De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

82. Species ocularium sunt duae: Altera constat vittis ex utraque parte aliquantulum convexis. Hae indigent, qui oculis presbytae appellantur , quia ea communiter utuntur senes, graece presbytae, quando volunt videre obsecta ut characteres ad eam distini iam , qua solebant ea distinguere , anteqciam senes evasissent,& quae jam ibidem amplius non distinguunt. Hoc in eis ex plurubus causis simul concurrentibus potest provenire. Fac enim ii morem crystallinum circa mediam oculi pendulum, & in figuram lentis conformatum amississe per aetatem aliquid de sua convexitate , quod ipsi corneae potest contingere, jam radii ab objecto posito in eadem ac cum essent juvenes distantia, non refringentur amplius , prout requiritur ad distinctam ut prius visionem . Finge etiam vel retinam factam propiorem crystallino ex maiori densitate di crassitudine subjectarum tunicarum, vel crystallinum ipsum redditum quasi immobilem ex rigiditate contracta a musculis, qui ad . nutum animae, ipsius a retina distantiam mutabant, iterum necesse est deficere aptas objectorum imagines ad visionem requis. tas. His incommodis remedium aliquod affert data objecto major distantia ab oculo, per quam abundantior radiorum copia crystallinum subit; Nam cum angulum ex radiis ab extremis ob-jetii punctis in pupilla formatus evadat minor, quo magis distat obiectum, hi minus oblique incidentes in pupillam, occurrere jam possunt erystallino. At quando haec distantia debet esse aliquanto longior , quam sit extensio brachiorum, objectum jam minus distinguitur , tum quia videtur sub angulo tam parvo, ut Parvam quoque imaginem, & exiguam conlequenter impressionem faciat in fundo oculi: tum quia minus vivida est lux, quo magis a suo quasi fonte removetur , cum iceteroqui senum oculi postulent obiecta vehementius lucentia , propterea quod lens crystallina, quae ut ait Musschenbroehius IJ inque ad aetatem a aut 3o annorum es absque colore, incipit tingi colore flavo , qui successa temporis intenditur . Proinde hujusmodi oculorum impersectionibus occurritur per vitra convexa, quae non solum majorem radiorum copiam intra oculum deportant, sed eorumdem etiam refractionem opportune accelerant . Quoniam tamen crescente

senectute crescunt etiam haec oculorum vitia, hine fit, ut quae

402쪽

ΕORUMQUE SPECIEBUS. 333

senescenti prosuerant, inutilia jam sunt vergenti in ultimam senectutem . Qui ex istorum fabrica vivunt, norunt longo usu , quae opportuna sit vitri convexitas pro quavis aetate. Optimum Omnium consilium est eorum ossicinas ingredi, & illa esigere, quae apta inveniuntur ipsa experientia. Per hujusmodi conspicilla o lecta apparent maiora, quam sine illis , quia radii ab illis reflexi,

dum transeunt per lentes utrinque conVexas patiuntur eas reflexiones , ut ex Opticis constat, vi quarum majorem solito imaginem in fundo oculi tandem depingant, ex qua pendere magnitudinem aestimatam objectorum supra h. as .) jam vidimus. 83. Secunda ocularium species constat vitris ex utraque parte aliquantulum concavis . His utantur , qui non distinguunt nili objecta oculis proxima, & vulgo appellantur Myopes. Proxima quidem hi vident clarius etiam caeteris, ita ut minuta quaedam discemant sub ea maligna luce, sub qua vulgares oculi non possunt, at contra ad ea, quae paulo remotiora sunt, nullo modo pertingunt. Ratio utriusque effectus est nimia convexitas totius oculi & humorum ejus ; Haec enim facit, ut in oculum ex objecta ingrediatur multo major copia radiorum, qui acquirentes ex Ie- fractione magnam convergentiam, quantum haec est Opportuna pro objectis propinquis, tantundem ossicit visioni remotorum, cum ea contingat, antequam ad retinam pervenerint. Quare ad eam

in hoc casu retardandam optima sunt concava conspicilla. Qu e Rutem apta sit cavitas pro singulis , qui hoc oculorum vitio assiciantur, quod diversos gradus habere potest, experiendo diversa ex his instrumentis in ossicinis facile determinabitur. Vitra comcava adhibita ad intuendum imminuunt magnitudinem apparen tem objecti, quia eas prodacunt refractiones radiorum , quae se lito minores ejusdem imagines in oculis tandem essiciunt is 84. Siquis velit nosse modum , quo tum his,. tum aliis quibuslibet vitris detur tequisita cavitas vel convexitas, videre potest

Franciscum Eschinardum in suo libro Anonymo, qui inscribitur Microcosmi re Po-Mathematici romas primus, ubi ci hanc praximbreviter & nitide exponit, vel aliquem ex his , quos citat BOΠannias a) , quibus addi debet Hugenius, cujus extat opusculum po stia

o Esci'. tra. a. cap. . num. 4. et Bon.Mus. Κirch. clas, i l . q. s. q. Haec de materia. Id. Observ. circa viventia ca, S.

403쪽

posthumum de formandis vittis ad Telescopia , & Christianus Wolfius 1) de Pollandis vinis, & prae caeteris Smithius ca) . Viatrum autem quod tam pro ocularibus, quam pro telescopiis adhiberi debet teste Selva 3) omnium optimum est, quod caerulei co- loris est: omnium vero pessimum, quod omnino candidum sit. Idem jam olim testati fuerant Eustachius Divini in Italica epistola ad Carolum Manetinium, De nova lentium eonfructione edita a

no I 663 , & Hugenius, propterea quod ) sepe id, quod candisssimum es, quasdam venas vel inaqualitates habet in sua subsantia , vel ponte sua in aere humescit, & proinde plurimum de sua peli

ciditate amittit. ARTICULUS II. De Telescopiis: ae primo de inventore.

I cit, quae propter eorum distantiam intueri non lic bat . Nomen illi factum a persectione, quasi visum perficiat. Cum nondum inventum esset Microscopium , cui aequali iure nomen telescopii attenta elimologia convenire potest, factum est proprium instrumento, quod pro obiectis procul dissitis adhibetur . Illud tercentis fere annis post inventa ocularia vulgo iam innotescere coepit , anno scilicet Isio , quo immortalis Galilaeus, Pisis natus an . Is 64, & in patria, hoc est Florentiae, seu ut verius dicam ruri mortuus an. 1642 celeberrimum reddidit, marte suo illius artificium extundens, ut ipsemet refert in suo Nuncio Sidereo, quem librum epistola data 4. Idus Martii anno I 6 ao dedieat Cosmo II. M. Etruriae Duci. Illius autem excogitandi o casionem desumpsit, ut ipse ibidem narrat a rumore, qui ad ipsius aures increbuit, fuisse a quodam Belga peris icillam elaboratum , cujus beneficio objecta visibilia licet ab oculo inspicientis longe dissita veluti propinqua disincla ceruebantur . Cum igitur laus inventi Telescopii tribuatur Galilaeo , ei tamen non tribuitur ut primo inventori. Quin immo iam olim aliquatenus aliis acutissimis viris cognitum fuisse indubitatum est, cum id ex eorum , quae extant scriptis aperte colli.

404쪽

colligatur . In his est Hieronymus Fracastorius mortuus circa annum Issa septuagenarius, qui in suo libro de Homoeentricis cap. 23. apud Scipionem Maisejum cI praeter alia haec habet, qui iam Doeita ocularia sunt tanta densisatis, ut si per ea quis aut Lunam, aut aliud erum pectet, adeo propinqua illa judicer, ut ne turres ip- fas excedant. Est etiam Io. Baptista Porta Neapolitanus, qui aliis omissis, quae observat Gaspar Scholius sa), haec scripsit an . 1s8s in sua Magia naturali , ca) Si utrumque s concavam & convexam lantem recte componere noveris, is longiqua ct proxima majora , ct

clariora videbis. Non parum multis amicis auxilii prasitimus . . . . ut omnia perfectu e contuerentur e quae verba habens prae oculis Ioa

nes N ardius ipsum dixit caeteris ) palmam praeripuisse, qua cons quentia permissa , quam negant ex illis verbis rite deduci DNIahirius s), & Montueta in , non omnino falsum est . quod Iuvenalis Carlencas dicit D, telescopium notum fuisse in Italia ante Galilaeum et Sed quod addit Raimundum veronensem illius ope primum detexisse anno is a celebrem ex dictis alibi 8)stellam temporariam in Cassiopea, gratuitum est: quod autem id reserat Scipio Massejus in Verona illusrata, quam ipse citat, est salsum a Nihil enim aliud ibidem dicitur, quam in quibusdam scriptis Annibalis Raimundi aliena manu notatum esse, ipsum invenisse s) in Uro Crisvea eas sellas, quarum repertorem pri dicam Replerum. Praeter Italos meminisse oportet de Anglo Rogerio Bacone, apud quem habentur aliqua, quibus innitentes Gulielmus Molineax, ejusque filius Samuel , statuerunt ipsum certissime telescopium invenisse; sed male ipsos ratiocinatos esse fuse conis

tendit Montucla 1 post Smithium ir) . Omitto illos, qui apud Mussehenbroetium ci ab id tribuunt Silvestro II. Papae, qui obiit

405쪽

i,M DE TELES COPII

an. Ioo 3 , & pro barbarie eorum temporum prodigium suit Literaturae. Nitto etiam Nabilloniuna, qui ipso taculo decimo tertio credit notum alicui fuisse telescopium ex pluribus tubis asiero exatra alterum deducto ex fundamento , cui jure citatus Montu-cla i) non acquiescit.

His addantur per me licet, tum Zaccharias Hansen, vel Ians, vel Johiason, haec enim nomina apud diversos inveni, artifex Neielburgi , quem aliqui statuunt hujus inventi authorem anno Isso ex quibusdam monumentis a Ρetro Borellio prolatis intractatu de vero telescopii inventore, edito an . I 6ss , de quibus meminit etiam Montucla : tum Adrianus Metius Alcmariensis, quem Auctor notarum ad Nuncium sidereum Galilaei, quae habentur in ipsius operum tomo tertio, refert casu instrumentum hujusmodi inveniste , cum vitra diversiis me figurata tractaret , quam tamen laudem ipsemet Adrianus recusat, illam tribuens apud Geor

cobo : de quo G assendus narrat in vita Perieshii ad annum I 6I4 , Drim iuni accepisse ex Belgio iconem Pacobi Metii Te copiorum inveα- toris , & Cartesiius ) eumdem pro inventore habens observat sa- diis excultum non fuiste, etsi ex Ρatre esset Matheseos Professore: tum Batavuς Joannes Lipersiteim , de quo Hieronymus Sirtaruscitatus etiam a Dominico Selva s sic ait apud Der hamum. 6 'ο-diit anno 16os seu Genius, seu alter vir adhuc incognitus, Hollandi specie , qui Middelburgi in Zelandia eonvenit yoannem Lippersin .... jussit perspicilla plura tam cava , quam convexa confici. Coudicto die rediit absolutum opus capiens, atquα ut flatim habuit prae manibus, bina suscipieκs, eavum scilicet is convexxm, unum o alterum oculo a movebat o sensim dimoυebat . . . . O posea abiit. Artifex ingenii in Lnime expers , ct novitatis curiosus coepit idem facere , ct imitari. Similia de hoc Batavo reserunt Hugenius apud Nolletum citatum, & An

addunt primum, quod ille elaboraverat telescopium, tantam con

ciliasse

406쪽

eiliasse admirationem, ut pecunia redemptum a celebri Marchione Spinula oblatum fuerit Alberto Archiduci Austriae. Hi omnes Batavi sunt, & coaevi: R de ipsorum uno necesse est Leonardum Lessium, qui anno 1623. senex obiit, loquutum esse, ubi ait 13miata per fistulam dioptrisam ruens a quodam Batavo inventam in Cato

nuper animadversa Iura prorsus admiranda . Fortasse etiam verum est,

quod conjicit Plucheca nulli horum tribui posse totam laudem,

quam meretur hoc instrumentum, sed solum partem aliquam, quia ex plurium diversis tentamentis tandem aliquam perfectionem

86. Cum haec ita sint, nihil aliud concludi potest, quam Galilaeum non fuisse absolute primum , qui Telescopium invene rit, vel ς cogitaverit, Φd nemo iure negare potest ipsius constructionem ab aliis non didicisse, & primum revera fuisse, qui

ejusdem usum non solum ultra terrae ac caeli cognitos fines extenderit , sed quo id modo fieri posset, demonstraverit. Hanc Galilaeo laudem , ut sine ulla dubitatione .asseramus, argumenta habemus ori ni exceptione majora. I. Vincentius Viviani, discipulus Galilaei per ultimum triennium vitae ipsius, in libro , quem grati animi monumenta inscripsit, haec habet, Galilaus vix audita anno 16 cis . optici tubi fama , ingenio dioptrica viribus rem assequutus, infrumenti fructuram invenit, Senatuique Veneto dicavit, quem docti vitri mentio Galilai nomine donarunt , ut qui primus invenerit ingenio nou casu . II. Keplerus in epistola scripta Galilaeo, & eodem an. 16 Ioedita Florentiae apud Io. Antonium Cunaeum , cujus titulus sic habet , Po. Xepleri mib. Caesarei Dissertatio cum Muncio Sidereo nuper ad mortales misso Galilao Mathemat. Pataυino, ipsi gratulatur de Praeclaro , & utili telescopii invento, & de multo illustriori inventi demonstratio ne . Ac de invento quidem loquens, ingenue latetur, ne eredibile quidem sibi visum fuisse, eum ejus quasi prima rudimenta jampridem legeret apud Io. Baptistam Portam , cuius verba etiam diffuse refert, ca) Fatendam, inquit, es ma Porta suprascriptis artifciis fiam ut plurimum deroga se . De inventi autem demonstratione, seu certissima illius theoria loquens lirius inventionis

407쪽

laudem, quae certe praecipua est, propriam soli Galilaeo facit; Scio, sic ille, quantum intersit ister ipser valgo circumlatos tubos, o inter tuam Galiles' machinam, qua Calum terebrasi: Sed nitar hiemem incretalis facere infrumenti tui . Quare tandem concludit', avido tuum Galliae infrumentum expecto. Ex quo apparet sibi vel

fuisse promissum, vel a se speratum unum ex hisce instrumentis ipsiusmet Galilaei opera seu ducta fabricatum . III. Hilarius Allobellius sui temporis Astronomus non vulgaris in epistola ad Galilaeum data Anconae die I . Aprilis ISIO, quae publici iuris facta fuit in i Novellis Literariis Florentinis ad diem I s. Februarii I s 4 , eidem gratulatur de praeclaro suo invento , quod invidiam crearet Hipparchis, Ptolemaeis, Copernicis

aliisque primi subsellii Astronomis, & postulat, ut sibi mittat vitra ex praescripto elaborata, ut operam suam collocet in promovendis observationibus, quas in Nuncio Sidereo admirans legerat , ut haec habeat: Si per famam solum edoctus fuissem de hae nomiatate, nec legissem accuratam ejUrim demons tionem a te propositam, cum risu illam excepissem .

IV. Angelus de Filiis in sua Italica praefatione ad editionem trium epistolarum Galilaei ad Marcum Uel serum de Maculis Solaribus, quam ipse Romae protulit ex voto Academiae Lincaeorum anno 16I3, de Galilaeo dicit, In unum hominem cadit hac mina arare non Dium admirabilis usus tele pii, sed etiam detectio, ct ολ servatio tor novarum rerum in Cato , o caelestibus corporibus. v. Lucas Valerius Matheseos in almae Urbis Gymnasio Professor epigramma in laudem Galilaei, quod in citata editione Amgeli de Filiis habetur, sic concludit: sua contra rempus selido non aere remit,ADerna in fragili sat tibi fama vitro. VI. Gassendus ita defert primam inventionis laudem Jaeobo Metio ex dictis q. s. ut casu in eam dixerit incidisse : at de Galilaeo vi ingenii, & cognitionum circa leges refractionis lucis fatetur i) ex selo rumore inventionis ad se perducto pervenisse ad rei scopii GahqDni confructionem . Quare in epistola ad Gai iIaeum data anno 16as, tot proinde annis post Vulgatam jam inventi

nem de ipsius telescopio loquens, a) Tuus ille , inquit, calesium

408쪽

interpres ineo ita generi humano patescit seria . Idem in alia ad eumdem epistola Diniae data I . Kalend. Febr. anno I 634, in qua mentionem etiam facit epistolae superius allatae Kepleri ad G lilaen m , hoc modo loquitur, I) An vero ausim id exigere oecii absiste, ut cures mitti ad nos vitra reissiopica optima , ct se sperare quidem Beor, cujusmodi sunt illa tua, quando hactenus πee Venetiis, nec Pariasiis, nee Muro mo naucissi ulla potuimus, qua satisfacians abunde .

Audebo sane, quia nota mibi rara tua bonitas est . . . . Scito te facturum rem tibi quantum Dero olim futuram pergratam, cum observaIiones innotuerint , quas tς proc. Ni: peregerimus, is qua consequenter debebuntur tibi tum generalis inventionis, tum specialis organi nobis communicati gratia . Q aod autem petiit, largitus fuit humanissimus Galilaeus, dicente Gassendo in alia epistola ad ipsum data anno 1636 a Eximio illo rei scopis, quo me beare dignatus es, ess-giari Lunam procuro suis lineamentis ct coloribus . Est tandem ejusdem epistola an. 1637, in qua Galilaeum de caecitate sibi jam superveniente consolatur, Objecta alia oculorum suorum luce inmemoria hominum numquam desectura, 3 Furi, inquiens, non potes ut extinguantur, ovi intereant felices illi oculi , quibus primis concessum es tot res mirondar conspicere , ct conisiciendas exhibere .

Vides, similia in Iano Nicio Erithram ) authore coaeVO. VII. Hugenius tandem approbante Smithio s) propositum sic consieit. Galilaeus sine controversa primus fuit, qui Satellites Jovis, Lunae montes, & alia Caeli phaenomena nulli prius nota deprehenderit: ergo primus fuit, qui telescopii theoriam comis prehendit, & alii omnes, qui citantur ira loquuti, ut videam

tur eamdem cognovisse, revera non cognoverunt, sed cum casu inciderint in sertuitam quamdam vitrorum non planorum Combinationem, quae objecta augeret C de illa scripserunt verbis generalibus, ut visi sint rem integram intelligere, cum ita non esset. 487. Haec placuit advertere, quoniam de quibusdam maxume utilibus instrumentis jucundissima est veri inventoris cognitio , quando praesertim ex aliqua causa nascitur de illo controvem fia, quemadmodum accidit in alio ejus lem Gai ilaei invento is citacinoci Id. ibid. pag.6o. Nic. pinacoth. et) Id. ibid . pag. 8a. s) Smith. Coiirs d Optiq. lib. I.

409쪽

cino proportionis, cujus ipsemet usum , & constructionem me tiari liactatu docuit an. 16o' , suumque defendit esse contra Balthassarem Capram , qui hanc illi laudem contendebat, o nuper Fridericus Sanvitali commentario inserto in Bibliotheca variae Li- teraturae a , quam Auctores Historiae literariae edere incoeperanti plane demonstrat errare illos, qui hujus circini inventionem trubuunt Iusto Briggio , aut Philippo Horcher, aut Heurionis.

88. CPeetes Telescopii magis insignes sunt Galilaeanum, Astro-o nomisum , Terrestre, Gregorianum, di Ne tonianum De his dicam, quae ad eorum notionem distinctam pertinent. Ter. lescopium Galilaeanum est tubus , in quo alterum extremum habet unum vitrum vel ex utraque parte convexom, vel ex una nvexum & ex altera planum , quod objectivum dicitur, quia objecto proximius fit: alterum Nero extremum tubi habet vitrum vel ex utraque parte concavum , vel ea una concavum ex altera

planum , quod Oculara dicitur, quia oculus insiticientis ibi applic tur . Hoc autem collocari debet in ea distantia ab obiectivo, quae minor sit illa , ad quam unirentur radii lucis per ipsum obiectivusii restadii, quo punctum unionis Reui solet appellari. Incidentes igitur radii in oculare concavum , ibi refractionem talem putantur . quae eos reddit divergentes. In hoc statu excipiuntur ab Oc lo, intra cuius humores contrariam refractionem habent, & λει ut obiecit imaginem amplificatam quidem, sed ad easdem partes, ac si sine hoc instrumento conspiceretur . Viam, quam tenent radii ab obiecto transeuntes per hoc instrumentum usque ad oculum , patefacit sola inspectio schematis, quod passim Scriptores pbysces aut Optices proponunt, ut Parchotius a , Io. M. de Turre n, Beniamin Martinus Q, & iterum iterumque Musichembroekius in tot suis de Universa Physica operibus, quorum ult, mum est Introductio ad nil visam naturaum, cujus completam

410쪽

editionem non vidit e vivis sublatus Is . Septembris anno 176 I. Christianus Wolfius hoc Telescopium vocat tubum Hossanis dieum dicens, i) Nomon rnis esse, quod in Batavia primum constructus. In quo recedit a doctis, qui ex testimonio viviani q. 6 iam olim illum Galilaeu nomine dorarunt. Sed quando ipse censu rit in Batavia primum extitisse, jam minus accurate paulo ante dixit, ca) primus dubio procul ivbum opticum confruxit P. Baptisa

Porta Neapolitanus .

, 48s. Non potest per hujusmodi instrumentum obversari oculo nisi satis limitatum spatium, quod aliter dici solet eampus teleis sopit: quia pupilla quae excipit radioς divergentes , nequit eos excipere, qui extra ipsam cadant. Hic campus determinatur ab angulo , qui concipiatur factus a duabus lineis ductis ab eodem objecti puncto ad extremitates diametri pupillae I atque juxta Boseovichium in suis monumentis circa relescopia dioptrica superiori anno 1 r Italice editis 3 , supposita diametro pupillae unam lineam , & data in lineis longitudine hujus telescopii, determin fur in minutis amplitudo campi per hanc anaIogiam , ut data lon-situdo ad diametrum pupillae, ita 3 38 , qui est numerus minuistorum , quae conflant radium cujusvis circuli, nipote aequalem

arcui graduum s 7 , & minutorum fere I 8 , ad quartum. Itaque pirum telescopium trium pollicum , hoe est linearum 36 hab bit campum sy - , sive unius gradus cum dimidio & amplius: Et telescopium trium pedum, sive linearum is 6 habebit campum minutorum 28 , & paulo amplius.

Apparentia objecti per hoc telescopium visi se habet ad eam quae habetur oculo nudo, ut longitudo soci objectivi ad longitudinem foci Miltiris . Hoe theorema demonstrat post Hugenium molfius x inter alios : Porro notum est ex opticis, Deum vitri

utrinque eodem modo convexi subduplum esse foco vitri ex una solum parte convexi, & ex altera plani: & simiIiter dicitur de foco vitri utrinque eodem modo concavi respecta illius, qui sit viatri plano-concavi. In vitris autem concavis socias proprie non est, quia Iux per refractionem ab his dispergitur, non unitur, nihil tminull i olf Dioptri g. 33 a. Bos. Memori in fine. ab Id. ibid. q. 32'. - ' Wol. Diopri q. 3 Oω ...

SEARCH

MENU NAVIGATION