장음표시 사용
441쪽
tes massas, Igneum Solis oceanum perreptantes, quae paulatim in latum fumum vertuntur, & citius lentiusque consumantur,
atque tunc dicit, i) procul dubio multo altiores esse Solis superscie .sa 7. Quoniam quae in limbo occidentali disci Solaris primo erant, post dies Ia consequuntur orientalem limbum , & deinde post dies circiter quindecim iterum in limbo occidentali apparent, mutantes interea cum sunt in medio disci figuram . quam habebant prope limbos, hinc deprehensa est Solis circa suum axim ab occasu in ortum conversio, de qua Io. Fabricium iam esse loquutum testatur Wolfius a , & synodicam quidem compleri spatio dierum a ' cum triente vel semisse, periodicam vero diebus circiter as dicit in Transae. philosoph. 3) Halleius, celebris moderator speculae Greenvichianae , Uraniae in Anglia domicilii, mortuus an. I 742, & brevi Monluctas declarat Q. Ex iisdem etiam
observationibus compertum est axem , supra quem Sol revolvitur non congruere cum Eclipticae plano, sed huic inclinari per angulum graduum circiter 8 3 ex una parte , & consequenter s7 ex autera , ut constat ex plurium observationibus, quas reseri Dei
sa 8. Ex similibus signis in Marte Iove & Venere per haec instrumenta cognitis detecta est similis singulorum revolutio supra suum axim ab Io. Dominico Cassino primum , ut volunt Eschinardus 6), & Bostovici, ), quam circa Jovem confirmarunt o servationes Ηookii locis a Derhamo notatis 8θ, Hugenii, & Ρi- cardii, qui detexit formatum esse in figuram sphaer Oidis latae, quae
dici potest consequentia quaedam celeris ipsius rotationis, quae elevat partes ad AEquatorem positas. Idem Cassinus cum esset Bononiae Prosessor Astronomiae observavit illam Veneris anno 1666,& sequenti, quae tamen post annos etiam amplius quam ΣΟ, nondum vulgo credita fuit, cum Eschinardus in sua Astronomia in edita i) Mussch. Introd. ad philos.
442쪽
pER TELESCO PIA. 423 edita anno 168s dicat I aliquos suspicatos esse de motu vertigi
nis etiam in Venere. sas. Ex analogia concludimus similiter revolvi Saturnum &Nercurium , etsi nondum habuerimus modum id de illis cognoscendi , qui non exhibent partes in suo disco illuminatas diver modo, Saturnus quidem propter illuminationis debilitatem: Mercurius vero propter nimiam Soli propinquitatem; Nos enim illum e terra intuentes numquam videmus distare a Sole supra gradus circiter 28, quae est, ut aiunt Astronomi, ipsius elongatio maxima . Whistonus ca) cognitam Planetarum supra suum axim revolutionem vult accedere ad illam temporis quantitatem , quae
sequitur in subjecta tabula Solis
a 7743Blanehinius contra periodum horarum 23 pro vertigine Veneris intercessit, contendens eam non perfici nisi spatio dierum a , &horarum circiter 8 , cujus authoritate molfius commotus dixit, 3) merentur observationes Blanchinii repeti ab aliis . Sed Io. Jac
bus Cassini jam ostendit omnino retinendam esse Patris sui in hac re determinationem , detegens apud Smithium ) paralogismuin Blanchinii . Quae nune oculis subjicitur vertigo Solis & Planetarum, admissa jam fuit a Platonicis: ss) Plato, inquit Plotinus,
Meribus non solum sphaericum motum una cum universo tribuit, sed unia cuique etiam motum circa proprium centrum concedit ; cui Corsi
nius 6) adjungit illud Attici Platonici, quod extat apud Euse
bium ), Praeter communem motum, quo suis in orbibus illigata βῶra mowntur tam fixa , quam errantis , suum quibusque Plato ac proprium 1 Esch. Curs plays Astronom.
cap. s. ca) Whi. Astron. princip. pari. S. Prop. g. coroll.
443쪽
prium alterum adjungit, qui fit cum illorum corporum natura refuncti mus ; Globosa enim cum sint, iura volubili quodam , ct in orbem incitato motu singula movσntur , in quo palam fit, qua id ratione
s 3 o. Iisdem instrumentis compertum est Iovem circumdari quatuor Lunis, quae ipsius satellites nuncupantur. & semper in eadem recta linea versantur, aut parum ab ea aberrant , magis fortasse deinceps aberraturae juxta observationem Maraldi, qui inclinationem orbitae tertii satellitis perpetuo augeri suadet in Actis Academiae Scientiarum Parisiens. anno I . Omnes autem aliquando ad eamdem partem Iovis se tenent, aliquando utrinque distributae conspiciuntur, ut Galilaeus exponit cl) in accurata narratione suarum de his .observationum, quas incoepisse se dicit a die septima Ianuarii annj I Io. Quare cum Simon Marius arroget sibi primatum hujus detectionis, ut ipse titulus libri mndus yovialis anno I 6os detectus a se editi anno I6I indicat, & Tre- voltiani quidem reserant ca) hos satellites ab eo Ulmae demonstratos s Decembris anni I6os : Wolfius vero dicat ab Marium tres illorum vidisse circa finem Novembris anni 16os, omnes autem Ianuario & Februario anni r6 Io, restat, quod Galilaeas primus fuerit, qui publici iuris fecerit suas tum observationes tum cogitationes circa eosdem , quos ut Principum Mediceoram familiae blandiretur, appellavit Stellas Mediceas: & singulis deinde nomen imposuit Perieskius reserente Gassendo ), extimo quidem Catharinae, alteri qui pone sequitur Mariae, quae am- . bae fuerunt ex Medicea familia Reginae Galliarum, tertio Cosmi majoris, & intimo tandem Cosmi minoris: Marius vero distantiorem fatellitem appellavit Saturnum Iovialem, ab hoc secundum Iovem Jovialem, tertium venerem Iovialem , & quartam Mercurium Jovialem : Io. tandem Dominicus Cassinus, caput Cassinianae familiae, quae tres jam insignes Astronomos successive protulit , in Italia natus anno Isias Perinaldi in Comitatu Niciensi , & Parisiis mortuus anno I7Ia, qui cum post Mna venturam Cavalerium constitutus esset Matheseos prosessor in Academia Bononiensi an-
444쪽
nos natus as, horum motus diligeutissime observavit, ut testantur eiusdem Tabula Mediceorum Satellitum Romae editae anno I666,& iterum Parisiis correctiores anno I 603 , eosdem nominavit Palladem , Iunonem , Themidem , & Cererem. Unde faetus est hic versiculus:
Pullas yum Gemissique Ceres tibi Puppiter adsane, Ex quibus Pallas proximior est Iovi, quem sequuntur caeteri eo ordine , quem habent in Versu . Praecipue commemorandae erant hae Cassini tabulae , quia cum repertae essoni a Picardo Caelo consormes supra ipsam A uctori expectationem, tam celebrem illium reddiderunt, ut Ludovicus Magnus eumdein ad sexennium primo impetraverit a Clemente IX, & a Senatu Bononiensi pro suo Observatorio Parisiensi, euius parens fuit, & primus moderator ab anno IS I , quo illudecepit inhabitare , quin amplius Parisiis nisi ad tempus discederet, jure civitatis a Rege donatus, & annuis redditibus cumulatus. sai. Ex ultimis observationibus Smithius 1 periodum singulorum, & distantiam a centro Jovis desumptam ab ejusdem semidiametro, determinavit, ut sequitur. Satell. Tempus period. d. h. M
Breve tempus concessam periodo Satellitis omnium intimi in eausa est, ut eclipses patiatur frequentissimas, quarum observationes vidit jam Galilaeus magno posse esse emolumento ad inveniem saccuratius locorum longitudines ad persectionem Geographiae &Hydrographiae . Cum enim commune sit apud Astronomos temporis diurni numerationem incipere ab appulsu Solis ad meridi num , sub quo sunt, si ex his duo sub diversis meridianis positi designent accurate tempus, quo observarunt principium aut finemeelipsis determinati satellitis , statim planum faciunt, quantum alterius locus sit altero orientalior, & quot proinde gradus inter se
445쪽
distent. Aliquas hae via locorum corremon re institutas protulit Lavalius in monumentis Trevolitanis IJ , & ad eas promovendasPoundius apud Smithium ab diligenter incubuit in perficiendas tabulas motus hujus intimi satellitis post Cassinum , qui primus pro singulis protulit, & Halleium, qui easdem expolivit, quin dubitandum sit ab his fuisse reparatam earum jacturam , quae an. 1647 una cum morte Vincentii Re inerti discipuli Galilaei, qui eah ex suis , & magistri observationibus cons ti plurium annorum la- . bore institutis digesserat, & ad typos jam paratas habebat, peni
Illud commemoratione dignum in his Satellitibus etiam est . quod observati sint non semel a Cassino , & Maraldo apud olfium 3) mutare magnitudinem, quam plerumque . lene prae ferre in eadem ab Iove, Sole, & Terra distantia. Ita illorum quartus visus est aliquando maximus, qui ut plurimum munimus apparet: & tertius aliquando aut aequalis aut minor caeteris apparuit, qui alias videtur maximus. Hinc aliqui colligunt eos circumcingi sua atmosphaera, in qua nubes aliquando concrescunt: alii apud Smithium cc conjiciunt ipsos revolvi supra suu in axim, & habere ingenitas sibi maculas, cujusmodi sunt in disco
Lunari, quae dum telluri obverse sunt, minuunt eorumdem cla-
s sa. Praeterea telescopio Christianus Hugenicis, celebris etiam in hujusmodi instrumentorum constructione primus detexit anu- tum Saturni, quem quisque jam videre potest per telescopium rite constructum decem aut paulo amplius pedum, qui tamen pro di- versa sui positione respectu terrae non semper sub forma anuli Observatur . Atque Hugenius quidem anno primum 16ss juxta Μonluctam s conspexit Saturnum quasi duabus ansis satis anguis sis instructum , quae deinde ampliores evaserunt, ita ut inter linsas potuerit fixas conlpicere . Alio tempore ansas in duo recta brachia vidit commutatas, quorum pars propior ejusdem corpori latior erat, & obscurior reliquis partibus et & aliquo etiam tempore haec quoque visa sunt evanuisse, & Saturnus apparuit rotandus, sed
446쪽
sed distinctus in ineuio disci linea paulo obscuriore . Rationes hujusmodi diversarum phasium continentur in diverso situ , quem respectu terrae obtinet hic anulus, Saturno suam orbitam destriabente . Astronomi, qui minus perfectis usi fuerant telescopiis, ut Hevelius 1), Robervallius, Hodierna, & illi, quibus Ioseph Campanius ab opposuit observationem per sua telescopia a se, & aliis
multis institutam consormem , narrarunt nobis Saturnum pati diversas alias admirabiles phases, quarum omnium causas fasti sunt sibi esse ignotas, quin abstinerent a diversis excogitandis: sed Hugenii meliora instrumenta demonstrarunt multas ex illis esse rejiciendas inter ludibria nata ex instrumentorum impersectione, &phaenomena , quae vera sunt, carere Omni mysterio , quippe compertum est, & confirmatum ex aliorum successive Astronomorum diligentissimis observationibus omnes hujusmodi phases esse diversas apparentias, quas nobis exhibeat necesse est Saturnus cinctus anulo tenui plano , & ad Eclipticam inclinato , quemadmo-- dum iam antea Hugenius ex sua theoria 3J, seu systemate Saturni edito anno 16 ss praedixerat . Quod autem hie anulus originem habuerit ex cauda Cometae alicusus accedentis Saturno co
iecit Maupertuisius O, sed satis improbabiliter ex rationibus, quas affert ortandus s) . illud certum est spatium interpositum inter globum, & anulum esse vel aequale vel majus ipsa anuli latitudine , & maximam ejusdem diametrum esse ad illam globi ut qad a juxta Poundii observationes , qui illam Hugenii, ut O ad 4- emendavit. ss 3. Idem Hugenius detexit etiam anno I 6ss per telescopia Pedum Ia , & 3a quartam ex Saturni Satellitibus, qui periodum suam spatio dieram circiter I 6 absolvit. Alios quatuor, quinque enim cogniti sunt Saturni Satellites, Cassinus detexit ex observatorio Parisiensi regnante Ludovico XIV. per telescopia Iosephi Campanii diversie magnitudinis diversis temporibus, & sidera Lodoicea in honorem Regis appellavit. ordo iuxta molfium 6 horum in-Η h h a Ven-
447쪽
ventionis hic est. Quintum seu omnium remotissimum, qui habet periodum dierum circiter octoginta vidit anno I 6 I per telescopium pedum I , qaam epocham dat etiam Smithius si , &nemo negat illum a Cassino detectum in Gallia, quo non pervenit ante an. 166s . Quare plane erravit Daniel Barioli, qui in libro Ria creaetione dei Savio ex editione anni I66o, quam prae manibus habeo, meminit a de .duobus Saturni Satellitibus usque ad illud tempus cognitis. Tertium , qui periodum suam conficit intra quatuor dies cum dimidio. & paulo amplius vidit anno I 6 a per telescopium pedum 3s. Hinc Malebranchius in libro de Iugustionanriratis, quem vulgavit post annum 16 g tribuit Saturno a) Satellites tres. Primum tandem, cujus periodus est paulo minor duobus diebus, & secundum , cujus est periodus quasi dierum trium, deprehendit anno 1684, primo quidem per Telescopia pedum Icio, & Ias e deinde vero etiam per telescopia Campanii pedum 47, & 34 , atque per telescopia Borellii pedum o, & o :& tandem per telescopia Artouquellii pedum Isue , & 8o . Ceterum aliqui ex his Satellitibus non ita facile inveniuntur a quibus. vis observatoribus, etiam in Astronomicis rebus exercitatis . Der- hamus de se profitetur numquam potuisse nisi de tribus habere certitudinem ex rationibus, quas ibidem adducit. Accuratius periodum & distantiam singulorum a centro Saturni in semidiametris anuli offert Smithius in subjecta tabula Satell. Tempus period.
8. 7o is79. 7. 48. o las. 3s ls s 4. Alii Planetarum satellites praeter iam dictos noti non sunt.
Exclamatum quidem est non semel, & anno praesertim I 76 I repertum esse satellitem circa Venerem : sed silentium deinde factum est . Fortasse t*m parum lucia reflectit, ut praeter determinatam pom
448쪽
positionem, oculos etiam requirat fatis acutos, & Astronomum satis expertum, & de Caeli spatiis satis instructum. Major fuit clamor excitatus anno I64a a Schyrtaeo, qui praeter quatuor jam notos Iovis satellites, dixit se observasse alios quinque, quos stellas Urbano-octavianas, quia sub Urbano VΙΙΙ Summo Pontifice, vel Ferdinando. tertianas, quia sub Ferdinando III Imperatoret, vel Agrippinas, quia Coloniae Agrippinae primo a se visas, credidit posse appellari. At Gagendus peculiari commentario illum et te demonstravit I . Quare hallucinatus est Carlencas a , ut jam monuerunt TreVOltiani 3) , qui Gassendo id tribuit, quod ipse ex prosesso impugnavit. Sunt qui etiam Galaxiam seu Viam Lacteam velint consistere in lumine multarum stellarum, quas ibi detegunt his instrumentis, quae fuit olim Democriti optinio apud Plutarchum , qui plures, in quas veteres in hac quae stione abierunt, commemoravit. Idem dicendum esse de duabus nubeculis, quae polum Amarticum versus conspiciu retur, author est Gravesande s) . Whistonus autem confidenter de via Lactea dicit , ε) Nunc nihil noitur aut apertius esse potes , nihil esse aliud viam lacteam, quam scuarum minutissimarum congeriem, quarum singuia oculis patuerunt telescopis adjutis planil e 2 idemque ante ipsum dixit Daniel Barioli o . At hujusmodi in hac re evidentiam aperte negavit Derhamus, qui observans galaxiae lucem esse albicantem , & accedentem ad eam , quae solet nobis apparere ex recte xione , putavit c8 verius dici oriri ex rectexione lucis multorum Planetarum ad diversas fixas pertinentium, quae ibidem colliditur. s3s. Non est tandem reticenda per Telescopium habita cognitio de continua vicissitudine in magnitudine apparenti diam
tri planetarum, ex qua compertum est eos modo accedere , mindo recedere a terra. Cum enim dia tri apparentes sint in ratione inversae dictantiarum ab observatore, necesse est , ut Planeta ,
449쪽
cujus diameter aucta apparet, sit minus distans a nobis, ac quando minor observabatur. Hoc modo concluditur errasse Veteres , qui Martem circum terram circulariter moveri crediderunt, &contra statuitur circa Solem moveri: ex quo fit, ut modo major appareat, cum scilicet terra mediat inter ipsum oc Solem, modo
Vero longe minor, cum Sol mediat inter ipsum & tertiun . Simi liter quoniam in solstitio hyemali diameter Solis videtur sub angulo omnium maximo 32'. 47 et in solstitio vero aestivo minor observatur plusquam uno minuto primo , cum sit 312 4o , jure imsertur Solem propiorem esse terrae per hyemem, quam per aestatem . Neque hanc conclusionem debilitati major Solis calor per aestatem , quam per hyemem ῖ Hoc enim ex duplici causa prove nil a Altera est, quod aestivo tempore magis perpendiculariter imcidant in atmosphaeram radii Solis propter majorem ipsius altitudianem supra horizontem, quam tempore hyemali a Facile enim patet datam supersisem pluribus percuti radiis, si, normalis sit radiis incidentibus, quam si extra hunc situm illos excipiat. Altera est longior mora quotidiana Solis supra horizontem pro aucta ejusdem supra illum altitudine, ex quo magnum fit continuo augmentum caloris, quod per brevitatem noctium nequit eva,
De novis ideis acquistis per micro cspia .
s 36. a 4 Ieroscopiis debentur innumerae ignotorum prius anLIVI mantium ac corporum cognitiones , & aut novae aut clariores ideae de eorum structura & alii ,, quae:in ipsis naturaliteraecidunt. In his est continua circulatio sanguinis & lymphae per proprios singulis hisce liquoribus ductus, quemadmodum nitidissime conspicitur per microscopium in ranis 4r Ranam equidem vi-Ventem crucis in morem alligavi supra tabulam perforatam ad recipiendum microscopium , postquam incisione facta in ejus latere eduxeram partem aliquam mesenterii. Ab ea hoc modo collocata particulam ejusdem visceris per uncinos, aciculas incurvatas , apte suspendi e regione microscopii, eique illuminatae per lucernam ante ipsam positam applicato convenienter micro scopio,
Vidi torrentes aquarum in ductibus lymphaticis, & sanguinis in
450쪽
PER ΜICROS COPIA. 43x venis per unam partem , &'arteriis per oppositam a videbam enim decurrere globulosum sanguinem in aliquibus canalibus in contrariam partem illi, per quam in aliis fluebat . Hac via quasi oc lis subjicitur , quod jam notum est circulationem sanguinis sic pro cedere . A vi cordis exprimitur' ille ex suo ventriculo sinistro inaortam , sive arteriam magnam , & urgetur continuo usque ad ublimas totius corporis Partes, a quibus per venas, quarum conne xio cum arteriis dicitur anastomosis, & quarum finis est in truncum venae cavaes delabitur in dexterum cordis ventriculum : ex hoc per arteriam pulmonalem tendit in pulmones, & ex his tandem per venam pulmonalem iterum in ventriculum sinistrum defertur . Quod tanta celeritate fit, ut subductis rationibus modo ,
quem alibi si exposui, Borellius censuerit libras aso sanguinis
singulis horis a corde hominis eructari. Absit tamen ab hac acquisita cognitione conclusio, quam olim non pauci deduxerunt, quod postit hac Via vitiatus vel morbo vel senio sanguis commutari in alium sincerum & vividum, emisso primo per unam partem. dum per aliam alter transfunditur. Quod cum aliqui ausi fuissent tentare etiam rescissa hominum arteria , intercesserunt Magistratus narrante Senaco a , qui rem tanti periculi omnino Ve-' tuerunt. Resent igitur haec commenta seu cogitationes inter POetarum fabulas, in quibus solum placet legere 3)sricto Medea recludit Euse senis jugulum , veteramque exire cruorem . , repoς succis , quos postquam combibit Aeson
Aut ore acceptos aut vulnere , barba comaque Caniti: posita nigrum rapuere colorem ..
s 37- Singulas cognitiones , quae his instrumentis debentur longum esset enumerare is Musschen broekius ex primis, qui observationes microscopicas descripserint , credit esse Franciscum Stelluti Fabrianensem , qui aliquas de apibus edidit anno I Sas,& per errorem Stellati appellatur a Philippo Iacobo Saclis a Lewenheimb s) . Hic consuli potest, qui compendium eorum,