Archæologiæ philosophicæ sive Doctrina antiqua de rerum originibus. Libri duo. Autore Thoma Burnetio ... Accedunt ejusdem Epistolæ duæ de archæologiis philosophicis

발행: 1733년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Archaologia Philosophicae. Cap.VΙ.

Praep. ne quod conservavit Eusebius, ex interpretatione Philonis Biblii. Ejusdem etiam operis Ρhoenicii, bd Interpretis Graeci, meminit Ρorphyrius: qui Tyrius erat, patria lingua dictus MaisDus. Scripsisse dicitur Sanchoniathon ante tempora Τr jana a Porphyrio 8c Eusebio; quibus astupulatur, in rebus Phoeniciis versatissimus, Bochartus. Quoad ingenium viri, si id recte nobis depinxit Philo, aptissimum habuit ad Ρhilosephiae studium: di-

Multifariam doctus S curiosus, S graecipuὰ discendi cupidus ex quibus initiis, aut Frimordiis, omnia consitata sunt. Hoc primum maximumque Philosephi

ossicium est, in rerum origines inquirere. Atque patet itidem ab hoc fiagmento authoris, eum imprimis Κοσμγονis instituisse, sumpto initio ab antiquo Chao. Dein 'νυν primigeniam, tanquam materiam proximam aut seminarium statuisse, unde proveniebant prima rerum stamina ;earum scilicet quae in superficie telluris Theo mel. genitae fuere. Haec doctrinae nostrae pro lib. a. c. 7. Sus Consentiunt, ut suis locis vidimus. Cum vero hanc physiologiam, μ υς rarim ρογονίαι Ταλύτου sumpsisse se fateatur, in 1

quentibus, ubi de AEgyptiis tractabitur, plura quae huc spectant adficiemus. Hae

72쪽

Cap.VI. Arabaeologia Abilosophicae.

I nc suae historiae praemisit Sanctioni-athon, more Antiquorum ; qui in historiis suis contexendis pedem referre solent ad prima rerum temporumque initia. Sed scripsit etiam seorsim plura philosephica, secundum Suidam ; nempe περὶ τησ

ad manus nostras pervenissent, circa do trinam Ρhoeniciam aut sapientiam orie talem exigua aut nulla esset controversia. Desiderantur praeterea qui res Phoenicias scripserunt, patrio sermone, Theodotus, Hypsicrates k Mochus : Quos Graece transtulit, sicundum Tatianum, Chaetua, orat. eon. Vel Laetus. Mochum autem illum eun- tra G .dem esse suppono cum Moscho Strabonis, qui Atomorum dogma invexisse ferebatur. Cum Mocho Conjungit Jose-L.r. An-phus Hestiarum ec Hieronymum AEgyptium, rerum Ρhoeniciarum Scriptorcs '

Diluvio re . Ibitediluvianorum longaevitate. Speciatim quoad Hieronymum, dicit eum conscripsisse F F Φοινιm-κD, Phaenicum Archaeologias. Quae apud antiquos, res etiam naturales com

plecti selent; idque hoc ipse specimine

comprobatur. Alii sunt praeterea rerum

Phoeniciarum seriptores ; hi autem in

73쪽

3 8 Arabaeolgia Philosophicae. Cap.VII.

re nostra, hoc est Philosephica, maxime desiderari mihi visi sunt. Jam ad alias gentes pergendum. CAΡ. VII. ' : De Hebraeis, eorumque cibati.

tii; inter quos lis esse selet de primatu Sc antiquitate in re literaria. Sed quem unquam Graecorum legimus adiisse Judaeam ad capiendum ingenii cultum :quem non in AEgyptum descendisse λ un- Inst. l. . de miratus est Lactantius, quod cum Pythagoras, dc postea Plato, aliique amore indagandae veritatis accensi, adgyptum, g Magos, Persas inque penetra ent, ad 'udaeos tamen non accesseerint. Argumentum non obscurum, Gentem istam, tunc temporis, literarum nomine non claruisse. Quoad origines Judaicas, admodum ignotae erant Gentihus : quare habiti sunt Iudaei a plerisque, aut pro indigenis χgypti, ex eadem stirpe oriundis ; aut pro inquilinis

vilibus re nullius numeri. Νulla autem gens est, ex toto humano genere, cujus origo dc primaeva historia tam certo Clareque

74쪽

Cap.VII. Archaeologia Philosophica. ues

riniae nobis innotescit, ac gentis Iudaicae. Quod sacris literis re commentariis Mosaicis integre debemUS. QUUM autem omnes antiquae gentes, saltem ex sententia nostra, sapientiae cujusdem reconditae custodes essent, haec etiam inter Hebraeos quaerenda esse videtur. Notum est vero in disciplinis Mathematicis autΡhilosophicis nunquam prae cellui Te hanc gentem, neque in Caeterarum artium studiis, aut id genus ullo humani ingenii eximio foetu. Unde illud acerbe dictum ab Apollonio, Judaeos

barorum esse ineptissimos : ideoque solos

illos, nauum inventum vitae utile, se- perisse. Quae autem apud ipses erant Scholae Academiae pristinae, non tam ad Encyclopaediae studia, ut solent hodie, formatae dc compositae erant, quam ad religionis instituta, dc dona prophetica imbiubenda. Nulla enim gens per terrarum orbem, nullus populus, tantum abundabat Ρrophetis, ac viris coelesti spiritu tac-Vid. Seph. iis, quantum Judaei : ut ipsi solo X cli Costi, mali vis aliqua divina inhaesisse videretur. At praeter illa effata re oracula divina, aiunt se conservasse, a temporibus Mossis,

vel etiam ipsius Adami, Doctrinam quandam arcanam, dictam C A B AEt A M, quae utriusque mundi mysteria

75쪽

66 Arabaeologia Philosophica. Cap.VII

recludit, naturalis re invisibilis ; atquς

omnium gentium, tam antiquam sapie tiam, quam novam eruditionem, supe

rat.

REsTAT igitur id unice quaerendum quC- ad literaturam Judaicam, siquid solidi

sinceri extet hodie, aut unquam extiterit, de hac doctrina Catalistica. Dico, aut unquam extiterit; quanquam enim dubitare non liceat Mosem fuisse virum 1apientissimum, re arcana naturae ac divinae providentiae percalluisse ; quantum tamen hujus arcanae cognitionis Israelitis impertiverit, incertum esse videtur. Certumque est, id, quantumcunque fuit, ex illo tempore multis modis depravatum es. 1e; oc sub nomine Cabalae, varia ingenuorum figmenta, nugaces methodos mendi, nescio quae, mysteria, a male

feriatis Rabbinis, suis discipulis quotidie

obtrudi. QUAMOBREM qui tentare inpiunt, siquid supersit incorrupti in Cabala Judai- Ca, atque a genuinis spuria, a veris fi titia secernere Vellent, oportet eos amputare, Primo, Cabalam illam Literalem, vel Numeralem, Vel Grammaticam; quae ex literis Alphabeti, Divinorum nominum, aut Vocabulorum in sacra scriptura, nescio quos sensus arcanos condere M contexere satagit. Sed huiusnodi biliis argutiolae longe subsidunt infra di

76쪽

Cap.VII: Arebaeologia Philosophicae:

dignitatem Spiritus Sancti ; quem non

tantum eorum conscium, sed re artificem esse, si pro Veris habeantur, oportet ut sapponamus. Secundo, Magica omnia re superstitiosa resecanda sunt ;quae ex abusu Cabalae prognata, cum ea ipsa jam saepius permiscentur. Tertio, notiones vulgares Verbis non vulgaribus prolatae, non sunt habendae pro Vera Cabala. Hoc vitium irrepsit in omne genus literaturae mysticae, si1b larva alicujus numeri, omisit, vocis barbarae, guratae aut ctitiae, res communes vulgo notas, cum magna pompa proponere. Quod facile videre est in nonnullis symbolis Ρythagoricis, uEgytiorum hieroglyphicis, Hermeticorum ba harismis, Ec Cabalistarum quandoque philosophematis. Hisce autem omnibus resectis, exiguum est quod superest de Cabala Judaica; cujus jam partes re formam paulatim videamus. CABALEM igitur, docendi gratia, in Nominalem d Realem distinguimus. Haec res ipsas propius attingit, licet obscurius

Cule: altera,ut dictum est,occupatur tota in o mystico literarum, nominum, re numerorum ; adeoque, ex notis Alphabeti,

nominibus Dei, sacri textus literis, sylla bis re dictionibus; numeris denique i numeralibus, mysteria sua exculpit. Nominalis illa distinguitur in tria gene-

77쪽

Arebiologia Philosophisae. Cap. VII.

ra quae solent appellari Gematria, IVotari on, Pp u a: Themura,rmata' : Vocabula, quae plus fatis novitatem olent: totumque artificium arguunt figmenti humani. Gematria est, quae, cum diverse dictiones eundem nuta merum literis suis exprimunt, Unam per aliam secreto modo explicat. Notari-hon, quo, alicujus vocis aut vocabuli singulas literas, totidem dictiones integras, alterius significationis, connotare observatur. Themura denique, est ars trans. mutandi dictionem unam aut plurcs in alteram aut alias plures, per literarum

transpositionem. Harum rerum exempla habes apud omnes authores qui hanc materiam tractant : Capnionem, Schin-leriam, Rittengelium, Hottingerum, liosque innumeros : quae si pericriberem, lectori essem fastidio . Sed ne forsan injuria videar hanc culpam aut has ineptias assingere Judaeis, unicam periodum ex Reuclino adjiciam, unde latis patebit, quale sit hoc artificium Cabalisti

cum : tantique id facere Iudaeos, ut exinde repetendam esse censeant omnem sapientiam, tam Mosis quam Solomonis. Dixit Ramban in Genesos exordio,

quod ejuscemodi omne Mosi traditum per portas intelli entiae, contentum es in Iege divina 'udaeorum, vel sensu literati vel allegorico, ger dictiones, vel Arit

meticas

78쪽

Cap. VII: Archaeolog Philosophiea.

metieas supputationes, vel Geometricastiterarum Iguras, sive descriptas sue

transmutatas: vel harmoniae consonantias ex formis characterum conjunciria onibus, separationibus, tortuositate, diar eritione, defectu, superabundantid, minoritate, majoritate, coronatione, clau-furd, aperturd, ordine, resultantes.

Et per illam legem is divino diri

tu adestus est Solomon omne quod noverat, S sapientiam super sapientiam omnium Orientatium g aptiorum.

En fontes sapientiae Cabalisticae. Haec ec hujusinodi, apud nos, sunt puerorum studia dc deliciae. Reserunt enim maxime Anagrammata, dc Chronogrammatis . mos, ec ejusmodi ludicra, qualia sciolis re semidoctis permittimus, 1ed nunquam

in censiam veniunt sanae literaturae aut sapientiae. Illud praeterea Vitio Vertendum est his δο σσοαπις, quod in rebus sacris hoc modo ludant e . ineptiant. Materiam tenuem dc vulgarem quovis modo tractare, discerpere, convellere, dila-Cerare, transponere, animi exercendi gratia haud vetitum est; sed textui sacro, nominibusque Dei, oportet adhi- here reverentiam : in his tamen duobus potissimum artem suam nugatoriam eXem cere solent. Quoad nomina divina, in iis latere mysteria, aut Vim singularem, semper statuerunt Cabalistae: Tria autem

79쪽

potissimum ab iis celebrantur Dei nomina ;nomen Tetragrammaton, nomen duodecim Literarum, de nomen quadraginta duarum literarum. Quoad nomennm Tetragrammaton, notum est ei sanctitatem quandem-venerationem Judaeos Universim semper tribuisse, ideoque non a populo, sed a Sacerdote tantum, Bd nonnisii in sanctuario, idque tempore solenni, hoc nomen prolatum fuisse. De- notat, ut aiunt, ipsissimam Dei essentiam. qualis est in seipse, sive in statu ante mundano, praecedenter ad omnia ipsius opera externa; ideoque vocari, Ut Mor. Nev. ait Maimonides, Schem Hammephoras,

.. ' Nomen expo situm, quiὼ clare S eitraulum aequivocationem, de substantidereatoris docet. Reliqua autem Dei nomina aliquam virtutem aut excellentiam divinam connotant, ad opera externa referendum. Quoad alia duo nomina, duodecim, aut quadraginta dureum lit rarum, quid sint, nullibi memoratur Sed neutrum eorum fuisse unicum Vocabulum, at sententiam, aut sente tiolam, quae totidem literis Constabat recte videtur notasse idem Maimonides. Denique, quaecunque sub hoc capite occurrunt apud Cabalistas,ultra ea,quae com Ib. e. 6t, mentatus cst R. Moses Maimonides de n

minibus, eorumque sotesate, pro fictitiis

80쪽

Cap. VII. Archaeologia Philosophica. 6 s

tiis aut pseudomysticis habeo, quibus immorari haud operae pretium esset. His ita notatis de Cabala Verbali,

aequum esse videtur hanc partem, tanquam membrum inutile aut male fanum, amputare a caetero corpore. AtDe alteram Cabalam, sive Cabalae partem, quam diximus Realem, ad examen rationis adducere : duo sunt in Cabala Reati, prae caederis, ut mihi videtur, insignia Capita ; Doctrina Sephiroth, doctrina Quatuor Mundorum, Vel Systematiam. . Haec Utramque paginam faciunt bc ubique celebrantur in illa philosophia mystica : ab his igitur, tanquam exemplis primariis, quid de reliquis, minoris notae, statuendum sit, facile judicabimus. SED HIROTH Cabalistica sunt decem :in tabulis suis disponuntur variis modis; quandoque per modum Columnarum, Zohar par, quandoque circulorum, quandoque sub ε forma lineamentis humani corporis, quandoque aliter. Νomina autem sunt, Kether, Cochma, dcc. Νeque refert quo depingantur modo.

SEARCH

MENU NAVIGATION