Archæologiæ philosophicæ sive Doctrina antiqua de rerum originibus. Libri duo. Autore Thoma Burnetio ... Accedunt ejusdem Epistolæ duæ de archæologiis philosophicis

발행: 1733년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Archaeologia Philosophice. CapIX.

multarum gentium : neque animalium sanguine, Deorum aras conspergebat De Leg.6. Orpheus : ut testis est Ρlato. Eodem etiam respicere videtur Aristophanes,

rum caedibus parcere nos docuit. Quinetiam qui vitam Orphicam ducebant, incommuni mensa abstinuerunt ab animalibus. Similemque vivendi modum, Deosque colendi, totamque Theologiam, Vit. Pyth. teste Jamblico, ab Orpheo accepit Ρythagoras. Ρraeterea, non fingebat Deos Id.Ibid. humana forma Orpheus, τοῦ

niverso milem, naturam formamque habentes. Quod animi magni, re silpra vulgus elati, indicium erat. Denique, notum est, tam Orphea, quam ipsius sequacem, Pythagoram, duplici uses es.se disciplina, Vulgari lc Philosophica :adeoque a sermonibus aut institutis popularibus, sanctiora ipserum dogmata, sensusque interiores, non esse metienda.

inquit Orpheus, res diviniores prosecuturus : atque ex iis quae ibidem sequun-Dὸ Mon. tur, credit Justinus poenituisse Orpheum Dei. p. Q - erroris, omnisque in Deum aut homines contumeliae. Sed quoad mores impuros, quod a nonnullis objicitur, culpam non constare arbitror. At quemadmodum

192쪽

modum Christianis multas res nefandas ficta crimina intentabant Ethnici, ita vicissim Christiani, ficta non dicam, sed levi fama recepta, in Ρhilosephos retorquebant opprobria ; neque, effusis in adve arios Ethnicos vituperiis, se male meritos existimarunt de religione nostra. Sed de hac re fatis. RELΙχUUM est, ut patica quae supe sunt de Ρhysiologia Orphica, breviter

attingamus. Universum ex 2Ethere, Τellurem a Chao, orta esse voluit. De utroque haec occurrunt apud Suidam , ex semionibus Orphicis mest Θεογνωσίαι, de-

initio primiim exhibitus es AEther, a Deo factus S dispoisitus. Huic alacebat, hine S iuine, Chaos e S nox dira

tenuit omnia, S cccultavit quae iub aethere erant. Ita Syrianus ait in Arist. 'Metaph. c. a.) ci hera Sc Chaos ab Orpheo habita pro principiis. His duobus praemittit Tempus, secundum Sim- In Lib. 4.plicium, ut omnis generationis mensu

193쪽

μια προσλθειν Pos unum omnium

Frincipium, quod tempus elige Orpb

us carmine celebrat, tanquam mens

ram fabulosae Deorum generationis. ait Iroductum se AEthera S ingens ma-os. Haec ita intelligi possunt, ac si voluisset Orpheus AEthera id Chaos fuisseCOaeva ; cui sententiae ego non astipulor. Sed apud antiquos, aut authores subsequentes qui antiquorum placita nobis retulerunt, Rerum universitas saepe confunditur cum mundo sublunari; re quod ad alterum duorum separatim spectat, de alterutro vel ambobus, promiscue dicitur. Ex AEthere facta est coelestis reprima rerum fabrica : ex Chao mundus 1ublunaris, sive Tellus nostra, aliaeque similes ; idque post multa saeculorum intcrvalla. Haec autem quae seorsim tra tanda essent, tam propter materiam quam' tempus, in unum sepe compulerunt imp riti authores. Sed ad apparatum coelorum duplicem, errantium inerrantium, progrediamur. STELLAs fixas ex aethere aut igne compactas crediderunt veteres ; α Telau-gis Ρythagorici discipulus, Emepedocles, principia Orphica Ρythagorica secutus, modum explicuit quo Fixae con- ' flantur ex aethere his verbis apud Uutarchum.

194쪽

Cap. IX. Archaeologiae Philosophicae: et 7s

las voluit Empedocles ἰ eo ex igne factas, quem tu se continens aether, in prima secretiove es erit. Nempe Fixae conflantur ex illis particulis igneis, quas materia coelestis vel aetherea, motu circulari acta, deprimit Sc detrudit ad gentrum orbis. Et cum hujus aetheris aut ignis ingens massa collecta est in centro alicujus orbis, haeret ibi immobilis, radiosque emittens Undequaque, Stellae Fixae vim, formam dc proprietates omnes induit. ΡRAETEREA statuit Orpheus, quamlibet stellam esse mundum, in infinito aethere suspensium. Idem Ρythagorici

Plutarchus. Haec Vero de Errantibus libentius intelligo quam de Fixis : licet has animatas esse, probe norim, ex Veterum sententia. Ρlanetas autem apemtius Mundorum nomine insignire selent :1altem si ab exemplo Lunae de caeteris si tuamus. Quid de Luna statuere veteres, erudito re eleganti tractatu explicuit 'Plutarchus. Hanc Ρythagorici dixere ''Τerram Etheream vel coelestem : etiam 'Αντίχθονα, alteram Terram nobis opposΝ 1 tam.

195쪽

igo Archaeologiae Philosophica. CapJx

tam. Et doctrinam illam Lunarem Orpheo acceptam tulit Ρythagoras. Orpheus enim inter Graecos, primi' Lunam habitabilem dixit, omnique instructam supellectile orbis habitabilis, tam naturali, quam artificiali ; secundum illa carmina quae nobis conservavit Pro-

Altera Terra vaga es, quam 'uxit: quamque Selenem Dii vocitant, nobis nota es sub nomine Lunae. Haec montes habet, ac urbes, aedesque superbas. HAEC de coelo, secundum Orphicos. Quoad Tellurem, notum est, eam e Chao excitasse Orpheum, ovoque similem somniasse. Id quod satis expositum est in C. 7.&υν libro secundo Τheoriae Telluris. Adjiciendum hoc loco, ejusdem Telluris Imeendium, re post incendium Renovatnonem, pariter dogmata esse Orphica. Dedecor. De priori ita Cleombrotus, Anti-stoi

, ideo hanc con grationem Stoicam

196쪽

Cap:IX. Archaeologiae Philosophicae. Igicam Heracliti S Orghei versus inva-ILHe S invertisse. Ad posterius, sive

rerum instaurationem futuram, respexisisse creditur Orpheus his versibus, apud Proclum, aliosque:

priὰs occuluit, dulces in Iuminis

oras,

Divino, deprompta si nu, sermone

reducet.

De Ρhysiologia Orphica, quoad corporum Mundanorum materiam re origines, haec sussiciant. SUBSTITIssET hic dissertatio nostra de rebus Orphicis, nisi scrupulum, nimio plus odiosiam, injecisset nonnullorum temeritas aut invidia ; eorUm nempe, qui pro nullo haberi volunt, aut inani nomine, τὸ, πανυ 'Oρφω. Adeoque, in ipsius dogmatis eruendis aut explicandis, perditum iri quicquid operis impendimus. Hujus rei meminit pridem cero inter Ρhilosephandum contra Epi-Deor. l. i. cureos : re eandem renovavit nuper vir optimus id cruditissimus, Ger. Vossius ;& rationes excogitavit qualescunque, Ut

opinioni suae fidem facere , Orpheumque Ν 3 nostrilin,

197쪽

nostrum, non tantum e Poetarum

Philosophorum, sed etiam ex hominum numero deleret obliteraret. Orpheo adjungit Musaeum lc Linum, his verbis : puto enim Triumviros isos poeseos, Orphea, Musaeum, Linum, non fuisse: sed esse nomina ab antiqua Phoenicum lingua, qua usi Cadmus , S aliqua--

diu posteri. Sane A7νγ carmen sive canticum, acpraecipue lugubre, ut ex Athenaeo, Eustachio, Suidd consat. Nomen ut puto, non quia Linum eo deporarent, quod Grammaticum es commentum, sed ad Hebraeo murmurare, unde na Sm telounah, E

RELA, MURMURAT Ior

ut Linus nomen soriae sit usubria canentis. Musaeus absique dubio is Musa, sive M- , quod is Iz Mosar,

ARS, DI SCI P LINA Orpheus itidem δ scientia nomen habuerit ; sane A R I F A Arabibus es SCIRE, NOVISSE unde λ' R I F, sciens, eruditus, doctus. De

Lino Mus eo impraesentiarum non agitur. Id tamen notare licet, tres gentes torsiisse virum doctissimum, Phoeniciam, Hebraeam, Sc Arabicam, ut ex eorum ore, aut Visceribus, haec tria nomina eliceret. Quem non ex antiquis, hac arte aut licentia, ad figmentum redigere licet λ modo sussiciat, nominis etymon

198쪽

Cap.IX. Arabaeologia Philosophicae. 18 3

etymon qualecunque ex aliqua lingua orientali extundere, atque ea ratione Proprium in apellativum liquefacere. Quid si Cadmum, quem memorat vir docti si mus, nomen inane esse dixero, atque fictum a voce Tta P Antiquum i certe aptius respondet Vox voci, quam Aris, Orpheo : neque in Arabiam quaesituin proficiscimur vocis originem, ut ille pro nostro Thrace. Dein, quoad historiam, multo plures meminerunt Orphei, quam Cadmi. Poetae, Graeci re Latini:

Patres, Graeci dc Latini: Historiei XΡhilosophi, Graeci Ec Latini. Cui non

dictus Orpheus y Ιmo gentes harbarae hunc virum non tacuerunt : AEgyptii enim, ex fide Diodori, in sacris commen- Lib. r. tariis nomen Orphei retinent, praeficiuntque sapientum Graecorum agmini, qui ad augendam scientiam, in AEgyptum descendere. Caeterum in hac re testes optimi si int Ρatres Christiani, quotquot contra Gentes scripserunt : quandoquidem eorum interfuit maxime hunc hominem e medio tollere, si minimae suspicioni locus fuisset. Hunc hominem, inquam, Τheologiae Graecanicae caput coryphaeum : quem ipsi Christo com- Pararunt aut praetulerunt Ethnici. Νeque tamen e Patribus quenquam, Orpheum abnegasse, aut celebre illud nomen in dubium revocasse, legimus. Deni-

199쪽

184 Archaeologia Philosophicae. CapJX

que, res apertior est in origine re Celso quam ut eludi possit ullo modo. Celsus enim semel atque iterum immodice L. t. p. i. O Phςum, facitque majorem Mo l. 7.p. 31 9. Christo, re praestantiorem vitae N 363. ducem. Unde sic alloquitur Christianos.

set, si innovare aliquid .ectatis, de alio quopiam praeclarὰ moriem perses , S divina fabula digno, cogis e 8 Et si non placuit Hercules aut AE culapiaus, aut alii inter priscos gloriam adeinti, Orpheum habebatis r VI RUM

SINE CO NT R OV E RS IASANCTO AFFLATU M SPA

R ITU. Vehemens oratio : quid his respondet Origines 8 Si Orpheum nunquam fuisse credidisset, in promptu esset regerere, Quid mihi o icis, bone vir, umbram hominis Θ Quid mihi cum tuo Orpheo, quem Sol nunquam vidit pnomen fictilium & fabulare affers, Vocem dc praeterea nihil. Hoc utique non reponit Vir gravissimus ; negat Orphei libros jam cxtare, non hominem ipsum Unquam extitisse. Criminatur, quod Deos fecisset sed

200쪽

sed vixisse & claruisse Orpheum, lacessie

tus non negat.

Ar docuit Aristoteles, inquies, Orpheum non fuisse : teste Cicerone, ut supra. Sed ubinam id docuit Aristoteles t quo libro, aut capite 8 nullus jam extat locus, quod 1ciam, apud Aristotelem, qui hoc testatur. De scriptis quidem Orphicis dubitasse videtur, atque De Anim id forsan ad hominem transtulit Cicero. Sed quid denique dicendum de Doctrina Orphica λ Haeccine nullum habuit A thorem, nullam originem e neque divinam, neque humanam 8 Antiquior erat Pythagora: hanc enim ille secutus est excoluit, fatentibus ipsis Pythagoreis Νeque tot unquam suissent supposititia scripta sub nomine Orphei, nisi verus olim fuisset Orpheus. Quis enim sui mperis authorem nuncuparet Hippocentaurum vel Chymaeram ; nomen inane intelligo, vel rem fictitiam. Si nunquam extitissent Sibyllae,neque Moses, Solomon, Patriarchae, tot libros Apocryphos Ρseudonymos, interpolatos, mutuatitiis, ementitis titulis non habuissemus : uti, sine corporibus, non essent umbrae. Sacra Orphica non memoro : quis ea constituit, ritusque Religionis Sc Theologiam invexit primus in Graeciam non quaero. Sed de Scriptoribus rerum Orphicarum quid statuendum y Viros bonos plane

SEARCH

MENU NAVIGATION