장음표시 사용
351쪽
332 SUBSTANTIA COGITANS NON EsT
II. Nemo negat dari homines stolidos aut stupidos a sed si essentia animae hominis est actu cogitare , seu habere cognitiones rationales, iam contradictio est in his terminis homo stolidus aut stupidus; Nam si homo est, habet animam hominis, sive in horum sententia cognitiones rationales: si autem stolidus est, has non habet: ergo si dantur stolidi aut stupidi essentia animae hominis non est actu cogitare . 4is. Dicunt Cartesiani . Habere cognitiones sensitivas est species cogitationis: ergo etsi anima hominis non semper habeateognitiones rationales, ut probat factum argumentum, attamen
semper habet speciem aliquam cogitationis. Resp. I. Cum Gabriele Daniel ci) nego ans, seu modum loquendi alienum ab usa communi; Cognoscere enim communiter habetur tamquam genus, & cogitare tamquam species cognitionis . Et sine dubio primum potest esse sine altero, cum unus
quisque intelligat aliud esse videre aut sentire ignem, quod non distinguitur a cognitione sensitiva , aliud vero cogitare de igne: nec ullus nisi Cartesianus negat sentire, esse homini cum bestiis
Commune, at cogitare esse proprium homini. Resp. II. Permitto totum a Nam ex eo non sequitur animae essentiam esse cogitationem aut sensationem . Sicuti enim dant Adversarii animae essentiam non consistere in cognitione rationali , qnia fatentur sine ulla hujusmodi cognitione aliquando nos esse, ita etiam dare debent ne consistere quidem in cognitione semstiva , quia vel sine his aliquando sumus, vel saltem , non seminper cum iisdem sumus. 3 16. III. Nulla actio intelligitur, nisi praeintelligatur ens quod agat: sed cogitatio est actio: ergo nulla cogitatio intelligutur, nisi praeintelligatur ens quod cogitet: Sed si cogitatio est actio, cui praeintelligitur ens quod cogitat, jam cogitatio non est ensquod cogitat: ergo non est . Hoc argumentum eludi posset negando minorem . Sed imprimis adversarii hanc concedunt, sautem Chau meixias, qui dicit, a) Ego appello cogitationem omnes
sperationes mea anima , quicquid accissit in meo intellectu, o volum te per me es cogitatio . Deinde ea cum Lockio apud Trevoltia
monde de des Cartes. prop. s. sh R, S,
352쪽
IDEA SUBSTANTIAE ANIMAE . 30 .
nos i) sic probatur. Intima experientia notum nobis est, quod cogitare sit actio animae, quam ipsa aliquando magis, aliquando minus vehementer intendit: ergo cogitare non est essentia animae, nisi sorte dicant Adversarii, se aliquando minus aliquaudo magiSinformatos esse anima , quod est ridiculum.. 4r . Iv. Ideo cogitatio est essentia animae, quia cogitatio est su bjectum modificationum animae, ut desiderii, spei, timoris : Haeci est unica ratio , quae affertur a Sylvano Regis a) , ubi ex professo propugnat cognitam nobis esse essentiam animae ex eo, quod cognita nobis sit experimentaliter cogitatio , quae utpotet subjectum modificationum animae est ipsius natura . Atqui imprumis ex nuper dictis cogitatio est modificatio quaedam entis cogitantis, non est ens cogitans sive anima, quemadmodum motus est modificatio quaedam corporis, non corpus . Quare jure dicebat histonus, a) Non credam naturam spiritus esio actu cogitare, magis quam credam naturam corporis esse motionem . Deinde falsum est cogitationem esse subjectum modificationum animae, ut desiderii spei timoris a Nam cogitatio est genus quoddam modificationum animae, illarum scilicet, quae tribuuntur intellectui, uni ex pintentiis , quae a Philosophis per rationem distinguuntur in anima zdesideria autem, spes, timores pertinent ad aliud genus modificationum animae , earum scilicet , quae tribuuntur voluntati , &quae, cum Voluntas distinguatur pariter per rationem non solum ab anima, sed etiam ab intellectu, non possint habere pro suo subjecto nec intellectum, nee ipsius actus cogitationes. Tandem dato etiam hoc absurdo, cogitationem esse subjectum desiderii, &aliarum affectionum, hinc non sequitur cognitam nobis esse hujus subjecti essentiam . Saepe enim accidit, quod aliquid cognoscamus praecise ut subjectum modificationum , ejusque interea naturam penitus ignoremus. Qui intuens picturam negat se cognoscere sitne in tela an in tabula , nonne hic cognoscit superficiem
esse subjectum colorum , & simul fatetur incognitam sibi esse ii jus subjecti naturam 8418. V. Cogitationem esse essentiam animae importat cogi- tasse
353쪽
ta1le nos in utero matris , & semper cogitare etiam cum dormimus . Necessitatem hujus propositionis vident ipsi Adversarii; Quare ipsi iidem , ut Chau meixius , dicunt I) Homines cogito se satimae extiterunt: & alibi ab ex professis contra Lochium propugnat infantes etiam nondum natos cogitare. Cum primum autem nascuntur non amplius advertere ad ideas, de quibus in ventre matris cogitabant, quia sunt omnino occupari a novir sensation b ι, non secus ac peregrinus, qui primum videt ades regias . Atqui
haec gratis dicuntur: ergo . Lochius, & nuper Lieulaudius stactione prima suorum Elementorum n ologia apud Trevolitanos 3 sub eadem majori posuerunt hanc aliam minorem : Atqui nec infantes cum primo sunt cogitant, nec qui dormit cogitat. Sed quo niam hoe dedit ansam Chau meixto non semel exclamandi geliversarios inique agere, qui quaerant ab infantibus & dormienti bus, qui non possunt respondere , an nos semper cogitemus, ideo sistam in eo, quod gratis dicantur infantes, & dormientes cogita re . Ex quo concluditur cogitationem in infantibus non esse admittendam, quia juxta commune axioma non debet sine causa, seu ratione lassicienti admitti ullum ens positivum, cujusmodi est controversa cogitatio . Vulgare hoe axioma non advertit Cha meixius, quoties, ut saepe facit exigit a suis adversariis, ut de monstrent infantes, & dormientes non semper cogitare . I p. At demonstratio, inquit, quaesita ex parte Cartesian rum habetur in eo, quod actualis perpetua cogitatio sit consequentia necessario descendens ex natura spiritus . Verum haec non est demonstratio , sed petitio principii, saltem opus est prius ostendatur , cogitationem esse vel essentiam spiritus vel de eius essentia , quorum utrumque negatur . Quod addit Sylvanus Regis s) eam inserri ex eo, quod anima definiatur substantia cogitans est iis rum petere principium , quod cum negetur, rejicisur consequem ter ea definitio, cujus loco ponatur alia, quae placuit ex dictis
q. ass. S. Augustino, anima est substantia, quae potentiam habet
354쪽
habet cogitandi destinata ad unionem cum corpore . Qua definitione sumcienter distinguitur tum a spiritu non destinato corpori, ut ab Angelo , tum ab anima brutorum , quae non habet pote tiam cognoscendi nisi objecta dumtaxat sensibilia. Quod vero dicit Iacobus Riecati si illum , qui sit vigilans in eodem lecto cum alio, qui dormiat, ex quibusdam signis , & etiam vocibus animadvertere alterum somniare , adeoque cogitare, est provocare ad causas particulares , quibus inniti non potest dogma generale, quod ceteroquin placuit etiam Formeyo a , omnis , qui dormit, aliquo modo cogitat. Quod tandem afferunt ad hujus opinionis confirmationem, Tullium adprobasse illud Xenophontis, 3 Dormiensium animi maxime daeclarant divinitatem suam 3 multa enim tum
remisse, is liberi futura prospiciunt, non est ad rem, quia ibi adipellat Tullius ad rerum divinationem per somnium , quam Vete res solum in aliquibus, & aliquando tantum , nemo autem concessit esse communem omnibus & quotidianam . 42O. VI. Si cogitatio e1Iet essentia animae, esset cogitatio alia qua determinata a Nam dicere aliquam in particulari essentiam esse indeterminatam est dicere, aliquam in particulari essentiam esse essentiam in genere, sive est sibi contradicere . Hinc aliqui revera determinant hujusmodi cognitionem : Iaquelotius dicit q. 36s. ad essentiam animae pertinere cognitionem existentiae: Chau mei
& entis in genere: & alii apud Bumerium dicunt esse cogniti nem corporis eui conjungitur , & sensationis cujusdam , quae nascitur ex corpore . Atqui conscii non sumus neque harum cosita tionum, neque alterius cujuscumque , quae semper & continuo visit, quin immo conscii sumus aliquando defixos diutius permanere in alta alicujus rei novae', & inexpectatae meditatione , quae ita absorbet totam animam, ut quae sensius ipsos percellant, nullo modo percipiamus: ergo . Vidit Sylvanus Regis hoe argumentum, quod putavit se stuvisse dicendo, Homo continuo cognoseu assim am suam ita ut A cr dat
355쪽
dat aliquando se illam non c ognoscere , hoc non proυexit nisi ex eo , quoa ita occupatur in conmoratione suarum idearum , proux respiciunt sua objecta , ut non animadmertat easdem esse modiscationes anima sua. Sed imprimis hominem occupatum in considerandis aliis vel ideis vel objectis praeter animam suam non animadvertere ipsam metanimam , quam actu cognoscit , idem est ac dicere hominem non cognoscere animam suam, dum actu illam cognoscit, quae est contradictio . Deinde qui animadvertit ideas mentis esse moclificationes animae, non potest dicere se cognoscere animam suam; Sunt enim duo quaedam satis diversa. Tandem haec propositio , homo continuo cognoscit animam suam, in sententia aciversariorum quod animae esIentia sit cognitio, aequivalet huic, homoeontinuo cognoscit cognitionem tuam. At intercedunt hic L
ehius , & cum eo Limbo urgius, qui jure dolent hunc modum loquendi Cartesianum Mum se intelligi. Prosecto qui dicunt essentiam animae esse cognitionem suam , subjiciuntur huic interrogationi, quid sibi velit illud suam 8 Si dicant se significare cognitionem , jam dicunt animae essentiam esse cognitionem cognitionis. Cujus responsionis sensus nullus est, cum cognitio sit alicujus objeeti cognitio , ac proinde aperiatur processus ad infinitas cognitiones, si eo modo respondeant . Sin dicant per illud suam significare se substantiam quamdam, cujus ipsi ideam non habent, iam sibi contradicunt , assirmando qssentiam animae consistere in cognitione . a I. Aliter praedicto argumento occurrit Genuensis dicens se quidem ignorare quibus de rebus anima cogitet, & unde ei ideae superveniant, sed a) qui perennem. cogitationem mentis ex ejus natura sequi demonfravie, non cogitur etiam hac scire, aut hac se ignoret , iuud quoque igπorare. At quoniam haec propositio, si cogitatio est essentia animae, est cogitatio aliqua vel determinata vel indeterminata, negari non potest, quoties quis suadeat , sicuti facit argumentum praedictum , essentiam animae 'non esse neque cogitationem determinatam, neque indeterminatam, iam nulla po-
est esse demonstratio . sicuti nullam revera esse illam, quam ipse proserat, per ejus examen inserius habendum apparebit.
356쪽
422. Chaumeixius tandem antequam crederet seu scriberet essentialem esse animae cogitationem de Deo , respondit ab non quaerendum esse, quae determinate sit in nobis, statim ad existimus Vel nascimur, prima cogitatio, quia etiamsi fatendum sit hoc ignotum nobis esse, sicuti apertissime ipse confitetur, ab non possum si inquit, scire, qua sit actualis cogitatio, qua occupat animam prI- sua exsentia tempore: nihilominus hine non sequitur nullam ab ipso nostri initio existere cogitationem, quemadmodum inquit ex eo, quod interroganti, quae sit prima hominis sensatio, sine dubio non possimus satisfacere , non sequitur non existere in nobis sen- . sationes. At haec responsio mala est; Nam imprimis existentia sensationum evidens est : existentia autem idearum innatarum,& praeterea cogitationum etiam innatarum non solum evidens non est , sed a solis Cartesianis eredita vel admissa . Deinde falsum est, quod prima saltem nati hominis sensatio nota non sit. Gemitus quos infantes, cum primum in lucem eduntur, emittunt , enuneiant hanc sensationem esse doloris vel ex aere frigidiori, in quem transeunt, vel ex asperioribus corporibus, supra quae deponu
Idem alibi 3 credit se evincere, non sequi, quod nulla sit
in nobis cogitatio ex eo , quod nequeamus ullam assignare, hoc argumento . Ex eo quod non possimus assignare particularem figuram , vel determinatum statum, sive motus sive quietis, cum quo primo existat corpus , non sequitur non esse essentiale corpori habere figuram aliquam, & determinatum statum sive motus sive quietis : ergo a pari etiamsi non possimus assignare cogitationem , cum qua primo existit anima, an sit dubitatio vel affirmatio, an sit conjuncta cum desiderio vel cum timore, non sequitur non esse essentiale animae habere aliquam cogitationem . At responde. tur , conc. am , ct nego conseqm, quae suaderi non potest ἡ Nam determinata figura, & determinatus status sunt consequentiae nece1Iariae limitatae extensionis, quae includitur in notione corporis naturalis: at cogitatio determinata nec ostenditur consequentia necessaria animae, neque adversarius , qui dicit cogitationem etav v essenia
357쪽
jas 4UBSTANTIA COGITANS NON EST . .
e1lentiam animae, id potest ostendere . Argumentum igitur non solum nihil concludit, sed etiam falsam suppositionem , vel petitionem principii imbibit, quod cogitatio sit attributum essentiale, vel ipsa essentia animae. Sicuti enim illi, qui diceret, ex eo, quod
non possit assignari, an motus, cum quo vel primo existit corpus , vel in quo consistit corpus, sit velox vel lentus, non sequitur non esse motum eiIentialem corpori, negaretur suppositum ,
quod motus sit essentialis corpori, ita objicienti negatur praedicta falsa suppositio inclusa in illa sua consequentia.
Urgetur etiam ad hominem responsio. Ille contra Materialistas dicit i), quod si anima consisteret in materia, anima recensionem instituens diligentem de rebus materialibus cognosceret, in qua nam illarum , seu illarum modo consisteret: & quia hoe non cognoscit, concludit in nulla re materiali , sive sit substantia ,sive modus, consistere animam : ergo a pari, siqua cognitio animae esset ipsa mei sua essentia, anima diligenter recensens singulas suas cognitiones . inveniret quaenam sit ea cognitio, quae est linfamet sua essentia et & quia de nulla cognitione hoc potest dicere , concluditur in nulla consistere suammet essentiam . aa. Franciscus Leoni a) duplex aliud argumentum pro nostra propositione a se excogitatum immerito magni pendit. Primum est : Totum corpus & singula ejus membra indigent cessa- tione aliqua a suo exercitio : ergo etiam anima indiget cessatione aliqua a cogitando. Sed Adversarii concedent antecedens, & negabunt conseqm, utpote deductam ab exemplo , quod nullam omnino cum ea similitudinem habet. Nam nemo est , qui non videat motum corporis esse quid ipsi accidentale, non vero illius
essentiam , sicuti dicunt ipsi de cognitione respectu animae. Urgebunt etiam ruinam hujus argumenti directe impugnando illud consequens hoc pacto et Constat observante Cardinali Ptolemaeo hominem dum vigilat 3 nunquam lassari ex eo quod libere velit d
i) Id. ibid. tom. s. sec. a. ch. s. di varie Opereite . Venet. I74 .
a Leon. tom. I. Miscellanea talit. demonstra..
358쪽
IDEA SUBSTANTIAE ANIMAE. - 33sAnima transit a cognoscendo ad volendum e sed quando vult, non cognoscit : ergo anima aliquando non cognoscit. Sed Adversarii concedent majorem, & negabunt minorem: &-aliqui quidem dicent dari cognitionem , quae non sit volitio, sed numquam dari ullam volitionem , quae simul non habeat secum cognitionem omnino inseparabiliter: alii vero dicent cum Chau-meixio, ut vidimus supra q. 16. , quicquid accidit in intellecta& voluntate , per ipsos esse cogi.ationem , seu cognitionem . ARTICUL Us III. Objectiones adversariorum .
Biicit Genuensis suam demonstrationem. I) Anima essentialiter vivit: Sed vita est actio : ergo anima habet essentialiter actionem : Atqui omnis actio vel est corporea motio, quae non potest tribui animae, cum ea non sit corpus, vel est cogitatio : ergo anima habet essentialiter cogitationem . Re p. dis. maj. Anima essentialiter vivit, hoc est habet vim agendi, conc. maj., hoc est essentialiter agit, nego maj. θ dis. min. Vita in actu secundo est actio, eone. min. vita in aestu primo est actio , nego min. Nam haec est vis activa, & cadunt reliqua . Distinctiones allatae jam olim cognitae erant, & receptae ab authoribus, qui observantes vitam dici tam de Deo, quam de creaturis,
Angelis Hominibus & Brutis, & intelligentes non posse in eodem omnino sensu de his omnibus dici, hujusmodi diversos sensus diligenter inquisierunt, & definitionibus opportunis, quales videri possunt apud Io. Polmanum a) explicarunt. Quare prima Genuensis demonstratio reducitur sublata verbi ambiguitate adpetitionem principit.
as. II. Objicit. Nullum corpus suapte natura a motu ad qui tem transire potes, neque a quiete ad motum : ergo nulla subsantia suapte natura ab actione ad inactionem , ct ab inactione ad actionem transire potes : ergo suapte natura mens humana, s perenni cogitatione desiluitur neque ab A ad B, 'a B ad A transire per intervalla tempo
i) Gen. Elem. Metaph. par. a. ain Pol. Breviarium Theolog.
359쪽
R6p. conc. ans. θ nego utramque conseqm. Quae 'author affert ad illas suadendas non vacat proponere, cam prorsus nuria sint.
26. III. Obiicitur a Malebranchio i) , & ab illo, qui nescio quae opposuit libro δε Demonseratione Exsentia Dei Samuelis Clarkii, cui hic respondet in praefatione sui libri de Religione. Negando essentiam spiritus esse cognitionem, & essentiam materiae esse extensionem, jam nequit ostendi materiam differre aspiritu,& Spinosismus seu Pantheismus nequit amplius valide confutari. Resp. cum eodem Clarhio , nego assumptum ; Nam etsi non
cognoscamus ullius spiritus, nec materiae intimam essentiam, attamen certo cognoscimus aliqua horum attributa, ex quibus omnino convincimur differre prorsus materiam a spiritu. ita attribuista Dei primi spiritus, & quidem demonstrata, sunt Asellas, Necessitas absoluta existendi, Simplicitas, Omnipotentia, Infinitas
in omni persectione . Contra vero attributa materiae sunt Conti
gentia in sensu opposito absolutae neeessitati, Inertia, Divisibiliutas . Similiter attributa spiritus creati , & animae sunt vis activa, simplicitast & his contradictoria sunt propria corporis. a . IV. objicitur a Chau meixio . a) Essentia rei appellatur id , quod in re perseverat idem , quocumque modo res sit modificata: Sed cognoscimus id, quod in anima perseverat idem , quocumque
modo anima sit modificata : ergo cognoscimus essentiam animae . Probatur minor . Cognoscimus cogitationem: sed cogitatio est id , quod in anima perseverat idem, quocumque modo anima sit
modificata; Nam ut alibi 3 ait, potest quidem inesse animae
vel dubitatio, vel desiderium , vel timor , vel affirmatio : at horum omnium subjectum esse cogitationem, planum est, quia dubitatio est cogitatio non firma, & sic de aliis: ergo. Reis. conc. maj. ct nego min. Ad hujus probationem imprimis disi maj. Cognoscimus cogitationem , in quantum cognoscimus, vel cognoscere possumus, quod in nobis ea sit, quando est, conc. maj. in quantum cognoscimus quid illa sit, etiam quando cognoscimus , quod in nobis sit, subdisin. quantum pertinet ad attrib ta generica, quod ea sit quidam modus, qui afficit animam cum ejus
360쪽
1DEA SUBSTANTIAE ANIMAE. . I Iejus vel molestia vel voluptate, & habet dependentiam aliquam
magis vel minus remotam a sensibus, conc. iterum maj.: quantum
pertinet etiam ad attributa differentialia talis modi, nego maj. In ordine enim ad haec sicuti ignota nobis est natura animae , cujus sint quidam modi cogitationes, ita ignotum est quid sit cogitatio, sive cognitio, ut fatetur Bussierius Io cum aliis, qui sincere loquuntur , & suadetur ex demonstrata repugnantia earum opinionum , quas de intima cognitionum natura aliqui protulerunt, ut quod sint nescio quis ignis, quemadmodum imaginatus est Crouetas apud eumdem Bussierium ab et vel species expresse, ut Peria patetici e vel a Deo nobis ingenitae, ut Occasionalis aer vel motus materiae, ut Materialistae , & qui cum his nuper loquutus est Αntonius Le Camus in Gallico tractatu , do Mudicina Spiritus, qui ut ex solo compendio, quod extat apud Trevolitanos ca) concluditur, inscribi debuit, de Internecione Spiritus , cum in eo statuantur intellectus & voluntas esse facultates mechanicae: & cognitiones sensibilium esse motus fluidi ab organis ad cerebrum : reflexiones vero esse motus ejusdem fluidi a cerebro ad orsana: & ex his pendere ratiocinia & judicia , quorum proinde alia appellat sensibilia, & alia reflexa . Deinde omissa majori probationis, dis. min. Cogitatio est id , quod in anima perseverat idem , quando cogutatio est in anima , subdis. perseverat idem quantum ad attributum genericum talis animae modificationis , quod significatur per hoc nomen cogitatio eone, min. perseverat idem quantum ad attributa specifica, quibus capax est hoc genus modificationum animae, vel perseverat idem , in quantum cogitatio sit ipsamet essentia animae,nera min. 9 conseqm . Ex eo quod plures sint species operationum animae concluditur solum dari hanc etiam , scilicet cogitationem, non vero, quod haec sit quaedam substantia , sicuti ipse supponit dicens contra omnem Logicam , Hinc potes concludi sine ulla hamatione omnes illas diversas operationes non esse nis modos diversos