Archæologiæ philosophicæ sive Doctrina antiqua de rerum originibus. Libri duo. Autore Thoma Burnetio ... Accedunt ejusdem Epistolæ duæ de archæologiis philosophicis

발행: 1733년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

a 1 6 Archieologia Philosophica. Cap. XII.

principiorum serie exhiberi potest: quapropter, quid statuerint de rerum natura Unus atqUe alter eorum, qui praestantiores fuerint, satis erit indicasse. . De coelo corporibusque coelestibus in decretis Zenophanis, id tantum notatu dignum reperio, quod mundos Voluit esse

innumerabiles, ηλ ς ε ι ληνα,

in sinitos esse Soles in immenso coelo, S infinitas Lunas, nostrae non dis similes. Nosramque habitari insar terrae , ita enim testatur Cicero, Academ. habitari ait Zenophanes inL-πά, eamque esse Terram multarum urbium S montium. Haec quidem non

male ; sed hos mundos aeternos esse Voluit, ψ απαγμα τις, ideoque sine ortu. Quem errorem cum erraverit, in caeteteris quid statuit dς rerum natura, Parum refert quoad propositum nostrum. ΡARMENIDEs autem rerum ortum admisit, idque ex igne α terra tanquam elementis ; additque Laertius, eum Volu

ita vulgo legitur. Sed quid hoc rei est,

Homines nasci ex Sole, tanquam ex materia sua aut elemento p Legendum omnino pro ηλi., ἰM O , quemadmodum

se habet editio Basiliensis de in margine Romanae adscriptum est. Neque aliter legisse Aldobrandinum constat, cum ita verba transtulerit, atque hominum ortum

242쪽

227 Cap.XII. Archaeologia Philosophicae.

e limo primum extitisse. Quae quidem

erat inter antiquos sententia communis, Minter Ionicos maxime, e quibus Anaximandrum Archelaum a nonnullis dicitur audiisse Ρarmenides ; prorsusque mihi videtur habuisse eadem, tam numero quam natura, principia sententiam cum Archelao, circa rerum ortum, nempe Ut ex utriusque verborum comparatione facile patebit ; ita enim de Archelao Laertius:

τα Denique cum multi authores, praeter Laertium, uti Aristoteles, Plutarchus, Empiricus, aliique, Ρarmenidem ipsius dogmata memorarint, illud de ortu Solari hominam, si ipsius fuisset, ut

rabile, non praeteriissent. ΡΑRUM igitur recesserunt ab Ionicis Eleatici, quoad rerum ortum ; si quem rerum ortum statuerunt ; id enim de omnibus non constat. Et cum motum e rebus sestulerint eonim nonnulli, hos in physicorum cenim non admittit AristO- Physause. teles, idque recte; nam sine motu nullat L. e. 2.essct generatio aut corruptio, imo idem essent omnia, nulla corporum diversitas,ina nulla

243쪽

rchaologia Philosophicae. Cap.XII.

nulla compages, aut ornatus, aut aliud

quicquam quod3--um appellare liceret. Ut mirum videri possit, quid sibi proposuerint Parmenides, Melissus, aliique;

cum c natura moliam auferre, aut ap-garentem, non verum, esse Vellent.

Hoc accedit ad ingenium Ρythagoricum 8c Platonicum, qui res sensiles, aut rerum sensilium formas, quod fluxae, caducae, Sc instabiles essent, instar phantasmatum, aut instar nihili, habebant ;ideoque ad rationes abstractas immutabiles, veluti numeros, proportiones, auti as, pro rerum principiis confugie

bant.

AD hanc sectam Eleaticam aggregari solent Leucippus Democritus, Viri celebres bc eximii, qui hypothesin Ato. morum invexerunt: quae, licet, mea sententia, falsa ssit re male fundata, dedit tamen occasionem philosephandi strictiusic accuratius. Hi enim non quaerunt corporum principia, aut agendi vires, inter numeros, proportiones, harmonias, adeas, qualitates, aut formas element res, ut ab aliis factum est ; sed ipsa adeunt corpora, eorumque conditiones Physicas re Mechanicas examinant, mo tum, figuram, partium situm, tenuit tem aut magnitudinem, re similia :ex his cujusque virtutes aestimant, actio

244쪽

nes definiunt, effecta explicant, idque recte selideque, ut mihi videtur, hucus. que. Quod vero has minutias indivisibiles eTe vellent, aut innatum impetum habere, aut inclinationes ad certa loca,

aut denique inanibus spatiis disjungi ; haec ec hujusmodi, non tantum Fratis dicta

sunt, sed etiam clarae rationi refragantur. Utcunque, cum Viam aperuerint ad saniorem differendi methodum circa res physicas, dc in hac parte de reputa. lica literaria non male meruerint, illos laude sua ne fraudemUS. AGNovIT Leucippus motiun Τerrae

circa suum axem ; re in prima Telluris origine dc formatione, cum massa fluida in corpus globosum subsidebat, ait hunc

globum membrana quadam circumductum fuisse, caetera omnia continente ; e

que primum uda ec limosa, postea induruit. Hanc membranam primigeniam Leucippi facile interpretari licet de primae Telluris crusta, molliori adhuc re tenera: quae membranae instar, Abysso circumducta, caetera omnia involvebat; eademque aucta exterius, Ec exiccata, in primum orbem habitabilem cessit :juxta ea quae de ortu Telluris in Theoria nostra explicuimus. Quum autem Philosephica narrantur a viris parum philosephis, qualis fuisse mihi videtur Laertius, nil mirum si quaedam mutilate, quaedam

245쪽

quaedam perturbate, recensentur, atque ipsa sententia Ρhilosophi saepe pereat. Ita quae de hac Cosmogonia Leucippea referuntur a Laertio, neque consistere, neque cohaerere mihi videntur, nisi laxe admodum singula exponamus. Saepe etiam propter menda, quibus scatet hic liber, sen1tis corrumpitur. Id tantum praeterea notandum de Leucippo, quod situm Terrae mutatum esse memoraverit: quod ex Ρlutarcho simul Sc Laertio discimus. Neque id ei esset conceptu dissicile, cum Τerram pendulam 52 circa saum axem

Totatam agnoverit.

LEUCIPPUM audivit Democritus, κin Physicis secutus est. Hunc Virum magnum in scientiarum studiis plurimimi profecisse, tam ex libris ipsius, quam ex pereginationibus, quas ad gentes sere omnes sapientia claras, susceperat, conji-Cere licet. Ρraeterquam enim quod a pueritia Magis quibusdam quos Xerxes apud patrem ipsius reliquerat, in rerum divinarum scientia re cognitione syderali instructus M institutus esse dicitur; versatus est postea cum sacerdotibus uivis re Chaldaeis Babylone, His Diod. in Ρerside cum Magis, re ad mare ru-εM. Strabo. brum descendit, ut cum Arabibus, opi nor, literarium commercium iniret; ita enim Ρlinius de Democrito, peragratis

Persidis, Arabiae, AEthiopiae, ara ti-

246쪽

Cap. XII. Archaeologia Philosophica et 3 i

que Magis. Reserunt eum denique ad Gymno1bphistas tam in India, quam AEthiopia, profectum esse ; ac seipsis

teste, apud Clementem Alexandrinum, Strom. r. plures terras peragravit quam Philosophorum quisquam alter. Quoad Libros ipsius, quamplurimos conicripsit, quorum septuaginta quinque numerat Laertius, praeter dubios : multifariam Authoris eruditionem haec scripta arguunt, omnia

quidem exoptatissima ; at si Physica illa,

Diacosmus major, & Diacosmus minor superessent, de Astronomica quaedam, caeterorum jacturam aequiori animo se

D Ε Ρhysiologia Democriti non opus est seorsim disseramus, cum illam Leucippi amplexus fuerit. Dicitur Lunam habuisse pro altera Terra, sive corpore Terrestri; quod non tantum Ionici, sed Zenophanes etiam hujusce sectar conditor, a rust. Occurrit apud authorem φιλο όφου ubi de Luna : 'l

ψ a η Anaxagoras Democritus voluerunt Lunam esse Corpus solidum ignitum, in quosunt campi, montes, S valles. Ιgnitum, opinor, intelligunt in certis locis, quemadmodum est Terra nostra. Idem senserunt Stoici de

247쪽

Laeni it Theophsuid.

Achaeologia Philosophieae. Cap.XIL

quod Laertius refert in Zenone. Et generatim quidem Philosophi antiqui, Ionici, Pythagorici, Eleatici, usque ad tempora Aristotelis, ec postea

Stoici, non male statuisse videntur de m teria coelorum, de Luna, de Sole eL Fixis, re de spatiis coelestibus. Illam, opacam ec terrestrem esse plerumque voluerunt ;hos, igneos ; dc repleri aethere spatia vel intervalla coelestia. Haec, inquam, ad tempora Aristotelis, qui novam faciem, vel potius larvam induxit philosophiae. De Democrito, unde digressi sumus, e ipsius decretis, scripsit Theophrastus. De ipsius Libris Callimachus, de utri1-que nuperus author Chrisostomus Magnenus. Et de Secta Eleatica haec breviter, satisque; nam in his repetendis facile est nimium temporis impendere. PERGAMus ad Stoicos ; recentiores quidem multis aliis Graecorum sectis, Cyrenaicis, Cynicis, Pyrrhoniis, aliisque ; sed

quae in re physiologica non sunt memoratu dignae. Et quoad Epicuream, Ρlatonicam, ε Peripateticam, de iis ultimo loco sentemtiam feremus. Stoici quidem disciplina Morali, quam Ρhysica, celebriores erant, hanc autem non prorsus neglectui habuerunt, Ec in eadem recolenda, totaque philosephia Stoica, non exiguam oporam

collocavit Justus i ipsius.

248쪽

Cap.XII. Archaeologia Philosophiea.

INTER Physica dogmata Stoicorum mintissimum est illud de mundi confiagratione ; quid vero de Mundi ortu 1ens

rint, in quo res nostra agitur, non adeo clarum est. Voluerunt quidem Deum esse rerum omnium opificem ; quem ideo Λογον appellitabant; oraculis sacris cognatam dictionem, neque minus frequentem apud Ρlatonicos

Stoicosque Ρhilosophos ; Patribusque

Graecis, qui ex utroque sente hauriebant, familiarem. Dein huic principio actu se x opifici subjecerunt Materiam, pure passivam, ut dicunt, re inertem; sine vi, sine motu, aut actione quacunque ; sed quae ab actione divina, Mentis aut λογη, moveri, agitari, Sc in omnes formas deduci poterat. Haec quidem rectissime a Stoicis, juxta antiquam doctrinam Ιonicam, ut nihil dicam majus. Sed inexplicanda hac materia, mundoque Condendo, distinguunt inter Elementa Frincipia et atque haec pro ingenitis Mincorporeis habent. φασὶ, αρ-

Laertius in Zenone : Principia S Glementa inter se di=erre aiunt ; H-u enim S numquam ona esse, S nu quam interitura, Elementa autem in mundi exusione peritura esse. Dein

subjungit

249쪽

subjungit aliam differentiam : ψ

principia incorporea CD S formarum expertia, Elementa autem formam h

bere.

Quid per has haec initia aut principω, Stoici intellexerint, non facile est definire. Alii quidem praeter Stoicos distinxerunt Elementa Sc Principia, sed

ratione simplicitatis tantum; quod de Platonicis, bc Aristotelicis, addere etiam potuit, Epicureis, contra Thaletem nota-

Principia nec compossita esse, instar elementorum, nec completὸ esse M. At Stoici non forma aut gradu, sed toto genere differre voluerunt, cum haecgrincipia incorporea immortalia dixerint, ac si intellexissent Numeros aut tropo tiones, ut Ρythagorici ; vel Ideas, aut λόγει Neque enim ullam 1ul stantiam penitus incorpoream esse creduderunt Stoici; quod pluribus monstravit Phys Stoi. Lipsius ; sed illis vocibus oc ιισώ-J V ussi sunt quandoque nimis indisi tincte. QuARE,

250쪽

Cap.XII. Achaeologiae Philosophicae. 233

QUARE, si non placent illa principia

Pythagorica aut Platonica, ac dictas voces laxius interpretemur, ipsam ζNu , nudam simplicem, ψ α ποιον' qua tenus elementis opponitur re corporibus persectis, ἀσώματον dixisse Stoicos, non improbabile erit, neque aliud per σοῦς intellexisse. Hoc utique respondet iis quae postea habet Laertius ex Zenone κ

Chrysippo, ubi de distinguit,

atque illam eandem facit cum I rumque omnium fundamentum : 'ουσία δέ

Corpus secundum eos es substantia d

finita S terminata: quale non est materia prima, ideoque dicta. DENIQUUE, quod has re hanc ἀγεννιιτους dixerint, nihil miror :fatendum est enim, statuisse ex antiquis plurimos, Materiam simplicem, informem re immotam, ab aeterno extitisse, aeternumque extituram; sed Mundum ortum esse re corruptibilem : vel ut alii distinguunt, Mundum inconditum aetemnum esse aiunt, conditum Vero ex neutra parte aeternum: Ita Didymus apud Eu--EV sebium hunc duplicem mundum distin- 4. guit, signatque his verbis: Tὸ ὀα επά- -

SEARCH

MENU NAVIGATION