장음표시 사용
201쪽
plane delirasse 8 Syrianus Ec Proclus scripsere in Theologiam Orghei: dc pra terea de consensu doctrinae Orphisae octagoricae. Collegisse dicitur Orphei scripta Ρherecydes Atheniensis. Herodotus Orphei & Mutat historiam scripsit: teste Photio, cod. 8o. Et Epigenes de
te Alexandrino. Hos scriptores aliosque similes, sua nobis narrare somnia cred mus, de quodam Orpheo 8 vel istos potius ineptire, qui, Virum clarissimum, ab
omni aevo populoque recognitum re celebratum, e natorum hominum censu e Pungere, aut eradere, fatagunt. De
To Philosophis Graecis pos Orpheum: S primis de Ionicis. HAE C de Philosephis Graecorum
antiquissimis, ' qui rietae Zc Mythologi erant, dicta sento. Sequuntur reliqui, qui sine fabulis, re plerumque sine carmine seripserunt ; adeoque a plurimis unice intelligi selent Hi phorum nomine. Hujusmodi sunt, Thales cum suis Ionicis, Pherecydes, Pythagoras,
202쪽
Zenophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles, Plato, aliique; usque ad Epicurum S Aristotelem, in quibus desinit antiquitas Ρhilosephica; nisi forsan apud Stoicos aliquid antiquorum dogmatum reperiamus. Solent autem Ρhilosephi Graeci dispesci in sitas classes aut scholas, sub totidem Sectarum principibus: sed cum instituti nostri sit eos tantum revisere qui philosephiam n
turalem coluerunt, tres aut quatuor Pem
currisse satis erit, Ionicam nempe, Italicam, Eleaticam, re, si vacat, Stoicam. Idque eo potissimum fine, ut quid statuerint de rerum originibus, brevi discus. sione pateat: quae dogmata primae inter Graecos philosophiae poeticae, quae antiqv barbarae, retinuerint. i m.
QuoΑD Thaletem dc classem Ionicam, ut inde exordiamur, reliquis antiquiorem, semimillennio vel circiter, a capta Troja, florebat: ut lucem caeteris ferre non immerito videatur. Unus erat e philoQ-phis peregrinantibus, ac inter primos, Thales: suasitque Ρythagorae, Ut eadem Jamb. de Via sapientiam quaereret: non domi, sed apud AEgyptios sacerdotes, Memphiticos ec Diospolitanos, ubi ipse institutus fuis.set. Imo, referente Laertio, nullum, praeter AEgyptios sacerdotes, praecepto
203쪽
i88 Archaeologiae Philosophisae. Cap.X
ipse Thales exterus erat origine, Ρhoenix Hygis, 1cilicet, vel ex familia Ρhoenicia; ac pr inde Arctos minor sive Cynosura, ab ip- se primum observata, dicta est Ρhoenice. Triplicem aut quadruplicem, apud Graecos, in literis primatum obtinuit, in Ge metria, Astronomia, Ρhysica, bc denique
quod animos immortales esse primus dixerit. Hoc autem Orphicis potius dandum esse videtur, qui in futura vita stelicit tem sitis pollicebantur. Quoad Geometriam vero, dc Astronomiam, facile credo Thaletem in his scientiis non tantum Graecos anteriores, sed etiam AEgyptios gentesque barbaras praecelluisse: non quod ille persecerat ea studia, aut magnopere provexerat, sed quae parva sunt incrementa, si ad hodiernam Mathematicam comparentur, rudis adhuc Graeciae, atque etiam exterarum gentium mathemata, facile siperabant. Quod triangula circulis inscripserit aut circumscripserit, circulosve triangulis: quod aequinoctia, dc selstitia notaverit: quod Eclipses Solis praedixerit: haec illi data sunt exumiae laudi; quae tamen in hodiernis st diis mediocria habentur. Denique quoad scientiam Ρhysicam, quae propius accedit ad propositum nostrum, dicitur Thalestae t. de haC primus dissertationes instituisse;
nonnuuis fertur, eum primum de
204쪽
C .X. Archaeologia Philosophisae
tura disserui . Quod non aliter intelligendum es, censeo, quam si dixistiet Thaletem fuisse primum Philosephum Physicum, proprium S genuinum. Ρlures ante Thaletem de disseruerant inter gentes barbaras, re inter Graecos nonnulli, quos jamjam recensuimus; sed vel mythologice scripserunt, Vel physiologiani suam cum Theologia permisc hant, ut soliti sunt veteres: Thales autem primus de natura pura puta disseruit, sine fabulis aut commentationibus Theologicis. Cum itaque apud Aristotelem, aliosque veterum, οἱ ινυMm Sc οἱ θεολόγοι di1 tinguntur, inter Theologos, primum locum habet Orpheus, ipsiusque sequaces: inter Physicos Thales, re qui, more Thaletis, de rebus naturalibus nude dc simpliciter philosephantur. SED de dogmatis physicis hujus Ρhilosophi nihil superest notatu dignum, praeter illud de Musi, rerum omnium prin
quit Laertius: sive, ut Galenus habet,
hoc mundo sublunari. Quod affine est , Pet.iii.
philosophiae Sancti Petri Apostoli, qui
mundum primigenium, ψ δε ὐδάτων μνεςάνου voluit. Aristoteles memorat hoc 3Metaph
dogma de Aqueis rerum primordiis pris. cis viris re primaevis Theologis adscrip
205쪽
tum csse; cum de hac re Verba faciens ait,
ῶ πῖς φυροως διαλα σῶν. Neque quidem abludit Mo1es, Theologorum antiquissimus, ab hac sententia. Sed non integram COLmogoniam complectitur hoc Τhaletis Decretum, cum mundi materiam tantum notet, non compositionis modum, aut quam tandem formam assecuta sit haec materia fluida. Quare ut pedem paulo ulterius promoveamus, non abs re erit Anaximandrum, Anaximenem, Anaxagoram, Archelaum, ipsius Sectatores, Consulere. Anaxagoras huic materiae
fluidae praefecit Mentem, ducem Praesidem; nota est ipsius sententia, Libri, quem scripserat, initium: Πάντα D
mul confusa erant, dein MENS D-Ferveniens ea ordine dispoisit. Ηinea suis re a posteris appellatus est νοῦς, sive MENS Titulus, me judice, honorificentior, quam AFRICANUS, aut rus A SIATICU S. Unde de eodem me
άυτὶ, αιτιου. Hic primus reriIὰ ordinavit Gectrinam de Prisicipiis. Neque enim de universi tantum naturri sive rerum omnium materis, uti Friores tuo, sed etiam
206쪽
etiam de motώs ipsius causa S auctore philopphatus es. Hoc utique, sive a
Lino acceperat, ut vult Laertius; sivela Procem. aliunde, viam aperit ad veram Cosmpoetam: nam, sine causa effciente, iners re stupida res est materia. MODUM vero & ordinem quo hanc massam digessit, ο λόγΟ - ex sola ratione gravitatis explicuit Anaxagoras,
δ' in αν. Motus quidem initium is Mente proscisci: corporum vero quae gravia sint, ea inferiorem locum obtinere, ut Terram s levia autem superiorem, ut Ignem. Aerem verb-Aquam, medium. Recte quidem : en quatuor elementa dis. posita secundum suas sedes natales; sed ubinam habitabimus, in qua parte aut regione hujus mundi, nos id animantes ΘTerra est nucleus hujus globi elementaris, atque aquis tota cooperta: ut sicca fiat, qua ratione essicies Z quibus causis, aut machinis, aut instrumentis Z Hic se
per haesit aqua Graecis philosephis; hac
dissicultate nunquam se expedire potuerunt : ita scilicet disponere elementa, maxime aquam, ut superesset Terra habitabilis. Θεὸν αωὸ hic accersivit Moses, ad dissipandas aquas ; re recte quidem, quum ei apud populum res agenda
207쪽
s a Archaeologia Philosophieae. Cap.x
esset. At si rationis re philosophiae cas.
tra non deseramus, qua vi aut arte excutiemus hanc aquarum molem y Νequeunt, nec Aristoteles, nec Epicurus, nec Graecorum quisquam, hunc nodum solvere. Tentarunt quidem, excavando terram internam, Vel fingendo, nescio quas lacunas; sed gratis re αφιλοσο s. Quin ipse Anaxagoras idem tentasse videtur, neque magis apte : sequitur enim apud Laertium, ουτω -ὶ ἡ γῆς πλατε.
ύγεών. Quid hoc sibi vult, ἐ-ὶ ἡ γιι πλα- non facile patet. Sententiam ita reddidit Aldobrandinus, sic enim in terra, quae lata sit, mare subsidere, humore δ sole extenuato. Sed quid consert ad subsidentiam maris, Terrae latitudo Z si dixisset, quod profunda sit, aut quod cava sit, causam aliqualem indigutasset: quare facile suspicor mendum esse in voce dc legendum Ai
jecturam eo libentius amplector, quod Anaxagorae discipulus, Archelaus, itarem intelligere Videatur; sic enim ait,
' oram ex Aristotele dc Seneca colligere licet. Sed hoc obiter. EsTo, in profundis re cavernis terrae voluisse Anaxagoram mare siveOceanum substi-
208쪽
Cap.X. Archaeologia Philosophicae.
substitisse. Sed quid excavavit terram 8 sive illum nucleum terrestrem, tot tunicis re operculis, aquae, aeris, re ignis, munitum Θ Cum ab initio omnia essent confusa fluidaqtie juxta hanc philosephiam Ionicam, S particulae graviores descenderent Versus medium, a caeteris omnibus circumstipatae, illud corpus medium, integrum S indivisum, spissimque
fore, intus re extra plenum, uniforme, quis non videt 8 Quod etiam a nobis alia Theor. sae bi ostensum est fusius. Quare frustra sunt 'qui in hac terra subaquanea re uterina, ut ita dicam, cavernas, re montes, Caeterasque hodiernae telluris inaequalitates quaerunt. Atque hunc errorem errarunt omnes Graeci, semperque in hac parte Cosmopoeiae laborarunt; dum 1caevo dc inani consilio derivare aquas cuperent in nescio quas cavitates, Cum non derivandae essent, sed novo terrarum orbe, Vel fornice, cooperiundae; quod unicum est τῆς κοσμποισαι mysterium. Ait Silenus, Anaxagoram dixisse, coeli fornicem lapia deum esse, re conversionis celeritate contineri, ne ruat: casiarum vero ubi remittetur motus. Ρhilosophia crassare Anaxagora indigna; nisi hanc, fornicis superioris, aquis circumstructi, mutilatam esse memoriam, per historici imperitiam κἀφιλο pira , quod apud Laertium non infrequens esse existimo, corruptam, dc ino coelum
209쪽
1 Archaeologia Philosophicae. Cap.X.
coelum translatam, si apponamus. Certe Anaxagoras, nec sermam coeli, nec motus altrorum, in primaevo mundo, ignoravit ; quarum rerum non Vulgarem n litiam pri clunt verba quae proxime sequunttir apud Laertium. Τα δὶ 'αορα
ων λ ἀῶν' ubi illa φουὶ θολοειδδε astrorum, dc dein ἔγκλισις, primam coelorum se mam, Vel telluris situm, indicant, mi in τη-POstea accessit, mutationem. Quod lib. a. c. io. suo loco satis probatur. Hac de mundi sublunaris inanim ti ortu : quoad animatum, addidit pra terea Archelaus, ψ ἰλυρο γεννηθηναι' quod vere antiquum est;
N AEgyptiis, bc Ρhoenicibus, aliis verbis memoratur. Et quae sequuntur Verba, γεννῆδου ται-- - γης, ψ
AEgyptiacum sapiunt. Tota quidem haec ζωονονία philosephiae antiquo-barbarae non male respondet, neque facrae repugnat, si Anaxagorae Mentem his omnibus pIae- esse dc praesidere recordemUr. UT haec de Archelao claudamus, luceat hic obiter mendum in Laertio, ut antea in Anaxagorae Vita, notare, quo plane pervertitur sententia. Ex hum re deducit omnia elementa Archelaus,
Idque attenuando vel conspissando; quod
210쪽
Cap.X. Archaeologia Philosophicae. isis
his verbis protulit Laertius: TMιόμυον, sη
γενναν. Quis non Videt mentem Arch laiy Humor spissatus terram constituit, laxatus re dissiliens, aerem. Laertii autem verba, si vere reddantur, ita 1 nant, Humorem, inquit, calore liquefactum, in quantum in naturam igneam concrescit, Terram facere, &c. Qualis, quaese, sententia Z Estne concretio cum Aqua transit in Ignem, qui tenuior est ZR an ignis factus, immediate constitueret Terram 8 quare pro πυροῦδει scribendum omnino Atque ita clara sunt, dc cohaerent omnia. SED Ut progrediamur: Illud unum de ME NTE, rerum omnium praeside, ocmotus omnis principio, manet, aeternumque manebit, hujus philosephiae decus re ornamentum. Luce clarior est illa
motias in materia mentem egie principiam. Quod ita retulit Aristoteles: Phys aula.
Notandum enim duo contineri in illa do trina Anaxagorica: primum, Mentem esse principium omnis motus in materia ; quae ex se iners immobilis est : secundo, Mentem esse authorem omnis ordinis in hoc motu : ideoque - δὶακοσμησεως, pulchrae