장음표시 사용
411쪽
minus seeus imaginarius dicitur locus, in quo apparet distincta imago objecti, quod trans ipsam inspiciatur .
- 4so. Ex dictis haec sequuntur. I. Telescopium Galilaeanum eodem modo auget objecti apparentiam , sive ipsius objectivum sit plan convexum, & Oculare plano-concavum : sive illud sit utrinque convexum, hoc vero utrinque concavum, quia ratio eadem perseverat inter duos terminos, quando hi per eamdem quantitatem multiplicantur vel dividuntur . H. Telescopium , quod habeat objectivum planO-c v xum , & oculare utrinque concavum magis amplificat objedium. illo, quod habeat oculare plan concavum a Nam longitudo soci
obiectivi major est respectu subduplae longitudinis soci oculari . quam duplae. III. Telescopium , quod habeat objectivum plano-conum xum magis amplificat objectum illo, quod habeat objectivum utrinque convexum a Nam longitudo soci objectivi plano-conv xi dupla est longitudinis soci obieetivi utrinque convexi ; ergo major in primo casa, respectu longitudinis soci ocularis, quam in
IV. Quo maior fuerit longitudo soci obiectivi, & quo minor illa soci ocularis , eo majus apparebit obieetum . Hinc tamen inserre non licet applicari posse oeulare soci quantumvis parvi obiectivo soci quantumvis ingentis. Nam pauci radii ex objecto pupillam tunc ingrederentur, adeoque defecta claritatis confusa esset ejusdem viso . Adde qualitatem vitri, quod potest esse magis vel minus diaphanum, & industriam artificis, quae magis vel minus persecte elaborare potuit hujusmodi vitra . Objectivum a tem minus diaphanum , aut minus persecte configuratum postulat oculare amplioris foci. Quale igitur aptetur magis objectivo datae figurae, & foci .experiendo potius invenitur, quam determinatis
regulis, quas nihilominus apud Nolfium Io aliqui proponunt . si Id. ibid. q. 3s3. A seq.
412쪽
De Telescopio Asronomico. si . In Elescopium Astronomicum est tubus duobus vitris ex x utraque parte convexis instructus, obiectivo soci longioris, & oculari, quod vulgo lens audit, foci brevioris . I scelia dicuntur hujusmodi vitra , quando sphaericitatem habent ex utra. que parte aequalem, aliter scatena audiunt. Horum inter se di-ilantia ea debet esse, ut soci utriusque incidant in eumdem l cum intermedium. Ioseph Campani scribens anno 1664 dixit, IJ Telescopia ex pluribus lentibus convexis inventa , aut saltem fabricaia Iulo a Francisco Fontana , ct ab Antonio M. Schirtio . Smithius ao consentiens in auctorem Schirtaeum , qui aliter de Rheita solet appellari, determinat etiam tempus hujus novi inventi ad annum circiter ao post illud Galilaei. Sed Monlucta observat a)hoc ipso tempore, anno scilicet 163oeditam suisse Rosam in avi a Scheinero, in qua apertissime docetur hujus constructio & usus, praemisso hoc exordio, o Subjungo rem a multis quintam ct δε-
deratam, sed a nemine ante me quod sciam inventam .. Interea tamen
Cartesius in Dioptrica , quae primo Gallice prodiit ann. I 637 non loquitur nisi de Telescopio Galilaei. Ex quibus concluditur opus Scheineri lectum non suisse a Cartesio, eidemque & Scheinero ignotam fuisse Dioptricam Kepleri ann. 16 II editam , adeoque stati m a vulgato Galilari telescopio, in qua non solum fit mentio de Telescopio astronomico , sed ejusdem theoria explicatur, quae tamen tamdiu iacuit ab ipsemet suo auctore neglecta, quia ad alia,
ut Montucla advertit, intentus ad illium usum non incubuit. 492. Hoc telescopio remota apparent tamquam proxima, sed inversa, quod quidem Astronomis observantibus corpora caelestia , quae rotunda a nobis semper videntur, non creat incommO-dum , de quo solliciti sint. Quando hoc utimur ad observandas Solis maculas vel diametrum , opus est superimponere oculari vitrum utrinque planum, fumo accensae candelae obductum, quod
413쪽
teste Selva i) satius est, quam adhibere telescopium, cujus tam objectivum , quam oculare sint ex vitris coloratis, quod appellatur Helioscopium, quia ut ait Hevelius apud Wolfium ab raro habentur vitra colorata aequaliter pellucida. Qui vitro tenuiter fumigato aliud viride superimponst, album conspiciet solem , quod reserentibus Trevolitanis 3) Barros Astronomus Lusitanus primus advertit. Viridi omisso ruber apparet. Via radiorum lucis resilientium a quolibet puncto objecti vivsbilis, & tendentium per hujusmodi telescopium usque ad laniadum oeuli positi in soco oculatis, repraesentatur passim in librisphylicorum.opportunis figuris, in quibus videre est radios ex exutremis objecti incidere in lentem ocularem permutato naturali eorumdem sita, ita ut caput locum pedum, &-pedes illusti capiatis obtineant. Atque quoniam sub hac nova directione recepti ab oculo. intra ipsum per suos humores novam mutationem situs obtinent, fit ut imagineri oblecti in fundo oculi exprimant rectam rina habita nascitur in anima idea objecti inversi propter consuetudinem ex dictis supra q. aas. ) contractam percipiendi objecta inverso modo ab illo , quo ejus emgies' in fundo oculi formatur . 93. Campus telescopii astronomici Ionge amplior est Galilaeano, quia oculus per ipsum excipit radios convergentes utpote refractos ab oculari convexo . Ut talis obtineatur campus, qui totum, quod volumus obieelum repraesenteti, requiritur ut oculare
exhibeat luci superficiem talis magnitudinis, quae possit integram ejus obiecti imaginem recipere, dum in se incidit jam formata per obiectivurru ad distantiam sui soci Modus, quo haec ocularis magnitudo determinatur , videri potest explicatus a Boschovi-chio Q, qui hac occasionae advertit nihil conserre ad amplitudinem campi meque magnitudinem neque figuram objectivi ex eadem ratione έi qua ex dictis q. a 8.) pupillae dilatatio non innuit in apparentem objectorum magnitudinem , quia scilicet cum omisnes radiit, qui ab obectis reflexi in objectivum intidunt, coeant in ejus lacum , ibidem etiam totam eiusdem imaginem exprimant
414쪽
necesse est. Quare objectivi amplitudo confert quidem multum ad claritatem , nihil vero ad integritatem imaginis. Apparentia objecti per hoe quoque telescopium visi est ad illam, quae habetur per oculum nudum, ut longitudo foci Objectivi ad longitudinem soci ocularis, quemadmodum demonstrant molfius 1J, & Bostovici, ab . Fac itaque obiectivum habeat secum ad distantiam viginti pollicum a se ipso, & oculare ad distantiam unius pollicis . erit objectum visum per hoc telescopium vigesies maius, quam visum sine ipso. Propter hujusmodi augmentum apparentiae objecti pro distantia loci objectivi , factum est, ut incubuerint diligenter artifices in hujusmodi vitrorum constructione s in qua Iosephus Campanius, & Eustachius
Divinius celebres erant Romae circa finem saeculi decimi septimi. Campanii artifieiis usus est senior Cassinus in novis suis ea testibus detectionibus, illumque Acta Academiae Physico-Mathematicae Romanae an. I 686, descripta a Carolo de Neapoli ejusdem pro- secretario sa) reserunt confecisse objectiva, quorum secus erat ad distantiam ducentorum etiam palmorum . Hinc tamen in serrinequit adhiberi posse pro obiectivo soci longissimi oculare, quod opportunum invenitur pro Objectivo foci longe minoris; Habenda enim est ratio ad eam Ocularis aperturam, quae recipiat non ita parvam objecti partem ex soco objectivi, in quo ejus imago formatur. Cum sutem ut hoc obtineamus, dirigamur ab hac proportione , ut est distantia objectivi a suo foco ad diametrum imaginis, quam observare volumus , in ipso foco repraesentatae, ita est eadem distantia simul cum illa ocularis a suo foco ad quaesitam ocularis aperturam, iam exclusa est nimia ejusdem sphaericitas. Quae autem haec, & consequenter longitudo soci ocularis debeat esse pro data illa obiectivi determinant, qui de his agunt, ut Hugenius, cujus in hac re tabulam a se constructam affert
etiam molnus so etsi contractam. 494. Persectio major addita nostra hac aetate fuit huic tele- seopio, & ceteris omnibus dioptricis, postquam observatum est fabricari posse quamdam speciem vitri, in qua lux magis restin-
415쪽
gitur, quam in alia vulgo cognita. Notum enim est ex opticis Newtoni quemvis radium lucis per vitrum opportuno modo co figuratum transeuntem dissolvi in plures radios, quorum aliqui magis , aliqui minus a recto itinere deflectunt, & proprios sibi colores, cum separati sunt, praeseserunt. Hine fit ut radii sietransmissi ab objectivo, non coeant omnes in unum idemque punctum . Si igitur simul compositis vitris diversae vis refractivae fieri possent objectiva & ocularia , quae hanc radiorum dissipati nem impedirent, multo major distinctio accederet , & major etiam claritas propter maiorem aperturam , quae tribui posset o jectivis. Hoe profecto effectum est a sapientissimo Creatore in nostrorum oculorum constructione, per quos radii lueis transeuntes in unum tandem secum conveniunt post plures refractiones, quas patiantur per diversos eorumdem humores. Qua observa. tione Euterus excitatus incubuit in perquirendam Brmam , inquam conQrmari deberent objectiva, quae in unum punctum radios tandem omnes congregarent. Atque rem eredens se assequutum, eam commentario inserto in Academia Berotinensi an . I
diligenter explicavit, quod oecasionem dedit pluribus aliorum disquisitionibus, quas rigenas refert in additionibus ab Opticam
Smithii i , & in quibus sunt illae etiam Clatrautii, & Dollon- dii senioris, qui tandem anno i s s teste Delalandio sa) invenit
propositum ex parte saltem obtineri componendo objectiva ex duobus diversae speciei vitris , quorum alterum Angli vocanteroruettis , coloris subviridis, alterum vero singlas, quod ea
didi ilimum est. Primum cum eamdem praeseserat vim refringe di lucem , ac vitrum commune, ejusdem est cum illo naturae .
In secundo maior est haec vis, & se habet ad primam ut 3 ad a,& alia proinde est ejus species. Hujus compositionem Angli nomdum communicaruiit, sed Ernesus Zether apud eumdem Pegenatem ca) invenit Vitrum ex plumbo, & silice in certa ratione laniplis habere eosdem effectus, ac sis gras ι4ss. Inventa hac nova vitti specie Doliondius obsectivum eomposuit, tribuens vitro quidem magis refringenti figuram ex
una parte concavam , relicta altera, quae externa erit, Plana; vitro
416쪽
autem minus refringenti seu communi figuram 'utrinque eonve- Tam , atque ita utrumque conjunxit, ut radii maxime inter se differentes in refractione, violaceus & ruber, in eumdem secum
convenirent . Musschenbroelcias i) subjicit oculis per figuram huiusmodi objestivum . Praeter vitrum sint, aliud inventum est, quod dicunt 'as , cujus vis refractiva est ad illam vitri communis ut 3 ad 4. Hujusmodi composita objectiva vocantur achromatica graeco nomine, hoc est sine coloribus, quia in his radii lucis non patiuntur, sicut in vulgaribus eam restactionem, quae seorsim ponat eorumdem colorata elementa . Equidem vidi duo telescopia cum hujusmodi obiectivis, in quibus augmentum ci ritatis erat fatis sensibile , sed colorum separatio aliqua adhuc apparebat : Bostovichius autem testatur λὶ nullum adhue se vidisse ne ex iis quidem ab ipso Dollondio elaboratis , cui achromatici
nomen jure conveniret, quoties magnus esset campus, & magna objecti amplificatio : idemque universim fatetur citatus Nuς schenbroehius . Residua haec imperfectio sine dubio oritur exoculari, quae separet necesse est colores, nisi & ipsa ex vitris diversae species componatur; Hoc enim non solum theoria, sed experientia jam evicit, eodem Bostovichio narrante ca) se &alios obtinuisse per ocularia rite composita ex diversis vitris, obiectorum imagines prorsus achromaticas, telescopiis magni campi& inerementi. Quanti nihilominus aestimanda sit Doliondiana inventio . sacile intelligit, qui noverit tantam esse imperfectionem vulgaris telescopii, quae a radiorum diversa refractione oritur, ut Had eam, quam fieri potest minuendam , quando observantur obiecta clariori luce fulgentia, secus enim est de paulo obscurioribus, soli radii qui eirea objectiviZmedium incidant , per mi tantur transire, caeteri vero intercipiantur analis opaeis, qui dia-phragmata audiunt, ex quibus praeter illum, qui omnibus tel etcopiis dioptricis excepto Gali ano apponitur in foco objectivi, ut limata quodammodo evadat tota objectorum imago , unus st tim ipsi obiectivo applicatur, ea praeditus latitudine , quam Hugenius quidem apud Nolfium certis regulis definit pro diversa
417쪽
telescopii longitudine: Wolfius autem si author est, ut pro hae determinatione experientiam consulamus, docens modum, quo haec expedite instituatur . Contra. vero in Doliondianis amplior re linquitur aditus luci, ita ut Delalandius ab meminerit de uno ex his, cui, cum socus esset ad distantiam pedum 3 - , impune artifex permisit aperturam Pollicum DF.
ARTICULUS V. . De Telescopis terrestri.' 96. y I ' Elescopium terrestre est tubus habens obiectivum , &IL . alias duas lentes praeter illam, quam habet telescopium Astronomieum , sive habens Objectivum & tria ocularia; sic enim vulgo appellantur omnes illius lentes , prout distinguuntur ab objectivo . Monlucta ca) arbitratur Schiripetam esse ejus auctorem e Sinithius ) Campanium et communitor Roma creditur locus, equo primum prodiit haec inventio . Binae lentes quaecumque collocantur in ea inter se distantia , quam seci ipsarum simul sumpti determinant, ut dictum est in Ast onomico . Exactiorem modum determinandi hane lentium inter se distantiam credit Eschia nardus se invenisse, & apud ipsum s) legi potest . Per hunc,ocularium numerum, dummodo ossa nes sint aequalis foci, amplificatio quidem objecti eadem apparet oeulo in soco ultimae ocularis collocato, ac illa quae habetuς Per telescopium astronomicum, ut
jecti est juxta situm , quem realitος habet, quod quam opportu num sit contemplantibus objecta. terrestria , intelligi potest ab incommodo , quod nobis crearetur, siti inverso n do. videremus homines, aedes, arbores, aliaque . . Facile autem percipitur, cur per quatuor hujusmodi vitra appareant objecta juxta proprium
sibi situ si obsec tenvis cum . Opilisimo. Nolin pux in Trans
418쪽
ctionibus 1 P quo scuti telescopium ex duobus vitris convexis: repraesentR Objectum ivversum : ita aliud telescopium ex aliis duobus vliris convexis Huod, dirigeretur in objectum jam inversum, illud erectum repraesentaret: Sed uniendo duo ista tele- seopia fit telescopium ex quatuor vitris convexis : ergo hoc debet repraesentare objectam erectum. Qui viam radiorum per hujusmodi telescopium, nspiciat ini siguris , quas hic pariter exhibent passim Auctores , oculis ipsis percipiet omnes imaginum mutationes, quae tandem rectam Objectorum visionem producant..
4 sq. Eustachius Divini, quemadmodum ipsemet explicat a)singulas tres lentes oculares, componebat ex duabus lentibus plano convexis, quae simul unitae ex parte conVexa, & inclusae circulo digneo sepraesentisant uruum ex utraque. Parte Planum . Atque
inter alias eommoditates hujus constructionis illam praedicat, quod non habeatur hoc modo consueta in aliis colorum separatio. Alii apud Boseo vlehium 3), primam & secundam lentem ad augem
dum campum telescopii componunt ex duabus ex utraque parte convexis, altera, quae respicit Obiectivum, minus acuta, & altera magis a Hinc totum systema ocularium codistat ex quinque lentibus. Laurentius Selva loco lentis ocularis ex utraque parte convexae suadet ) adhibere duas lentes plano-convexas simul unitas ex sui parte plana , utpote quae minus tollant claritatis ex hoe telescopio . Idem considerans telescopia astronomica non subjacere detrimento luminis . nascenti ex refractione per tot lentes, quot habet telescopium terrestre , eam methodum exequutus est,
quam alii ut Wolfius s) jam olim monuerant, applicandi te lescopia astronomica etiam ad intuenda terrestria sine ulla incommodo inversionis obiectorum , Rem apposito speculo plano re flexionis ex metallo, non longe a seco ocularis sub angulo iam, recto ad axem telescopii, seliciter persecit , ex quo tamen fit, ut reliquum tubi sit in aliam directionem , ita ut oculus a latere intueri debeat objectum , quod nescio quam incommode accidat ad illud saltem prompte inveniendum. Objecta hac via non reprae-
419쪽
sentantur quidem eversa : attamen quae in illis sinistrorsum sunt: apparent dextrorsum & viceversa . Telelcopium hoc species quaedam est Polemoscopii, quod a Wolfio definitur, c I) tubus recum vus ad 'ectanda objecta oculo non in directum jacente i ueus, cujus
constructio apud eumdem a , vel apud Pluchem 3 videri potest . Illud Ioannes Hevelius excogitavit anno I 637, & appellaVit polemoscopium , quia in bello credidit utile esses adi detegenda ex tuto loco intra arcem , vel castra , quae hostes per diem moliuntur. 98. ' Cum objectum tam in hoc , tum in astronomico telescopio majus appareat pro ratione majoris distantiae Bel objectivi, adeoque longitudinis ipsius instrumenti, haec comparatur per multiplices tubos ex chartacea materia compactos, quorum unus in
tra alterum ingreditur, & cum opus est singuli extra singat duducuntur. Nodum , quo illi componuntur, accurate proponii
Wolfius ) . Verum quando per hujusmodi tubos habetur longitudo, quae excedit palmos quindecim , aut paulo amplius, Telescopium vi gravitatis curvitatem quamdam acquirit, quae inutile illud reddit, quia tollit rectitudinem necessariam ad occursum radiorum objectivi in lentos. Huic incommodo, longitudine nondum plus nimio aucta, aliqui occurrebant tubos conficiendo ex subtilibus tabellis, quas in figuram hexagonam , vel octogonam ad faciliorem constructionem simul uniebam . At pro majori longitudine centum , & amplius palmorum non solum opus est alia methodo ad conservandam tubi rectitudinem , sed etiam machi- .na aliqua, qua facile tractari possint. Qua in re multi multa excogitarunt & scripserunt. Acta Academiae Romanae supra q. 48s Jeitata describucit constructionem tubi longi centum palinos, &machinam pro illius usu ex inventione Celebrini Tudertini. Philippus Bonanni s) aliam describit machinam excogitatam ab AEgidio de Gottignies Matheseos Professore in Collegio Romano, de qua meminit etiam Franciscus Blanchinius co), & de illa inventa & adhibita ab Iosepho Campanio Aliam ex Cherubinio
explicat Wolfius ), qui de aliis meminit expositis ab Hevelio,
420쪽
& Campanio 1 , & illam describit inventam ab Hugenio, quae
contenta est exiguo tubo includente obiectivum, es alio inci dente oculare, & filo serico, quod utrianque tabum conjungit productum per spatium quod vis, quod inter illos intercedat. At quis de his jam curat ρ postquam observatum est Telascopia terrestria longiora viginti pedibus repraesentare objecta perpetuo su 1ultantia propter continuum motum aeris, qui tunc visibilis reviditur : & multo magis postquam inventa sunt telescopia Gregoriana. De his interea hactenus commemoratis videri potest Io. Gabriel Doppelmayer, qui anno I a I edidit Norimbergae continuationem operia Nicolai Bionis, ubi agit de fabrica, & usu instrumentoruin, quae usque ad sua tempora saerant excogitata, &ad usum perducta. De Telescopio Gregoriano, Neaeroniano, ct aliis. ss. Elescopium Gregorianum est tubus ex aurichalco com- A pactas, Ilui postquam per maximam sui partem conservavit ae Falem diametrum , tandem restringitur in tubum satis angustam o Apertus est tubus amplior, habetque in fundo , ubi adhaeret tubus angustior, speculum , vel potius anulum concavum ex metallo artesecto optime perpolito , in quo radii lucis ex o lecto , in quod hoc telescopium dirigitur , reflectuntur . Radios sic reflexos excipit aliud speculum reflexionis diametri paulo amplioris ea apertura, quae est in speculo reflexionis. Sustinetur se- eundum hoc speculum apta virga, quae tubo ita unitur, ut illud proximius, & remotius fiat ab apertura tubi, prout opus est ad distinctiorem visionem. Ex eo iterum reflectuntur radii in se dum tubi, & per ipsius foramen instructum vitro plano-convexo, vel ut placet Selvae a) ex utraque parte convexo, tandem ad Oculum perveniunt, & objectῆm repraesentant amplificatum quam
scio. Gregorianum dicitur, quia Iacobus Gregori natus Alberdenti in Seotia ejusdem ideam dedit in sua Optica promota, quam
anno 1663 edidit, etsi ex causis, de quibus meminit Montu E e e cla, ca Seiri Cannocch. pM. I. u a.