dei notitiam deveniat, cum 1 cile quisque ex cognitione effectus veniat in cognitionem caussae, & contra fit ut nemo ex colorum notitia veniat in sonorum notitiam . Si vero hae voces analogia, sive paritas usurpentur pro sis - militudine aut proportione in natura, sive essentia , plus certe analogiae liuius reperitur inter colores & sonos, utpote qui ambo modi sunt corporei, quam inter Deum, & res corporeas utpote res, quarum una spiritualis increata & infinita est, alia vero nihil ho- .rum est . Sed tunc negatur, quod Cartesius eo modo discurrens videtur supponere, requiri hujusmodi analogiam in naturae sim litudine sitam ad cognoscendum unum ex alio. . 326. II. Objicit ibidem. Id ratione cujus agnoscituus esse in. Deo absolutam immensitatem, simplicitatem, unitatem alia onavia complectente i est opus solius Dei: Sed id, ratione cuius agnoscimus e D. se in Deo immensitatem & reliqua, est idea Dei: ergo idea Dei .est opus solius Dei. Resp. i Cart. in Resp. ad sec. obiecti .

274쪽

PER SENSUS MEDIATE. 2sς

Re p. eo . maj., in qua describitur anima compos sui, quae est id , ratione cuius cognoscimus ea , quae de Deo cognoscimus: &sego min. Cartesius totus est in suadenda majori, quae a nullo negatur. Succum ipsius argumenti reserta, quia Opportunum est ad probandam mentem nostram capacem cogitandi de Deo esse opus solius

Dei. Dicit igitur sic . opus solius Dei est, quod a nulla alia causa provenire potest , quam a Deo : nec potest provenire ab alia causa, quam a Deo id, quod in se aliquo modo habet aliquid, quod non reperitur nisi in Deo, & proinde est i) ramquam nota artificis Divini operi suo impressa: Atqui id ratione cujus agnoscimus esse in Deo immensitatem & reliqua , habet in se aliquo modo kl quod non reperitur nisi in Deo, scilicet immensitatem , & reliqua attributa Divina, non quidem, sic Cartesius a , actualiter& formaliter, sed objective, hoc est ut ego interpretor, quatenus haec attributa intelligit: ergo id, nimirum anima nostra , ratione cujus Deum & Divina attributa cognoscimus, est opus solius Dei. Hoe Cartesii ratiocinium illustrari potest reformando comparationem , qua saepe abutitur 3) machiva valde persecta, --jus idea est in mente alicujus artificis; ut enim artificium objectivum ibu-jus idea debet habere aliquam causam , nempe scientiam hujus artiseir , vel alicujur alterius, a quo illam accepit, ita idea Dei inquit ipse, ego dicam , ita anima nostra, quae praedita est facultate cogitandide Deo ipso infinito & immenso, etiamsi finito modo id faciat) potest non habere Deum ipsum pro causa . Idipsum insinuat illud , quod

scriptam. est 4 5 vatum ess renos lumen vultus tui Domine a Sicut enim lumen est id, per quod videmus, ita anima nostra est id, per quod cognoscimus : & sicuti lumen. de quo loquitur Scriptura , significatur esse in nobis a solo Deo et Nam dicitur lumen vultus Domini: ita anima isthaec nostra significatur esse a s lo Deo . Qui in citato textu nomine luminis intelligunt cognitionem, idem faciunt ac illi, qui putarent visionem, & lumen, per quod videmus, unum & idem esse.

275쪽

ID EA DEI EST

ideis requirit eausam , in qua eadem ipsa realitas non tantum obsective, sed formaliter vel eminenter continσatur: Habemus autem ideam Dei, hujasque idea realitas ofectiva nec formiaiter nec eminenter in nobis contiue nec in ullo prae σr quam in ipso Deo potes contineri: ergo haec idea Dei, quae tu nobis es requirit Mum pro ea a . Argumentum hoc Cartesius insignire non dubitavit specioso titulo demonstratio-Im more geometrico deductae , cum revera nihil aliud sit, quam labyrinthus vocum, ex quo nisi post attentam meditationem , &laboreminon mediocrem egredi quenaquam non posse, ex dicendis

constabiti. Apta ipsius impugnatio habetur etiam apud Io. Baptistam de Benedictis i .

Argumento igitur ut respondeamus necesse est prius intelligere vocum significationem, & sensum propositionum; quae ipsae per se sunt satis obscurae, nec per ea , quae ad illorum intellige tiam praemisit Cartei: us prostem declarantur . Quid enim sibi volunt haec verba, Realitas objectiva ides, quibus nuper usus est etiam Genuensis, ut suaderet hanc suam propositionem, ca) Mens nequit ipsa sibi esse causa creatrix fimplicium idearum . Genuensis quiadem illa nullo modo explicat, quasi sint apertae significationis. At non ita Cartesius, qui eorum protulit revera definitionem , sed ex qua non video , quid claritatis acquirat sua demonstratio; a) Per realitatem obsectivam idea intelligo entitatem rei repraesentata per id m, quatenus es is idea ; eorimque modo dici potes perfectio objectiva , vel artificium objectivum a Nam quacumque percipimus tamquam in us rum objectis, ea sunt is ipsi ideis objective . Prosecto siquid signim ficant haec verba , entitas rei Dpraesentata per ideam, quatenus es in idea, vel significant rem , ad quam tamquam ad objectum te minatur cognitio: vel significant cognitionem terminatam ad rem aliquam ut ipsius objectum: vel significant rem expressam in nOsra cognitione, & quasi depictam , quod brevi diei solet objectum prout cognitum est. Arnaldus loquens de eadem definitione contendit ) a Cartesio nomine realitatis objectivae ideae significari ideam reflexam, cujus objectum est alia idea, quam dicam

276쪽

PER SENSUS MEDIA ΤΕ. as

direcham. Haec Arnaldi interpretatio recidens in secundam ex propositis significationibus minus consona est iis, quae alibi Caratinus jampridem sic dixerat, I) Si realitas objectiva alicujus ex

meis ideis fit tanta , ut certus fim eamdem nec formaliter nec emanenter

in me esse, ego ejus idea causam esse non possum ; Etenim posito, quod nomine realitatis objetavae Cartesius intellexerit ideam reflexam , sive ideam, cujus objectum esset alia idea, non negasset mentem esse causam hujus ideae reflexae, adeoque non dixisset, certus f eamdem nec formaliter nec eminenter in me esse . Persequar iam singulas significationes, easque incipiendo a prima ponam in argumenisto Cartesii, loco vocum, quarum sunt significationes, ut ipsius amgumenti sensus apertus reddatur. HobJam vero juxta primam significationem , argumentum illud sic reformatur. Res ad quam tamquam ad obieetum terminatur quaelibet ex nostris ideis requirit causam, in qua res illa sermaliter vel eminenter contineatur: Sed habemus ideam Dei, & Deus ad quem terminatur tamquam ad objectum nostra idea, nec formaliter nec eminenter in nobis continetur, nec in ullo alio, praetem

quam in Deo potest contineri: ergo idea Dei, quae in nobis est,

requirit Deum pro causa. In hoc argumento , ut patet, nulla est propositionum connexio . Quare transmissa majori, & concessa minori negatur consequentia. Transmittitur autem maior , quia vera dumtaxat

est , si sermo sit de rebus existentibus creatis, quae proinde habent causam : falsa autem est, si sermo sit de re existenti increata, nimirum Deo et Cum enim Deus sit prima causa, non sine contradictione dicitur primam causam habere sui causam : falsa praetera est, si sermo sit de rebus vel non existentibus, vel impossibilibus; res enim nondum existentes nihil sunt, & nihilum nul-

lam habet sui causam : res autem impossibilis ne habere quidem

potest. Ex secunda autem significatione argumentum Cartesii sic es sertur . Quaelibet cognitio nostra terminata ad rem aliquam, ut ipsius objectum, requirit causam , in qua eadem ipsa cognitio formaliter vel eminenter contineatur: Sed habemus cognitionem

Dei, & cognitio haec terminata ad Deum , ut ipsius objectum , Κ k nec

i) Cart. medit. 3.

277쪽

is3 IDEA DEI EST PER SENSUS MEDIATE .

nec sermaliter nec eminenter in nobis continetur, nec in ullo alio praeterquam in ipso Deo potest contineri: ergo haec cognitio Dei, quae in nobis est, requirit Deum Pro causa . In hoc argumento conceditur major, & negatur minor, quae involvit contradictionem , affirmans habere nos cognitionem Dei, quin eam habeamus neque sor maliter, neque eminenter . Dico autem in anima nostra, ut in ejus causa atque subjecto , contineri formaliter eam cognitionem . Anima enim nostra ea facultate praedita est, ut de Dei infinitis persectionibus modo quidem satis imperfecto, sed tamen aliquo cogitare possit . Ex tertia tandem significatione objectio hoc modo proc det . Res expressa, & quasi depicta in cognitione nostra requirit causam , in qua eadem ipsa res expressa , & qcasi depicta contineatur formaliter vel eminenter : Sed habemus cognitionem Dei,& Deus expressas, & quasi depictus in hac cognitione nec formaliter nec eminenter in nobiS continetur , nec in ullo alio, praeterquam in ipso Deo potest contineri: ergo haec cognitio Dei, quae est in nobis, requirit Deum pro causa . In hoc argumento dissimulato iterum vitio formae, nulla scilicet connexione consequentiae cum praemissis, dis. maj. Res e pressa in cognitione requirit causam , secundum quod est mera r praesentatio objecti vel realis vel ficti ab ipso met intellectu , cono. in . Res expressa in cognitione requirit causam , secundum quod est non mera repraesentatio objecti , sed res & objectum ipsum, subdis. si objectum sit existens, requirit causam transmittam . ex ratione allata in responsione ad primam argumenti reformationem : Si objectum sit vel non existens, vel impossibile, requirit' causam nego maj. Similiter autem minorem etiam distinguo: Deus expressus in nostra de illo cognitione non continetur secundum se

ita nobis,. couc.. min. Deus expressus in cognitione, secundum quod est mera repraesentatio Dei ut objecti, non continetur in no- his nego min. Et tandem nego consequam ia

PARS

278쪽

PARS IV.

De Meis innatis. PROPOSITIO.

Nullae sunt in nobis ideae innatae, ne illa quidem Dei .

ROPOSITIO loquitur de nobis, quia primos homines Adamum & Evam creatos in aetate,& dispositione eorporis persecti dubitari ncquit habuisse plures ideas innatas, cum de illis dicatur , a myciplina intellectus replevis illos. Crea- iii illis scientiam spiritus, hoc est , ut explicat Menochius, scientiam rerum spiritualium , Dei, Angelorum, Virtutum, Gratiae, Gloriae . Rursus ut arguit S. Thomas, a primus homo fuit principium aliorum non solam per generationem corporalem, sed etiam per instructionem, & gubernationem : ergo institutus suit in statu persecto non solum quantum ad corpus, ut statim posset generare, sed etiam quantum ad animam, ut statim posset instruere & gubernare: Atqui ad instructionem & gubernationem vitae propriae, & aliorum requiritur cognitio eorum, quae naturaliter sciri possunt, & eorum etiam , quae naturalem cognitionem excedunt, quandoquidem homines ordinati sunt ad finem supernaturalem : Igitur primus homo ita institutus fuit a Deo, ut haberet de naturalibus. & supernaturalibus tantam cognitionem , qua nignecessaria erat ad hujusmodi instruetionem & gubernationem . ARTICULUS I. De antiquis adversantibus propositioni. aas. T Nter antiquos advertatur Plato, qui multas ideas in nobis a. esse statuit innatas, vel potius omnes, praeterquam illas, quae peculiari nomine sensationes dicuntur a Patavit enim animas K k a 11O-

279쪽

nostras ita esse a Deo , & qui dem ab aeterno, ut sint vel participatio , vel similitudo ipsius essentiae Divinae, quae est actu omnia ii telligens: ex eo autem quod ipste in corpora deinde detrusae fuerint , dixit illarum ideas fuisse quodammodo intra materiam i

volutas , & quasi consopitas, easque tunc explicari, aut excitari , quando organa corporea convenientibus objectorum impres.sionibus concutiuntur. Hanc semel praeconceptam opinionem Visus est Plato sibi suadere triplici argumento. 33o. Primum est reserente Tullio , IJ non potuisse animos no-fros tot ac tantas veritates in corpore inclusos cognoscere : ex quo intulit, cognitas attulisse. Sed negatur prorsus antecedens . Alterum, quod ex ejus Phaedro citatur sic habet: Celeriter arripiunt animi ea, quae ipsis explicantur, & . memoria tenent: ergo necesse est insitas illis esse, & innatas rerum notiones. Verum dato antecedenti negatur prorsus consequentia . Tertium , quod sese Plato a)exponit, brevi vero Tullius 3) est hujusmodi. Pusio interrogatus de pluribus rebus, de iis etiam , quae dissiciliores habentur, ut sunt res geometricae , optime singulis etiam dissicilioribus respondet, si bene interrogaveris, ad dissicilia gradatim per faciliora pes Veniendo : Sed pusio non posset tam multis etiam dissicilioribus interrogationibus optime respondere, nisi ipsius animus, antequam in corpus intrasset, eorum cognitionem habuisset: ergo ipsius antimus antequam in corpus intrastet, eorum cognitionem habebat. At respondeo cum S. Thoma , permitto majorem & nego minorem . Absque eo enim quod ullo modo habuerit prius ullam scientiam aut assensionem, haec acquirit pusio per facultatem cognoscendi & cogitandi , cum qua anima rationalis creatur . Pusio, se Arnobius csὰ responiat non rerum ferentia sed intelligentia . Quare imponebat Plato, inquit Cardinalis Pallavicini 6) illi adolestenti, dum ei suadebat se jam longe ante novisse quaestiones quasdam , quia veras ab illo exprimebat affrmationes aut negationes per interrogationes ita solerter factas , ut semel apprehensis terminis i Tuli. Tust. lib. I. num.

num. .

280쪽

I DEAE IN NATAE. - Inis eo modo coniunctis non possent ab illo per vim intelligendi

non erumpere.

33 I. Cum Platone sentiunt & loquuntur, qui ipsum sequuti sunt , ut Proclus, qui, ut habet Petrus Daniel Huetius , ubi ejus argumenta exponit & refellit, IJ ab ipso ortu in anima consiluit

principia quadam Agurarum , numσrorum , rationum, o motuum, qua figurarum omnium , numerorum , rationum , ct motuum exemplaria sunt. Et Iamblicus. qui ait, a) Ante omnem rationis usum ines natura-kter insita Deorum notitia : immo tactus quidam Divinitatis melior, quam notitia , ex quo incitatur naturalis appetitus boni, o ratiocinatio , atque judicium. Et Marsilius Ficinus, celebris interpres Platonis. qui pluribus hanc ejus opinionem exponit, & aperte propugnat in sua platonica theologia 3b, remoto tamen errore de

an1marum aeternitate.

ARTICUL Us II. De Cartesio inconsanter adversante propositiori .

a 3 a. D Enatus des Carres ex Perronii Dominis natus an. IS9s Hagae in Turonensi provincia , Mathematicus & Phulosophus celebris, & aliquandiu etiam miles, Holmiae obiit anno I 6sO ex pleuritide , quia pertinaciter recusavit missionem sat guinis, sibi medicinam petens a potu spiritus vini cum infuso i Daci pulvere. Id narrat Pluche in sua Hisoria Caeli ex editione amni 17 a ) , quod non legitur in illa anni 1 3s, citans ejusdem vitam scriptam ab Adriano Baillet. Sed in huius saltem comiQndio juxta editionem Parisiensem anni 1693 ,. quod ipse Bailletus dedit, lego solum vim morbi cs) sustulisse Cartesio cognitionem sui status, non tamen tantum virium , quantum satis fuit ad resisendum Medicorum voluntati, & huic cum resipuisset obsequu- tum , sed sero nimis , quemadmodum ipsemet intellexit, qui de vita aeterna iam tantummodo sollicitus decessit in Catholicae Religionis exercitiis & prosessione .. Haec dicta sint, ut. aliqua habere.

SEARCH

MENU NAVIGATION