Archæologiæ philosophicæ sive Doctrina antiqua de rerum originibus. Libri duo. Autore Thoma Burnetio ... Accedunt ejusdem Epistolæ duæ de archæologiis philosophicis

발행: 1733년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Just. de

Theoph. ad Autol. lib. . prinC. Cyril. CDI t. Iul. lib. I.

Archaeologia nilosophicae. CapAX:

rent, sed quod populo. Non itaque constat Orpheo unquam ex animo placuisse Polytheimium, quem ante obitum palam abdicisse dicitur; nec ritus id sacra quae colebat: sed cum homines sylvestres in societatem allicere, re aliquali religione imbuere studeret, ineptum dc inutile fuisset puri numinis purum cultum his, hominibus dicam, an animantibus, Pro nere. Ρura numinis doctrina purusque

cultus sensus non tangunt, neque animam affectusque commovent, sela mente

dc intellectu percepti. Et cum gentibus moratis excultisque dissicile esset hujusmodi religionem induere, in homines plane barbaros quid profecisset y Eo res redit, ut verbo dicam, non quale voluid numen, aut cultum, sed qualia potuit, praedicavit Ο instituit Orpheus.

Mos Es autem tantis non laborabat angustiis: praeterquam enim quod populum habuit, ignarum licet hebetemqtie, secietati tamen legibusque non inassuetum; miraculis pollebat, re vi divina, quibus

populo suo terrorem incutere, aut auxilium coelitus afferre, poterat. Hoc autem instar omnium est ad flectendos in quascunque partes animos affectusque humanos, chm divinitus nocere aut juvare possumus. Orpheus autem hac divina potentia destitutus: quibus armis terreret POPH-

182쪽

Cap.IX. Archaeorii a Philosophicae

Populum, aut quibus artihus attraheret 8 Primum, Musica, qua pollebat, convocavit, re coegit feros homines, ad aus, cultandum dictis disposuit: dein collectos re audiendi avidos pascebat fabulis jucundis narrationibus, quibus aliquid

veri interspersit. Postea cum mirari colere coeperint suum Orpheum, ausus est ad Veritatem propius accedere, ad disciplinam, praecepta 8c morum culturam,1ed cum aliquo 1emper fabularum condimento ; re lηγῶν τα quemadmodum de 1lio Homero inquit Strabo. Tum Deos eorum fulmina memorare coepit, ic colendos esse suasit, tanquam rerum omnium dominos; tam ut mala averterent quibus obnoxia est vita mortalis, quam ut laetam fortunam a coelo cuique mitterent. Denique Inseros cecinit, Camposque Elysiios, impiorum beatorum sedes; ut extincta hac vita haberent adhuc quod metiterent quod sperarent. Hoc modo, atque his gradibus Theologiam quandam condidit, sed fabulis refertam; cultum quendaIn instituit, sed admodum superstitiosum. Neque enim jam optima molitur Orpheus, sed e malis minima. AC uti vera religio immense praestat superstitioni, ita superstitio quam maxime praestat barbaret vitae morumque feritati: neque ab hoc

183쪽

i68 Archaologia Philosophicae. Cap. IX.

infimo gradu ad supremum fere ascenditur, nisi per illum medium. Quo AD fabulas, quibus refertam esse doctrinam Orphicam non negamus, earum quidem usiis jam exolevit, re nuda veritas omnibus exponitur; credique Vix p test hodie, quanta fuerit olim hujus generis doctrinae utilitas dicam, an necessitas. Animi inculti solis sensibus assueti, instar hominum e tenebris aut carcere nuper eductorum, ferre non possunt clarum veritatis lumen: sed per fabulas, tanquam per nubem, intueri gaudent. Nec ad morum honestatem vitae disciplinam, nec ad religionem re Deorum

cultum, recte se duci patitur plebs rudis re instillia, sed ducenda est per ambages.' Apposite ad hanc rem, re ad probandam Orphei institutionem Strabo, de usu fabu-

Lib. r. larum loquens : ' --ψ πικ

test ut mulierum S promiscuae turbae multitudo Philosophicia oratione excit tur ducaturque ad religionem, sietatem,

dem: sed supersitione praetereὼ ad

184쪽

Cap. IX: Archaeologiae Philosophicae. 169

hoc opus es s quae incuti sine fabularum Fortentis nequit. Etenim fulmen, aegis, tridens, faces, angues, hasaeque Deorum thyrsis praefixae, fabulae sunt, atque tota

theologia pri ca. Haec autem recepta fuere δ civitatum authoribus, quibus v uti larvis insipientium animos terrerent. Vides itaque non tantum poetas lusit quodam ingenii, sed Legumlatores virosque sapientissimos, ex consilio & ratione, uses esse fabulis documentis mythqlogicis, ad constituenda initia vitae civilis religionis. Neque pigebit, in hunc finem, alium locum ejusdem authoris adscribere, ubi rationes reddit non ineptas, re utilitatis bc voluptatis fabularum.

ανθάνειν φιλτρον. Primum quidem non

etae tantum fabulas receperunt, sed mul- tb ante Civitates S Legumlatores id fecere, utilitatis causa nimirum, respicia entes ad naturales assectus hominis, sive animalis

185쪽

animalis ratione praediti. Cupidus enim cognitionis es homo, ad quam fabularum amor aditum ei parat; hinc namque -- e iust pueri audire, S sermonibus frui magis magi que. Causa autem es, quod fabula novarum rerum narratis es, non ea quae consueta S constituta sunt, sed alia ab his diversa, recenseres. Iucundum autem es quod novum antea i notum, hocque ipsum cognitionis cupidos

eis. 2uod si ad irabilia S portento

sa fabulis admisceantur, augetur voluptas ς voluptas autem, instar philtri, di frendi amorem ingenerat. Hujusmodi erat D. aia. de fabularum usu veterum opinio. His adde, si libet, sententiam Ρlutarchi, quod philosephica fabulis mixta melius imbibantur.

νουι- De hoc autem nobis consat, adolescentulos magis gaudere Iibenti; que obsequi, tractabiliores se praebere

iis philosophiae dictis quae philosophice

li, serio dicta non videntur. Non enim tantum AE picas fabrius S poetica argumenta perlegentes, sed etiam de Animabus dogmata, fabulis permixta, divino quodam furore S gaudio corripi

untur. Duilirso by Gorale

186쪽

Cap. IX. Archieologiae Philosophicae. 1 1

tintur. Denique, Dion Halicamasseus, i R' licet fabulas non usqueqUaque probet, '

varios tamen affert usuS των - Ελληνικων' R. inter caetera, illud, επιδεικνυος - φυ Gως ἔργα δ' α ηγοώαι, opera Naturae per al

legorias explicare. Ab his satis constat quid senserint antiqui de fabularum utilitate, si commode adhibeantur ; tam in religione dc philosophia, quam in secietate civili constituenda. Quae autem de adolescentulis, mulieribus, vulgo, hic dicunt, multo magis valuissent Orphei temporibus, cum pars melior gentis humanae supra vulgus hodiernum vix as. surgebat; caeteris, ferarum instar, Vitam insociatam agentibus. Longoque post Orpheum aevo, a castis sacrisque apologis non abstinuit Legislator Evangelicus.

Sed de his satis. Η AE c, quae jam diximus, de Orpheo Politico bc Legislatore intelligenda 1unt. Quid apud se senserit, ut Philosephus, de rebus divinis, de Deo dc natura, alia plane est quaestio. Moris erat olim viris sapientibus, duplicem habere doctrinam,

aliud in pectore, aliud ad populum. Atque hunc duplicem docendi modum ha- huisse Orpheum, dubitare non licet, cum non obstantibus iis quae in propatulo praedicasset aut instituisset, multa reconditioris Theologiae ec Philosephiae capita in

187쪽

1 2 Archaeologia Philosophicae. Cap.IX.

doctrina orphica reperiantur : multaque Veterum testimonia laudes, ipsius, in rerum contemplatione, selertiae acuminis, nos certiores faciunt. Facile credo, nihil ab ipso Orpheo scriptum,jam luperesse ; quod notavit dudum origi-

Lib. t. nes ad Celsum. Sed quae laudantur ab antiquis Carmina, aliave fragmenta, pro Orphicis : sive ab Onomacrito, sive Cercope, aut quocunqe alio composita : ea doctrinam Orphicam plurimum amplecti, non immerito censentur. Ρroiit -- rea Carmina, licet nihil remanserit a Ρythagora scriptum, ipsius Theologiam 8 institutionem eatenus exhibere non ambigimus. Ita Thaletis S aliorum Veterum, quorum Scripta perierunt, opini nes ic dogmata, ab aliis transmissa, reti

3 3 x a Poetis referantur de Orpheo non multum moramur ; quod seras domuerit, quod sylvas dc saxa traxerit. Aliaque hujusmodi. Haec illum in arte musica praecelluisse testantur, sed, quoad Caetera, mythologice intelligenda sunt ;prout Horatius recte exposuit.. Quae Vero ab Historicis Ρhilosephicis de Orpheo traduntur, eandem ac reliqua, quae ab iisdem authoribus tradita sunt, merentur fidem. Resertini autem Orphe-Um, praeter Vim admirandam in poesi eccantu, aliaque sceliciter inventa, vitae Civilis,

188쪽

Cap.IX. Archaeologiae Philosophic. e. 17 3

vilis, bc Religionis initia constituisse. Ι- P. y86. ta Ρausanias in Boeoticis. 'Oρ-

Deorum initia, g nefariorum facinorum expiationes, creditus es adinvenisse Orpheus e Morborum etiam remedia, Stratorum numinum flacationes. c. propter ipsius carmina Homericis prae- p. 188. tulit, quod religionem magis saperent:

Sparsit utique primus religionis semina inter Graecos, populosque contiguos Orpheus : cultumque sacrum jussit. Hoc testantur tam Ρhilosophi, quam Histor, ci Graeci: notantque nonnulli in ipsa voce hujusce rei haerere memoriam.

Fertur enim Orpheus Thrax primus initia Graecorum instituisse, S Deum colere, voc4se quas Thracium eqset id inventum. Denique, vitam futuram, ejusque, Deos virtutem colentibus, stelicitatem, primus in Graecia aperuisse videtur : cum, praecepta sua Ob

μονίαν promiserit. Quod facro1anctum arcanum, Vir divinus, Moses, vix ausus est recludere suis Hebraeis. 'Oρrεωτελε ι

autem semper, sibi lc suis, beatitudinem

189쪽

P. I 62. a 32.

Archaeologiae Philosophicae. Cap.IX

post obitum polliciti fiant. Hujusce rei index est dicterium Ρhilippi in paupe

rem Orphicum, de beata immortalitate differentem : quod Ρlutarchus hoc modo

Sacerdoti admodum pauperi, dicen

tique, BEATOS FORE POSr MORTEM O M N E S, qui ipsius

sacris initiati essent 8 Cur igitur, fatue, inquit Philippus, non statim more ris, ut paupertatem tuam S miseriam tandem de sinas plorare ρ Quidni igitur

assentiamur Diodoro, Orphea nostrum inter Graecos Poetarum Theologorum maximum, celebranti his verbis :

addis Itis, de Orpheo loquitur, cym non vulgarem tu Theologia veterum mentiam compar et, tu Hag tum profectus multa insuper didicit ita ut inter Graecos omnes, tum initiationum S Theolobiae peritia, tum poematum S melodia arum artificio,praefantissimus haberetur.

190쪽

Cap.IX. Archaeologiae ilosophicae. 17s

Denique, quod antea dictum est de praemiis re poenis post mortem, ait hunc L. l. p.86 Philosephum primum in Graeciam indux

EIus DEM rei testes sunt Patres Chri1-tiani, qui Theologiam Orphicam praecaeteris celebrem agnoscunt. Ita Athe

in eo licandis rebus divinis caeteris fide dignior visus Orpheus 2 aut

gropius ad veritatem accedere. Et si excerpta Orphei, quae occurrunt apud Patres, contuleris: adjunctis, quae leguntur, sparsim Vel collectim, apud Authores exoticos: tothiam praeclara Theologiae naturalis capita, a Thrace i sto, ab antiquitate paene Mosaica, digesta re Constituta, merito admiraberis. Unum summum Numen agnovit : idque, ut nonnulli volunt, Tritanum. Neque tamen ignoro, superstitiosa multa, re impura nonnulla, eidem Orpheo objectari a Patribus. Quibus equidem libenter assentior, quoad 1uperstitiones neque enim aliter fieri poterat eo quo vixit ae-VO, eoque cum populo. A rudimentis incipiendum est in omni disciplina : acuti a pueritia ad aetatem virilem, ita a superstitione ad castam sanamque religionem, progrediuntur homines. Sed neque humanis sacrificiis, qui mos erat

SEARCH

MENU NAVIGATION