장음표시 사용
281쪽
tur cognitio de homine, qui passim dicitur auctor, seu instaurator, certe Propugnator praecipuus idearum innatarum . Quod negari non potest , quippe postquam an. 16 I edidit suas meditationes di pristia philosephia, in quibus ideam praesertim Dei innatam nobis inesse ita affirmavit l. 4.) , ut in ea posuerit fundamentum omnis scientiae, si) Video, inquit, omnis scientia certitudinem , ct
veritatem ab una veri Dei cognitione pendere, adeo ut priusquam illam nossem , nihil is ulla alia re perfecte Icire potuerim . Pam vero innumera tum de ipso Deo, alii ue rebus intellectualibus, tum etiam de omni alia natura corporea , quae est pura Matheseos objectum, mihi pone nora, ct certa esse possunt, easdem dum vixit, visus est voluisse tueri contra omnes, quos ipsemet in se concitavit, dum illorum iudicium exquirens censuras pro laudibus praeter spem reportavit. Quo autem exitu ipsarum patrocinium susceperit, nequit melius
intelligi, quam demonstrando, illum de his seribendo sibi contradicere , quae Vetus est accusatio eidem jam facta ab aliis, in quibus est Petrus Daniel Haetius, qui postquam advertit ipsum sa),
quid nomine ideasignificaret, licet a multis rogatum numquam aperis
explicavisse, ut non satis claram, ct disinctam idΘa ideam visus fit habuisse, loquens deinde de ideis innatis, s) has, inquit, nonnumquam conceptis verbis ait nihil aliud esse, quam facultatem regiatandi . . . . contimo tamen subjicit ideas illas esse formas cogitationum ἔcogitariones vero ipsas a facultate cogitanssi proficisci . Atque hae sano pugnant. Nec Petrus Sylvanus Regis satis ab hac accusatione Cartesium liberat, respondens Huetio, Scimus Cartesium tria illa comprehendisse sub eodem nomine , non vero scimus ea credidisse unum θid m a Nam dabimus non credidisse unum & idem; Quis enim non videat illorum diversitatem λ At de hoc ipso, quoa tria di--versa sub eodem notnine comprehenderit, reprehenditur tamquam de gravistinio contra Dialecticam peccato , cuius proinde s majorem diadorasses in eo peritiam , non injuria dixit Huetius. Audiatur etiam Laurentii Moshemii judicium circa argumenta Cartesii pro existentia Dei, desumpta ex ejus idea, 6 Ipse, inquit,
282쪽
i DEAE INNATAE. Myquit, in boe neque satis perspicuus, ncq e satis consans , sed axcepsis lubricus Vocabulorum, quibus utitur certas, ct apertas non suppeditat notiones .
a 33. Sed venio ad contradictiones, ex his duas hic dumtaxat ostendam, quarum primam sic propono. Cartessius assirmat, &negat ideas innatas idem esse ac facultatem nostram cogitandi.
Quod assirmet, quid clarius his λ a J Numquam scripsi, vel judicavi mentem indigere ideis innatis, qua sint aliquid diversum ab ejus facultate cogitandi. Non minus clara haec etiam sunt, ab Monebo primo per ideas innatas me nihil umquam intellexisse, nisi nobis a natura inesse potentiam, qua Deum cognoscere possinus . suod autem salisa sint actuales , vel quod sint species nescio quae a cogitandi facultate diverse , nec umquam scripsi se nec cogita se : ergo ideae innatae sunt per Cartesium idem p c facultas cogitandi. Quod autem neget, concluditur I. ex his , quae statim consequuntur verba duper citata, Cum adverterem quasdam in me esse cogitationes, qua pr cedebant a sola cogitandi facultate , qua in mees, illas inuatas vocavi. Subsumo jam : Sed si ideae innatae procedunt a facultate cogitandi, jam non sunt idem ac iacultas cogitanodi : ergo ideae innatae non sunt idem ac facultas cogitandi . Concluditur II. ex his : 3) Omnia, quae prater voces velpicturas cogitamus tamquam earum significata , nobis repraesentantur per ideas non alium de advenientes, quam a nosra cogitandi facultate, ac proinde cum illa
nobis innatas, hoc es potentia semper in sentes; esse enim in aliqua facultate non es esse actu: ergo quantum actus diversi sunt a potentia , tantum idear innatae diversae sunt a facultate cogitandi. Concluditur III. ex his : ) Unde esse potes facultas omnes perfectionesereatas ampliandi, hoc es aliquid ipsis majus sis: amplius concipiendi, nisi ex eo , quod idea. res majoris nempe Dei sit in nobis: ergo facultas certo saltem quodam modo cogitandi procedit ab idea Dei innata , sive quae est in nobis: ergo idea haec innata non solum non
est idem ad haec facultas cogitandi, sed est quasi causa hujus facultatis .. Concluditur I v. ex his, s) Licet idea Dei sit menti humana
283쪽
ita impressa, ut nemo non habeat in se facultatem illum cognoscendi, tamen jri potes,'plurimi numquam bi hanc ideam distucis repra sentarint, ct revera ii, qui putant se habere multorum Deorum ideam, nequaquam habent ideam Dei: ergo per Cartesium idea Dei non est idem ac facultas cognoscendi Deum. Probatur consequentia, quia si dicatur idem esse , iam pro illis verbis licet idea Dei ponantur haec, licet facultas cognoscendi Deum , & apparebit nullum esse jam sensum in toto illo sermone. 334. Haec aequivocatio ideae innatae Dei, sumptae modo pro facultate cognoscendi Deum , modo pro ipsius cognitione , invenitur etiam apud Cartesii asseclas . Guyonus illam habet; Sarpisiis me enim dicit ideam Dei, & Legis naturalis infasam , innatam i sculptam nobis esse a Deo : I) Creator, inquit, insculpsit iv n 'fris animis sigillam sua majesatis per ipsius intimam cognition m , quam nobis dedit, o per cognitionem primorum principiorum Legis naturalis 3 Nihilominus fatetur aliquos silvestres homines posse non habere
cognitionem Dei , quia nunquam cogitarunt muudum hunc admirabilem non posse exsere , nec moveri sine manu entis intelligentis quam
maxime . In his rario semper obruta es densis tenebris , suamque ibi tandem ideam innatam dicit esse principium cognoscendi; Nam assimilat seminibus, quae indigent cultore ut nascantur, & vi
tati , quae est in plantas producendi fructus. Et alibi ca) quis, inquit , unquam conten it habere nos cognitiones ab ipso primo esse. Habemus solum principium ipsarum, qua deinceps reflexione explicantur .
3 35 . Secunda st haec . Cartesius assirmat & negat ideam Dei factam esse a solo Deo , sive esse nobis innatam . Quod assirmet, haec declarant: 3J Sola resat idea Dei, in qua considerandum es, an aliquid sit, quod a me ipso non potuerit proficisci . Dei nomine i tellio subsantiam quamdam infinitam , independentem, summe intellia
gentem .... sua sane omnia talia sunt, ut quo diligentius attendo, tanto
minus a me solo profecta esse posse videantur . . . . Nam quamυis subsantia quidem idea in me sit ex hoc ipso, quod subsantia , non tamen ivieirco esset idea subsantia infinita , cum itur, nisi ab aliqua subsantia, qua revera esFt infinita, proceriret: ergo idea Dei proeedith substantia infinita , adeoque a solo Deo facta est . Ejusdem sunt
284쪽
haec pariter verba : I) Idea entis me persectioris necessario ab ente aliquo procedit, quod sit revera persectius: ergo iterum juxta ipsum idea Dei persectissimi, procedit a solo Deo. Audiatur tertio: a)Cum habeamus in nobis ideam Dei, in qua omnis pefctio cogitabiliseontinetur, evidentissime inde concludi potes sam ideam ab aliqua causa, pendere , in qua omnis illa persectio etiam sit, nempe in Deo revera exia sente: ergo iterum Cartesius assirmat ideam Dei pendere a solo
Dei, idque dicit evidentissimum esse . Sed quid clarius his quae inferius habet, & supra q. . ) etiam retuli , Idea entis summe
persecti a nobis non es consara , sed a Deo creando nobis indita . Quod autem neget ideam Dei factam esse a solo Deo, sic suadetur. Cartesius respondens objeetioni, in qua ostendebatur ideam-Dei fieri ab anima nostra haec habet: ca) Cum dicitis in uobis ipsis
sussciens reperiri fundamentum ad ideam Dei formandam , nibit a mea opinione diversum assertis a ipse enim expresse dixi adfinem tertia media rationis , hanc id am mihi se innatam , βψ non aliunis, quam a me ipse mihi advenire : ergo idea Dei non solum non procedit a Deo solo, feci non aliunde, quam a nobis ipsis advenit. In eamdem sententiam alibi dicit: ιθ uantum ad objectiones : In prima dicitis , ex eo quod in nobis fit aliquid sapientia , bonitatis , quantitatis nos formare ideam infinita, vel saltem inde ita sapientia, bonitatis, po-rentia , ct aliarum persectionum , qua Deo tribuuntur , ut etiam ideam in ita quantitatis, quod totum libens concedo, o plane mihi persuadeo non esse aliam in nobis ideam Dei , quam qua hoc pacto formatur. Ergo nos formamus ideam Dei, adeoque a solo Deo non est facta . 336. Ex diistis colligo tres innatarum definitiones a Cartesio traditas , quae inter se opponuntur . Altera dicit, ideae innatae sunt idem ac facultas cogitandi: Altera vero dicit, idear innatae sunt ideae, quae a sola facultate cogitandi procedunt: Tertia , ideae im natae sunt ideae factae a solo Deo, non factae a nobis . Est tandem alia quaedam , quae ab ipso eruitur, non omittenda . Illa sic habet et Ideae innatae sunt ideae, quae nullam negationem aut assirma.
tionem includunt, & in nobis existant, antequam in nobis se
285쪽
mentur r I) Exissimo, inquit, illas omnes, qua nullam negationem aut ossemationem includunt, esse nobis innatas; sensuum enim organa ni hil nobis tale referust, qualis es idea , qua illarum occasione formatur,
ct Ae ista Lbuit esse antea in nobis . 3 3 7. Quomodo autem homo caeteroqui acuti ingenii, multi studii, & recti in bene multis ratiocinii, tam turpiter inciderit in hanc, quae maxima est , quae homini philosopho accidere possit, contradictionis ignominiam , ex eo factum dicerem , primo quidem , quia homo erat, adeoque errori obnoxius r secundo quia cum abundaret ingenio , pari fortasse non erat ingenuitate, ut se errasse palam fateretur vel aperta declaratione, vel tacita , silendo in po sterum de his controversiis , a) Desiderasse, ct candorem in multis, dixit jam de illo Huetius: Tertio tandem , quia cum quatuor ante annis, nimirum an . I 6 37 in lucem emiserit specimen quoddam philo phiae, scilicet Dissertationem de Methodo , Dio-Ptricem , Meteora , & Geometriam , in quibus magnum se virum, & ad magna natum utique comprobavit, ut admirationem,& gloriam consequutus fuerit apud philosophos amplissimam , qui eum tamquam e Cado delapsum suspexerunt, & in ejus verba
iam tum multi juraverunt, ut ex decursu hujus controversiae a
paruit , ipse nimis alta de se sentire, & nimium sua diligere exinde magis ac magis incoepit. Certe quidem cum deinde sustus descripsisset, quae breviter prius ad alia properans in ipsa Dissert
tione de methodo innuerat , circa modum cognoscendi nostrum ,& assequendi veritatem ac certitudinem rerum , in quo continetur scopus praecipuus suarum meditationum, summopere ea adamavit, & primo quidem missis earum exemplaribus ad philosophos plerosque ejus aetatis celeberrimos , non dubitavit ipso mei fatente D) eos precibus sollicitare , ut eas perlegerent, & siquid reprehensione dignum in iisdem offenderent, libere se monerent :deinde vero postquam eorum obiectiones accepit, quae & justae
erant, & vehementes adeo , ut ipsum multorum errorum manifeste evincerent , non solum propugnare Omnia contra omnium obiectiones conatus est, sed etiam cum tandem hujusmodi suas medi
I Id. Epiit. p .m epist. s s. ad a Fluet. Censura . cap. 8. n. t iamriennum . . O Cart. Medita in praefat.
286쪽
I DEAE INNAT AE. 26 7 meditationes simul cum aliorum objectionibus, & responsionibus suis publicis juris faceret, quasi homo ad prodigium usque amore sui obcaecatus saepissime in iisdeni responsionibus jactavit, a tot doctissimis viris , & acutissimis I nullam rationem allatam unquam Disse , qua jum rationes oppugnaret: & praeterea sacrae Facultati Theologiae Parisiensi easdem offerre, & dedicare ausus est, magnifice de se loquens , & petens, ut coetus ille hominum sapientissimorum ca) declarare , is publico resari vellet pro accuratissimi, d --nfrationibus babendas esse rationes in suis illis scriptis contentas. Quae ita stomachum moverunt inter ceteros Gagendo , cujus privatas censuras ab ipso exoratas , de more elevaverat Cartesius, ut non
solum passus sit iterum vulgari 3 , quae validissime & nitidissime
scripserat contra ipsius meditationes, ac contra ejusdem res onsa ad suas objectiones: sed ibidem etiam tanta argumenta jactantiae Cartesii tam luculenter exagitavit, ut ipsius poenitere Cartesius tandem debuerit. Atque hoc modo factum est, citato Huetio obseria vante, ut egregii viri conatus nimius fui amor, nimia fiducia fus ia sit. ARTICUL Us III.
De aliis recentioribus adversariis propositionis.
4- X his est Sebastianus Faxius laudatus a Sebastiano Ig-- ι quierdo ), qui aliquas admisit esse nobis ideas in
Idem prima fronte videtur statuere Cardinalis Pallavieinus de quibusdam principiis scientificis , quae dicit nobis, di sorte etiam brutis innata esse, & nullo modo haustas per sensus, cujusmodi est
illud , Vectus de quibus certi sumus ex experientia habuisse unam ret- minatam caussam , etiam in pinerum eamdem habebunt, & alia . Ue rum cognitionem innatam ab illo non aliter sumi,quam pro cognitione, ad quam essiciendam mens data occasione necessario rapitur, ipse idem ostendit per exempla, quibus id declarat; Dicit enim, s) naturam communem parentem ac praceptricem adjecisse animos ad
i) Id. apud Gassendum . Ope rum tom. s. circa finem disquisit.contra Cartes pag. 3 T et Id. Dedicat. mediti circa fin. a) Gass. Disquis adversusCart. 4) Iaq. Pharus Scient. tradi. I.
s) Pall. de Bono . lib. 2. c. 31 l
287쪽
ςjusmodi offensum , non secus ac somachos adjecit ad appetitionem p
buis , atque oculos ad perceptionem lucis. Quare sicuti stomachus p bulum non habet, antequam recipiat, nec oculus percipit lucem, antequam a luce assiciatur, ita nullae cognitiones sane in anima ,
artequam sibi convenienter proposita sint objecta, quae ad illas sibi essiciendas excitant, & quodammodo determi nant. Quid plura Θ Ejus mens aperta est in his, quae supra habet, ci) Non ut
A gelis, ita ct humanis animis rerum simulacra ingenita sunt: sed biquasipura fabula procreantur. Igitur principia innata per ipsum n, hil aliud sunt, quam illa, quae communius dicuntur Prima prino cipia scientifica. 33 9. Cartesius enim vero deinde in hoc, quem reiicimus sensu, patrocinium innatarum idearum suscepit, quem multi sequuti sunt . Hi inter hujusmodi ideas enumerant quotquot supra q. asa.) Ostendimus non requirere mutationem sensuum immediate ante illarum existentiam, Aliquos, qui mihi occurrunt, jam refero. Arnaldus a) credit a Deo immediate esse ideas infiniti,
extensionis, lineae rectae, primorum numerorum, motus, temporis, & simpliciorum rationum, ex quibus tam facile percipiamus veritatem primorum principiorum : animae vero tribuit effectionem earum cognitionum, quae nascuntur ex ratiocinatione,
inter quas reponit ideas linearum curvarum , & ipsam ideam exissentiae Dei a Nam postquam dixit 3) omnes praefracto negare nos habere hujusmodi ideam innatam , & postquam permisit Cartesio nullum esse, qui serio possit dicere se non intelligere, quid dicat, dum dicit Deus, adeoque qui negare possit se habere ide am Dei, comcludit male inserri existentiam illius, quod quis concipit ex eo, quod illud concipiat; Hoe enim modo inserrentur existere, quae certo non existunt, & quae fortasse ne existere quidem possunt. Purchotius sic habet: Innata est idea entis genetratim , primorumque illius attributorum, puta essentia, ex sentia , unitatis, v ritatis , bonitatis , pulchritudinis , durationis , o rdinis , relationis, proporIionis. Petrus. i Id. ibid. lib. a. cap. 28. 3 Id. ibid. cha. 26. ab Arn. des vrai. & laus. laees. Purcb.Log. .Pa 1. Pag 43.
288쪽
I DEAE IN NATAE. 26sPetrus Sylvanus Regis, etsi 1 fateatur ideas universales fieri
ab ipsamet anima per abstractionem attributorum , quae in mul tis singularibus rebus eodem modo concipit, attamen innatas st tuit esse ideas Dei, animae, & corporis, volens tamen ut dica tur innatae homini, non vero animae hominis, putans a) hanc secundam loquutionem significare posse, quod ita sint in anima , ut non dependeant a corpore ipsi unito, quod negat dici posse, umiens ex dietis supra q. 4s. ipsasmet innatas ideas esse in nobis tamquam non essent, nisi per praevias sensationes menti observandas objiciantur, & approbat doctrinam, quae contradictorie vudebatur opponi sententiae de ideis innatis, statuentem , quod Omnis nostra cognitio vel immediate vel mediate a sensibus dependeat, afferens 39 easdem rationes, quas affert S. Thomas, quem pariter citat . Hermannus Alexander Roeli haereticus homo multa pro hac re argumenta congerit, quae reserunt & elevant Trevolitani θ. Paulus Matthia Dotia statuit hanc propositionem , s) D
monstratur per demonstrationes tam certas, quam sunt Geometrica, re lis exsentia idearum innatarum e pro qua suadenda multa quidem
dicit, sed quae plusquam longe absunt a demonstratione . Idem ipsemet teste jam olim etiam fecerat in sua Philosophia O edita
3 O. Jaquelotius D vult innatas esse ideas quasdam, quae non fiunt immediate per sensus, ut ideas existentiae, essent iae, compitationis , judicii tam affrmativi, quam negativi , Volitionum omnium demum principiorum ratiocinii; ipsiusque ratio est, quia de essentia animae est habere cognitionem existentiae, cui cognitioni necessario connectuntur omnes praedistia cognitiones, sive ut ipse ait, tota Logica naturalis. Idem variis in locis inn tam vult esse ideam Dei, cum qua tamen opinione , nisi forte dicat innatam illam esse in aliquibus solum , non vero in omnibus, non cohaeret, quod alibi dicit ideam entis perfectissimi fieri a no-
et) Id. ibid. par. I. lib. I. chal. 6.
289쪽
bi, , & qui illam sibi efformare nesciat, non posse percipere, quamessicax sit demonstratio existentiae Dei deducta a Cartesio ex ejus idea , quia qui I) nesciunt sibi formore triam entis persecfi mi, eonsequenter Abi repraesentant dumtaxat ςntia materialia, qua cum nequeant esse perferitissima , non includunt ullam exisentiam necessariam .
Cunielmus Κingius contrario modo in suo libro de Origine mali, laudato a Trevolitanis ca) , & a Leibnitio in suis supra i sum animadversionibus c3) editis an. I Io una cum sua Theodicaea, nec immerito , si excipias ejus doctrinam, quam alibi impugnavi de malo morali, quod sit minus malum malo physico, Κingius inquam statuit verosi milius esse s , quod innatae sint omnes ideae , quae fiunt immediate per sensus, cum quo Leib-nitius tum ibi, tum alibi 6 sentit ex rationibus, quibus locus erit in objectionibus, quin meminerit eorum, quem jam olim ab eo in hac re perseri pia supra q. 7 a.) retuli, quae minus cohaerent suae huic suffragationi. Hooke pro ideis innatis pugnat in libro de Principiis Religi nis Naturalis θ Revelata, ubi fuse utitur ad demonstrationem existenti e Dei ) argumento Cartesii desumpto ex idea infiniti, quam dicit esse innatam. Guyonus in libro anonymo L ' Oraeis des Mouisaux Philosophes innatas propugnat 8) has duas praesertim ideas, vel potius ide
rum classes, alteram Dei, alteram Legis naturalis, hoc est boni& mali moralis. Idem est voltatres propositum in suo poemate De Lege naturali, quod quam bene consonat cum eo, quod alibi s) aecusaverit Lockii contrariam sententiam de errore, tam male cohaeret cum eximiis laudibus, quas in adjectis poemati n iis eidem tribuit tamquam expulsori idearum innatarum . Hanc
contradictionem ipsi exprobat alias citatus D. M. io , qui pariter i Id. Exist. de Dieu . tom. 3. S Κing. cap. I. sec. I. nota ad Letire au Bea uvat. Haec epiliola est num. 6.& in historia Sapientum ad Majum 6) Leib. Causa Dei. ad finem
290쪽
I DEAE INNAT E. 27 Iter ibidem ita eontendit innata esse non solum principia practica . sed etiam speculativa, ut inter errores Peripateticae Scholae numeret ipsius axioma : Mihil es in intellictu, quod prius non fuerit in sensu . Cochetus Rector Universitatis Parisiensis author juxta Tre- voltianos 1 Logicae, cujus titulus ex Gallico redditur , Clavis Scientiarum is bonarum artium , & Metaphysicae, quam paucis post annis edidit, utrobique sed maxim e in Metaphysica sa) contendit suadere innatas nobis esse ideas infiniti, & persecti, & Dei, rejiciens inter materialistas vel horum fautores a qui has negent. Ianuarius Sancheg de Luna suadere, & vindicare conatur in suis Assertionibus Io eis ac Metapb eis editis Neapoli anno I 6sbas duas theses , Altera est , Inest bomiuum mexti simplex Divinit ιis , Religionis, ct similium rerum cognitio ab ipso natura Auctore impressa . Altera: Ingenita quoque sunt prima moralis philosophia di
34r.. Abrahamus tandem de Chau meix 3) vehementius erupit ad desensionem idearum innatarum , proponens sibi evertere, quae Lockius contra illas dixit. In his ideis eam, quae est de Deo iterum atque iterum inculcat esse ) essentialem animae, ade sine cf semper auimam cognoscere Deum , sed modo ab racto, ut hanc
suam cognition non advertat, nisi quavia vel auditio nominis Dei, vel stagor tonitrus . vel vox conesonatorii, vel lectio libri, O smilia illam reprabant a comemplatione rerum materialium. Atque id uno quidem in loco 6 dicit nobis contingere , quia nascimur cum peccato Originali, quod cum inter caetera mala attulerit ignorantiam, hujus pars quaedam est in obscuritate. , quam superinduxit ideae Dei nobis ingenitae, quae proinde nequit ab offusis tenebris liberari , nisi per mentis eo natum At alio in loco significat o scuritatem ideae Dei esse necessariam in mente humana , in eaque futuram, etiamsi nullum fuisset peccatum Originale . quandoquidem est effectus unionis, quam habet anima cum corpore, ex qua sit, ut nequeat illa sua bule idea tribuero nis partem sua attentionis,