F. Thomae Mariae Cerboni ... Theologiae naturalis libri tres. Tomus 1. 2.

발행: 1768년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

m THEOL. NATURALI s

eontingentis infities certo non potest existentia necessarii entis: nam ut unum ex altero certo inferri possit, mutuo inter se connexa esse debent. R. dis anti, ex parte entis necessarii, hoc est , posito ente necessario , non

oportet, ut existit ens contingens , con. , ex parte entis contingentis, ner Comnexio itaque dependentiae , quae inter ens contingens, & necelsarium intercedit , repetenda non est ex parte utriusque entis , sed tantum ex parte entis conti gentis , ita ut quamvis ens contingens elis non possit, si non exiliat ens necessarium ; tamen ens necet sarium esse possit, licet nullum existat ens contingens. Quapropter nulla quidem esset vis nostrae argumentationis , s ab existentia entis necelsarii inferretur existentia entis contingentis i cclcrum si ab existentia e tis contingentis inseratur exilientia entis nece illarii , contra contingit. Tunc enim unum cx altero recte infertur, quando sine illo else non potest; sed ens comtingens sine ente necessario else non potest et ergo ab exiitentia entis contingemtis recte infertur exilientia entis necessarii. Dices II. Non repugnat infinita caussarum series absque ullo primo primcipio i ergo. I rob. ant. Mundum ab aeterno esse potuit', vel revera fuisse , nonnulli senserunt et ergis . I . dis . ant. dependenter ab aliqua prima caussa , quae per se esset, con. , independenter, ne r Nihil ergo contra ea , quae diximus, ex hac opinione i ferri potoli: nam id unum tantum ex ea consequitur , non repi gnare infinitam caussarum contingentium sericm , quarum tamen aliqua caussa diversi generis principium sit. Hoc vero est videlicet, quod nos contendimus; nempe , aliquam necessiariam caussam existere dcbere , eo ipso quod entia contingentia existant. Verum quoniam recentiores Athei veterum Philosisphorum auctoritate gloriantur , rem hanc clarius explicemus. Duo ergo distingiantur Oportet: I. mui

di aetemitas , quam nonnulli antiqui Philosephi admiserLnt r a. mundi indepem dentia, atque existentia a se ipso. Mundum quidem aetemum esse, aliqui Philosephi contenderunt; verum ea argumentorum genera , quibus usi sucre , talia non sunt, ut cum este ens a se existens, atque indtipendens simul putasse signi sicent. Nam nonnullorum argumentationes, uti ocelli Lucani, eo tendunt, ut evincant, ens aliquod ab aeterno extitisse, ct hunc mundum e nihilo predire non potuisse ; aliorum vero, sicuti Ariltotelis, ut demonstrent , mundum ab ae. temo, de necessario a Divina natura productum esse ; tandem reliquori. m , sic ii multorum Platonicorum , ut sit adeant , mundum ab aetemo a si prema caulla lubere emanasse. AEtermina ergo quamvis dixerint ; tamen indcpcndent cm esse ,

atque a se existens esse non putarunt. Cuius rei & illud quoque evidenti argumento esse potest, quod primae caussae existentiam non negarunt O .

cap. 4. M E si nundiis , L homas l. ,. quia esse invinum est esse totum simul abGD Par. qu. 49 ad s. semi)er fuisset, is que successione. Non autem sic est de is non tamen pariscaretur Deo in aeter ira. is mundo M.

132쪽

LIBE

R I.

Arhesis ille retera monitur, qui non solum Dei existentiam admiserendam esse demonstrat, sed etiam talia de Mo Deo tradit, qua Divina natura convenire debent. Nam , sicuti nemo non videt, saepe fit, ut inllatur id , quod omni demotis sinationum genere constitutum est, si vel quae non debentur, ei tribuantur, vel quae debentur, non convenire supponatur. id in hac re, de qua agimus, De uis contingiti nam contra Atheistas Dei quidem existentiam selide probant a ceterum quum de Deo negent, ut videbimus, quae Divinae naturae necessario comveniunt . consequens inde fit, ut & ipsun Dei existentiam de medio tollant . Inde vem constat , quam inepte , & praeter omnem rationem , selos Deistas , non vero Superstitiosos quo nomine eos intelligit, qui Revelationem aliquam admittunt Athelitis opponi posse, Auctor Cogitationum Philosophicaram s. II. assi et . Deinde anne Revelatio ad confutandum errorem Atheistarum necessaria est λ Profecto ea nos usi non sumus. & tamen Atheistas nos debellasse confidimus . otquot ergo homines sunt, qui sana natione utantur , ii omnes cuin Atheistis decertare potiunt.

SCHOLro N ILHullam Arbet de siιο errore exofationem habere possunt. Citatus Cogitationum Philosophicarum Auctor s. ap. id tantum ab Atheis

exigi polle , fallo dicit , ut veritatem inquirant ; ceterum si non inveniant, culpae eis imputandum non esse. Quid λ Anne ignorare innocenter illud possunt, de quo S ab ipsa natura monentur , & manifesta ratione certi esse debent , atque ex consensione gentium dubitare non possunt ρ Quid p Excusandi ne erunt, si, ut liberius vivant. atque ipsi.m mali timorem a se avertant , reclamante conscientia , id negant, de quo nequeunt non convicti esse pSCHOLION III.

Me est , de qua tranquillo animo nemo unus suspensis remanere potest. Nam si Deus existit, uti revera existere certissimum est, quaenam Athei sibi timere non debent λ Stoicus ergo , qui etiam de Dei existentia dubitat , quietus , ac tranquillo animo esse nullo modo potest, contra ac Auctor cogit tionum Fbir UUbicarum s. a 8. contendit. Tom. L

133쪽

SCHOLION IV. Uuetudo, pseri existentia Dei pr.emature admoneri confveis merunt, non folιm sancta est, ac diligeutissime serviari debet , sed etiam nibit praeter rectam rationem con- . timi , contra ac /ctor Cogitatioillim Philolbphicarum f. 2 . im

pie jactat

Qvid enim p Anne rationi consentaneum erit , ut de iis, a quibus tem rate aliquod detrimentum accipere pollimi, pueri mature moneantur ; praeter rationem vero , ut de auctore naturae , a quo Omnia receperunt, ceniores fiant Nonne Creatori prima si ae rationis lLmina debent ρ Nonne ipse est unicus eonim finis, atque principium p Nonne oportet, ut cultu, & veneratione eum prosequantur λ Neque obstat , quod propter defectum rationis de hoc summo bonoea omnia nosse non possint , quae ad maturionem aetatem provecti, usumque rationis assequuti novisse debent: nam dum in quavis disciplina instituuntur , hoc eisdem contingit ; nemo tamen inferre inde poterit , contra rationem esse , ut

pueri in disciplinis mature instituantur . Quid λ Nonne vel grandiores facti , a que etiam aetatem maturam assequuti , si alicui disciplinae incumbant. , non flatim , sed post longas curas, atque labores illius praecepta assequi po sunt 8 Itaque nemo erit , qui aliqua in re inlli tuendus sit. Quapropter si ratio ipsa exigit , ut pueri in rebus utilibus instituantur, quo potiori jure de rebus nece Tariis edocendi erunt , atque ita illorum infirmitas adiuvanda id vero magis. necessarium , quam cognitio supreini Creatoris pS c H o L I O N V.. Minus recta ratio suadet , quam communis utilitas postulat homines suas omnes ciιras , atque studia in eo ponere , ut ex sentiam Ii premi Numinis rationibus , quam fieri potest, firmissimis constituant, evincant, atque demonstrent. Hinc es, ut impudentia illorum inheiflarim millo modo ferri possit , qui hoc genus studiorum uti temerarium , atque perniciosum ca) , vel potius aptum ad fuscitandas ostemsiones aliorum , quam ad bonum

curandum O) , impie

traducunt .

Nimis enim uniustulusque interesse debere, sive in statu privato, sive in

naturali , aut in civili secietate spectetur , ut Deus existat . iam demonstravimus. Qito fit, ut, si recta ratio libadet, & communis utilitas postulat, nos ad id adstruendum mitra potissimum studia conserre, quod unicuique, cuiusvis tam dem

134쪽

dem conditionis is sit . quam maxime expedit ; nihil magis inepte, temere , , atque impie dici possit, qnam pemiciosum , aptumque potius ad suscitandassiones aliorum . qi: am ad bonum promovendum , id studii genus esse , quo qui μpiam intendit , ut extilentiam primae, atque univcrsalissimae caussae demonstret . At improbissimi illi Philasse ii eo impietatis devenerunt, ut occultari velint e gnitionem , imo ta memoriam deleri eius Religionis is cuius praecepta cuti Augustinus de civitate Dei li. a. ca. 29. Paganis reponebat, mala , quae patiebantur, Christianae Religioni tribuentibus) , , de justis, probisque moribus si simul audiari rent, utque curarent Reges te me, iuvenes di virgines, senes cum iunioriri bus, aetas omnis capax, S uterque luxus , ct quos Ioannes Baptista ali iii- tur, ex :ictores ipsi, atque milites, & terras vitae praesentis ornaret sta fe-- licitate Resphiblica, ct vitae aetemae culmen beatissime regnatura conscenderet ,, . Et re quidem vera quidnam magis impium , di a recta ratione alienum fingi , aut excogitari potest, quam velle . ut homines ad id demonstrandum non intemdant. quod iisdem sine maximo detrimento occillium esse non potest ρ Hate enim est mi, uti recte monet S. Augustiniis Tradi. Io6. in Ioan. nu. q. , vera Divueautatis , ut ereaturie rationali jam ratione utenti nou omnino ac penitus possi abscondi. Igitur quamvis sit dia eorum improbare , qui in demonstranda existentia primae, atque universalissimae caulsae ad laborant, & ineptis, falsis , impiisque ratiocinationibus omnem Beligionem delere conentur isti, ut sibi videntur Phil stphii conari quidem , quod audacissime faciunt, poterunt; obtinere tamen , dcconsequi, ratione , di natura reclamante , non poterunt.

135쪽

THEOLOGI E NATURALIS

LIBER II.

ULTA simi, quae naturali ratione de Deo cognosti possunt sede quibus modo dis rure aggredimur. aenam vero haec sint, s. Thomas 1. pari quata I a. art. I a. hisce verbis recceset: se Quia fiant eius effectus a caussa dependentes, ex is eis in hoc perduci possumus. ut eognoscamus de Deo , o an est ; & ut cognoscamus de ipse ea , quae necesse estis ei eonvenire secundum quod est primae omnium caussi ,se excedens sira eausata. Unde cognoscimus de ipsb habitu-- dinem ipsius ad creaturas ; quod scilicet est omnium caussa ; & disserentiam se creaturarum ab ipsb , quod scilicet ipse non est aliquid eorum , quae ab eo ea se santur; & quod haec non removentur ab eo propter eius delaetum , sed quia si superexcedit ,,. Haec vero' omnia dum de Deo cognostimus, quaedam illi co venire , aut non eonvenire assimamus. Hinc attributa, quae sivit absislatae rati nes in Deo existentes, quaeque nostro modo intelligendi Divinam naturam , v luti quaedam proprietates , consequuntur, alia negativa sunt, alia positiva. si Di- ,, versis rationibus attributorum ut inquit S. Thomas quae. I. de Potent. an a.

se ad Ia. respondet aliquid in re divina, scilicet unum , S idem . Qgia rem se simplicissimam , quae Deus est, propter eius incomprehensibilitatem intellectusis noster cogitur diversis λrmis repraesentare ; S ita iste diversae Ermae , quas si intellectis eo ipit de Deo, sunt quidem in Deo, sicut in caussa veritatis , ,, in quantum ipsa res, quae est Deus , est reprie sentabilis per omnes istas semis mas ; sunt tamen in intellectu nostio, sicut in subjecto M., , Est autem via remotionis utendum praeeipue in consideratione Divinae sit is stantiae cuti recte prosequitur idem S. Doctor I. cov. Gen. ca. Iq. . Nam Diu,

136쪽

se Divina subsilantia omnem sormam , quam intellectus noster attingit, immensit is te excedit, & sic ipsam apprehendere non possumus cognoscendo quid e t ,

se sed aliqualem eius habemus notitiam, cognoscendo quid non est. Tanto enim ri eius notitiae magis appropinquamus, quanto plura per intellectum nostrum abis eo poterimus removere et tanto enim unumquodque persectius cognoscimus , ,, quanto differentias ejus ad alia plenius intuemur. Habet enim res unaquaeque

, , in se ipsa esse proprium ab omnibus aliis distinctum se . Et re quidem vera quum Deus sit ens perfectissimum , quod intelluctu consequi non possumus ; dum

impersectiones omnes ab eo removemus, clarius euincognoscimus. Hinc S. Ioa

Damascenus lib. I. de Fide Oribodoxa cap. q. convenientius ei se dicit se itari de Deo praedicare aliquid, ut ei omnia detrahantur. Qilippe nihil est eorum, is quae sunt; non ut nihil sit; sed ut sit supra omnia, quae 1lint; imo vero sit pra ipsum esse is . Tamen etiam attributa assirmativa in aliquam Dei eognitionem nos perducere negari non potest. Sic igitur praedicta nomina inquitis S. Thomas I. par. qu. 13. art. a.) hoc est, quae assirmative de Deo dicum se tur, Divinam subItantiam significant, imperfecte tamen , sicut S creaturae imis perfecte eam repraesentant. Quum igitur dicitur: Deus est bonus, non est sei, is his i Deus est caussa bonitatis , vel, Deus non est malus; sed est sensus, id , ,, quod bonitatem dicimus in creaturis , praeexistit in Deo , & hoe quidem secumis dum modum altiorem. Unde ex hoc non sequitur , quod Deo competat enis se bonum , in quantum causat bonitatem, sed potius e converso, quia est bo. nus, bonitatem rebus diffundit M.

Duo vero in hisce attributis distingui oportet: hoc est , id, quod signifieatur , & sirificandi modus. Id , quod significatur , simpliciter , atque proprie

Deo conveniti significandi autem modus improprie et nam , uti pisequitur S. Th mas art. 3. eiusdem quaestion. is Deum cognoscimus ex persectionibus procedentiis bus in creaturas ab ipso r quae quidem perseetiones in Deo sint secundum emi -

nentiorem modum , quam in creaturis. Intellectus autem noster eo modo amis prehendit eas secundum quod sunt in creaturis ; & secundum quod apprehemis dit, ita significat per nomina. In nominibus igitur, quae Deo tribuimus, estis duo considerare. scilicet perfectiones ipsas significatas , ut bonitatem , vitam , deis hujusmodi ; & modum significandi. antum igitur ad id quod significant hiis jusmodi nomina , proprie competunt Deo , ct magis proprie , quam ipsis cre, is turis ; & per prius dicuntur de eo . antum vero ad modum significandi, non proprie dicuntur de Deo et habent enim modum significandi, qui creaturis minis petit is . Ut ergo, quantum per natunalem rationem fieri potest, plenior Ἀ-vinae naturae cognitio habeatur, de attributis Dei tum negativis , tum postivis disputabimus , unaque simul, data occasione , de pluribus differemus , quae ad maiorem Atheistinim , Deillarumque confutationem deservire possint. Duobusem libris rem totam conficiemus. In priori, quoniam rectis doctrinae ordo pinsvilat, ut Deum iu se ipse spectatum prius consideremus , de iis potissimum attributis sermonem habebimus , quae a Theologis absoluta dici consueverunt, quaeque in se ipsis non includunt aliquem in em ad creaturas , ut eta simplicem, peritactum , inum m. tm altero autem de attributis , quae a Theologis respemva a' pellantur, quaeque sine ordine ad creaturas intelligi nequeunt, uti creatio, prinvidentia , missi india dic.

137쪽

DA I II ΜUTABILITATE DEI.

ANtequam de Divinis attributis disserere incipiamus, duo monenda esse eem

semus: I. quidem. Deum incomprehensibilem nobis esse , quamvis multa de illo demonstrare possimi is r a. ex incomprehensibilitate non cilici, ut existenistia illius nobis non certissime conflat. Deus, , invisibilix est inquit Tertullianus si in Apologetico cap. I7. etsi videatur; incomprehensibilis , etsi per gratiano,, repraesentetur; inaestimabilis 4 etsi humanis sensibus aestimerer; adeo verus, , , tantus est. Ceterum quod videri communiter, quod con prchendi, quod alli- , , mari potest , minus eii S Oculis , quibus ccci patur, S munibus, quibus in- is venitur. immensum est, soli sibi noti m est: hoc, qu idcii, Deum is aestimari facit. dum aestimari non capit. Ita eLm vis magnitudinis N notum is hominibus obiecit, sic ignotum. Et h. xc est 1i mina delieti nolentium recogno. scere, quem ignorare non pol Iuni,, . S. Joan. Damascenus de Fide Orthouoxajib. I. cap. q. Quod itaque , inquit , sit Deus , liquido constat . in id autem se ratione essentiae , ac naturae sit, millo omnino modo comprehendi, cognoscio que potest . . . Infinitus igitur cit Deus , ec incomprehensibilis i atque hoc , , ex eo percipi, S comprehendi potest , nimirum quod ipse infinitus. S in- , , comprehensibilis sit. autem de Deo per affrmationem dicimus, is quae circa ipsius naturam limi , ollei,dunt, , . Huc quoque illud Fulgentii spectat ex libro , quem contra objecta Arianorum scripsit i is Non est ignorabilis Deus , vi quum sit inenarrabilis . sed a fidelibus cognoscitur, ut ametur , quamvis nec , humanis linguis, nec angelicis enarretur, , . Illud ergo contra Atheos hic quoque iterum monendum cile consumus, fieri poste , ut de existentia Dei , multisque perseelionibus illius certi sinus , quin eisentiam comprehendamus . Nam aliud est, certo scire, rem aliquam existere; aliud vero omnino cognoscure , qualis eius essentia sit . Prius evidenter demonstrari potest , quin alteri in cingnoscatur. Et re quidem vera nonne etiam essentia multarum rerum , quae exi

1lunt, nobis incore perta est, quamvis de existentia , multisque proprietatibus Camrum dLbitare non possimus p immo nonne vel vilissimarum rerum , quae ob c c los nostros quotidie Obucri intur , essentiam ignoramus. licet tam exissentiam ,

quam multa alia eis dum propria noverimus p id ergo mirum si quando de cnte perfectissimo agitur, quod si pra sensus, atque cognitionem nolitam positum est, de existentia illius, multisque aliis, quae cum ea coniuncta esse necesi sario debent, certi simus, quin ementiam perspiciamus pNzm per attributa negativa, Dcum nihil horum esse signific. mus ut ex

Danaasceno observavimuF quae sint; non ut nihil sit . sed iis sit pira omnia , quae fou ; imo qui rosupra i messe. In attributis autem positivis, ut cae S. Th ma monuimus se cit duo considerare, scilicet persectiones ipsas significatas , utri bonitatem , vitam , di hujusmodi ; S modum significandi. igitur ad se id , quod significant huiusmodi nomina , proprie competunt Dco , magisse proprie , quam ipsis creaturis ; S per prius Jicuntur de eo . se ad modum significandi rum proprie dicuntur de Deor habent enim moduIII significandi, qui creaturis competit, , . Ex quibus intelligitur, multa de Diu

138쪽

LIBER II.

m. natura certissime demInstrari p)ile , quin eam comprehendamus . Hilce observatis , quae animadvertenda ei se duximus , ne Atheistae nihil certi de Divina natura propter incomprehensibilitatem ejus demonstrari posse calumniarentur , ad rem noliram V iamus. Quoniam immutabilitatem multa consequuntur, ut Videbimus, quae increa turis neque etiam per participationem ella possunt, ideo ab ea potissimum exodidiendum nobis eue duximus. Duplici ergo ratione aliquid mutari potesti co vel per potentiam alterius, vel per potentiam sui; & quidem vel secundum esse , vel secundum sub fantiam , re accidentia, seu modos; vel secundum accidentia tantum , seu modos . cuiui is tandem . generis ea snt. Illud per potentiam alterius mutari potest quoad esse, quod ab alio habet , ut sit, & conservetur ;quia sicuti antequam clset , in Virtute suae caussae continebatur ; ita etiam poll- , quam extitit, illius potestati ita subiectum est, ut ab eo in exilienas pendeat. Hac vero ratione creata omnia mutari possunt, quia a se non habent, ut sint. Qiod autem mutabile ei per potentiam sui, partibus constare debet, & mat ria compositum esse , si mutabilitas substantialis sit i si autem accidentalis ; necesse non eli, ut partibus , aut materia constet. Hinc cit, quod substantiae ni teriales ex sui natura tum quoad substantiam, tum quoad accidentia, seu modos mutari possunt; spiritua les vero quoad accidentia tantum , seu modos. apro,pter ut aliquod ens omnino immutabile sit, I . necessario , N a se exillare . adique aeternum esse debeti a. nulla materiali compositione constare: 3. nulli ac. cidentali mutationi subiectum esse. Haec autem omnia Deo convenire demo strabimus , ut de pectecta immutabilitate illius certissime constet.

ARTICULUS L

ABSOLUTE AETERNus

I Lli id necessario existit, quod non poteti non esse r est autem a se ipse , quod nullam sit eaussam habet i est quoque absolute aetemum , quod nec principium habuisse potuit , nec finem habere potest , ideoque caret successione , Stotum simul existit. is Nam ex duobus notificatur aetemitas , inquit S. Thomas I. par. qu, I a. art. I.) Primo ex hoc, quod id, quod eis in aetemitate , est, . interminabile , id est , principio , ct fine carens , ut terminus ad utrumque is reseratur L secundo per hoc quod ipsa aeremitas successione caret, tota simul

PRomsITIO . Deus necessario existit, a se est, atque absblute aetemus. Prob. prop. Et quidem ens perscctissimum necessario existere , atque a se esse, iam demonstravimus Ar. 3. qu. I. lib. I. ; inde autem necessiario con sequi, ut aeternum quoque sit, nemo non videt; sed Deus est Ens persectissismum : ergo Deus necessario ex illit, a se est, atque abselute aetemus .. At si gulas propositionis partes peculiaribus rationibus comprobemus ..Pmbatur ergo prima pars pmpositionis .. Em necessario existens admitti de-het Art. 3ὐ quae . a. lib. I. γ sed quod Dei nomine intelligimus, eli ipsum Ens celsarium quod. debet admittit ergo Deus nucessario exillit - Nam ibidet mo

139쪽

demonstravimus, ideo ens necessario existens debere admitti, quia entia contit gentia nulla existerent , nisi originem haberent ab ente necessario , quod ei set omnium causar hoc alitem Dei nomine intelligimus, primam nimirum, & si

premani omnium caussam .

Deindei Deus est ens perfectissimum; intelligitur enim Dei nomine id, quo nihil maius, aut melius esse , Vel excogitari potest; sed, Deus non essetens perisctissimum , nisi necessario existeret et ergo. Prob. mi. Si non recessario existeret, posset non esse ; sed enti perfectissimo repugnat, quod possit non esse i ergo. Prob. mi. Quod potest non esse , destrui potest ; sed hic eli contra rationem perfectissimi entis ; quia, ut nemo non videt, maxima iniperfectio eis, ditat vi posse r ergo .

Τandem: Deum existere probavimus , quia ens necessarium admitti debet ised ens necessarium dici non potest, quod necessario non existit r ergo. Probatur altera pars. Deus est ens perfectissimum ι ergo a se est. Ant. manifestum est tum ex iis, quae iam disputavimus, tum etiam ex communi n tione , quam omnes de Deo habent ; tamen uberius insta explicabitur. Prob. n. A se esse, nullamque sui caullam habere , maximam persectionem impon. tat i ergo si Deus est ens perfectissimum , a se quoque esse debet. Rursus, Deus nullam siti caullam habet . aut hisere potesti ergo a se est. Prob. unt. Deus est ens necelsarium t ergo. Prob. con. Ens necessarium ideo non esse non potest, quia existendi necessitatem in se habet i erg 3 si Deus estens necessarium, nullam siti causam habet, aut habere potest i eiga a se est. Denique i Deus primum rerum omnium principium est r ergo a se esse de bet . Ant. conitat 1 hae enim de caussa Deum existere demonstravimus, quia aliquod rerum omnium primum principium esse debet. Consequentia vero manifesta est. Prob. ult. pars. Deus est ens necessarium , atque necessaris existit e e roaeternus esse dc t. Prob. con. Ens necessarium non poteit non esse et Ergo cute

num esse debet. Prob. n. Quod non potest non esse , semper esse debuit ted quod semper esse debet, est aeternum i ergo. Minor patet ἔ id enim aeteriiunx dicitur, quod debet semper et se. Maior quoque per se patet; nihilominus probatur per impossibile. Ponamus hoc necessiarium ens finem aliquando habiturum esse: tunc possio ite erit . ut non exitiat ; quum nonnisi quod possibile est, evenire possit i ergo non erit ens necessarium a nam enti necessario repugnat, ut possit non else t ergo ens, quod non potest non esse, hoc est ens necetiarium , semper esse debeti ergo est aeternum .

Postremo si Deus aliquando non fuit, & postea esse incoepit, ab aliqua caussa id habuerit necesse est i nam ipse sibi hoc praestare non poterat, si non extitisse supponatur; sed Deus est ens a se t ergo principium habere non potuit. Neque etiam potest habere finem ; quia quod semper fuit, virtutem quoque ha. bet, ut semper sit. Itaque Deus est simpliciter aetemus . Quae contra primam propositionis partem opponi possent, in praecedentibus quaestionibus soluta sunt. Dices ergo contra secundam . Repugnat, Deum esse ens a ser ergo . Prob. ant. Repugnat, ut idem caulla sit, di effectus; sed si Deus esset ens a se, Graiil esset caussa , & effectus t caussa quidem, quia existendi rationem in se haberct et effectus vero , quia idem ipte existeret, qui exiliendi caussa esseta ergo.

R. dist.

140쪽

R. dist. mi. , secundum nostram quamdam impropriam intelligendi rationem.

eon. , in se , ne. Triplicem distinctionem , quam inter productionem rerum ere tarum , & esse Dei , intercedere observat S. Thomas I. Sentem. dist. 8. qu. ar. I., hic recolendam centemus , ut melius cognosci possit, qua ratione Deus a se ipso sit. In rebus creatis, inquit S. Doctor, res determinatur, ut sit aliquid . ,, tripliciteri aut per additionem alicujus disserentiae , quae pinentialiter in gens ., re erat ἔ aut ex eo quod natura communis recipitur in aliquod , & fit hoe, , aliquid ; aut ex eo quod alicui additur accidens, per quod dicitur esse stiens. , , vel albus t nullus istorum modorum potest esse in loco , quia ipse non est com- , , mune aliquid , quum de intellectu suo sit, quod non adi itur sibi aliquid ; nee

ctiam cius natura eli recepta in aliquo, quum sit actus purus; nec etiam re- cipit aliquid extra ellantiam suam , eo quod essentia sua continet omnem,

,, perfectionem ca) . Remanet autem , quod sit aliquid determinatum per con- , ditionem negandi ab ipsb omnem additionem , vel conditionem , & per hoe . , remo octur ab eo omne illud , quod possibile est additionem recipere . Unde is per suum elle absolutum non tantum eit, sed aliquid est, nee differt in eo se quo eit . di aliquid esse, nisi per modum significandi, vel ratione . si Deusis urgo ita prosequitur S. Doctor in I. Semen. dis I9. qu. a. ar. I. ad I. est,. cau: sa omnis bonitatis, non suae, sed eius , quae ab ipse in creaturas emuit se sciit a principio. llasset etiam dici, quamvis non ita bene , quod caussa com- ,, muniter accipitur pro omni eo , quod Cli ctiam prius secundum rationem iri quum enim essentia Divina secundum intellcctum sit prius, quam esse suum is de else prius, quam aeternitas, sicut mobile cit prius motu , & motus prior, , tenam,re ; dicetur ipse Deu, eise causita suae aetemitatis secundum modum, , , intelligendi, quamvis ipse . sit sua aetemitas secundum rem is . Similiter dic tur et se cauisa sui esse , quamvis ipse sit silum ei se secundum rem .

Dices eon. tertiam par. ideo Deus aetemus Cit, quia necet sario , & a se extitit ; sed aetemum eum cise , inde non tequitur et Ergo . I'rob. mi. Determ nato tempore incipere potuit ei se a se , atque necessario existere t ergo . R., nego , Deum aut a se . aut necessario exiliere pol se, si non sit aeterianus. Non pol se extilere a te , s non eiset ae turnus, paucis ita demonstro. Ensa te ratio sibi est, ut sit, existendique rationem in se habeti ergo semper fuisse debeti nam si aliquando non futilet, ab eo, quod non erat , habuisset ut esset, di quod non exiliebat, illi dedit siet, ut existeret i quae 1ane repugnant. Neque etiam ens necelsarium esse polliet, si simul aetemum non esset. Namens necellarium non extitere non potest et Pollat autem non existere; imo reve. ra non ex illeret, si tempus determinari posset, quo non extitisset i hoc vero tempus certo determinaretur, si non esset aetemum t ergo non potest elis , quodens necetiarium aeternum non sit. 'Dices II. con. eamdem partem. od repugnat , Deo tribui non potest; sed aetemum aliquid repugnati ergo. Prob. mi. id possibile esse intelli usquod ab aliqua cauisa else incoepit, vel incipere minite sed quod aeternum est,

nunquam esse incoepit: ergo.

R. diiL mi. , possibile id esse intelligimus, quod ab aliqua eaussa esse

Tom. I. Oca Nullum istorum modorum , quos existit, a se ipso existit , atque est abs.lute menset S. Thomas, in Deo inesse posse , aeternus , uti iam demolitiavimus. inde quoque constat , quia Deus necessario

SEARCH

MENU NAVIGATION