De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

pocrates audit . Idem elegantiae studium observame in multis saeculi deeimi sexti Doctoribus, ut Μelectiore Cano, Benedicto Pererio, Petro Fonseca, & Hermolao Barbaro praecipue nominando, utpote qui saepissime, & vehementer invectus fuit clycontra barbariem doctorum sui temporis. V . l sis. I. Objicitur a Io. Pico Mirandulae Domino in sua ad Hermolaum Barbarum epistola pro desensione ineuitae dictionis indisciplinis tradendis, quam tamen concludit profitens se illam scripsisIe eo animo , quo Glauco apud Platonem laudavit injustitiam, ut occasionem traderet Socrati proponendi nova contra illam argumenta . veritates , quae in Philosophia Mathesi Iuris Seientia. aliisque disciplinis docentur, si proponantur ornatae, evadunt dubiae; Potest enim quis jam timere, ne vis, qua inistellectus sentit se trahi ad illarum assensam, nascatur potius ab artificioso modo, quo exponuntur, quam a cogatio ipsarum lu

mine : ergo

Resp. nego ans, ct probatnem, cuius falsitatem nemo non vi. det, qui Dialecticam novit, quae instruens mentem de modis sciendi, longe illam removet ab omni periculo non distinguendi Verum a falso aut verosimili. o. II. Objicitur. Sacra Scriptura proponens Veritates prae caeteris sublimes, & scitu maxime utiles ac necessarias, quibus late Gentes aequieverant, usa est sermone simplici & incompto rergo ad insinuandas, & persuadendas veritates opus non est o

nato sermone .

Resp. cum Pallavicino ca) nego ans. Saerae enim Seripturae libri alii historias, alii documenta ad mores informandos contianent . Primi habent nitorem proprium historiae, qui postulat expeditam rerum narrationem per verba omnium aptissima, qualia sunt in lingua, in qua primitus scripti fuerunt: Secundi autem , ut Psalmi, Cautica , Prophetae, & Apostolorum epistolae, pleni praeterea sunt verborum sententiarumque luminibus, & ornamentis, ut alii Poetae, alii oratores, omnes Divini videantur. Inter plurimos , qui sic sentiunt, sunt SS. Augustinus, &, Io. Chryci Bari in praefationi, ad The . naoria, Ac de Somno . milt. phys. & de Anima . & de Me- a Pall. dello Stile cap. 3. n. .

392쪽

Chrysostomus. Primus movens quaestionem de Auctoribus Bibliorum , an I Sapientes Iantummodo, an etiam eloquentes nuncupandi sint, respondet, hac quasio apud meipsum facillime solvitur a Nam ubi eos intelligo non solum nihil sapientius, verum etiam nihil elo quentias mihi videri potes: Secundus autem mentionem faciens de Lycaoniis , qui crediderunt sa) Barnabam ovem , Paulum vero Morcurium, observat 3) ex miraculis quidem factum fuisse, ut Dii haberentur, at ex admirabili Pauli eloquentia, ut Mere

4 1. III. Obiicitur . Licitum est vulgaribus, de indoctis hominibus componentibus respublic s statuere ex arbitris voces , dcvocum significationes , & complexiones: ergo multo magis lucitum esse debet: philosophis constituere modum loquendi sta

'. nego imprimis suppositum antee. quod vulgares, dc i, docti constituant linguas, quae sunt in usu apud cultas gentes . Academiae enim , quae apud illas solent esse comparatae ex sapiemtioribus , dc destinatae ad perfectionem linguae palam faciunt suinpositi falsitatem . Deinde hoc dissimulato , nego ipsium am, si con--tendat arbitrium vulgi extendere ad commutandas voces, de leges circa illarum usum semel stabilitas, & receptas. Furor in hoc ha- beretur linguarum fini directe oppositus, qui .ad idearum communicationem tendebat non solum inter . praesentes cum praesentubus , sed etiam cum majoribus dc nepotibus, cujus loco admissa hac licentia sequitur jam horribilis confusio, quae commercium perturbat inter praesentes, dc omnino tollit inter eos, qui sua n bis monumenta scripta reliquerunt, quae jam ad aenigmata transeunt. Propter quam causam monuit iam Pallavicinus pertunere ad publicum bonum , ut caveant cives a quibusvis suae lin--guae alterationibus, ne paulatim crescentibus subeant suae negligentiae poenam similem illi, quam aedificatores turris Babesicae . incurrerunt. Sed toto etiam antecedenti omisso, dist. eonsep. Licitum est philosophis condere modum loquendi sibi proprium in aliquibus vocibus, quae sibi solis occurrunt, conc. conseqm: in toto

393쪽

s νε DE SERMONE COMMUNICAΤIONI

sermonis eontextu , qui aperte negligat receptas linguae , qua utu tur leges , & nova pro usitatis condat ad arbitrium vocabula . nego conseqm, quia philosophi sunt pars quaedam reipublicae, eaque numero minima: Ius autem condendi linguas est ius multitudinis , non privatorum, aut paucorum. Quare injuriam rei.

publicae faciunt, qui sibi illud arrogent, & dignam proinde hac

culpa poenam subibunt, scilicet ut secum dumtaxat . vel cum paucis sibi similibus loquantur . Contentos igitur oportet esse Phialosophos facultate utendi particularibus quibusdam vocibus, quae funt quodammodo propriae ipsorum artis & scientiae , & plerumque usitatae ad compendium . & perspicuitatem eloquationis, quam soli quidam immoderati , & propter hoc ipsum neglecti critici legitimam negabant esse, ut Carpo vius I observavit, praesertim cum Tullius ipse tam religiosus in usu singularum Y cum dixerit iam , a) Dialecticorum verba nulla funt publica , fuistituntur, o id quidem commune omnium fere es artium . Quod fultus exposuit, & comprobavit sub initium libri tertii de Finibus. a. Addo non solunt licitum esse in quavis disciplina , adhibere voces aliquas ipsit proprias, sed etiam necessaria in novas aliquando excudere pro novis, quae in illis fiant, inventis . Quibus semel definitis, si opus est, libere deinceps sine ullius justae

reprehensionis metu utendum , ut passim videmus contingere intractatibus Geometricis, Analyticis , Physicis, cujusvis demum scientiae & artis, quae diligenter excolatur. Quin immo sapientiorum irrisiones incurreret, qui Erasmum Roterodamum , ali OLque imitaretur ,'quos cum Mureto 3 reprehendit tum citato lo- eo , tum alibi Pallavicinus, qui praeteritis saeculis nequid non latinum dicerent , suamet nomina sequuti aliquam elimologiam in

alia commutarunt sin minus latina , saltem graeca : & ipsa etiam Christianae Religionis Sacramenta , & ritus per formulas expresso runt, Vel potius profanarunt, quibus Ethnici superstitiosas suas caerimonias significabant. Quare ) ) pie intelligentes impia Fonabant, dum ris ales pro Sanctimorialibus disebant, is litare Diis manibus ponebant , ut sacrificare pro desunctis explicarem : atque alia ejustam modi sexcenta. Λ

3 Pall. Vindic. cap. 22.

Id. Illor. det Concit. lib. I. c. 22.

394쪽

. ID EARUM OPPORTUNO. 37s

4 3. CEcunda pars, quae reiicit sermonem scatentem conceptis verbis scriptorum diversarum linguarum , suadetur 'I. quia plus nimio pauet illam intelligent, cum etiam inter doctos non sint multi, qui calleant diversas linguas. II. Quia ex tanta cujusvis temporis, & regionis authorum multitudine, aliqui solum hanc scribendi rationem diversis linguis intertextam , Graecis

praesertim & Hebraicis adamarunt, tamquam eruditionis argu mentam et ceteri peregrinis verbis tamquam sale aliquando usi sunt, sed integros eontextus si forte opportunum duxerunt referre, trans tulerunt in linguam , quam adhibebant, numerantes contrarium

usum inter maxima sermonis vitia, utpote illius institutioni di. recte oppositum, & inter falsa iudieia illud, quod eruditionem definiat esse non solum cognitionem de iis, quae alii scripserunt, sed de ipsa conjunctim lingua, in qua scripserunt, ita ut iner

ditus disi debeat, qui alterutrum dumtaxat noverit. 474. . Tertia pars, quae rejicit hyperbolas , & quasdam figmras proprias Oratorum , qui affectus concitare debent, suadetur, quia philosophi munus praecipuum est , proponere veritates claritate, quam potest maxima , nee differt in hoc ab historieo, nisi in eo , quod hic proponit veritatem facti, ille ut ita dicam iuris, seu alterius generis: Atqui huic muneri ossicit sermo tum hyper' bolicus , tum eoncitans affectus, per figuras Oratoribus proprias r

ergo. Confirmatur ex Tullio, qui probat, quod si mulis M

eratio philosephorum is umibratilis , , uersatoriis nec verbis instructa popularibus, nec juucia numeris, sed soluta liberius: Oibit iratum ha leat , nihil invidum , nihil atrox, nihil mirabile , nihil a tum . 47s. Quarta pars , quae postulat sermonem non vulgarem in tradendis disciplinis gravioribus, dum declaratur, suadetur. Sermo igitur non vulgaris cum sit sermo aliquo modo ornatas qui enim esset vel erroribus inquinatus contra leges grammaticae, vel o his non aptis constans,hunc barbarum dicimus Observare oportet diversa ornamenti genera, quae sermo luscipiat . ut statuamus,' qu, i Tuli. det Orat. Pers. num, I 2. col. 3 9.

395쪽

,νε DE SERMONE COMMUNICATIONI

quibus Doctor hujusmodi facultatu m uti debeat, & a quibus ab- sinere . Unum ornamenti genus est periphrasis, quando scilicet studiose pluribus verbis dicitur , quod remoto studio paucioribus dictum fuisset. Hoc viderint qui docent , an in quibusdam fautem disciplinae partibus, aeque gratam esse pollit, ac plerumque grata est brevitas, quia qui ad illos audiendos accurrunt, sunt quasi famelici hospites, quibus molestum est lente dapes apponi, ut detur locus observandi elegantiam, & varietatem apparatus, vel aestimandi peritiam cantorum, & harmoniam sonorum .hΑlterum ornamentum est metat hesis , quando scilice invertitur veriaborum ordo , quem regulae grammaticalcs exposcerent Hujus usum prudentia doctoris determinabit ad eos limites, qui clarutati , quae est primarii sui instituti, non officiat . Tertium ornaiamentum est usus verborum nobilium , allegoriae, & frequentis metaphorae a rebus illustrioribus desumptae . Hoc philosophus agens de abstrusioribus cognitionibus respuet, quia periculum esset, ne difficiliorem redderet intelligentiam veritatis, eamque hac via non tam ornaret, quam occultaret. Hac de causa factum credo , ut Heraclitus, Tullio i & Vitruvio sa) reserentibus, σκοτειres hoc est tenebrosus appellaretur; Nam postquam Lucretius de illo

dixit, quod esset 3 :

Clarus ob obscuram linguam magis inter inanes , subjungit , Omnia enim solidi magis admiramur, amantquσ versi qua sub verbii latitantia cernunt . Quartum positum est in modo dicendi, qui humaniorum literarum culturam sapiat. Hoc elucet in verborum proprietate, apta collocatione, & artificiosa ubi opus est eorumdem repetitione, in synon imis opportune positis ad satietatem fugiendam, in usu tandem figurarum , sive ni verborum, sive sententiarum , quae e tam doctrinae claritatem relinquentes, eidem alacritatem quamdam superaddant. Hoc enim vero ornamentum requiri a quovis

doctore suadetur, quia si adsit, auditur aut legitur a multo pluria hus , quam si desit. Tune enim indocti reculabunt duplex fastiadium tolerare , alterum doctrinae per se non obviae, alterum aridaei & im

396쪽

& incultae dictionis: Docti autem repetent illud Tullii, i mandare quemquam literis cogitationes suas, qui eas nec di onere , nec iLLsrare polis, nec desectatione aliqua allicere lectorem, hominis es inis remperanter abutentis otio θ literis. Itaque suos libros ipsi legunt eum suis, nec qui quam attingit praeter eos, qui eam rim licentiam scribendu

bi permitti molunt. Vitruvius , qui pallim ab eruditis de tenui, &plebeja dictione accusatur, confirmat hujus ornamenti necessit tem. Proprietati praecipue verborum studeat Doctor, quae sola secum trahit eximias sermonis dotes, claritatem brevitatem &splendorem : claritatem quidem & brevitatem, quia verba propria sunt quasi totidem nomina appellativa, quae statim totius rei clarissimam ideam excitant: splendorem autem quia unum ver bum se solo significans, quod alterum genericum non iacit, nisi coniunctiam cum aliis ipsum determinantibus . est quasi nummus, qui eo nobiliorem materiam demonstrat, quo major assium copia: illi aequi valeat .

4 6. Quando quis in docendo adhibeat latinam linguam,

non peccabit contra Verborum proprietatem , immiscens cum

verbis authorum aurei faeculi illa sequioris aevi, praesertim si loquatur de rebus, de quibus non habentur verba propria apud primos, vel quia de iis non egerunt, vel quia non extant omnia eorum scripta, & utens phrasidus , quae sunt plurium verborum complexio, ignotis sortasse Augusti aetate; Lingua enim Latina viva fuit etiam sub multis deinceps Imperatoribus, nec tunc caruit seriptoribus insenio, & studio praeclaris, qui alias excuderunt sor mulas, quae ad ubertatem, non ad corruptionem linguae dicendae sunt pertinere . Iis qui opponerent, ex hac permixtione nasci sermonem, qualis numquam auditus suit, & qui risum vel contemptum excitaret in veris Latinis, si reviviscerent, respondetur linguae Latinae. nomine nunc venire illam , quam addiscimus exauctoribus, qui ea nondum mortua scripserunt, eamque adhibere nos apud eos, qui eamdem nobiscum notionem habent: non illam, quam homines unius determinatae aetatis loquebantur, quos

non alloquimur, nec pro illis scribimus. 4 q. In figuris, quae etiam in philosophicis scriptis requirumtur , non sunt omittendae tenues , ut ita dicam, & modestae me-

i Tussi Tusc. lib. I. num. 6. col. I 66.

397쪽

n s DE SERMONE COMMUNICATIONI

taphorae, quae cum in usu. jam communi versentur , vix figurae nomen retinent. Itaque malumus etiam a docentibus audire cum, Plauto, quo evadat noscio, quam nescio in quem finem loquatur aut aum Terentio, Veritas odium parit, quam veritas est causa odii r , aut cum Tullio, Amputata circumcisaque inanitate omni re errore, quam absque omni inanitate & errore. Cum ornato hoc sermone , de quo loquimur , optime componuntur Syllogismi , qui quando rite sint expoliti juxta leges Dialecticae, semper delectant;

Si enim placent repetitiones aliquorum verborum opportune adhibitae in sermone familiari, & etiam in oratorio & poetico, quia sicuti sensibus, ita etiam menti grata accidit major objectorum impressio, quanto magis placeat necesse est ea repetitio, quae vel novam cognitionem producit, vel eam , quae minus clara est, mirifice illustrat, sicuti accidit in SylIogismo. His proinde philosophus locum dabit, ubi veritatem brevi suadere intendit. Cum

eodem componuntur etiam quaevis formulae iterum atque iterum Propositae, quas usus quidam nota arbitrarius , sed optimis rationibus i nductus , & confirmatus stabilivit. Hoc pacto gratum est

audire Geometram concludentem suas demonstrationes per illa verba, quod erat demonstrandum , si agat de theorematis: aut quod erat inveniendum seu faciendum , si de problematis . Itidem quod Doctor consulet adversarios singillatim proponens illorum rationes modo , qui essicacior & brevior est, per syllogismos , qui bus quasi viam aperiat per verbum objicitur, non solum non est ingratum legentibus, sed multo gratius quovis alio modo apud eos, qui ad discendum ea solum , quae ad propositum pertinent , aures & oculos adhibent. Novi equidem non deesse, qui minus id adprobant : Sed cum horum ratio sit , quia hoc sapit usum Scholasticorum , quo nomine per illos veniunt Doctores anteae aeaetatis, qui magna ex parte barbare loquuti sunt, non est ratio, quae attendatur a sapientioribus, qui volunt vitandam quidem majorum licentiam condendi ignotam Latinitatem, laudandam tamen imitandamque eorumdem rationem docendi per syllogisticas objectiones & responsiones , utpote quae est omnium clarissima& efiicacissima . Hanc naper sequutus est Paras in suis Elementis Amtaph Pes Gallice editis, tantoque cum plausu acceptis , ut saepius jam diversis in locis scierint recusa .

398쪽

8. Objiciaer. Quaevis veritas ad quamvis scientiam pertinens ipsa per se pulchra est, & non selum ron indiget orname iis , ut mentem ad se alliciat, quin potius ea recusat tamquam su-- cos , qui ipsi ossiciant, aut velum, quod eam occultat: ergo Phiωlosophi loquutio opus non est, sit ullo modo ornata 'Resp. dis. ans. Atque ea dici possunt de veritate , prout apprehenditur a mente, conc. ans, prout proponitur, ut alii ipsam apprehendant, nego ans, ct conseqm . Hae distinctione nihil aequius aut verius . Nam diversus est philosophus cognoscens veritatem ab illo , qui eam docet. Primus iam est in conspectu veritatis, quam contemplatur et at secundus est quasi pronubus, qui alius ad eam adamandam , invitat. Quae autem erit amotio, si incondita

verba sunt invitatio λ Qui alios docent, smilis est , inquit Palla- vicinus ci) ei, qui osseri sitienti liquorem. Nonne dementia est, cum possit exhiberi in aureo & mundo vase, illum offerre in somdido & foetenti, quod solo visu moveat stomachum λ Quod si doctrina sit prima specie aspera & dissicilis, cujusmodi est quaevis

scientia paulo abstrusior, tanta opus est sollicitudine de expolita loquutione , ut etiamsi ea appareat, non vertatur vitio, quia in philosopho non conjungitur scut in oratore cum suspicione fraudulentiae , sed potius laudi, quia elegantia dicendi fidem videtur fac re de excellentia doctrinae & docentis.

399쪽

APPEN DIXDe quibusdam instrumentis adper ectionems acquistionem idearum iuventis.sECTIO PRIMA . .

De Ocularibus , Telescopiis, st Micro copiis .

rum , dico de quibusdam instrumentis, quae ultimorum temporum mi praeclarissimae inventiones , quibus Philosophiae imperium quam maxime est amplificatum . Ac primo occurrunt riistrumenta , quae ad ideas pertinent a visa dependentes . Deliis multi scripserunt citati a Philippo Bonannio ci) , quibus addidebent Laurentius Selva celebris artifex Venetus opticorum m- strumentorum, author opusculi a , quod in argumentam amoris . & grati animi in Dominicum Selvam parentem sub huius nomine edidit, & qui omnium maxime celebratur Robertus Smithius, a quo ab anno I 38 habemus Anglice completum optices tractatum, Gallice redditum a Pegenate, & Avenione excasum an. I76 7 cum accessione novorum in hac re inventorum .

ARTICULUS

3o. Cularia appellantur orbes crystallini, qui naribus im- ponuntur, quibus tum qui senes sunt, tum qui visum habent infirmum utuntur. Horum epocham Dominicus Manni in suo , de Ocularium inventione , Italico commentario, inserto primum in collectione Callogeriaua 3a , quem deinde amplifieatum iterum Florentiae edidit, statuit pertinere ad annum Christi 13os, S pria

400쪽

& primam inventionis laudem evincit convenire Salvino de AD

matis Florentino, qui tamen cum tam utilem , & expetitam amtem dissimularet, eamque aliis stitim pateticere nollet, secit ut haec liberalitatis gloria una cum ingenii laude brevi tribuerem; Alexandro de Spina Pisano vel Florentino ex ordine Praedicatorum , qui ut jampridem Franciscus Redius de hae inventione disserens Iὰ concluserat, in eorum artificium meditatus, illud tandem sua etiam indEstria, & ingenio assequutus suit, aliisque continuo tam ingenue communicavit, ut brevi vulgo nota, S late usitata fuerint. Nam Bernardus Gordon Medicus Montis Pessulani, qui circa idem tempus floruit commendans quoddam collyrium in suo opere Lilium Medicina, ipsum dicit, tanta virtutis esse , quod drorepitum faceret legere literas minuras absque ocularibur .i 431. Ante praedictum tempus usus hujus instrumenti erat ineo. gnitus. Qui tamen Viam quasi monstraverint, qua ipsum construeretur, citantur Athagenus, qui circa annum II oo vivebat, & in

sua optica a) dicit objectum trans vitrum, quod sit segmentum sphaerae ingentis apparere maius: dc Rogerius Baco Oxonie sis e Religione S. Francisci, quem aliqui dicunt obiisse an. Ia 84, alii anno Iasa, cujus sunt haec verba apud Sinithium a), &Nolletum , ) Si homo aspiciat literas, ct alias res minutas per m dium eugulis . . . . . di si portio minor obara, cujus conυσxitas se ver D s oculum, o oculus M in σου , Aete melius videbit, ct an nebunt ei maiores, ct ideo hoc infrumentum es utile senibus, o b bentibus oculos debiler . Ex quibus verbis voltatre cum aliis conclusit, s) Meo primus es , qui is ocularibus loquatur , ct de convexis c salsis, qua ut ita dicam oculos senibus resimist. At idem Smithius, approbante Montucla σ) post omnium diligens examen concludit, non defitisse quidem , qui privatim nossent per vitra convexa augeri objecta, & scriptis etiam viam iis, qui sua umquam legissent,

signaverint, qua ocularia fierent, non tamen haec revera effecisse, aut ad communem usum aptasse. Quare huius inventi gloria i tegra remanet Salvino de Armatis, vel Alexandro de Spina. 8a. Spe- i Red. Su l' invenetioine degli

SEARCH

MENU NAVIGATION