De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

461쪽

η a DE CONSTRUCTIONE

librio altitudinem habebit Mercurius suspensus in barometro . De iisse , ut refert idem Delalandius, intra spatium quinque. annorum invenit variationem hanc non superare Parisitis pollices duos cum duabus lineis a Semel enim intra hoc tempus vidit barometrum d pressem ad altitudinem pollicum 26 , lin. 6 cum sex decimis lineae : & semel elevatum ad illam pollicum 28 lin. 8 cum quatuordecimis s s. vas in quo stagnat Mercurius habeat eam amplitudia

Nem , quae non exiguam quantitatem Mercurii contineat. Quoniam autem cum ascendit barometrum, multum etiam de stagnanti Mercurio absorbet: & contra illo multum descendente , multum etiam foras eructat, ideo opus est, ut visibilis linea ducta sit intra hoc recipiens , quam constanter contingat Mercarius , & ex qua incipiat mensura altitudinis observandae, ad quam Mercurius suspenditur . Haec linea expeditius etiam obtinetur per fiatum , quod quoties libeat facile tenditur ex oppositis labris reeipientis ita pleni, ut consta nter Μercurium stagnantem radat, adeoque hunc prout opus est modo augendo modo minuendo. Hae ratione videntur satis evitari impersectiones illae, propter quas de

Luc apud eumdem Landium 13 nollet adhiberi hujusmodi recipientia in barometris, eisque tubum recurvum, qualem habent quae vulgo veneunt, praescribit praeferendum, cui opinioni, qui adhaereant, observent oportet, quae circa latitudinem , & altitudinem brachii minoris molfius a) docet esse attendenda. Tandem cum soleat e nunciari quantitas altitudinis, in qua sit Mercurius per pollices Parisienses, opus est exacta mensura pedis P risiensis . Haec deportata in tabulam , cui verticaliter adhaereat tubus, dividatur circa ultimos pollices saltem in quaternas quaiaque lineas, quibus sui numeri apponantur, & in promptu semper sit scala geometrica mobilis , passim a Geometris , ut a Woiaso 3) explicata , quae decimas lineae partes exhibeat, ut facile eruatur distincta altitudo pro quovis tempore per pollices, lineas,& linearum decimas .sso Quamvis variationes,etiam minimae in altitudine hac ratione fiant fatis sensibiles observatori, nihilominus tum has tum

462쪽

BAROMETRI TORRICELLIANI. 443

eaeteras omnes multo sensibiliores reddit alter tubus primo additus iuxta modum, quem Hugenius docuit in Diario Sapientum ad annum is a ci) , & reserunt Wolfius a , Desagulierius 3), Encyelopaedia ) , & magis ac magis persecerunt Hoorius, & La-hirius apud Musschenbroeliaum s) . Ille se se habet. Loeo unius tubi syphonem adhibe, cujus brachium latius desinat superne intubum ad buc ampliorem . Hoc continere debet Mercurium . Αlterum vero brachium, postquam tres vel quatuor digitos unifo mi cum primo brachio amplitudine processerat, coarctetur in tuisbum satis gracilem ad altitudinem etiam majorem altero, qua non debet esse minor triginta trium vel quatuor pollicum Parisien- sum . Tubus gracilior continere debet liquorem aliquem color tum, idemque relinqui debet apertus, alter vero hermetice clauia sus sit oportet. ' Per tubum apertum graciliorem, quem artifex terminare

posset in figuram insundibuli, quod deinde completo opere tollatur , primo quidem immittatur Mercurius, ita ut oceu pet totum tubum sibi destinatum , quod obtinebitur hunc inclinando ad horizontem, ita ut altitudo ejus perpendicularis sit minor pollicum a . Immissa hoc modo ea quantitate Mercurii, quae satis est ad solitam in vulgari baro metro suspensionem , cujus mensura incipere de more debet ab ea altitudine, quae fit serme ad libellam cum illa , in quam desinit pars amplior alterius brachii, i funditur liquor coloratus usque ad certam altitudinem . Hic una cum columna aerea , quae per orificium tubi angustioris ingrediens in eum bit fluido , aequilibrium faciet cum columna Mercurii. ssi. Ex constructione ipsa deducitur, quod si in tubo adhue circa verticem ampliori, quam in toto inferiori decursu Mercurius vel minimum quid & oculis insensibile elevetur , vel deprimatur, elevatio vel depresso liquoris necessario consequens in tuisbo graciliori erit satis sensibilis, quoniam dum Mercurius vix ibneam occupat in amplo Vase , multas necesse est liquor occupet in satis angusto tubo . Quandoquidem autem liquor continetur intabo aperto , li hic talis sit, qui evaporare soleat, illo sensim eva. Kkk a ne-

463쪽

nescente , non habebitur accurata cognitio altitudinis auctae vel imminutae in Mercurio nisi adhibita quadam aequatione . Haec modo, de quo iam dico, obtineri potest. Notum habeatur in qua ratione sit incrementum vel decrementum liquoris in tubo angusto hujus Hugeniani barometri ad incrementum Mercurii in altero barometro, quod constet unico tubo, pro singulis lineis, aut certis linearum partibus, quibus subjacet haec altitudinis variatio. Iam si in Hugeniano aliquando liquor coloratus non respondeat notae altitudini, quam deberet habere sub certa barometri vulgaxis altitudine, concludendum est evaporasse quicquid ab illa deficit, illudque computetur necesIe est tamquam si adesset. Wolfius ad effugiendam hanc comparationis molestiam consulit 1 adhibere oleum Tartari per deliquium. Alii utuntur aqua communi cum parte sexta aquae regiae permixta, ne frigore in glaeiem concrescat, cui superimponunt guttam olei ex amygdalis dulcibus; oleum

enim non eVaporat.

ssa. Ante Hugenium cogitatum fuit de simili baro metro a Ipse enim citato loco unum describit, quod supra se habet ad perpendiculum cylindrum cum gracili tubo hermetice clauso, quem apertum , & alterius lateri modo dicto applicatum voluit, ut caveret quaedam vitia , de quibus alterum reprehendit, quod aliqui vocant barometrum Cartesianum . Extitit tamen deinde P lenus , qui eiusdem patrocinium suscepit a), videns obiectos defectus tolli posse alia via, quam exposuit. At alterum nuper Viatium inemendabile deprehendit Asclepius 3 in vapore elastico , qui ab omni humore in baro metris incluso extollitur supra par tem vacuam, eamque ita occupat, ut Mercurium humiliorem cogat esse, ac deberet, & quidem modo magis modo minus pro diversa caloris intensione . Nihil dicam de aliis excogitatis modis ad augendam variationum vel minimarum apparentiam, quoniam

inutiles inventi sunt, ex causis, quas post Desagulierium e ponit Musschenbroexius so,

On . s. arta Iso

num. 28.

464쪽

BAROMETRI TORRICELLIANI .

QUAE in hac re sunt praecipua commemorabo. I. In

tubo majoris amplitudinis ad majorem altitudinem suspenditur Mercurius, quam in tubo minoris amplitudinis. Res est in comperto , & noviter confirmata ab observationibus Card. De Luynes in Commentariis Acad. Parisiens a ni 1 6 8 . Diarium Literatorum Pisanum id reserens ejusdem causam dicit esse 1 sine dubio majorem auritum, quem Mercurius p ritur in Iuperficiσbus relativo minoribus . At quoniam in aliis fluidis potius oppositum contingit, excluse est haec causa , & illa restat, quae communius affertur de Μercurio, qui sistit in tubis eapillarubus infra libellam alterius, in quo aliquantaliam immergantur, scilicet major attractio, quam habet Mercurius cum Mercurio, quam cum vitro, quae clare se prodit in violento mota , quo globuli Mercurii, qui resilientes, dum ipse infunditur in cyathum vutreum , eidem solent adhaerere, trahuntur ab infuso Mercurio, dum iisdem fit proximus . Extitit quidem Plantadius, qui in Academ. Parisien. an. I 33 affirmavit in barometris cujusvis ampliatudinis ad aequalem altitudinem componi Mercurium supra montes, qui altiores sunt centum hexapedis . At Academici Bononienses de hoc experimento disserentes a) reserunt barometra in aequalis latitudinis inclusa in machina Boyleana ostendisse, pro singulis aeris exantiationibus multo celerius deprimi Mercurium inlatioribus ac in angustioribus, atque hinc iactum fuisse , ut altitudo in singulis aequalis appareret, sed ad brevissimum tempus; Nam simul ut aer in. excipulo quiescebat, pristina altitudinum varietas

redibat. Quare concludunt: an putemus tale aliquid Piantadio accidisse Θ Eumque eum baromerra in montes deferret, extraneos morus d

disse bisaroro , quibus altituines aequarentur . Extitit & Cassinus , qui in Acad. pariter Parisien. an. 1 4o narrat se vidisse Mercurium componi in tubis variae amplitudinis ad eamdem altitudinem quoties eadem ratione impleti fuerant. Sed eidem responsum jam est m

465쪽

446 . DE PHAENOMENIS ET Usu

est, id potuisse contingere ex difformi vi attractiva in diversis vitris diversae fabricae observata jam ab Holmanno apud Mus schen-broe Lium i) , & a Balbo apud citatos Academicos Bononienses.ss4. II. Mercurius in hoc barometro non retinet eamdem semper altitudinem, ut ipsius auctor Torricellius primus juxta eumdem Muschenbroehium ca) observavit, atque altior apparet sudo tempore, pluvio vero depressior . Hoc certum profecto est, ct confirmatum, & affrmatum eommuniter. Quare crediderim Sturmium 3), dum seripsit contrario modo phaenomenon sibi contigisse, passum fuisse perturbationem, idearum . Porro obse vatur tempus sudum haberi, quando barometrum non est infra pollices as . Laurentius Gobari apud Trevolitanos ) amrmat ascendere Mercurium etiam quando ingruit nix vel grando. Sed hoc eadem ratione eveniet, ac cum aliquando ascendit caelo pluvio, scilicet quia atmosphaera disponitur ad serenitatem ; Nam quae in montibus est nix, in subjectis aequoribus erit pluvia, &quae alicubi est grando, in vicinia erit similiter pluvia . Quoniam tempus serenum aut pluvium per multos constam ter dies saepe contingit, constans pariter observatur altitudo Μereurii his tempestatibus respondens . Wolfius ex suis observationubus post illas aliorum statuit differentiam cs) inter maximam, &minimam altitudinem esse duorum circiter pollicum Parisiensium . Sed hoc verum est de baro metris constitutis procul ab AEquatore,& a Polis , quod confirmat observatio Delisi ii supra q. s 8- ) re.

lata e circa autem aequatorem ea ne pervenit quidem ad lineas tres,& alicubi ne ad unam quidem integram , ut docent observatio nes allatae a Μusschenbroehio G) r in regionibus vero Meralio ribus transcendit etiam tres pollices reserentibus Desagulierio sq) ,& Encyclopedia 8 . Altitudo quae est inter summam, & infimam jure audit media, eaque in superficie maris, ad quam ex dictis sas.) necesse est hujusmodi observationes reserre, passim ab Authoribus ponitur pollices a8 , fortasse quia fractionem ne

466쪽

gligunt, ut Asclepius arbitratur a , qui ex suis observationi bus, quas exponit, eam invenit lineas a supra pollices a8 : nee curant de illa, quae habetur circa AEquatorem a paucis observata ἔHanc enim reserente Musichenbroehio sa Godinas in insula S. Dominici reperit deficere a pollicibus a 3 per lineas tres, & Ulloa ac Bouguerius per semilinea in in Porto Belo , & alibi . Illud non est omittendum, quod eaedem fiere variationes altitudinis contingunt circa idem eiusdem diei tempus in locis per plures etiam meridi ni gradus inter se remotis . Academia Scientiarum Parisiensis ad

annum I 4o id testatur de illis initis Parisiis , & Perpiniani in distantia scilicet graduum 6 : & Asclepius de illis factis Romae

ac Patavii , quarum urbium distantia est graduum circiter 3'τ' - . sss. Ratio, quare caelo sereno major sit gravitas atmosphaerae, minor vero caelo pluvio non una est apud omnes. Alii hane repetunt ab elasticitate aeris, quam humidum debilitare, & si cima credunt intendere- Αlii a natura vaporum, quam constutuunt in particulis aqueis , quasi exiguis vesiculis, quae specifice leviores sint aere, & minus proinde graves reddant columnas aereas, quibus commiscentur Alii ad aeris rarefactionem , &Oppositam condensationem recurrunt. Alii videntur sibi videre aerem vi ventorum cumulatum , ubi majus est ipsius pondus , &contra diminutum , ubi levius est . Pluche ) conjicit hujusmodi effectus repetendos esse non tam ab aere externo , quam ab illo, qui reperitur in ip parte tubi vacua , sensim separatus a tota massa inclusi Mercurii, qui modo majorem modo minorem habeat elasticitatem pro majori vel minori copia ignei fluidi ubique penetrantis, quod alicubi immisceatur. Henricus Eeles s) credit ascensum Mercurii haberi, quia quotidiani vapores , qui ube tim excitantur a terra, & perseverant divisi is magna a terra diactantia, quo electricum fluidum eos deduxit , addunt pondus o lumnis aerIs, non secus ac aqua sale onusta gravior est dulci: descensum vero putat contingere, quando iidem vapores a quavis causa densati decidunt, & quasi liberum a suo pondere aerem

467쪽

relinquunt. Leibnitius jam olim hanc ipsam causam commentus est . Statuens enim corpus, quod intra fluidum suspensum haereat augere ipsius pondus, & hoc augmentum cessare, cum primum libere in ipso descendat, credidit majorem aeris gravitatem Pro

Venire a vaporum suspensione, minorem vero a lapsu eorumdem . Eadem cum aliis conjuncta placuit etiam Toaldo i . Sed cum principium sit verum, applicatio est importuna, tum quia barometri altitudo eadem plerumque est in ipsa pluvia licet densissima , ac erat antea, & post ipsam etiam sit: tum quia Pro ratione gravitatis Mercurii ad illam aquae, quando eodem tempore tantum pluviae evelleretur e nubibus, quantum requiritur ad altitudinem linearum I , quod nescio an umquam contingat, deprelsio in baro metro esset unius dumtaxat lineae. Ceterum quod

principium illud sit verum dubitari non potest . Nam finge in una bilancis parte pondus, quod aequilibrium faciat cum longo tubo alteri lanci imposito, quod sit solo fluido aereo plenum , sed habeat intra se pendentem e filo ope transversi bacilli plumbeum globum, nonne filo rescisso vel combusto statim necesse est cesset aequilibrium , donec decidat plumbum, cum amplius hoc in lancem non gravitet 8 Exemplum est ita manifestum, ut admirari quis possit, quonam modo Leibnitius existimaverit se aliquid sit sulare excogitasse, & alii solum post peracta experimenta ipsum , & quidem non sine admiratione crediderint. Extat in Academia Scientiarum Parisiensi ad annum I ii diffusa ejusdem expos, tio, quam ex integro descripsi Desagulierius a), & novis experimentis confirmavit post illa, quae Reamurius jusu ejusdem Academiae , 5 Ramaginius ad Leibnitii petitionem iam seregerant .

Alii tandem ignotam contendunt adhuc esse hanc causam , negantes ullam ex allatis, & ne omnes quidem simul sumptas satisfacere quaestioni. Illae inquiunt impedire possunt aequalem ubique atmosphaera pressionem eodem modo , ac procellae pertu bant illam aquarum maris. Sicuti igitur concipimus, in magna sed pari a superficie maris profunditate, aquae pressiones saeviente

tempestate solum aliquantulum, & ad breve tempus subsultim

468쪽

& in spatio ubi tempestas ingruit, plerumque fatis limitato , receis dere ab aequilibrio: ita pariter inaequalitates pressionis aeris, quae ad hujusmodi caussis proveniant, nunquam esse possunt ,.quales aharo metris indicantur: nec tam notabiles, ut linearum sex aut septem , quales frequenter apparent, cum Mercurius a media autitudine tendit ad summam vel infimam et nec tam constantes , ut per longum tempus eaedem diu noctuque conserventur: nec tam extensae, ut contemporaneae simi locis etiam inter se valde remotis.

ss6. Quanti sint ponderis hujusmodi rationes contra omnes hactenus allatas explicationes, iuvat ostendere in ea , quae frequentius adducitur desumpta a ventis , postquam eidem primas tribue

schenbroehius a). Sit primo ventus horizontalis . Hic in loco, ubi spirat, minuet vim centripetam seu gravitatem atmosphaerae, quatenus eidem imprimet vim quadam centrifugam. Quantitas hujus diminutionis eruitur ex his aliunde cognitis. I. vires centrifugae corporis se moventis in eodem circulo sunt ut quadrata velocitatum , a quibus nascuntur . Qui habeat prae oculis trigemmam sextam tertii elementi Euclidis facile per se eruet hujus demonstrationem, si observet tangentem repraesentare velocitatem horizontaliter impresIam , & partem secantis transeuntis per centrum interiectam circulum inter & tangentem repraesentare vim centrifugam . II. Diminutiones gravitatis, quae nascuntur e X Viribus centrifugis, sunt in eadem cum his ratione , utpote effectus necessarii a causis necessariis. III. Diminutio gravitatis corporis inaequatore positi propter vim centrifugam ortam ex velocitate motus diurni, qua scilicet intra horam conficit spatium graduum Is, est ex Ne*tono aliisque ad integram gravitatem, ut I ad as . His positis si fingamus ventum horizontalem, qui intra horam conficiat unum gradum cum dimidio, habemus diminutionem

gravitatis atmosphaerae , quae ex hac velocitate oritur, esse ad integram eiusdem gravitatem sere ut I ad 3o ooo; Nam velocitas a mosphaerae ex hoc vento est decies minor velocitate, quae est ex ex motu diurno : Igitur cum diminutiones gravitatis. sint, ut vires centrifugae, hoc est ut quadratata velocitatnm, diminutio gra-

469쪽

so DE PH ENOMENIS ΕΤ USU

vitatis ex motu diurno erit centies major ea , quae Oritur ex hoc vento : ergo cum prima esset totius gravitatis pars - , secunda

erit , quae parum differt a parte trietes millesima totius gravitatis . itaque a vento validissimo horizontali eruitur ea diminutio gravitatis, quae cogat Mercurium in barometro descendere per partem dumtaxat lineae circiter centesimam . Non est igitur ullus ventus causa descensus notabilis , qui frequens est in barometris . Nihil jam dieam de hypothesi venti.verticaliter comprimentis aut elevantis atmosphaeram pro explicanda maxima aut insima altitudine baro metria omissa enim disquisitione circa quantitatem hujus vis , permittam eam esse quantam quis yelit: at quivis vicissim fatebitur, quod evidens est , eam numquam diutius perseverare, sed per intervalla intendi & remitti. Igitur variationes barometri

diuturnae nequeunt a ventis Provenire .ss . Omnibus hujusmodi cautis exclusis restat ea , quam protulit Asclepius, de qua dicit, quod I Pi minus v ram arbitretur , falsam non ostendri. Ut haec innotescat, nosse oportet Auctorem certo comperisse, ut inferius planum erit, pressionem atmos pl)aerae nasci ex duplici fluido , altero quod vitrum non penetrat, di cujus pondus nobis manifestat baro metrum , altero quod vitrum penetrat, & de cujus vi illud solum certum fieri potest modo infra exponendo, eam valere plusquam centum Mercurii pollices. Hoc posito en causa phaenomeni . Erumpens e terra ad aliquam atmosiphaerae partem fluidum, vitrum penetrans excludit inde ait rum fluidum non penetrans vitrum : Igitur barometrum, quod huius pressionem unice manifestat, descendet. Rursus imminuta

alicubi primi penetrantis fluidi massa, alterum vitro impenetrabile in ejus locum juxta leges aequilibrii succedet: Igitur barometrum tunc ascendat oportet. Utrunque autem facile contingere

potest, tum quia omnia fluida habent maximam mobilitatem, tum quia non alia requiritur variatio fluidi vitro impenetrabilis, quod siuperat pressionem columnae Mercurii pollicum Ioci, nisi ea quae respondeat duobus aut tribus ad summum ejusdem Mer

ss8. Cum existentia hujus causis extra controversiam deinde ponenda sit, nunc de ejus lassicientia aliquid dico . Imprimis hac via

470쪽

via consultum est aequilibrio totius atmosphaerae, quod nequit falvis la turae legibus deficere nisi ad breve tempus . Etsi enim in fluido non penetrante Vitrum hoc aequilibrium, ad quod ipsum pariter tendit, deficiat et m ad longum tempus, quandoquidem

non raro notabile plurium linearum discrimen apparet per multos constanter dies inter altitudinem barometri circa aequatorem, &altitudinem in locis procul ab aequatore, attamen hujus causa statim occurrit in altero fluido vitrum penetrante, quod e terra erupit, & primi locum occupavit, ipsum vel detrudens in subterraneas regiones a se relictas, vel certe removens, eidemque resistens ne iterum pristinum locum recuperet, ita ut ejus resistentia, sicuti etiam totius circumfusae atmosphaerae nequeat vinci nisi per gradus insensibiles , prout reipsa observamus in lento baro metrorum ascensu vel descensu . Deinde quod maxima sit diffcrentia altitudinis circa polum, minima circa aequatorem , non habet dic ficultatem , cui non satisfaciat, qui dicat fontem primarium aeris penetrantis esse circa polum , ubi majores Observantur variationes,

ex quo loco in orbem usque ad aequatorem se diffundens subit necessariam suae vis diminutionem a Nam divisa sphaerica superficie

per aequales latitudinis gradus in totidem Zonas, quis non Videt ampliores successive esse , quae magis a polis recedentes ad aequatorem accedunt 8 adeoqae non polle fluidum , quod in angustam superficiem circa polos conglegatum unum effectum praestabat, eumdem per ampliorem in aequatore dissipatum exhibere . Temtio quod circa eamdem latitudinem cum aliqua etiam amplitudine sumptam fere eaedem variationes, & circa idem tempus habeantur, iterum confirmat harum causam esse pressionem quamdam aequaliter se late diffundentem, utpote causam pro sua extensione huic effectui parem , quales non sunt venti, & aliae causae hactenus excogitatae . Quod si non omnino eaedem nec eodem

puncto temporis etiam sub eadem latitudine ubique contingant hujusmodi variationes hoc detur ventis, calori, & aliis causis, quas reiecimus, vel sentibus quibusdam secundariis ejusdem fluidi penetrantis per universam terram dispersis, a quibus amo primarii non nihil perturbatur.

s III. Barometrum adhibito igne, & quidem satis valido consectam , si a suo perpendiculo dimoveatur, & iterum ad

SEARCH

MENU NAVIGATION