장음표시 사용
431쪽
Aliud Io. Franciscus Grindelius ab Ach ex sex vitris plan convexis, cujus constructionem docuit Ioannes Zalin IJ, sed experientia inutilem invenit Philippus Bonanni, vel saltem non praeserendum ca) illi, quod tribus vitris ex utraque parte convexis constet, cujus etiam ratio est, quod nimium lucis in transitu per tot vitta dissipatur , & proinde objectum obscure conspicitur. s1s. Microscopia igitur omnium maxime usitata, & opportuna sunt, quae constant tribus vitris utrinque convexis, uno scialieet objectivo, & duobus ocularibus. In qua autem ratione praestet, ut sint inter se singulorum diametri, videri potest apud
olfium, & illos, quos ipse 3) citat . Illud universim dici potest objectivum in microscopio contra ae opus est in telescopio , debere esse longe minoris soci, ae sunt lentes oculares: & his immutatis illud potest satis variari, & poni unum foci minor altero, quemadmodum reipsa usitatum est . Obiectivum soci majoris utpote campum majorem exhibens adhibetur ad videndum integrum obiectum unico intuitu, ut ipsius idea totalis animo concipiatur . Aliud soci mediocris, quod minorem quidem campum habet, sed magis auget objectum , utile est ad observandam distinctius aliquam ejusdem partem grandiorem . Tertium soci aia huc minoris, quod magis adhuc augebit obiectum adhibetur ad perscrutandas ejusdem minores partes, quae unice per illam oculo subjiciuntur. Magnius apud Trevolitanos ) inventor, & esk-ctor celebris instrumentorum statuit, summam esse vim compositi microscopii, quae centies septuagies quinquies augeat diametrum obiecti, nee verum esse , quod multi ceteroqui credunt, intendi hanc vim posse, ut augeat etiam quadringenties. Ad completam hujus instrumenti utilitatem , opus est, ut possit applicari , objectis tum diaphanis tum opacis. Cogitandum igitur est de modo , quo utraque illuminentur. Quo ego usus sum sie dispositum erat ad hos etiam fines . In theca cubica , cujus una superficies ex iis, quae perpendiculares sunt ad Horigontem, extrahi potest , in- elusum est speculum planum , super cardines horigonialiter in late-xibus positos mabile, ut ad quamcumque inclinationem collocari
gahn .- oculus artificialis. Bon. Musae. Hass. XI. q. 3.
4 Wolf. Diopt. q. a. & seq. possit.
432쪽
possit . In hoc speculo lumen Solis vel lucernae incidens reflectitvit in lentem in superiori thecae superficie collocatam , quae hos r dios unit in objectum diaphanum , quod supra mobile planum vitreum horigonialiter collocatur. Objecto sic illuminato applic tur microscopium verticaliter superincumbens, & facile sistens ad quamcumque altitudinem ope metallici fusi, cui, per anulos connectitur . Quando objeetum sit opaeum , & vel de nocte adhibeatur , vel indigeat maiori illuminatione, quam illa, quae habetur de die, face accensa colliguntur radii per lentem aliam, quae apto modo ligata intra metallicum circulum adhaeret brachio sim, liter metallico, quod contrahi, & produci, & ope nodi flecti , &inclinari potest, quantum opus est, ut secus radiorum incidat in
objectum illuminandum . .UM J- . . .
si σύ Microscopiu constructionis similis, & primo adspectu persectioris , & expeditioris cum sex lenticulis objectivis diversi
gradus describit, & designat Thomas Need ham 1 : aliud simile
memini me legisse expositum a Io. M. de Turre sa), & a Pl che 3 , qui etiam viam , quam tenent radii ex objecto per lentes ad oculum procedentes, oculis subjicit. Aliud pariter simile
a Ioanne Marshal descriptum, & delineatum legi, & videri potest apud Trevolitanos ), & Wolfium s), in quo tamen minor apparet utendi facilitas . Videri etiam potest illud, quod Philippus Bonanni S) excogitavit, descripsit, delineavit, & maxime
utile ad silas observationes expertus est. Citatur etiam Carolus Antonius Tortonus Sacerdos Picenus, anno I 68s descriptionem novi microscopii protulisse , de qua mentionem faciunt etiam Acta Lipsae ad eumdem annum . si . Nicroscopium Solare restat ex dioptrieis aliquatenus declarandum . Constat rubo, in quo sunt duae lentes convexae, quarum una habet secum ad aliquam notabilem distantiam, ut octo pollicum, altera vero ad modicam . Extra hunc tabum debet esse speculum planum reflexionis, mobile circa suos cardines, ut
433쪽
lux solis in eo reflexa opportune projiciatur ia magnam lentem. Tam speculum quam haec lans collocatur in apta apertura facta in fenestra optime ceteroquin clausa ad excludendam omnem aliam Iucem a cubiculo praeter illam , quae per tubum transmitti potest . Lux collecta per lentem projicitur in objectum diaphanum , quod eidem objicitur, antequam tota in focum conveniat, ne ibi nimio calore alteretur . Objectum vehementer illuminatum projicit radios suos in alteram lentem, quam lentem micros pii vocat
Messehenbroekius I , e regione ipsius positam, ex qua post celerrimum ipserum concursum in proximo soco, prodit imago o lecti distincta , & mirifice amplificata in objicem planum, vel quod melius est concavum , qui albus sit, & ad debitam distantiam co locatum . Objecti sic depicti diameter se habet ad veram, ut di, stantia picturae a lente ad distantiam veri objecti a lente . Quare si ea pictura distet a lente pedes 6, & obiectum a lente lineam I, diameter picta erit ad veram ut a : I, adeoque superficies picta
si 8. Α microscopio Solari vix distat Laterna vulgo Magica appellata , & a Sturmio a) , qui de ea copiose egit, Megalographica , cujus inventionem Nolletus 3b, Montacta ) , Nas- schenbroatus s) cum aliis jure tribuunt Athanasio Kircherio ;Nam in secunda editione Artis mag1M Lucis o Umbra unam descripsit 6)tamquam a se excogitatam. Atque quoniam judicio boni practici dixit se relinquere aliam ejusdem constructionena , dico optimam esse & usitatam , quam citatus Muschen oekius exhibet , quae habet duas lentes , ante quas propius lumini ponuntur objecta diaphana. Κircherus quidem narrat se de illa cogitasse, postquam advertit lumen lucernae substitui posse soli ad habendas objectorum imagines valde amplificatas, ubi per lentem trans. mi1Iae in oppositum planum opportune proiiciantur. Quare etsi microscopii solaris inventio prior sit quam laternae, seu ut Κim cherius dicit, lacernae magicae, nihilominus si loquamur de ho
i) Mus. Introd. ad phil. β. tque 3. Mon. Histor. Math. Par. 4.
434쪽
rum instrumentorum usu pervulgato res contrario modo se habet: in quo sensu verum est, quod passim Authores, ut Wolfius 1); S Nolletus a) insinuant, alterum ex altera Originem habuisse. Atque cum primus Lie rhunius e regia Scientiarum Berolinen Academia in ejus constructionem studiose incumbens, notam & celebrem effecerit, propterea tamquam inventor microin scopii solaris communiter celebratur, quod deinde reserente Seuva ab illustravit in Anglia Ayscoughius an. 17s 3 , & anno i sequenti persecit mathin1iuS . . as 1 s. Quod pertinet ad Microscopium Catadioptricum , quod scilicet componitur ex specillo reflexionis & oculari, hoc habetur ex inventione Nevitoni citati a Nolfio ) , qui etiam illud describit. Selva aliud vel excogitavit, vel primus perfecit s), quod ipse praefert omni dioptrico, quod aliud non est, quam telescopium Gregorianum, mutatis tamen ocularibus, & paucis aliis actis additionibus circa parvum ejusdena objectivum . Idem Sel-va 6J descriptionem prostri alterius microscopii, quod appellat univeriale, propterea quod addendo vel auserendo aliquas partes ab ejus machina , fit modo microscopium simplex , modo compositum dioptricum , vel catadioptricum . Αys coughius, & deinde athliasius protulerunt etiam ipsi microscopium, quod appellant universale, sed nescio in quo sensu .
De novis ideis acquisitis per Troscopia .s ao. Elescopiis comperta est falsitas illius dogmatis Peripa-I. tetici, quod ut verbis utar S. Thomae , 7) corpora calesia , quia non habent materiam contrarietatisubjectam , incorraptibi lia sunt, quod credebant opportunum , quin immo necessarium esse ad rationem causae physicae universalis omnium , quae in hac terra in rebus materialibus contingunt , quam ipsis convenire satis male vel priesumebant . vel propugnabant, ut alibi 8) pla
435쪽
num seci. Haec enim instrumenta detexerunt in multis varias sicis . cessive alterationes, & causas alterationum, ut copiose exponit
Christophorus Sehei nerus in sua MD Ursina, cujus editio propter hoc ipsum , quod dogmati illi opponeretur . vix tandem post plures annos permissa fuit. Concluditur autem ex hujusmodi o servationibus, haec corpora similem huic nostrae telluri habere structuram . Itaque diversae maculae, quae in Luna nudo oculo apparent, extra controversiam post Galilaeum est ex alibi si) dictis aliquas esse ingentes valles, & alias maria fortasse , & lacus, &insulas, quemadmodum Anaxagoras, Democritus , aliique Veterum , iam statuerant vel coniecerant, ut ostendit Eduardus Corsinius ab . Horum singulis ab Astronomis, qui iis utuntur maxi me in observationibus Eclipsium , impossita sunt sua nomina, quae Langraenus desumpsit a nominibus dignitatum aut virtutum aut . hominum quovis modo illustrium: Hevelius ab appellationibus geographicis: Ricciosius tandem , non Grimaldus, ut dicit Mon tucla 3 , ab Astronomis magis notis, & creditis diversorum influxuum speciebus mutuatus est, ex rationibus, quas ipsemet adducit . Ricciolii nomenclatura vulgo iam recepta est , eamqae nuper Maximilianus Heli sin retulit, ordinatim disponens nominatam Ricciolii, quam Hevelit, unum e regione alterius , dc alia addens de suo ad majorem typi Lunaris distinetionem. sa I. Ex maculis Lunaribus cognita est ipsus revolutio circa suum axim intra integrum mensem periodicum , ita ut si in Luna
essemus, haberemus noctem continuis diebus I , & totidem frueremur continuo Solis adspectu ; Hoc enim concludimus e X eo , quod eamdem semper partem Lunae iisdem signis notatam e terra adspicimus . Quod non accideret, si vel tantillum discrepa- -- re ni inter se menstrua periodus, & eius circa suum axim revolutio . Accidit quidem , quod tum circa polos, supra quos Luna convertitur , tum circa ipsius disci latera conspiciamus eius partem aliquam , quae prius invisibilis erat. & ex opposita iisdem . parte aliquid proportionale ipsius Lunae, prius visibile a nostro ad- aspecta
436쪽
spectu evanescat. Sed hoc non impedit, quominus integra Luna circa axem revolutio habeat eamdem periodum cum illa, quam habet circa tellurem . Primum autem ex his phaenomenis nascitur ex eo, quod axis Lunae , qui semper parallelismum servat, non sit perpendicularis plano suae orbitae, sed aliquantulum huic inclinatus a Quare necesse est, ut observator supra tellurem positus modo unum , modo alterum Ex ejus polis videat: Atque in hoc situs est ille , quem Astronomi vocant motum Lunae vibratorium. Alterum autem phaenomenon, quod Libratio Lunae audit, alias
causas habet, de quibus videri potest de la Lande ci) .saa. Per telescopia pariter detectus est error tot tantorumque veterum Astronomorum Eudoxi, Aristotelis, Hipparchi , Ptolemaei, Ac omnium, qui hos sequuti fuerunt, circa situm Veneris& Mercurii, quem compertum iam est eum esse, ut ambo circa Solem non circa terram moveantur. Quare eas respectu terrae patiuntur phases, quales habet Luna, & quae invenere facile sunt per telescopium conspicuae propter ejus a Sole convenientem distantiani, ita ut modo sint in coniunctione cum Sole, adeoque invisibiles, modo falcati, & modo toto orbe fulgenteS, cum Ορο positionem habent cum Sole a quemadmodum postulare hanc eorumdem collocationem demonsirant nunc passim Astronomi, ut Gravesande ca), & praen unciaverat iam Copernicus sore, ut aliquando clarissime cognosceretur : quam praedictionem Galilaeus primus implevit circa Venerem , enuncians & describens observa
tiones de his a se habitas Florentiae per epistolam Gulielmo de Medicis datam 1 Ianuarii 161 1, & insertam in Dioptrica Kepleri, dcan Optica Smithii s) , qui etiam meminit de phasibus Mercurii
primo observatis a Martino Hortensio . De phasibus Veneris qui Gque facile eertior redditur, qui telescopiam in eam dirigat. Non solum autem phases in Venere hoc instrumento deprehensae sunt, sed etiam inaequalitates in ipsius superficie, quibus ut habetur etiam in Actis Lipsiae ad annum I as sua nomina , sicut in Luna factuiniam fuerat, imposuit Franciscus Blanchinius. Hae tamen serius in ipsa , quam in ceteris planetis detectae fuerunt propter dissicutitates , quas Astronomi in earum observatione ostendunt, enume-
437쪽
ratas a Melchiore a Briga in epistola, quam ad eumdem Blanchinium dedit, qui eam edidit ad calcem sui operis, De Hesperi 9 Phosphori novis phoomenis, in quo omnes suas observationes circae Venerem, ejusque discum Romae habitas ope telescopii Icio palmorum a Campanio elaborati exposuit, & teste Wolfio i ceteris
accuratius delineavit. sa3. Eadem Venus sicuti etiam Μercurius, cum in sua cum Sole conjunctione humanis obtutibus se olim penitus subducerent, id jain amplius nequeunt obtinere , quippe observantur jam per telescopium in ipso Sole: Et primus quidem Gagendus Mercurium in Sole a se Parisiis visum anno 163i die Novembris nuntiavit, cujus tamen egressum e disco Solis tantummodo notavit, quia deinceptus a praejudicio majoris molis, quam reserente Smithio a) in eo sibi imaginatus fuerat, credidit maculam nascentem in Sole , ipsius primam apparentiam. Keplerus qui ad hanc observationem determinata hac die ineundam astronomos excitaverat, non potuit eam peragere, vita functus duobus ante illam diebus. Alias deinceps observationes hujus transitus habentur in historia Academiae Scientiarum Duliam elii. De illo, qui contigit tertio idus No-Vemb. ano I 736 , extat dissertatio Rogerii Bostovicti anno insequenti edita et de alio an. I 4o observato a Nintropio in nova Anglia cum laude meminit Delisius 3), qui per nubes non potuit eumdem videre in Siberia, quo ad hunc finem Petropolim relinquens se contulerat: de illo anni I s 3 observationem habitam in Collegio Ludovici Magni reserunt Trevolitani ) . Omnes, qui
deinceps evenient, etsi non admodum frequentes , praedixit Halle. ius usque ab anno I 6 9 I per theoriam de hac re a se vulgatam . Ut autem utilius hae observationes perficiantur , meminitIe oportet de inventione supra q. 4 a. relata rubri coloris in sole viso per solum vitram sumigatum , & candidi si addatur viride. Nam
minor apparet diameter solis candidi, quam rubri, propterea quod, cum ruber est, cingitur anulo quodam colorato, qui corona aberrationis audit, & refractionis communium vitrorum effectus est, qui impeditur per vitrum viride: rursus major apparet diameter
438쪽
Mercurii in sole candido, quam in rubro, propterea quod sole rubro lucida ornatur corona , quae relate ad illam solis parva aberrationis corona dicitur , & est effectus cujusdam lucis Solaris sparsae supra ejusdem peripheriam, quae ipsius proinde apparentem diastum imminuit, & quae invisibilis redditur, cum Mercurius est in Sole candido . Ex quibus sequitur ipsius immersiones, & emersiones uno modo observatas differre tempore ab observatis alio modo : neque hane differentiam e1Ie tenuem docebit Delissius in opusculo de hac re edito, cujus compendium dant Trevolitani i). Quod pertinet ad similem Veneris immersionem in Solem meris curiali longe infrequentiorem, Hieremias Horroccius , qui desiderium sui Ianuario anni hin i Astronomis reliquit vehementissimum , propter immaturam mortem anno aetatis za, primus illam vidit die a 4 Nobembr. I 63 9 juxta Vetus calendarium , & observationem exposuit tractatu Venus in Sole visa , quem Hevelius edidit anno I 66 I, nec ulli deinde licuit eamdem videre , nisi I 6 Maii anno I 6I : ex qua observatione, quod Hallelus in Transac. philos ann. I 'I 6 dixit, posse parallaxim Solis, unde pendet cognitio distantiae, quam habet a Terra, fere accurate demonstrari, eventus non confirmavit , non tamen praeter eXpectationem . Nam Caillius in suo ad Astronomos monito inserto in m numentis Trevolitanis ad Ianuarium ann. I s 1 assertionem Halleii iam elevaverat. Iterum veneris transitus sub Sole contigit
anno 176 9 die 3 Iunii, de quo inter alias habemus observationem Maximiliani Heli peractam Wardoheusii sub auspiciis Regis Daniae, quam ipse idem edidit Halaiae anno 1 o, & iterum Ephemerides astronomicae ann. I7 I ad Meridianum Uindobonensem definitae protulerunt.
sa . Eodem instrumento discus quidem Iovis deprehensus est fasciis quibusdam lucidioribus, & inter se parallelis praecinctus. Αc Fortunatus a Brixia ca) primo has detectas dicit a Francisco Fontana, cui ex parte consentit etiam Smithius a), qui in huius gloriae societatem admittit duos alios Neapolitanos Zupum, &Bartholum . Sed Cassino Seniori debemus potiores observationes G g g a circa
439쪽
. circa numerum, amplitudinem , & variationem hujusmodi fata rum , aliasque inconstantis apparentiae maetulas disci Iovialis , de quibus accurate disseruit Maraldus in Commentariis Academiae Parisiensis ad annum. I I 4. Discus vero Marpis diitinetus videtur insigni fascia , eaque obscura . & satis lata, & in ejus medio collocata, quae umbo Martis audit, & de ea loquitur Hugenius si de aliis etiam ejusdem maculis distinctas observationes retulit. Mais raldus ad anuum I ao Commentariorum Acad. Paris, Idem praeterea sa) paulum gibbosis apparet insor con9uuctionem, is oppositionem cum Solo, ut inquit Gravesande, & melius describunt Whia
nus a) , & Smithius demonstrantes, hanc phasim esse necessariam consequentiam ejus orbitae, quae illam telluris includit.
sas. Discus tandem ipsius Solis suis & ipse maculis insectuet ςst , quas quisque iotueri potest aliquo ex multis modis, quos re- eenset Card. Ptolepiaeus s , quorum omnium facillimus est per imaginem Solis a teleicopio projectam in candidam chartam intra obscuram cubiculum . Primus, qui has viderit, fuit iuxta mol-fium O Ioannes Fabricius, qui luas de his observationes habitas sub initium anni 161 1 edidit circa medium ejusdem anni Nitis
. iuxta Sotuelium se ), Card. Ptolemaeum to , & Destandesium apud Trevolitanos 1 i) , Christophorus Scheiner qui primo eas
observavit Martio ann. I 6 II , non ex ulsi rumore praemio , sed Solis
explorandisassio ductus, ut ipsemet testatur in praefatione ad Lectorem suis operis Rosa Ursina Bracciani editi anno 163ci, idemque totius rei narrationem statim perscripsit Marco Velsero Senatori Augustino , qui eam sub titulo Apelles pos tabulam typis evulgavit . Atque cum deinde Galilaeus ipsum Scheinerum accusasset in
libro ii Saniatore de furto gloriae sibi debitae hujus detectionis, multis ille hujusmodi a se crimen repulit argumentis, in quibus
440쪽
hoe etiam habetur, 1) suas literas sub Apellis nomine editas fuisse anno Isa I , easque ad manus Galilaei pervenisse quatuor mensibus, antequam quicquam de hac re ipse scripsisset. Tandem Smistius, quasi abhac controversia praescindens, hoc solum Galilaeo
perhonorificum dicit, quod a ipse detexeris qu1cquid nunc scimusis natura. θ proprietatibus macularum Solis a Nam qua deinceps alii addidemst. nihil aliud sunt, nisi exactiorem determinationem is Duaxis Solis , Uusique circa ipsum periodi. sa6. Ioannes Iarde credidit hujusmodi maculas esse stellas quasdam Solem inter & Terram se interponentes, quas sidera Bor-bonia dixit. Idem credidit Malapertius , cui tamen placuit appellare Austriaca , & Philippo IV. dedicare . . De hac opinione meminit etiam Derhamus 3 , & cum his citantur idem opinati e1se Galtruchius, Causinus , & Rheita . Sed certum jam est hanc opinionem esse falsam a Nam observatae fuerunt in medio disci aliquando nasti, aliquando evanescere, & modo densiores,
modo rariores fieri, & nunc unam, nunc aliam figuram induere , & plerumque paucos dies durare , raro plures menses , ut Omnium accuratissime Hevelius explicat in sua Selenographia, & ex
ipso Io. Zalin . Qui fidem habeat historicis citatis a Kircherio s), qui narrant Solem quandoque per satis longum tempus visum subpallidum, & minus calefacientem, poterunt cum eodem,& Ortando σ) repetere phaenomeni explicationem etiam e X congerie multarum hujusmodi macularum . Ex quibus concluditur illas esse exhalationes, quae supra Solis globum elevantur, quas aliqui conjiciunt ne ascendere quidem ultra eius superficiem , sed eidem innatare , uti faciunt scorian in clibano metalli liquefacti.
Sane Rogerius Bostovici, plane persuadet, ito proximas sise Soli , ut A minus inhaereant ejus superficiei, nihil quod quirim sensupereipi possit, ab ea disent Muthenbroekicis vero, qui per L-mestre illas observavit, distinguit duplicem earum statum , alterum initii, alterum suis: ac in primo quidem vult esse fluitan-