F. Thomae Mariae Cerboni ... Theologiae naturalis libri tres. Tomus 1. 2.

발행: 1768년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

THEOL. NATURALI s

Divinae Omn otentiae subtrahiturper boe, quod eas immortales esse , λαo impliciter , absolute , atque necessario, earum natura habita ratione , perseverare dicamus. Nam si Dei potentiam simpliciter, aritie in se spectemus, omne, quod non repugnat, ab ea fieri poteli, eademque virtute, qua aliquid ex nihilo produxit , possibile ei est, ut ad nihilum, si velit, redigat. Ceterum quum nihil Dei omnipotentiae si btrahatiir, si aliqua, eo modo existant, quo Deus ipse existere voluerit, inde consequitur, ut si aliqua immutabilia. atque incorruptibilia ere verit , ea ex sui natura immutabilia, incomiptibilia esse , adeoque simpliciter , abGlute , atque necessario perseverare, citna ullam Divinae omnipotentiae ini riam affirmare possimus.

DE VOLUNTATE DEI.

N Omine voluntatis illud principium intelligitur, quo aliquid appetimus sib

ratione boni: Inquiremus ergo I. Num in Deo sit voluntas a. quodnamst primum , atque praecipuum obiectum illius: 3. Num sui cautam , aut rationem habeat: q. Num libera siti Num semper impleatur: 6. Demum num praeter Deum Aia entia libera existant, expendemus.

NUM VOLUNTAs IN DEo sIT . ET AN A DIVINA ESSENTIA DISTINGUATUR.

ΡRoposirio . Est in Deo voluntas, quae non distinguimr ab effetitia illius . sed eadem eli clim illa. Prob. prior pars prop. Deus est ens infinite intelligens Art. I. qua . praecedentis r ergo etiam voluntate praeditus sit oportet. Prob. con. Quia Deus eliens infinite, atque omnino perfecte intelligens, cujusvis rei bonitatem cognoscit; sed bonum intellectum est obiectum voluntatist nam voluntas in bonum intellectum , sicuti in suum objectum naturaliter ferturr ergo. Ex hoc enim, quod , , Deus est intelligens ait S. Thomas I. contra Gentiles cap. II. num. I. . se- , , quitur , quod sit volens r quum enim bonum intellectum sit proprium obie-D Mm voluntatis, oportet, quod bonum intellectus, in quantum huiusmodi. sit ,, volitum i intellectum autem dicitur ad intelligentem : necesse est igitur, quod ,, intelligens bonum , in quantum huiusmodi sit volens. Deus autem intelligit ,, bonum i quum enim sit perfecte intelligens, intelligit ens simul cum ratione, , boni i est igitur Volens is . a. Intellectio, quo persectior est, eo magis delectabilis intelligenti evadit; sed Deus perfectissime intelligit, uti ex praecedenti qua ilione cor stat : ergo sunt. anam delectationem ex sita intellectione capiat oportet: ergo quum intelligibilis delectatio ad voluntatem spectet, Deus voluntate praeditus esse debet. sa a. Quod

292쪽

3. Quod intellectu apprehenditur, nonnisi per voluntatem ad agendum

movet: ergo voluntas in Deo esse debet. Prob. con. Deum primam rerum omnium caussam esse, evidentissima ratione constat. uti tota quati a. lib. I. p-avimus t ergo si quando intellectus selum apprehendit, nullusque voluntatis eoi sequitur actus, tunc nihil sit, Deum voluntate praeditum esse , necessario cons quitur, quum tam multa secerit, atque quotidie faciat. Pra. altera pars sicuti intellectio est persectio intelligentis ς ita etiam v luntas est persectio volentis: nam tam intelligere, quam velle, in agente manent ; sed intelligere Dei non est aliquid dii tinctm a sitastantia illi Art. r. quata praecedentis et ergo neque voluntas distincta esse debet. a. Si voluntas esset aliquid Distriae substantiae disEnete superadditum , D, vina substantia esset in potentia ad eam recipiendam, S Deus ex sui iubstantia, atque voluntate simul componeretur; sed Deum eta non possie in potentia ad recipiendum aliquid , nullamque compositionem in eo dari posse, ex iis constat, quae de Divina immutabilitate, atque simplicitate quaest. I. & a. huius libridisseruimus: ergo a . Diees I. Voluntas est quidam appetitus ; sed appetitus est argumentum imperfectionis, quia appetimus, quod non habemus et ergo in Deo non est vo

luntas is

R., dist. mi., si appetitus prosequatur ea, quae non habentur, con., si ea , quaedam habentur, ne. Tam ergo illa, quae non habemus, quam alia , quae iam possidemus , appetitu prosequimuri dum in illa tendimus, aliquid nobis deesse constat, unde dc imperfectionis nostrae argumentum exhibemus ; at ista si appetamus , quando bona in se sunt, perfectionem prae nobis ferimus. Deus e go quum totius bonitatis plenitudinem in se habeat, nihil ei deesse potesta umde in appetitu illius nullum imperfectionis argumentum iubest, quia de quae iam habet, di ouae perfecte habet, vult, atque amat O . Dices II. Voluntas movetur etiam ab obiectis, dum ab iisdem allicitur ad eorum pmsequutionem I sed Deus, quum prima caussa sit, ab alio moveri non

potest: emo. R., dist. ma. , quando primum , atque praxipuum obiectum extra voluntatem existit, con. , quando est intra ipsam voluntatem, ne. Eam oluntatem ,

cuius primum, atque praecipuum obiemm extra ipsam existit, ab alio exina seposito oportet allici ad eius pisequutionem. Hoc volutitati nostrae contingit , quae in se id non habet, quod est primum , atque praecipuum illius obiectum . At Divinae voluntatis obiectum intra ipsam est, quum Deus sit sita bonitas , in qua perfectissima ratione id omne unitum continetur, quod in aliis divisum reperitur. Hae vem de causa Dei voluntas ab aliquo obiecto extra eam posito allici non potest ad ipsus pmsequutiodem. Verum hac de re uberius , atque di

in I. ad a.

293쪽

THEOL. NATURALI sARTICULUS II.

NuM DIvINA voLUNTAS AD OMNIA OBIECTA EODEM MODO FERATUR .

OBiectum voluntatis aliud primum , ac praecipuum cI , propter quod cetera omnia appetuntur I aliud minus P Tipuum , quod non propter se , a volu tate expetitur, sed propter aliud, ad quod refertur. Secundum priorem acceptionem solum Deum suae voluntatis obiectum esse contendimus; secundum alteram vero cetera omnia Divinae voluntatis obiectum dici possunt. PRoposirio . Divina ei sentia primum, atque priecipuum obiectum est Divinae voluntatis; cetera autem Vult Deus, prout ad se referiintur. Probatur prior pars prop. Bonum intellectum est obsectum voluntatis ; sed

Deus suam ementiam primo, ac per se intelligit, Art. a. quae. pnaecedentis ergo Divina essentia primum , ac pnaecipuum Di vinae voluntatis obiectum eli M . a. od est persectissimum omnium, id Divinae voluntatis primum, atque praecipuum obiectum eise debet et sed Deus est perfectissimus, ex nihil est, quod Dei perfectionem habere possit: ergo selus Deus primum , atque principale .ui obiectum esse potest. Maior constat; quum enim Dei voluntas sit persectit sima , nonnisi quod perfectissimum est , primum , atque praecipuum obiectum illius esse

potest.

3. Q d primo, atque per se volumus, caussa est, cur velimus t ergo si Deus aliquid aliud , praeter se ipsum , primo vellet, sequeretur, ut aliquid seliud praeter se ipsum caussa esset, ut vellet; sed in Deo voluntas non distin inguitur ab essentia illius Art. praecedenti r ergo etiam ut esset . ab aliquo alio

a se ipso haberet: quod est contra rationem primi entis b . Prob. altera pari. Voluntas sequitur intellectum ; sed Deus primi, se ipsemintelligit, atque in se alia omnia videt Art. 3. quae. praecedentis) : ergo etiam quia primo , atque per se vult se ipsum, alia a se nonnisi propter se ipsum velit oportet cc . a. Deus se ipsem vult primo, atque per se; sid ipse est ultimus finis rerum omnium t ergo alia a se vult propter se ipsum . Minor constat: nam caussae primae ceterae omnes subordinari, atque ad eam referri debent. Conseq. probatur . Qsi vult finem , ea Omnia , quae ad finem referuntur, non vult, nisi re lat e ad ipsum finem i ergo si Deus se ipsum primo vult, & est finis rerum omnium, alia a se nonnisi propter se ipsium vult. Dices I. contra secundam partem. Divina voluntas eadem est cum essentia Dei r ergo nihil aliud praeter suam essentiam Deus vidi. R., dii l. ant. , & tamen in Divina essentia etiam alia omnia continentur,con. , non continentur, ne. Hac ergo potissimum de caussa contingit , ut Deus non colum se ipsum , sed etiam alia a se velit, quia voluntas, S essentia unum idemqtie in eo sint : nam nihil est , quod in virtute Divinae essentiae non contineatur . Sicuti ergo alia a Deo esse non repusnat, quia sese communicare aliis, summi boni proprium ell, ita Divinae voluntati non repugnat, ut alia a se velit. Cont. Quando plura appetuntur, actus quoque Voluntatis plures, atque multiplices

294쪽

tiplices esse debent i ergo si Deus alia a se velit, actus voluntatis illius plures

en necessario debent: ergo voluntas cum essentia illius eadem amplius esse

non poterit .

R., dili. ant. , quando diversis actibus plura appetuntur , e . , quando unico actu omnia appetuntur, ne. Si diversis actibus plura appetantur, plures quoque, ac multiplices esse debent actus voluntatis ; non vero si unicus actus

omnia complectatur, sicuti in Deo contingit. Etenim quia Deus est intelligens etiam voluntate praeditus sit oportet Aiet. I. huius quae.) r sicuti ergo uno actu se ipsum, & alia omnia a se intelligit, quia sua essentia est exemplar rerum omnium c Quae. s. art. S. coroll. q. , ita quoque uno actu se ipsum , & alie omnia a se vult. quia sua bonitas est natio cuiusvis bonitatis , & omnia propter se ipsum vult. aproter scuti nos eodem actu visionis lumen smul, S col rem videmus, ita Dcus eodem actu voluntatis & se , di alia a se vult . quia in essentia eius omnia habent rationem, cur sint a . In illo autem hocis est in Deo, inquit S. Augustinus de civit. Dei lib. I a. cap. II. nu. z. , ) mari alterum praecedentem altera iubsequens mutavit, aut abliui it voluntatem , sedis una eademque sempitema immutabili voluntate res , quas condidit, & ut prius non essent , egit, quandiu non fuerunt, & ut posterius essent , quando esseri coeperunt: hinc eis , qui talia videre possunt, mirabiliter Brtassis ostendens .is quam non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate condiderit, quum sine il- , , lis ex artemitate initio carente in non minore beatitate permansit. M Hinc etiam confess. Eib. I a. num. 18. , , Unde non eum modo velle hoc, inquit , modo se velle illud, sed semel, & simul, de seniper velle omnia . quae Vult, non ,, iterum , & iterum, neque nunc ista, nunc illa, nec velle postea, quod no- is lebat, aut nolle, quod prius volebat; quia talis voluntas mutabilis est; deis Omne mutabile aetemum non 'est a Deus autem noster aetemus est is .

COROLLARIUM

Perfectioni, atque simplicitati Dicinae voluntatis nihil propterea detrahitur , quia Deum etiam alia a se velle dicamus. ,, Dicendum inquit S. Thomas I. a. qu. I s. v. a. ad 3. , quod ex hocis quod voluntati Divinae sussicit sua bonitas , non sequitur. quod nihil aliud ve-- lit, sed quod nihil aliud vult, nisi ratione suae honitatis. Sicut etiam intelis , lectus Divinus licet sit perfectus ex hoc ipso quod egentiam Divinam co- ,, gnoscit tamen in ea cognoscit alia A. Dicendum cita ad A. prosequitur idem S. Dinoo , quod sicut intellige- re Divinum est unum , quia multa non videt, nisi in uno i ita velle Divinum is est unum, S simplex; quia multa non vult, nisi per unum , quod est suae

295쪽

ΤΗΕΟL. NATURALI sARTICULUS III.

DIvitia voluntas siti rationem habere potest , quin caussam habeat i quando enim aliquam rationem in Divina voluntate inesse dicimus, sine ce ta ratione eam non velle significamus; quando vero aliquam caussam illius ad inmittimus , ipsium actim voluntatis ab aliqua caussia pendere supponimus. Qua propter ratio respicit rem ipsam, ad quam tendit voluntas ; caussa vero voluntatem afficit , atque per eam fit , ut a voluntate actis eliciatur . Unde caussa voluntatem a se pendentem constituit , non vero natio, quia haec non ad voluntatem , sed ad effectium eius refertur. PRoposITIo . Divinae voluntatis ratio assignari potest, non tamen caussa. Prob. prior pars proposita Finis est ratio , cur ea velimus , quae ordinan tur ad finem ; sed Deus alia a se vult, prout ad se ipsiim reseruntur Art. prae ced. i ergo ipse, sive eius bonitas, est ratio, cur alia a se veliti ergo Diviunae voluntatis certa ratio assignatur.

a. Bonum particulare . sicuti ad finem ordinatur ad bonum totius t ergo b num totius est ratio, cur Deus unumquodque particulare bonum in hac rerum universitate velit. Conseque t constate quae enim vult Deus, vult secundum quod se habent ad ipsum ordinem bonitatis totius universi. 3. Si Deum aliquid velle supponatur, ea quoque omnia necessario oportet ut velit, quae ad illud constituendum necessario requiruntur a quod autem aliis necessitatem imponit: ratio est , quare illud sit: eigo ratio , qua Deus ea vult,

quae ad aliquid constituendum requiruntur , ea est , ut illud sit , ad quod requiruntur .

omodo ergo in assignanda ratione Divinae voluntatis procedere possimus, ex hac triplici progressione constat. Deus vult ea, quae ad rem aliquam requiruntur , ut res illa sit: vult autem rem illam esse, ut universi pulchritudo, a que bonitas, compleaturi universi vero pulchritudinem, atque honitatem compleri vult propter suam bonitatem. Ex hisce vero apparet, hane triplicem rationem Divinae voluntatis non e dem modo sese habere. Nam Divina bonitas, quae est ratio totius universitatis rerum omnium , neque pendet a perfectione huius universitatis, neque ex ea au. getur t perfectio autem universitatis, quae est ratio cuiusvis ni parti laris , quamvis ex quibi istam peculiaribus bonis, quae sunt partes essentiales illius. n cessario pendeat, non tamen nece uario pendet ex aliis, ob quas bonitas , atque perfectio illius augetur et tandem peculiare bonum rei alicuius , quod est ratio , cur res illa sit, necelsario a re ipsa pendet, si ad rem illam necessano requiratur I pendet autem secundum quamdam convenientiam, si propter illud res illa tantum convenientiori modo se habeat. Hinc ratio Divinae voluntatis aliquando

quamdam convenientiam, aliquando utilitatem , aliquando necessitatem ex sit inpositione continet ; necessitatem vero abselutam tunc tantum , quando Deus vult se ipsum. Continet convenientiam . quando Deus universitatem rerum propter suam bonitatem velle dicitur: continet utilitatem , quando partes non esse

tiales huius universitatis vult propter bonitatem eiusdem univcrsitatis a tandem

296쪽

LIBER II. 26Ieontinet hypotheticam necessitatem , quando Vel rei alicuius pectiliaris, vel totius universitatis vult paries ementiales a) . Prob. altera pars Tum Divini intellectes , tum Divinae voluntatis eadem oratio habeatur oportet Art. I. huIus quaestionis )r ergo tum volendi, tum intelligendi caussa eodem modo sese habere debet ἔ sed Divinae intellectionis nulla

caussa est i ergo neque etiam Divinae volitionis. Prob. mi. Tunc cognitio principiorum est caussa cognitionis eorum, quae ex illis consequuntur, quando haec albis prineipiis seorsim intelligitntur i ceterum si intellectus, quae ex principiis conis 'sequuntur. sine ulla ratiocinatione in iisdem videret; tune intelligeret quidem principia caullam esse eorum , quae ab illis consequuntur, non vero principia caussa essent, cur ipse alia ab iisdem necessaria connexione prodeuntia cognosceret. Idem quoque in Voluntate contingit: nam eodem modo, quo principia ad propositiones inde illatas quoad intellectum nostrum ; ita etiam quoad voluntatem finis ad ea se habet , quae sunt ad finem. are si quis uno aetii finem , & aliod sineto actu velit ea. quae stat ad finem; volitio finis caussa illi erit , cur ea velit, quae sent ad finem di si autem uno actu tum finem , tum ea . quae sunt ad finem , velit : volitio finis non erit caussa eorum, quae sint ad finem, quia nihil caussa sui ipfius esse potest i per hoc tamen non impeditur, quin in ipsunt finem ordinet ea , quae sitnt ad finem . Deus autem sicuti uno at tu omnia iasita egentia intelligit aeli. an. F. coroll. q. ; ita etiam unico actu omnia vult mil. a. t. praeced. et ergo sicuti cognitio caussae in Deo caussa non est, cur essectum cognoscat, sed in ipsa caussa illum videt; ita volitio finis non est in eo caussa, cur illa velit, quae sunt ad finem , sed ea vult in ipse fine. Vult tamen ea, quae sunt ad finem, ordinari in finem ipsum . Vult ergo, ut ait S. Thomas , cujus est haec tota argumentatio, hoc esse propter boe, non propter Memiat hoc b r itaque quamvis Divina Voluntas sui rationem haseat; . tamen nullam caussam habere potest. Dices contra secundam panem. Deus sine ratione non operatur: sed in agente libero ratio operandi caussa est , cur velit: ergo Deus caussam habet. R., dist. ma. , quatenus Vult unum esse propter aliud , con. , quatenus --

Iunias illius ab aliqua caussa moveatur ad agendum , ne., & dist. mi. , si ope randi ratio sit caussa, cur agat, mru, si tantum essiciat, ut unum sit propter aliud, ne. Voluntas ergo Dei rationisi lis est , quia essicit, ut omnia inter se nnexa sint, S unum sit caussa alterius, quemadmodum in priori huius propositionis pane exposuimus ; non vero ita quasi ab aliqua caussa inducatur ad age dum . me erim creatis liberis caussis convenit, ideoque in iisdem agendi ratio caussa est, cur agant. ,, i quaerit sinquit S. Augusti lib. de Diver. Isae. 73. ,, qtis. 28. quare voluerit Iris mundum lacere, caussam quaerit voluntatis A Dei. Sed omnis caussa essiciens est. Omne autem essiciens maius est , quam M id , quod essicitur. Nihil autem maius est voluntate Dei. Non ergo eius is caussa quaerenda est is . Cont. In caussas rerum frustra inquireremus, si omnia essent, quia Deus vult, & Divinae voluntatis aliqua caussa determinari non posset; sed hoc non

est dicendum I emo.

R., dist. mai., s per Elam primam caussam producerentur essestas, con. ,

297쪽

α6a Til Eo L. NATURALI s

si etiam per inseriores caussiis producantur , ne. Quum velit Deus ut inquit, , S. Thomas I. pata quaest. Is . ar. S. ad a. essectus sic eme, ut ex caussis,. certis . proveniant ad hoc , quod i servetur ordo in rebus ; non est Κpervacuum, , etiam cum voluntate Dei alias caullas quaerere . Esset autem si pervacuum . ,, si aliae caussae quaererentur , ut primae , ex non dependentes a Divina volun- , , late se . Quapropter, iit idem S. Doctor in responsione ad tortium argumem

tum mete monet, vel sermo est de effectibus omnium primis, vel de reliquis porro succedentibus: si de prioribus sermo si ; nullam aliam caussam praeter Divinam voluntatem eos habere, dicendum elli si autem de aliis loquamur; praeter Divinam voluntatem habent etiam caussas secundas, quas investigare possumus ; & in hac invelligatione humana industria exercetur.

constat ex iis , quae in hoc articulo disputavimus , qMenam Divina voluntatis pro diversitate eorum. ad quae tendit, sit ratio sufficis m. Deus erget sibi est natio siuffciens. re se ipsim veliti ita tamen sibi hac in re est ratio sufficiens , ut se ipsiim non velle non possit. Quandoquidem Deusa sua infinitate perfectionis, bonitatis, atque fanctitatis , si fas est ita loqui , r piatur oportet, ut non Q lum nihil aliud supra eam velle , sed etiam eam non velle non possit, quia ipse sibi est sua infinita perfectio, bonitas, atque sanctitas.

Ratio autem sufficiens, cur hunc mundum condiderit, est quoque sua bo- nitas , ita tamen , ut haec ratio in quadam convenientia, non vero in aliqua n cessitate posita sit nam Divina bonitas neque ab huius universitatis perfectione Pendet, neque ex ea augetur, quum sit bonitas entis increati, necellarii, atque infinite' perfecti.

oad partes vero huius universitatis distinguatur oportet: nam vel ad ipsam conitituendam necessario requiruntur, vel ad ornatum , & pulchritudinem eius tantum conserunt: si de illis prioribus sermo sit; hypotheticet necessitas ratio suffciens in Deo filii, cur illas conderct, quia necessario requirebantur ad productionem eius, quod licet producere constituerit , tamen tam producere , quam non producere poterati si autem de aliis; tunc ratio suffciens in quadam convenientia, di utilitate consistit, quatenus propter eas fit, ut rerum univer-fitas , ad quam ordinantur, convenientius, atque pulchrius sese habeat. Tandem eodem modo distingui debent rei cuiuslibet partes peculiares t si essentiales illi sint; hypothetica necessitas est ratio iussiciens , cur Deus illas velit . quia necessario requiruntur ad productionem eius, quod Deus tam produce re , quam non producere poterat: si autem sint accidentales , atque ad pulchritudinem , di omatum eius tantum conferant; quaedam convenientia , utilitas , atque pulchritudo iussicientis rationis locum in Deo obtinent. Sc MOLION I.

ulla passiones asse Iinm in Deo sunt.

Antequam de Divina libertate differamus , nonnulla hic a nobis explicanda esse censuimus , quibus in ci u iorem cognitionem Divinae voluntatis ducimur , prout tamen praesens conditio nostra naturae . & status patitur.

298쪽

Etenim in omni assectiva passione sit aliqua transmittatio ora ratis ; sensibilis quidem, si valde vehemens illa sit . uti experientia compertum habemus insensibilis autem, quae adverti non possit, si multum rem tua sit, uti certa ra. tione constat; sed nihil huiusnodi Deo accidere potest , quia est stibilantia incorporea , uti iam vidimus t ergo nullae passiones affectuum in Deo else po Iunt. Deinde Deus est omnino immutabilis QMil. a. . & 3. huius libri ) i itaque passiones affectuum in eo esse non possunt: nam in omni assectiva passione contingit, ut patiens aliquam mutationem subeat ca) . SCHOLION II. Illae ergo passiones, qvirmn Objectis non solum ob suum genus, sed etiam ob suam speciem , Deo convenire non potest , millo modo in Deo sura ; qua autem versantur cirea objectum , q-d Divinis perfectionibus non repuguat , in Deo adinveniuntur, non quidem pasones ipse per modum pa=sionis , sicuti in nobis eontingit, sed actus sine passione. Omnes itaque passiones secundum genericam siti nationem ς hoc est , quatenus aliquam mutationem in subiecto inducunt, a Deo omnino excludi debent: si tamen secundum specificam sui rationem considerentur , quatenus una pro pter dii tinctionem proprii obiecti ab alia differt ; quaedam earum, hoc est illη , quarum obiectium Divinis perfectionibus repugnat, etiam secundum istam rationem in Deo esse non possunt: aliae vero, quarum obiectum Divinis persectionibus non repugnat, secundum sui specificam rationem in Deo esse possunt, non tamen quatenus sunt quaedam passiones , et secum quiddam materiale, uti aiunt , asserunt. Ad prius genus tristitia , vel dolor pertinent, spes , aut desiderium , timor, poenitentia, invidiae, 'e si quae aliae sunt huius generis, vel ab eisdem causantur . andoquidem objectam tristitiae , atque doloris, est malum inhaerens ; spei, dc desiderii, bonum absens, timoris, malum, quod impendet, aut impendere laotest ; poenitentiae malum, quod quispiam fecerit; invidiae, bonum alterius non suum: eigi quum Deus nullum malum habere possit, nihil boni consequi, quasi aliquando non habuerit, nihil timere , quod praeter sivi voluntatem evenire pos-sbile sit, omnia cum summa sapientia dispotuerit, & quorumvis bonorum auctor, atque dominus ipse sit: has passiones etiam secundum 1pecificam sui rationem in eo esse non posse manifelle constat. Alterius autem generis sunt delectatio, gaudium amor Sc. Haec autem in Deo sunt, non tamen per modum passionis , sicuti in nobis. Nam delectationem , de gaudium in Deo esse posse , inde constat, quia delectatio, re gaudium habetur de bono praesenti r quare neque ex parte obiecti, neque ex parte modi, quo voluntas in ea fertur, aliquid in se habent, quod Divinis periectionibus repugnet i itaque in Deo else possunt. Revera autem incise , manifesta ratione constat r nam gaudium , &delectatio quietem in re volita secum asserunt; sed Deus in se ipso perfecte quiescit. quia ipse est sui primum , atque praecipuum obiectum , cetera autem Omnia vult propter se ipsum e ergo gaudium , & delectatio in Deo revera sunt . Etiam amor in Deo esse debet: nam amor essicit, ut amans rei amatae bru

299쪽

num velit: sed Deus vult bonum sivi, di bona aliorum propter ser ergo se, utque alia Deus amat. Deinde ipsa bonitas , pmpter quam omnia secundum maiorem , vel minorem participationem Deo unita sunt, intima est ipsi Deo . neque ιab illo separari potest, quia est principium totius bonitatis r ergo non selum in Deo est amor. 1ed etiam firmissimus, atque persectissimus esse debet . Prob. con. Amor est quaedam vis unitiva t ergo si Dia nihil magis unitum esse potest. quam ipse Deus, & aliunde nihil Deo perfectius est ; non solum in Deo amo

rem esse consequitur, se etiam firmissimum , atque persectissimum amorem else . Alia autem a te Deus amat non eadem ratione, ac nos amamus . Nos enim ab ipsa bonitate rerum ad amorem earum allicimur: nam voluntas nostra

non est caussa bonitatis rerum, sed ab ea, sicuti ab objecto, movetur . Pline amor noster, quo alicui bonum aliquod volumus , non est caulla bonitatis ipsius, sed e contrario ipsius bonitas, vel vera, vel apparens, ad amorem nos provocat. At Deus dum cuncta diligit, bonitatem in elidem produciti etenim Deus omnia existentia amat r nam omnia existentia in quantum finit , bonitas i. Ipsum mum ess e rei quoddam bonum est similiter quaelibet

perfectio ipsius. ut ait S. Thomas I. pati quaest. 2 o. M. a. , sed amor Dei est i fundens , in eream bonitatem in rebus, uti prosequitur idem S. Doctor , quia nihil a se habet, ut sit, vel hoc , aut illo modo per&ctum siti ergo dum Deus omnia amat, simul in eis bonitatem infundit, atque creat. amvis autem amoris intensio, atque remissio in Deo non sint, quia imtensio, atque remissio cum immutabili natura simul consistere non possunt; nemo tamen inde puIet Deum pari amore omnia complecti . Quandoquidem dinplici ratione aliquid magis, vel minus amari potest et 8c ex parte ipsius' volum talis , cuius actus intensior, aut remissior est ; & ex parte ipsius boni , quod

volumus rei amatae r nam eum magis amare dicimur, cui volumus maius bonum . Deus ex parte sitae voluntatis omnia aequaliter amat, quum nulla late

M , aut remissio, in actibus voluntatis illius esse possit, tum quia immutabilis est inaest. I. lib. a. ; tum quia uno simplicissimo actu onuria vult mpter seipsiim mil. a. an. a. huius quaestionis i tamen quamvis voluntas illius magis,

aut minus non intendatur; omnibus non vult idem bonum, sed alia aliis persectiora constituit, Sc secundum hanc acceptionem non aequali modo omnia amat. Ut autem hoc clarius intelligatur, advertendum est, amorem in duo simul

ferri ; hoe est, in obiectum , cui volumus aliquod bonum, & in ipsum bonum. quod obiecto volumus. Qua de caussa amor maior, vel minar dici piatest &propter maiorem , vel minorem intensionem actus, qui sertur in oblactum ; quod in Deum cadere non potest et & propter maius . vel minus bonum, quod obiecto inessie appetitur. Hoc vem ell, quod ad Dei sapientiam spectat, quia cum Ordine , pondere , atque mensura, omnia constituit ca . S C H o L I o M III. Virtutes quoque in Deo sunt, non tamen per modum biluus , sicuti nos easdem habemus. Iuxta duplex vivendi genus virtutes quoque sunt duplicis generis i aliae enim

circa actionem , aliae circa contemplationem versantur.

300쪽

Contemplativae ergo virtutes Deo maxime conveniunt e nam sipientia exempli gratia liablimiorum caussiarum cognitionem continet e Deus ergo quum

mnia , prout sent, in se ipse videat Art. s. quaest. F. , atque se ipsum , qui est

caulla rerum omnium , primo, atque per se, cognoscat Ar. a. elassem quaest persectissima sapientia in eo sit oportet. Hinc est etiam , ut scientiam perfectissimam habeat, quae est cognitio rei per propriam caussam. Activae vero virtutes, quae hanc p sentem vitam perficiunt, atque passiones regunt, di moderantur, nullae in Deo esse possunt, uti per se manifestum est. Hinc neque continentia, neque temperantia , neque aliae virtutes huius generis in Deo statui poliant. Contra autem aliae , quae , licet vitam activam hominis di. rigant, tamen iit passionibus regendis, atque moderandis non occupantur, ii IDeo revera sunt, ut veritas , iustitia, liberalitas , magnificentia, prudentia , alimque similes r persectiones mi in siint ista omnia. Τamen virtutes in Deo non sime per modum habitus et per habitum enim repetitis actibus perficitur, quod non est omnino perlaetium; sed Deus est omnino perfectus t ergo a .

ARTICULUS IR

NUM DEI voLUNTAS LIBERA SIT ; SEU NUM DEM SIT LIBERTATI PRAEDITus .

DFum & ab itinere non posse ab iis, quae facit, & plura, atque illis me.

liora, quae facit, facere non posse, ciculo ra. Abaeilanius docuit μ) . Abuellaesi errorem feculo i . iclesiis sequutus fuit, Deumque & Omnipotet tem , de liberum esse negavit, uti ex Dominali tacet uitator Fides Eeelesiae Gabolica Thomae maldensis compertum habemus. Impius Spinosa Ethites I. par. prop. I 6. tradidit . ex necestate Disinae Naturae insinua invitis modis s er i deberet proposit: I9. omnia ex necessitate Divina iturae determinata esse

non tanti ad existendum , sed etiam ad rerto modo exissendum , er operandum. utillumque dari contingensi tandem in coroll. prop. 3 2. Deum non operari ex liberiatate voluntatis, Er hae de caussa Deum non magis dici posse ex libertate volum talis agere, quam dici potess ex libertate motus, vel quietis agere. Antequam istorum confutationem suscipiamus , id unum monendum es e censemus, ad libertatem non solum requiri , ut nullus extemae coactioni sit imois, sed etiam necesse este , quod Spontaneitas , ut vocant, non sit agendi principium i nam quae libere fiunt, a libera electione pendere debent, propter quam ad agendum , vel non agendum quispiam se atque determinare possit. PRoposiTio. Deus se ipsim necessario vult, cetera vem omnia prorsus libere Prob. prior pars propositionis. Primum , atque praecipuum obiectum Divinae voluntatis est Divinum ella , propter quod Deus alia a se vult Aiet. a. huius quaest. t ergo Deus se ipsum necessario vult. Prob. con. Si Deus se ipsum non necessario vellet, fieri posset, ut proprio, peculiari, atque sibi adaequato obtincto careret: ergo fieri potat, ut aliqua saltem ex parte inquietus existeret: quod repugnate ergo se ipliim neceIsario Vult. Simili ratione fieri non pote Il, ut Deus eo principio de: lituatur, propter quod alia a se vult, quia tunc sine certa ra- m. I. L L tione

SEARCH

MENU NAVIGATION