Archæologiæ philosophicæ sive Doctrina antiqua de rerum originibus. Libri duo. Autore Thoma Burnetio ... Accedunt ejusdem Epistolæ duæ de archæologiis philosophicis

발행: 1733년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Archaeologia Philosophicae. Cap.VII.

0d 0m, vivam imaginem depinxit Philo Iudaeus :

liber. &de Vitamque eorum exhibuit, illi 11millimam,

Vix, C - quam duxerunt olim in Ρaradiso innocuire in Ami. Parentes: N. nos iterum ducturi sumus, Deo volente, in nova Terra Futura. Ist: sos. Onerosum esset totum Ρhilonis de hae Ant. lib. re sermonem adducere: sed, quod huc

d. spectat maxime, quid de Philosephia sen-

lib. a. ia. 1erint, ita paucis cnarrat. 3, τη

Asophiae partem Logicam, ut parandae virtuti non necessariam, relinquunt ver- horum captatoribus. Phusicam veris, ut humano captu majorem, rerum sublimium curiosis: ea parte excepta, quae de existentid Dei, rerumque ortu, ghilosophatur. In morali autem se strenue exercent, d c. Pauca habent, ut vides, in philosophia naturali, sed gravissima, capita: de Deo nempe, mundiaque ortu. Sed qua ratione Mundi Originem exposuerint, aut quatenus a Mose discesserint, non indicat Ρhilo. Neque plura suppetunt, quod sciam, apud authores, Essenorum dogmata physica: modo ea adjunxeris, quae, ex illorum mente tradit Josophus, de Animarum im-2. , ' ii. mortalitate futuris Paradisis. Reliqua

112쪽

Cap.VII. Areh. eologia Philosophicae: 'Τ

liqua in suis Libris Sacris, quorum ille ibid. meminit, occuluerunt: bd quaerenda sunt maxime apud Brachmanas. Apud Brachmanas dico : cum illorum esse propaginem Essenos, ex Clearcho notarit Jose Cont. Ap plius. Ita enim Clearchum intelligo, lib. 3. non Judaeos in genere, sed Scholam ED1enicam derivatam esse a Bragmanica Quod ex cognatis moribus εἰ institutis

non male arguitur.

ΗΑcTENus de Judaeis; de quorum Τheologia id Ρhilo phia integrum tractatum consciibere apud se constituerit Josephus : ut patet ex prooemio ad Ant, Philoctiam quitates suae gentis. Hunc tradiatum, dissimilζ' si avilutum salvumque haberemus, quid scripsisse valuerint in Scientiis Judaei, usque ad ps. si s.

sua tempora, unico intuitu constaret. cod. Io .

Ex illo autem tempore, uti periere funditus Essent, ita Cabalistae magis magisque degenerarunt: doctrina illa, per tot manus tradita, dc per tot saecula, tanquam vinum siepius transfusum, tandem in vappam desiit. Id quod pluribus argumentis aliunde constitit, re ex eo denique persuaderi possit, quod hi Authores, cum de rebus clarioribus d notitiae nostrae subjectis philosophantur; ut de natura Animae, de Coelis, aut aliqua parte mundi corporei; vel plane aberrent a scopo, vel nihil supra vulgus doctorum sapiant. Quantillum itaque

113쪽

98 archaologia Philosophica. Cap.VIV.

merentur fidei, cum de rebus sublimioribus, ic humano ingenio inaccessis, obseura, ambigua, α ambagiosa oracula

profuerunt 8 Sed de his satis, bc de Literis Iudaicis. CAP. VIII. De Maptiis, S multifaria eorum Lia

tum est. Qui in secundis tertiisve nare meruissent, si cuilibet genti locum suum aut secundum temporis ordinem, aut dignitatis, dedissemus. Ρopulus enim AEgyptius re perantiquus est Spercelebris sapientia; quorum utrumque id testari possit, quod inter laudes M. ornamenta Mossis numeretur, eum AEgypti sapientiam calluisse. Haec igitur erat neque Mose posterior, neque viro illo maximo indigna. Praeterea, ad magnificandam sapientiam Solomonis, superasse dicitur 'i Reg. iv. sapientiam Orientalium, atque omnem sapientiam Utiorum; quo plane innuitur, uEgyptiacam illam fuisse illustrem , qua major in comparatione nominari non poterat. Haec a sacris testibus. Idem testantur affatim Graeci, non Verbis

114쪽

Cap. . Metiologia Philosophicae . s s

tantum, sed re dc opera: eorum enim praestantissimi, quod sito loco explicabitur, AEgyptum petebant, tanquam Ρhilosephorum scholam, divinioris liter turae sentem. Romani denique, AEgym ' --.tios omnium roris σθιae visci narum hib. i. egarentes, atque solos divinarum rerum Saturi . lib. conscios, nuncupabant. Malis autem

fuerit, re quotuplex illa sapientia , Egyptiaca, pluribus dicendum est. GEOMETRIA ab AEgyptiis inventa fuit, secundum communem sententiam; at-Diod. Sicique primum oecupata in dimetiendis redefiniendis agris, quorum terminos auC- Strab. lib. tus Nilus quotannis confundebat. Huic s, ky

a 4 in . H. Plato in

autem cau1ae vel occalioni 1I artem coae- Phaedro. Vam statuant, arguit summam scientiae Achil. ti-

.Egyptiacae antiquitatem. Sed ut nulli phoen. genti, nulli aevo, nimium attribuamus, princ.

facile credo hanc antiquam AEgyptiorum Geometriam, non selertem dc profundam p. 3 4. fuisse, ad omnes magnitudines Geometricas subtiles Τheorias, qualiter est hodierna, protensam; at in Geodaesia, quae dicitur, aliisque documentis practicis quae Vitae commoda spectabant, substitis. se: re quemadmodum olim Ρlato distinx- InEpi nom. it ita liue distin P- 99 guendum esse videtur inter Γ--τως ocris mτρῆνlαι' quales fuisse antiquas gentes,

initiatos stilicet, non Mystas in hac disciplina, illud argumento esse videtur, quodH 1 Pyth

115쪽

archaeologia Philosophica. Cap.VIII.

Pythagoras, qui eas omnes inviserat ad corradendam a singulis scientiam, cum Laert. redux in patriam, virtutem lateris oblongi in trianSulo refctangulo ad caetera comparati ipse excogitasset, maximum duxit dc Hecatombe dignum inventum. Neque minus Thales, qui Geometriam in AEgypto didicit, inventa circuli trianguli adscriptione vel inscriptione, gaudio emotus Diis Bovem immolasse dicitur. Ciis Vero haec simpliciora, pulchra licet re perutilia, in Geometria Ba barica non repererint, frustra quis in eadem quaesiisset theoremata magis operosa, methodosque Analyticas, quae posteris innotuere : dc quae Graecorum ingeniis, in hac materia praeclaris, potissimum de

AsΤRONOMIA etiam dicitur AEgyptio-- runt inventum a plerisque ; quam, sereno coelo, innubi re impluvio, adjuti, caeteris gentibus prius ec stelicius exercuemini. Non nego tamen aliis hanc laudem attribui, k maxime Babyloniis ; a quibus Syderum scientiam didicisse Grae-

ipsos Babylonios, cum suis artibus, traduces

116쪽

Cap. VIII. Achaeologia Philosophicae.

duces facit AEgyptiorum ; atque ad exemplum AEgypti, sacerdotum ordines X scientiarum studia instituisse: verba ipsius

η In δἰ 'Α ρολογους. Quae ita reddit interpres; Plurimas etiam postea ex AEu pio colonias in orbem terrarum diffeminatas esse, dicuut. In Babylonem Belus, Neptuni S Libyae, ut creditur, suus, coloniam duxit; S delecta apud Euphratem sede, Flamines, pro more aesentiorum, impensis oneribus sublicis exemptos, instituim, quos Chaldaeos Baisonii nominant. Hi senas, facerdotum in ' apto, P ficorumque NAprologorum exemplo, observant. Recte videtur Cicero utrosque populos in hac re conjunxisse; θ' iii S Babm Ionii, inquit, in camporum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra nihil emineret quod contemplationi coeti oscere posset, omnem curam is Dderam coguitione posuerunt.

117쪽

ioa Arnaeologia Philosophicae. Cap.VIII.

Eco lites illas de primatu literaturae inter gentes, aut prima scientiarum inventione, parvi facio; cum easdem a pluribus simul inventas esse nihil impediat ; atque nostra magis intersit stire, qui auxerint adjuverintque scientias, quouiaque perduxerint, re quae monumenta aut dogmata, quorum ope in iisdem excolendis proficere liceat, posteris reliquerint. Quod autem de Geometria Barbarica diximus, idem fere de eorum Astronomia

dicendum esse censeo, eam non accuratam filisse, aut universalem. Sapiebant Aiatronomiam Veteres, ut Ρlutarchus ait, de Numa Ρompilio, 3 mei τ um ὀν

τ*ς. Quaedam coelorum phaenomena o

servabant, sed observatu faciliora; fix TUm OItus occasus, errantium periodosic revolutiones; ec, in usus Genethli cos, quibus nimium indulgebant, Zodiaci partes, Ec Ρlanetarum aspectus. Ρraete ea aequinoctia dc selstitia, aliaque ad anni sormam explicandam necessariae Et quidem, si rem recte assequor, Agriculturae, Genethliacae, dc Calendarii rati nibses, eorum Astronomia, aut Unice, aut potissimum, inservierit. Ρlanetarum Theorias, artis illius partem maxime operosam, penetrasse Veteres, aut complexos esse, non constat. Hypotheses motuum

coelestium primus Eudoxus constituisse dicia

118쪽

Cap. VIII Arabaeologia Philosoricae. t o 3

dicitur; atque tabulas motuum, Primus Ρtolomaeus. Methodos illas M artificia hypothese-n calculorum Astronomicorum facile credo a Graecorum ingeniis

provenisse; minori in studiis apparatu utebantur antiqui, saltem antiquissimi. Dic Es forsan Babylonios bc AEgyintios plurimorum saeculorum observationes coelestes apud se habuisse ; recte, sed quales 8 prodeant re se monstrent: de phaenomenis manifestis, qualia jam attulimus, institutas esse dicimus, aut de Eclipsibus praeteritis Z praeteritis dico, neque enim mihi constat, aut AEgyptium, aut Assyrium Astronomum Eclipsin Solis futuram sita arte unquam annunciasse ;ob id celebratur Thales, quod Eclipses primus praedixerit, neque hanc illi lau- Cicer. dem, quod sciam, Barbarorum quisquam se hii 'praeripuit. De Babyloniis testatur Dio- a. e. in. dorus, eos nihil accurati scivisse de Sola--

rium Eclipsium calculis, mea θ ς κα α

ύδ' ίκμως ζ πιρ αυπς γράφειν τοῦς Has nec Praedicere, nec earum tempus definire, audent. Hac autem circa Astronomiam Barbaricam notavimus, non tam ex historia

dc certis testibus, quam quod consequentia sint ad res notiores, neque aliunde redargui possimi. Non me latet semel at-

119쪽

Mehaeologia Philosophicae. Cap.VIII

que iterum innui a Diodoro exactam re rum coelestium scientiam M ob1ervatione accuratas habuisse AEgyptios; sed hoc comparate ad caeteras gentes intelligo; cum sine geometria M telescopiis harum rerum accurata scientia Vix bc ne vix ha- heri poterat. Caeterum his non obstantibus, Verum mundi systema antiquis innotuisse, syderumque tam errantium quam inerrantium naturam re materiam, verisimile est; atque hinc suam doctrinam de mundi forma, re de corpore Lunari, quod 'Αντίχθονα, appellat, sumpsisse Pythagoram. Cum eandem Lunam appellarint AEgyptii ἀιθεώαν μυ, teste 'oclo:

dixerint, quod de Fixis i telligo. Hujusmodi summaria doctrinarum capita, quae facile dc paucis tradi

poterant, ad dogmata πατρο πιε, δε la: referre licet; sed methodos practicas artes instituendi calculos ad hypotheses particulares, haec re quae ab his dependent, cum traditionibus commode transferri nequiverint, defuisse in veteri Astronomia

non sine ratione creditur.

de Geometria re Astronomia MEgyptiorum. Musicam etiam & Medicinam coluisse dicuntur: recte, sed more Antiquorum, sine rerum Theoria. Medicina eorum fuit maxima ex parte

facili methodo instituta; dc incondiendis quidem cadaveribus, quam in

curan

120쪽

Cap.VIII. Arehaeologia Philosophicae. io

Curandis corporibus magis studiosi fuisse videntur. Illud autem singulare de iis refert Herodotus, quod pro singulis mor-- bis re partibus affectis singuli essent medici; hic oculorum, ille dentium, alter alvi curam habebat, atque ita de caeteris; neque alter alterius provinciam ingredi ausus sit. Unde, necesse est, scateret regio illa mediciolis. De Chemica, quae AEgyptiis etiam a nonnullis ascribitur, nihil habeo quod dicam; cum ea de re sileant authoros antiqui, bc quae afferri selent a recentioribus, incerta authoritate, conjecturis,-interpretationibus, aut dubiis monumentis, niti videantur. Quoad Musicam, dicitur quidem Her- Diodoe

mes invenisse tres differentias tonorum, acutum, gravem, medium ; atque etiam Lyram trichordem. Sed, referente eo dem Diodoro, arcebant viros a discenda aut exercenda musica AEgyptii, quod eorum animos nimis emolliret. Multis

post Hermetem iaculis Ρythagoras sertur invenisse rationes harmoniae ex malleorum ictibus in ossicina serraria; haec illi

magis profuit ad hanc artem quam tota AEgyptus, aut longa per orientem p regrinatio. Atque, ut nemini suum in-Videamus, Graecis accepta referri debent harum scientiarum, ac sere reliquarum

omnium, forma κ dispositio: in earum autem causis Physicis indagandis, vinultima

SEARCH

MENU NAVIGATION