De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

cum aliquam partem tribuis considerationi rerum materialium . Eam rursus credit non esse eamdem in omnibus hominibus, rotundenegans Lockio a hanc propositionem , si idea Dei esset, innata, ea esset eadem in omnibus hominibus. Prosecto Lochius illud as. firmans significat, in ea hypothesi fore in singulis hanc ideam eam

dem specifice, non Vero numerice , hoc est eamdem quantum ad attributa essentialia, quae sunt repraesentare ea, quae Deo revera

conveniunt, non quantum ad attributa accidentalia & individualia , cujusmodi sunt talis determinata claritas vel obscuritas. Quo posito perperam ea propositio negatur . Nam aperte repugnat duas vel plures ideas, quae non sunt eaedem in specie, esse ideas unius ejusdemque objecti. Quare quoties verum sit in omnibus hominiabus esse ideam Dei, toties necesse est illam esse eamdem specifiee in omnibus, quocumque modo ea in singulis sit, multo magis si a Deo unice sit. Chau meixius negans eam propositionem non observavit se descendere in hanc contradictionem , ut admittat posse esse ideas unius ejusdemque Objeeti, quae non sunt ideae unius ejusdemque objem . ' . . .

3 a. At inquit: Datur in omnibus idea beatitudinis, etsi haee in omnibus non sit eadem . Nam unus illam dicit consistere in una re, & alius in alia longe diversa: ergo potest etiam dari in omnibus idea Dei, quin in omnibus eadem sit. Resp. nego am. Ad hujus probationem nego Iuppositum, quod manifestat ipsius aequivocum, quo vel ideam confundit cum judicio , vel potius non distinguit ideam , quae se habet, ut attrib tum in conclusionibus circa naturam beatitudinis, ab idea subjecti huiusmodi conclusionum . Quicumque concipit beatitudinem dicit se concipere id , quod est summum hominis bonum: neque haec idea est diversa in eo qui dicit, virtus est summum hominis bonum, ac sit in eo, qui dicat Voluptas est summum hominis bonum. Hoc quod advertimus est particulare argumentum impugnans in hoc autore quidquid dicat pro ideis innatis, & determinate pro idea Dei innata. 3 3. Praeter autem ideam Dei vult innatas etiam cognitiones de primis principiis tam speculativis, quam praeficis, advertens tamen se loqui prout praecise in mente sunt, non vero prout alliganturci Id. ibid. tom.6. art.2. ch. . q. A P ega M.

292쪽

a 3gantur certis formulis sive vocabulis, putans I esse aliquos, inter quos nominat Lochium , qui duo illa per summam oscitationem non distinxerint. Sed . nihil in suo etiam sensu, a quo nescio quibus argumentis credat Lochium discessisse , nihil ab ipso proferri, quod aliquam vim habeat, intelligi statim potest ex rationibus, quibus praecipue utitur, quae sunt quammaxime im

portunae .

Prima est . Dari in nobis ideas innatas est opinio communis: atque in illis, quae sunt prima principia dicit conssistere rationem , ca) Ratio, sic ille , considerata in bomine, nihil aliud es,

quam principia , qua in eo propugnantur esse innata, nec alia ex causa homo dicitur esse animal rationale, nisi quia habet haec principia iu- nata . Sed hujus assumpti neutra pars admitti potest . ex 34 . . Secunda est. Sequitur Materialismus, si negentur ideae innatae, quia tunc dicendum est , ideas omnes nostras dependere

aliquo modo a sensibus, qua opinio , inquit, os Materialisnus

purus putus: atque hanc esse causam dicit ) , cur contra librum primum Lockiani operis de Intellectu, qui est contra ideas innatas, scripserit duos tomos & amplius, quoniam pro his ideis pugnare est revera pugnare pro aris & focis . Sed vanus est timor , ne sublatis hujusmodi ideis, quasi diruto fundamento corruat dogma spiritualitatis animae: Etenim sanum & testima illud est in ipsa natura idearum , quae demonstrantur esse modificationes substantiae omnino diversae a quavis materia . Quod si dicat, saltem facilius evinci animam non esse materiam, statuendo aliquas ipsi congenitas ideas, imprimis dico , quod sicuti non sunt facienda mala, ut

eveniant bona, ita non sunt ponenda falsa, ut concludantur Vera . Deinde habenda est etiam prae oculis unio animae cum corpore pro statu hujus vitae, cui magis consonat nullam esse ex suis cognitionibus, quae vel immediate , vel mediate etiam quantum ad originem non pendeat a corpore ι

293쪽

NULLAE DANTUR

ARTICULUS IV. 'Agumenta contra ideas innatas quascumque .

a s. I. Ratis asseruntur esse in nobis aliquae ideae innatae : eri

go nullae asserendae sunt esse in nobis hujusmodii leae. Antecedens praeoccupatum est magna ex parte superiori pro positione , patefaciendo dependentiam mediatam a sensibus plurium idearum , quae proponebantur pro innatis: de aliis idem ostendam in soluti'ne objectionum. Aliter idem argumentum sic proponitur . Ideo aliquae ex ideis, quas certo habemus, essent nobis innatae, quia anima nostra eas sibi non posset efficere per sei sus vel immediate vel mediate : Sed hoc est falsum : ergo nulla ideae in nobis sunt innatae. Hoc argumentum adhibet Andreas Rudigerius in dissertatione edita an . I O , De eo quod omdies idea oriantur a seu bus. Iis, quae suadent illius minorem, supra propositis hoc addam . Etiam per adversarios ideae de qualitatibus sensibilibus fiunt a vi cognoscitiva animae occasione imprestionum, quae fiant in sensibus : ergo a fortiori ideia , quae non sunt de qualitatibus sensibilibus fiunt a vi cognoscitiva animae occasione

idearum, quas sibi secit de qualitatibus sensibilibus. Probo consequentiam . Major est proportio inter vim cognoscitivam & ideas, quam inter ipsam , & impressiones factas in sensibus . sunt enim ideae, quid spirituale, & inhaerens ipsi animae, impressiones vero illae sunt quid materiale, & prorsus extrinsecum animae: ergo si ex illis impressionibus potest anima excitari ad exercitium suae vis cognoscitivae in sormatione idearum, quae sint repraesentativae qualitatum sensibilium a a sortiori potest anima ex ideis qualitatum sensibilium excitari ad exercitium suae vis in formatione id amm, quae sint de rebus non sensibilibus. 346. II. Cum S. Thoma I . Nemo hominum est, qui pos sit affirmare se meminisse , quod olim habuerit hanc vel illam co- initionem ex iis, quas Adversarii dicunt innatas et vulgus veroicit esse acquisitas a sed si omnes homines haberent multas ideas sibi innatas, possent illud affirmare saltein aliqui a Nam naturalesiam essent hae cognitiones, & nullus, inquit S. Thomas, oblivisci

294쪽

eur ea, qua naturaliter cognoscit, saltem non omnes obliviscuntur:

ergo si nemo hominum potest illud affirmare, nullae sunt ideae

innatae a

III. Qui surdi & eaeei nascuntur , nullam habent scientiam eorum, quae apprehenduntur per hos sensus, & quia principales sensus sunt visus & auditus, omni omnino scientia carent: Sed hoc noci' esset, si anima haberet plures ideas sibi innatas : ergo nullas habet . Simile argumentum adhibet ibidem S. Thomas.

Idea est exercitium actuale mentis circa aliquod obiectum; ergo siqua idea esset innata . ea esset actuale exercitium mentis circa Illud obteream: Sed intimo sensu cognoscimus mentem nostram non habere actuale exercitium circa omnia illa objecta , de quibusastignantur ideae innatae ab Adversariis , quin immo hoc impossibile est ; Nam mens nostra nequit simul exerceri circa tam multa,& disparata obiecta et ergo . Huic argumento respondet Chau meixius 3) concedendo minorem subsumptam, si nomine exercitii actualis veniat attentio expressa animae ad cognitionem , quam habet: aliter vero negando minorem a Nam sicuti inquit ex eo, quod aliquid anima expresso actu non velit, non sequitur illi non inesse facultatem volendi : ita ex eo , quod actu non habeat attentionem ad suas ideas, non sequitur has non habere . Sed haec responsio est importuna ; Nam imprimis facultatem volendi ita constat inesse animae , ut sine ea non intelligatur anima rationalis, non item constat inesse animae has ideas: Deinde exemplum adductum non inseri propositum; ex illo enim concludi solum potest, negari non posse facultatem attendendi ad suas ideas inesse animae ex eo, quod negetur actualis attentio sicuti negari nequit facultas volendi ex eo , quod negetur hujus actus. 348. V. Arguitur ab authoritate . In qua occurrit statim Io. Lockius, qui excitatus a vehementi Cartessianorum studio, quo conabantur existentiam idearum innatarum persuadere, easdem sui operis de Intellectu humano aggressus est osten-Μ m a dere

I Buss. second. Logiq. art.24. 3 Chau. PreJug. tom. s. lib. I. ab Gen. Elem. Metaph. par. a. sec. I. divis. 2. cha. . art. I. Prop. 36. Id. ibid. cha. s. art. I.

ab ipso principio

295쪽

dere figmentum esse, cui nequeat Philosophus assentiri. Qui ei deinde adhaeserint, quis numeret 2 cum in dies innumerabiles reddantur, ita ut Trevoltiani scribentes a n. a s 6 dixerint 0, Hodie idea innata Cartesii vix aliquem habent, qui eas tueatur et idemque jam multis annis ante Paras a) professus fuerat. Iidem Tre- voltiani impense laudant Auctorem Galliei tractatus de S ematum inutilitate , quem dicunt esse Abbatem de C , quod ideas innatas s) meliori ordine , majori claritate , ct feliciori exim , quam Lookius impugnaverit. Equidem nescio quem initiali litera C indicent, sed dicam haberi tractatum de sensationibus Gallice scriptum Α, batis de Condillac , in quo retractans Cartesianam sententiam, quam olim sequutus fuerat in alio tractata de Origine crinitionum humanarum, omnes cujusvis generis ideas nasci a sensibus per earumdem analysim ostendit. Hane dignam Philosopho mutationem laudant iidem Trevolitani ) hoc solum desiderantes, ut

ejus author ob oculos semper retinuisset , quod caeteroquin saepius profitetur, organa sensuum esse solum occasiones sensationum , earumque idearum, quas anima io se essicit , cui minus cohaerent aliqua , quae ibidem advertunt. Ante Lochium autem dici potest omnes exceptis Platonicis contra Cartesianos sentire;

Philosophi enim & Theologi passim , ut vidimus usurpabant tamquam axioma nihil esse in intellectu , quod prius non fuerit in sensu vel immediate vel mediate , & illud Aristotelis s passim repetebant cum S. Thoma, 6) Intellectus humanus tu principio es , sicut tabula rasa , in qua nihil es scrip um : quod alibi ) patitee

docet. Quare quod Lockius suam impugnationem dicat se opponere opinioni communiter recepta non est verum , nisi fortasse habita ratione ad Philosophos sui loci & temporis. Quod advertendum erat, tum quia Volta ire apud D. M. 8) Lockio tribuit, quod primus docuerit nullas esse in nobis ideas innatas: tum quia Chau-meixius s) exprobat Lochio tamquam argumentum erroris, suam illam consessionem , quod opinio de ideis innatis sit communior,

296쪽

I DEAE IN NATAE. z77& deinde eontra alios, qui deinceps eidem Cartesianae opinioni repugnarunt, quos ipse non ita multos credit esse, dicis i) rei id facere unice motos authoritate hujus Aetli hominis, o temeraris proinde judicio rejicero id, quod numquam comprehendσrunt. Quae omnino falsa esse ex dictis manifestum est , non secus ae illud, quod idem Auctor credit, Lockium primum protulisse similitudinem intellectus nostri in principio suae existentiae cum tabula rasa , quam proinde saepius, & vehementer reprehendit a) in eo, &sulsasseclis, praesertim quia credit ea similitudine sibi viam mu- nire ad inserendum, nihil esse hominem, nisi substantiam corpo-' ream . Sed calumnia haec est, seu suspicio prorsus temeraria ;'Exemplum enim uabulae rasae adducitur ad excludendas ab anima omnes cognitiones in principio suae existentiae , non vero ad e cludendam essentiam spiritualem , sive quae habeat vim activam faciendi sibi suas cognitiones. Sententiam Aristotelis ipsi etiam Poetae sequuti sunt. Sic Dante cecinit 3) .EDe di mano a Lui, che la vethereia, A' anima sempliceita , che fa nulla

ARTICUL Us V. Argumenta contra prima principia innata.

34s. I. Α Rguitur cum Lockio ) . Prima principia suntlan. IL tur in duabus saltem ideis invicem collatis; Nam

exponuntur per Proposiriones, quae constant subjecto dc attrib to : Sed nullae ideae sunt innatae: ergo neque ulla principia sunt

innata. '

Il. In tantum prima principia sive practica sive speculativa sunt innata, in quantum omnes homines cujusvis conditionis regi nis , & temporis illis propositis statim assentiuntur: Atqui si haeeratio valeret , dicendae essent innatae omnes propositiones evide tes, ut unum & duo sunt tria, dulce non est amarum , & aliae

297쪽

a 8 NULLAE DANTUR

innumerabiles; Nam nemo hominum illis dissentitur: ergo si haee . ratio in his non valet, neque in illis. Major hujus argumenti, quod adhibuit idem Lockius, continet fatente ipso Chaumexio I unum ex argumentis pro Meis innatis. Quare eam ipse statim quidem concedit, sed paulo post censet minus accurate dici omnes illis assentiri, sive illorum veritatem cognoscere, & jubet dici

omnes illorum veritatem cognoscere sine magistro, nec posse meminisse se aliquando ea ignorasse, quod alibi sic explicat, a non ideo solum, quia omnes alicui principio a sentiuntur , illud dicimus es

innarum, sed etiam quia nullum es tempus , quo homines acquisv rint ipsius cognitionem , ct quia illud invenitur in omnium mente es rempore quodcumquesit, quo opus habeant illius applicationem aBquam

facere. Quae explicatio est mera petitio principii, cum idem ea tandem valeat, ac ideo prima principia sive speculativa sive practica sunt innata , quia sunt innata. Veniens autem idem auctor ad minorem , duplici hanc modo diversis in locis excipit. Loco quidem nuper citato eam aperte negat, contendens disparem esse rationem inter prima principia, dc alias propositiones evidentes , in eo positam, quod propositiones evidentes, quae non sunt prima principia, inserantur ex primis principiis . At haec responsio imprimis ostendit male argui pro ideis innatis principiorum ex eo, quod ipsis omnes assentiantur . Quod Vero reponat se propterea voluisse , ut rationi illi adderetur, quod quisque principiorum veritatem sine magistro cognoscit, nec recordetur ullius temporis, quo illa non noverit, inutiliter additur, quia idem dicitur de quacumque re evidenti, quae talis non esset,

si indigeret magistro, & potuisset aliquo tempore non rapere imetellectum ad assensum. Deinde gratuito supponit sola dumtaxat prima principia esse immediate evidentia . At inquit, 3) Negari nequit rationem , quare rubrum non Dalbum esse, quia rubrum dissert ab albo , θ quia unum gaia dissert ab

alio , non es idem cum alio : ergo baec propositio rubrum non es album , quam Advorsarii volunt omnino confundere cum primis principiis,es comclusio necessaria unius ex primis principiis .

Resp. nego suppositum anteressentis, quod opus sit inquirere

298쪽

rationem ad assentiendum huic propositioni rubrum non est album : Illa enim est evidens. Quoties autem id negetur, melimribus oculis opus est , non vero ullo judicio praevio, cui antecedenter praestitus sit assensus. Ratio vero, quam ipse proponit, scilicet unum , quod differt ab alio, non est idem cum alio, est prorsus inutilis, ut ostendi potest, concludendo non esse idem corpus illud , quod modo aspiciatur per alba, modo per rubra perspicilla, quoniam in hoc casu unum differt ab alio . Alio laco ci) dictam minorem concedens negat, quod con sequentia supponit, scilicet non posse inter innatas cognitiones numerari propositiones evidentes. Ratio ipsius est, quia has dicit

non distingui a principiis innatis a nisi ut inclusas ab includentibus . Hoc modo credit sine ulla repugnantia concedi posse, esse nobis innatas ideas de omnibus diversis figuris geometricis, quatenus hae continentur in idea innata extensionis. At haec secunda responso mala est a Nam distinctio inter inclusum & includens, sive inter partem & totum , non est distinctio inter speciem & speciem : Atqui tum inter ideas diversarum figurarum, tum inter has& ideam extensionis datur distinctio inter speciem & speciem ;Ideae enim , quae diversa attributa repraesentant, differunt specie inter se 1 ergo inter ideas fi gurarum , & ideas extensionis non datur distinctio qualis inter inclusum & includens Omitto quod iuxta hanc suam regulam atque philosophiam opus erit dicat, quod nescio an ulloes ex suis umquam dixerit, omnes nostras ideas, sive omnia nostra judicia , quae vera sint, esse innata ; Omnia enim eum per aliquod principium demonstrentur, sive ad illud red cantur se in eo dici poterunt inclusa ia3so. III. In particulari contra prima priscipia speculativa innata sic arguitur o Ideo haec sunt nobis innata, quia cum in cogitatione consistat essentia animae , ad cogitandum sea judicandum praerequiritur cognitio horum principiormis Ratio haec profertura Chaumeixto; statuit enim, a) animam esse essentialiter subsantiam cogitantem et & homines 3) cogitasse satim ac extiterunt: ct impo mile esse esseero vel unum judicium sine cognitione primoram priscipiorum . Atqui falsum est , ut insta ostendam essentiam ania

299쪽

acto NULLAE DANTUR

mae consistere in cogitatione, & ex superius dictis falsum etiam

evincitur omnem veritatem, sive Omne iudicium pendere a primis principiis; & hoc etiam permissis falsum est debere haec principia esse innata : ergo.

3s I. IV. Contra prima principia practica innata. Ideo haec sunt innata , quia repugnat rationi primi principii illius veritatem vel indigere demonstratione, vel hanc posse suscipere; Non enim est amplius primum principium id, quod requirit vel admittit aliud Principium , per quod ejus veritas manifestetur . Sed quod ad rationem primi principii repugnet, illius veritatem indigere demonstratione, vel hanc posse suscipere, non dicitur de primis principiis practicis, sed solum de speculativis: ergo . Major continetrationem, quam iterum iterumque urget idem auctor i) contra Lochium , qui inserebat innata non esse prima principia practiea quia indigent demonstratione. Probatur minor , quia prima principia practica non sunt, ut nomen ipsum exponit, principia intel- Iigendi aliquid ignotum : sed sunt principia operandi cum recibtudine , adeoque illa praesupponunt veritatem aliquam , cui rectitudo innititur , quam tamen non enunciant . Quare optimo jure quaeri potest , quaenam sit veritas, supra quam talia principia fundantur , quod est idem ac petere , ut ea demonstrentur. Communiter autem non quaeritur haec demonstratio, quia vel in ipsis principiis involvitur , vel quicumque est mentis compos & sim cerus, aut statim eam videt, aut facile invenit , I propterea principii nomen participant. Exemplum principii practici, involventis in se suam demonstrationem habemus in hoc . Iniuriam quam tibi non vis, alteri ne seceris; demonstratio enim illius est experimentalis notitia doloris, propter quam nemo vult sibi inserti iniuriam , ex qua sit jam manifestum non esse aliis inferendas inj rias . Exemplum alterius principii statim offerentis cogitanti suum fundamentum sit hoc, Parentes sunt honorandi; hoc enim fundamentum nulli non obvium est, habere nos a parentibus quod simus . Generaliter dici solet prima principia practica habere suum fundamentum in aperta convenientia , quam id, quod di

300쪽

c asa. Confirmat hanc doctrinam Bufferius ci . qui negavit

habenda esse inter principia, ut vulgo creditur illud, uod ribi Mavis, altari ne feceris: aut quod illi opponitur, auod tibi vis, al- seri feceris a Nam inquit, si verum est non faciendum alteri, quod sibi quis non vult, jam non est ab judice condemnandus reus, alae sunt a parentibus ac magistris puniendi pueri, aut corrigendi, quia neque judex in rei statu collocatus vellet condemnari, neque parentes aut magistri in loco puerorum positi vellent puniri . Si- . militer si verum est, faciendum alteri, quod tibi vis, jam qui Amore virtutis sincere amat ab aliis contemni, & affligi, contem. nere alios debebit & amigere : Atqui haec omnia sunt absurda plane descendentia ex illis effatis, quae habeantur pro principiis practi-icis: ergo ea non sunt habenda pro hujusmodi principiis. Quibus hoc modo ab illo exclusis. ipse tamquam omnium primum

principium practicum statuit, quinere in omnibus suum bonum una cum illo eorum, quibuscum vivimus. Alii viderint quanto iure utrumque faciat. Mihi quidem videtur ipsius argumentum suadere ea effata non posse haberi pro principiis nisi sub hae vel simili limitatione , quod tibi in his circumstantiis prudenter vis aut non vis, alteri in iisdem seceris aut non seceris. Sed hane dixerim facile supponi ab iis, qui ea pro principiis habent , quandoquidem principia practica diriguntur ad homines, qui mente non sint imbe-eilli aut pesturbata . .

3sam V. Ideo prima principia practica dicenda sunt nobis

innata, quia aliter negandum esset dari legem naturalem : Sed hoc est falsum: ergo . Maior proponitur, & exornatur a GuyO- .no a , certaque creditur a Chaumeixio 3 , praecipue quia Lockius revera accusari potest, quod hoc modo argumenta us sit, nulla datur lex naturalis: ergo nulla dantur principia practica imnata. At haec Lockii argumentatio in eo & aliis, qui illa utuntur, reprehenditur , & ipsius antecedens falsum esse suadet id, quod ad probandam minorem jam dico. Lex naturalis non apinpellatur hoc modo, quia habeamus conpenita principia practica,

SEARCH

MENU NAVIGATION