F. Thomae Mariae Cerboni ... Theologiae naturalis libri tres. Tomus 1. 2.

발행: 1768년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

17s THEOL. NATURALI s

cidens, ex hoe inserri potest, uti Bannetas in I. Divi Thomae pari quaest. I s.

aris. recte observavit. Directam peccati caullam non elle constat, tum quia caui se permissivae nunquam hoc convenire potest; tum quia peccatum , quatenus peccatum cI , quum nullam in se bonitatem habeat, directe appeti non potest . Qitia vero quamvis Deus peccata impedire possit, non tamen tenetur; ideo est, ut ne indirecta quidem peccati caussa dicatur. Demum non est caussa per accidens , quia Deus sua actione peccatum nullo modo attingit r hoc vero rein quireretur, ut esset caussa peccati per accidens . curandoquidem si Petrus terram Ddiens thesaurum inveniat, huius inventionis caussa per accidens ideo et dicitur , quia actio illius ternam Ddientis attingit revera thesauri inventionem , quamvis ab illo antea praeintenta non esset. Si tamen , invento thesauro, circumsteterit latro , atque illud arripuerit ; tunc Petrum rapinae caussam per accidens

fuit se dici non potest, quia in rapinam sua actione nullo modo influxit.

ARTICULUS VI.

NUM PRAETER DEUM ALIQUA ALIA ENTIA LIBERA EXIITANT .

HAEC quaestio , de qua disputandum pggredimur, est gravissima Omnium,

quum non solum praesentis vitae ratio, atque institutio , sed etiam futtirae status ab ea pendeat. Nam semel ac nos liberos non esse ponamus, nullus amplius legibus, citiusvis tandem generis eae sint. locus esse potest, nihil amplius erit, quod nobis vitio , aut laudi vertatur , ac propterea nullum erit tempus , in quo boni sitorum laborum fructum recipiant, mali autem condigna poena plectantur. Systema Materialistarum tale est, ut nulla per eos libertas in homine admitti possite quum enim omnem sublimiam corpoream esse falso putent, inde est, ut omnia opera hominum consequantur ad impressiones , atque m tus , qui ab obiectis excitantur. Et re quidem vera ideo nos putare eme libertate praeditos ipsi assirmant, quia cognoscimus, atque sentimus motus , & impressiones. quae excitantur ab obiectis, neque ullam resistentiam experimur ad ea, quae agimus. ,, ando in humano animo appetitus, inquit Hobbesius deis Homine cap.6. aversio, spes , metus circa rem eamdem oriuntur altema- , , tim , veniuntque in animum faciendi, omittendique bonae malaeque consequen. ., tiae successior; adeo ut interdum appetamus, interdum fugiamus ; interdum,. si eremus, interdum metuamus; tunc totum illud passionunt aggregatum . ea- , , tenus durans , dum res effecta sit, vel reiecta, vocatur deliberatio. Alterna se haec aversio appetitus aversionis& communis est homini cum animalibus ceteris .

Nam deliberant etiam bestiae si . Ita Hobbesius se. Porro concipe iam , si placet, , inquit Spinosa ep. 62. , lapidem, dum moveri pergit, cogitare, S scire , is se , quantum potest conari , ut moveri pergat. Hic sane lapis, quandoquidem se sui tantummodo conatus est conscius, & minime indifferens , se liberrimum se esse , de nulla alia de caussa in motu perseverare credet, quam quia vult. , , Atque haec humana illa libertas etl. quam omnes habere iactant, & quae in se hoc selo consistit, quod homines sui appetitus sint conscii. & caussarum , qui se bus detvrminantur , ignari. Sic infans se lac libere appetere credit, puer au- , , tem ita us Vindictam velle, & timidus sugam . Ebrius deinde credit. se ex is libero mentis decreto ea loqui , quae pollea sebrius tacitiise vellet. Sic deli- , , rus, garrulus , α huius farinae plurimi, se ex libero mentis decreto agere ,

312쪽

,, non autem impetu ferri credunt. Et quia hoc praeiudicium omnibus innaturiri eli , non ira ficile eodem liberantur , , Et Sane pleraeque argumentationes eorum , qui hominis libertatem oppugnarunt, eo tendunt, ut totam rem istam

suadeant LaJ. Neque alii Philos hi desunt, qui de libertate hominis male sentiant i nam

quamvis hominem liberum e se statuant, tamen vel talia principia ponunt, per quae nullus libertati locus reliquus esse videtur, ut Leidnitiani, atque uellebra chlani, vel libertatis veram germanamque notionem pervertunt, uti inter alios L hius praecipue facit de Inteli. Hum. li. 2. ca. a I. Contra Materialistas , atque Fatalinas primo disputabimus, deinde Mallebranchianos, ct Leibnitianos Scholiis peculiaribus refellemus . Primo tamen contra eos , qui veram notionem libertatis pervertunt , nonnulla praemittemus, quae ad veram libertatis ideam concipiendam requiruntur . Necessarium ergo illud esse dicitur, quod non esse non potest: contingens , quod tam esse , quam non ella , potest et impossibile , quod neque est, neque esse potest. Aliquid necessarium esse potuli, aut ex principio intrinseco . si ve materiali, sive Drmali, ut Scholastici loquuntur, aut ex fine , aut ab agente externo . ex principio intrinseco necetiarium est, simpliciter, atque naturaliter necessarium ense dicitur: hine quod partibus constat, divisibilitatem ex sui materiali principio simpliciter, atque necersario habet: triangulum ut habeat tres angulos aequales duobus rectis, ex sui serinali principio simpliciter, atque necessario habet . Qiiodnecelsarium ex fine ei se dicitur, non cii simpliciter necessarium , sed humilietice ; hoc eit, facta suppositione, ut sinis ab aliqua intelligenti caussa intendatur . Hinc si quispiam finem aliquem velit, ad quem nonnisi per unum certum medium pertingere possit ; tunc medium illud hypothetice necessarium erit : ceterum si plura media ad cum dem finem conducere possint, tunc nulla eorum hypotheticam peculiarem necessitatem habebunt. Tandem necessarium , quod agens externum inducit, coactionem causat , dc Violentum , sive coactum proprie dicitur . Contingens quoque non una eademque ratione accipi debet. Aliud est enim intrinsece contingens, aliud extrinsece . Contingens intrinsece est, quod ex suae caulsae intrinseca virtute contingentiam habet. Unde haec contingentia pendet alibertate caussae , quae tam agere , quam non agere potest, eilque omnino libera. Hac autem ratione humanae actiones contingentes sunt . Contingens extrinsece hoe est, se uti Baetiui Tom. I. Ope. par. E.

auκ δ uri Prouiueiat par. a. ch. 1 o. contendit libertate iit hominis certa ra tione cogitoici non posse . ita quoqtie idein ipse statuit tom. p. oper ch. 4. ec s.fur tit E iis de ' h. mm. Edit. Parisien. an. 17s . Tandem Auctae impii libelli litteripti et Ciae de la nature par. a. tradit veram politicam libertatem hominis in eo poli: a in esse . ut sine timore . alcitie imped euici gaudeat de olani eo , quod nattirales appetitus explere potest. Etsi alia multa Auctor iste non haberet,

ob quae Epicureis mi intimulari posset , hoc unum sane iussiceret.

0 Consulito , si saeet, ae s lieet ,

eumdem Spinosam rhisu par. R. prop. 48. adi in sebolio ejusdeni proposit. , I. Par. prop. 32. , in scholio prop. 3s., & in Append cer . par. ; Hobbesiim de Homine ea. f., llaelium

di alibi, Auctorem impii libelli interiptias ra fur Aa vis fleurino edit. Post dimi an. a 43 , Helvetium quoque in suo Eorit, de γ' tissimum Distur sum a. illius ea. 4. Collinsium Iti libro, cui tituliis: metirehes fur Ia liberi , aliciique pxis in hujus surfuris liomines. vol- reus Paelii hac de re opinionem sequitur;

313쪽

sece tale est non ex Virilite suae caussae eiusque libertate, sed pmpter extrinseca impedimenta, quae ei superaccedere possunt, atque eiscere, ut non producat effectum , quem producere dc ret. Ita extrinsece contingenter lapidi advenit , ut si sit sitniculo sus nsus, in terram non cadat. Hinc vero est, ut quae extrinsece contingentia sunt, talia quidem dici possint relate ad caullam , quae impeditur , non vero relate ad naturales cauisas, quae impediunt: nam quoad eas necelsarium est. apmpter intrinsece coniiugens , quod liberum omnino est, a caussa libera tantum dimanare potest. Voluntarii autem , S liberi notio quamvis una , atque eadem esse videatur , contra tamen res sese habet. Voluntarium a principio intrinseco est cum cognitione finis ; liberum autem non selum est a principio intrinseco eum cognitione finis, sed etiam indifferentiam ad agendum . vel non agendum secum affert rquare omne liberum voluntarium eis, quia tam liberum, quam voluntarium habet princium intrinsecum cum cognitione finis ; at non omne voluntarium est liberum , quia liberum intrinsecam determinationem excludit, cum qua voluntarii ratio simul consistit. Naturalis ergo necessitas libero, non voluntario op nitur: hypothetica necessitas neque voluntario, neque libem adversatur et coactio autem tum liberi . tum voluntarii rationem tollit - Quae ergo intrinseca necessitate fiunt, voluntarie quidem, ae sponte fieri, non autem libere dici possunt.

Hine libertas alia proprie dicta, & arbitrii, alia improprie dicta , di sponta.

ne itatis: haec coactionem , seu externam necessitatem excludit, non vero intri secam determinationem ad unum. t illa vero neque etiam cum intrinseca determinatione ad unum simul esse potest ca . Quia vero indifferentia ad liberiatem necessario requiritur , ideo huic di plici generi libertatis duplex quoque indifferentiae genus respondetr indifferentia passiva in libertate spontane itatis, activa autem in liberiate arbitrii continetur rilla ad hoc, vel illud patiendum , haec ad agendum , Vel non agendum,

aequali ratione se habete haec vero rursus alia est contrarietatis , alia contradictionis r contrarietatis rem unam vel oppositum eius , aut bonum Vel malum ; contradictionis vero agendi, Vel non agendi potestatem importat. Porro quia ille , qui activum agendi principium in se habet, aliquando agit, aliquam do non agit, vel saltem quoad aliquod genus actionis indeterminatus existit ;ideo alia est indifferentia suspensionis, ouae eonsistit in privatione actus , illumque eliciendi facultatem praesupponit; alia potestatis, qua quis etiamsi aget, tamen vel non agere poteti.

ergo hic modo quaerimus, illud est, num homo id in se habeat, per

quod ad agendum , vel non agendum , aut ad hae , vel illa ratione agendum se ipsium active determinare possit. aellio facti haec est, quae nonnisi evidentia factorum finiri debet. Primo tamen nonnulla Lemmata praemittenda esse duximus, quo tum de nostra sententia , tum de contrariae falsitate opinionis certius m stare possit. L sH-

a Eam tantum libertatem, quae M. fi homἰnem Ideo liberum esse quispiam ve- voluntario dimanat, Collinitus se ad uiittere iit, quia laetendi potestatem habet, Quod vult, profitetur in D sat. ad opuscillum inseriptu nit aut ei placet, se non repugnare vicit. Hio huius fur Ia Iuberte: nam

314쪽

LIBER IL

L au MA I. 17'solum creto cognoscitis, impossibile non fuisse, ut a Deo agendi, vel non agendi libertas homini communicaretur; sed etiam Dei sapientiam quam maxime id demisse , perspicuum est .

Nam si hominem libertate pmditum ess e repugnaret; vel repugnaret ex par. te Dei, vel ex parte ipsius hominis; sed ex neutra parte repugnate ergo. Non repugnat ex parte Dei, quia Deus sium ma libertate praeditus est, uti in praecedenti araticulo demonstravimus t cim eius libertatis, quam habet, hominem participem facere potest: quemadmodum ergo quia est primum ens , non repugnat , ut alia entia per participationem ab eo sint; ita non repugnat, ut aliquibus entibus libe tatem communicet, quia est primum principium libertatis. Neque etiam ex parte hominis repugnat, ut sit libertate praeditus: sicut enim ex eo quod homo existit, cogitat, atque supra se ipsiim reflectit, non sequitur independentem esse a Deo; ita neque etiam per hoc , quod velit, a Dei dependentia eximitur; quia, licet in suis volitionibus quasi infinitus sit, non

tamen Omnia, quae vult, obtinere potest, neque ea, quae obtinet. ipse per se independenter a Deo obtinet: semper ergo a Deo pendet: ergo si ea tantum repugnat, ut homini communicentur. per quae a Dei dominio subtraheretur aeum liberum eise, nullo modo repugnare potest. Convenientissimum autem fuit, ut Deus libera quoque entia condiderite nam in Moralibus ferendis legibus in lentia legislatoris quam maxime elucet: nullus autem huiusmodi legibus locus futurus filiiset, si entia libera non existerent: nam tunc , sicuti nemo non videt, non fuit set, cur hominibus leges honestatis scrvandae poponerentur, vel praeciperetur, ut turpia declinarent. Sed neque etiam Divinae misericordiae, aut iustitiae locus esse posset, si h mo libertatem non haberet. inandoquidem venia iis datur, qui licet non pe care possient, tamen peccarunt : nam si necessario peccarunt, sicuti ab omni culpa innoxii sunt, ita non est, cur ea per veniam remittatur. Jultitiae vero est, bene agentibus, qua tamen etiam male agere poterant, praemium retribuere, poenam autem iis, oui male egerunt, quamvis bene agere posent i ergo si homines vel bene, vel male nece: sario agerent. nullus Iullitiae locus superesset: nam qua tandem ratione puniendus esset, aut praemio donandus , qui aliter, quam agit, agere non poterat pTandem ut homo liber sit , Dei maiestatem quam maxime decet: haec enim magis magisque commendatur, si in hac vita sint , qui voluntarium liberumque fumulatum illi exhibeant, atque a se exhibendum ei se cognoscant. Deum ergo quam maxime decere, ut libera quoque entia exiliant, dubitari non potest.

illa eum spontanestate arbitrii labertas simul esse potest.

Spontaneum naturalem determinationem ad unum , quamvis citra coactionem , habete ergo arbitrii libertas cum eo stare non poteli Prob. con. Semel ac ad unum intrinseca necessitate , quamvis citra coactionem , determinemur, illud sub nostra potestate amplius esse non potesti ergo Prob. con. od non est in nostra

315쪽

185 THEOL. NATURALI s

potestate, de eo dis nere non polimus , prout volumus; sed hoc at fit ii libe tu neccliario exigite ergo. Prob. mi. Nam aliquem quoad ea liberum esse , quae non sunt sub potestate illius, nemo dixerit. Hoc autem semper verum ell, sive per vim internam, sive per externam, pote ilas adimatur, de externa convenit apud omnes, de intema quoque necessario convenire debet. Nam haec etiam , scuti externa , essicit, ut quod quispiam agit, sub potestate illius non sit; immo maiorem necessitatem propter vim intcrnam, quam propter extemani induci contendo: quandoquidem nulla cli cxtema vis, quae voluntatem criere possit rnam si quid volituri stimus, illud saltem quoad nos uti bonum apprehendamus oportet, uti malum vcro, nihil cit, quod non aversemur; at nulla vi extunavi, essici potest, ut aliquid vel sicuti bonum , vel sicuti malum apprehendamus remo nulla vis externa voluntatem nostram ad unum determinare potet t. Hinc saepe factum videmus , ut homines nullis tormentis, neque etiam morte ipsa , ad aliquid pro alterius arbitrio faciendum , vel dicendum , adigi potucrint . Si autem aliquando vi externae cesserunt, hoc ideo contigit, non quia propter vim ex- temam volitionem , aut nolitionem mutaverint; sed quia propter vim externam diversa sibi motiva repraesentarunt, ob quae factum fuit, ut velle , quod antea nolebant, vel nolle, quod antea volebant, satius eme duxerint. Si ergo vi interna etiam voluntas cogi potest, oportet, ut ea maioris emcaciae sit, quam externae ergo maiorem necessitatem inducit: ergo libertati magis opponitur ,

quam vis externa H .LaMMA III.

ut quis liber sit, indigerens sit oportet, non quidem indisserev-tia si spensionis, sed indisserentia potestatis . iactiva quoque

indisserentia esse debet, non vero passiva . Haec propositio ex priori consequitiir r nam si per determinationem ad unum , quamvis intrinseca ea sit, tollitur arbitrii libertas, consequens inde sit, ut qui liber est, ad unum determinatus non siti ergo indisserens sit oportet, quia , uti per se mani sestum ell, indifferentia determinationi opponitur. Haec vem indi Drentia est non siispensionis, sed potestatis; hoc est, non requiritur , aliquem nihil agere , ut liber dici possit et ali nin otiosi prae ceteris omnibus praeliantiori libertate praediti essent; tamen necet se est, ut quispiam. antequam agat, ab illa peculiari actione suspensus sit ; dum vero agit, ut etiam ad non agendum pote itatem habeat . Et re quidem vera tunc quispiam libere agit , quando etsi agit, quia vult, tamen potest etiam non agere, si veliti ergo . Prob. ant. . inecessario agit, non agere non potest et Ergo. Tandem quamvis indifferentia activa determinationem alterius excludat , non tamen indifferentia passiva, immo haec alterius determinationem praesupponit , qua ab indifferentiae ilatu removeatur a ergo quum principium liberum tum intrinsecam , tum extrinsecam sui determinationem excludat, nulla passiva indi ferentia potest simul coniuncta ei se cum liberiate. L s M-

a Ηine vero constat, quam Inepte a loeum pomis esse merito posse, semel acquieontendat Collinciis in suo opusculo inser, male egerunt, voluntarie tantum pecccarint . pro : Recherches mi. 1Hquet De sal rte ,

316쪽

LIBER II.

La MMA IV. Sine pravia cognitione humana libertas stare non potest . Nihil appetere possumus, nisi ut bonum , neque averseri, nisi ut malum nobis

videtur r quandoquidem quia malum nobis displicet, repugnat , ut appetamus . alioquin displiceret, re non diipliceret; contra quia bonum placet, repugnat, ut aversemur, alioquin placeret, & non placeret: erso si nihil appetimus nisi sub natione boni, nihil avertamur nisi sub ratione mali; ut aliquid appetamus. vel aversemur, boni , S mali cognitionem praecedere necesse cilr ergo praevia aliqua cognitio liberam Volitionem antecedat oportet. Deinde . si sine praevia cognitione agamus, non libere, sed cinco quodam impetu agimus. Quapropter tum cognitio . tum indissemntia ad libertatem aequali ratione reqisiritur: nam si illa desit. ad unum determinamur ; haec vero si deficiat, nobis non vide libus determinamur, atque caeco quodam impetu agimur. Hac quoque ratione oportet , ut caenitio praevia sit, quia si priuVia non effet, neque nos ad boni , A mali cognitioncm inducere, neque per Lam ad aliquid prosequenduta , vel fugiendum nos determinare possiemus .Lt MMA V. Absolista neeestas, non 'pothetica, libertati opponitur. Nam absoluta necessitas tum in differentiam , tum p viam cognitionem exclu.dit; sed haec duo sunt cum libertate necessiario coniunctat ergo. Minor constat ex iis, quae iam demonili avimus. Maior quoque certa est: nam quod abseluae , atque

naturaliter necessarium est, neque non esse , neque aliter eme potest i simili ratione omnem advertentiam cognitionis nostrae prie venit, quia una cum natura hanc necessitatem insitam esse praestipponituri ergo tum indifferentiam , tum p viam cognitionem excludit. Contra autem in hypothetica necessitate continis

git: haec enim quum ex libera nostri determinatione consequatur, tum indis sentiam , tum Praeviam cognitionem p supponit.

Etenim quia lismo est natione prieditus, unum cum altero comparat, idque sibi faciendum esse consti uit, quod magis expedire vel vere , vel false poeta verit r ergo libertatem habet, quia ratione privditus est. Prob. con. inia unum cum altero comparat, ct id eligit, quod sibi magis expedire iudicaverit, comsequens inde est, in per te ad unum determinatus non sit, sed indifferenter sese habeat; sed in hoc libertatis notio constitit: ergo. Hinc S. Thomas I .par. qu. 83. M. I. ,, Sed homo inquit, agit iudicio, quia per vim cognoscitivam j

ri dicat aliquid eta fugiendum . va prosequendtim. Sed quia iudicium istud non

,, est ex naturali init inini in particulari operabili, sed ex collatione quadam ra- tionis, ideo agit libero iudicio potens in diversa ferri. . . Et pro tanto ne ce se est . quod homo sit liberi arbitrii ex hoc ipsis, quod rationalis est se . Et I. a. qu. II. ar. I. ad a. is Dicendum , , quod radix libertatis est v I om. I. N N . tua et I

317쪽

rS, THEOL. NATURALI s

is Iunias. sicut subiectum, sed sicut eaulsa , est ratio: ex lioe enim voluntas li- , , bere potest ad diverta serti , quia ratio potest habere diversas conceptiones,, boni . Et ideo Philosephi definiunt liberum arbitrium , quod est libi rum de se ratione judieii- , quasi ratio sit caulla libertatis, , - Unde etiam So Grigorius Nyssenus Orationis Catechetica ,, Est enim, inquit , sollim inanimorum, ,, aut eorum . quae sunt expertia rationis , aliena voluntate ad id , quod vid is tur, adduci. Rationis autem particeps, & intelligens natura , si liberum deposue- , , rit arbitrium , simul etiam perdit gratiam intelligentiae. Ad quid enim sua ute- tur mente , ac cognitione , si poteilas ejus eligendi, quod suo arbitratu constiis tuit, sita est in alio ,, e Deinde per iudicium rationis fit, ut homo hoc potius . quam illud , sibi agendum esse constituat: ergo per iudicium rationis se ipsum determinati ergo libertas veluti in radice in ratione consistit. Dubitari ergo non potest, quin in

homine principium libertatis sit ipsa ratio saJ -

tilae sit, ut ad ea liberi non Hmu, φιτ judicis rationis Dbesse nou possunt, uti est appetitus ad M- in commisi, omnesque motus , me quitas vita animalis sinsistere nou potest.

ae enim non siibsimi iudicio rationis , ea inter se comparare non possisemus, atque ex iisdem id eligere, quod nobis magis expedire iudicaverimus enam per iudicium nationis S multorum inter se comparatio fit , S unum piae alio eligitur. Semel ac autem plura inter se comparare non possimus , atque ex iis eligere . quod nobis magis placuerit, nullus libertati locus esse po- teli, quia amplius non siimus indifferentes is inum ergo ad bonum in comm ni , nullo praecedente rationis Iudicio, feramur, sed ab ipsa natura ad illud trahamur i simili modo quum non subsint iudicis rationis ii omnes motus, sine quibus non potest sebolere vita animalis; ideo tum ad appetitum boni in comm

ni , tum ad onmes huiusnodi motus liberi non simus. LxMMA VII.

ut aliquid ut bonum prostquamur, vel ut matum aversemur, quaedambarum determinationum motivia nobis subesse debent. Illa illud advertatur oportet, nos de bono, aut malo loqui . prout nobis apparet, non vero prout re vera in se tale est. apropter semper ac bonum aliquod appetimus. aut aliquod malum aversamur, neque illud appetimus, neque illud aversamur sine eertis quibusdam motivis . Si bonum appetamus , aut malum aversemur, quae in se revera talia snt; tunc rationabilibus motivis ducimur, atque recte agimus t si autem ut honum appetimus , quod in se malum

est; vel ut malum aversimur, quod in se bonum est; tunc motiva irrationabilia

a) Ut fiaso alterIus, e quam ad ali- quam In aliam, ab ea inclinari posset pini mid agendum sepe inducimur , utili, diei pose deque Colliosius in suo Opusculo intaipto i

m . opus non est , iit rationem nolitam M. Raehereber fur ia Liberi/ ine sessario moveat, sed tantummodo requiritur, pie requirit ad utilitatem suasionis, ut ea in auouem nostrain in unam panem potius . rati em nostram necessario δῖM.

318쪽

lia sunt. atque a recta agendi ratione deficimus. Hoc observato, siune probanis dum est, quod volumus. Homo , quia rationalis est, unum cum altero comparat , idque agendum eonstituit, quod sibi magis expediens esse iudicaverit, aut fugiendum, quod sibi nocere posse putaverita ergo sive bonum prosequamur, sive malum aversiis

mur , sive motivo non agimus. Prob.conseque . Repraesentatio boni ad appetendum , repraesentatio mali ad aversandum nos movet et ergo ad utrumque cereo quodam motivo agimur: ergo eorum , quae agimus, certa quaedam motiva nobis semper subesse . ortet, quia sine repraesentatione boni, aut mali, nihil libere in s mus, aut aversamuri ergo repraesentatio . ni est Inotivum yolitionis, nolitio. Iris autem repraesentatio mali IG.

Mine quamvis rationem suscientem in fessu Legnitiano non admittamus , M tamen Psycologiae Empiricae par. a. sect. a. ea. I. s. 88s. . & 89O. contendenti, animam nihil Celle sine molimis, atque motiva esse distimctam repraesentationem boni, O mali nullo modo repignamus. andoquidem si malum appetimus, sub ratione honi appetere ; si bonum aversamur , sub ratione mali aversari; & si ex pIuribus bonis unum alteri pra, serimus . nos illud praeferre, quod melius esse iudicamus, negari a nemine poteIi. Neque enim brutorum instar caeco quodam impetu, ad agendum determ namur sine .ulla rationabili .caussa , aut vera, aut quae fallem talis .esse nobis

videatur a

LxMMA NI T. ver motiva hamana libertati nihil derogatur, si qua debent .

acceptione sumantur.

ae Leibnitius .in sita Theodicaea aexempla assere, O ut motivorum inminaeum, atque efficaciam explicet, impropria omnino sunt, atque hominem propter motiva passive se habere significant. Prius, quo ipse utitur , est exemplum lancis. cuius unum brachium a graviori pondere deprimitur Q i alterum exemplum est cuiusdam vis in partes omnes simul irrumpentis , quae suum in ea parte effectum

producis in qua minus resistentiae invenit, uti in aere contingiti aer enim ilia tubo vitreo compressus is quamvis undequaque erumpere contendat A ramen ex ea

parie dipotissimum elabitur, quae ceteris .debilior .fuerit. ' andoquidem si motia Va in animam eodem modo, ac pondera in Jancem , & aer compressiis in debiliorem tubi partem , agerent ; quis inde futurum esse non videat, ut anima in motivorum ad agendum impellauir, neque amplius suarum determinationum sit. N N a domi-

a) Mellus nobiseum os . si in nostris

Indieiis ab eo necessario determinemur , quod rationabile apparet, & in laestris volitioniblis ab eo , quoc honum videtur , Collinsius in laudato Opustulo irrationabiliter putat. An enim fortaue in judiciis nostris sepe . non falli- siue, Irrationabilibusque motivis ad agendum Inductariar, quia. uti hona , vel honesta . qu realia revera non sunt, nobIs repraesentantur raras de Theoricis 3 .par. 324.& seq. e autem exemplo etiam Ballium Re v I viera eb. I 39. ceite usum suisse monet. Verum non tantum Baetius illud adhibuit,

319쪽

a8 THEOL. NATURALI s

domina λ a . Itaque si motiva se cundiim Leibnitii acceptionem simantur , delibertate actum erit. Motivis ergo ad appetendum, aut aversandum , non cogimur ; hoe est , motiva in nos ca vi non agunt, cui resistere non possimus. Et re quidem vera si ea vi, cui resistere non possimus, inotiva in nos agere Piniamus , seqlleretur hisce positis motivis, nccelsario nos appetere, aut aversari , prout per ipse motiva impellimur. Enimvero quamvis ad agendum sitis: cientia motiva lese nobis obtulerint ; tamen quandoque nos vel non agere , vel, diligentiori inquisitione facta, propter alia motiva etiam contra agere , expcricntia compertum hahemus t ergo in liva 1uadent quidem , ut agamus , non vero ad agendum impellunt . Per suasionem autem arbitrii libertatem non impediri , mani suilum ex se eit . is Considerandum Linquit S. Thomas qu. 6. de Is.sso art. unico J, quod ob

, , tectum movens voluntatem eli bonum conveniens apprehensum . unde si sit, , aliquo i bonum, quod apprehendatur sub ratione bani, non autem sirb rati ri ne convenientis non movebit voluntatem. iniuin autem consilia , dc electio- ,, nes sint circa particularia, quorum eli actus, requiritur, ut id, quod appreti henditur ut bonum , S conveniens, apprehendatur ut bonum , dc conveniens in ,, particulari, de non in universali tantum. Si ergo apprehendatur aliquid ut num , ct conveniens secundum omnia particularia, quae conliderari m. liint , M ex necessitate movebit voluntatem . & propter hoc liomo ex necessitate ain M petit beatitudinem. quae secundum R κ tium eli status omnium bonorum aggregati H nc perfectiis. Dico autem ex necessitate quantum ad determinationum actus, quia ,, non poteli Velle oppositum ; non autem quantum ad exercitium actus, quia pinest

M aliquis non velle tunc cogitare de beatitudine, quia etiam ipsi actus intellectus, & volimtatis particulares simi. Si autem sit tale bonum , quoel non invenia- tur esse bonum secundum omnia particularia , quae considerari possunt, non ,, ex necessitate moUebit etiam quantum ad determinationem actust poterit enim ,, siquis vulte eius oppositum etiam de eo cogitans; quia sorte non elt b ,, num, Vel conveniens fixirndum aliquod aliud consideratum. Sicut quod est num i mitati, non eli bonum delςctationi, S sic de aliis O . Ex his vero conitata motivis voluntatem cogi non polla . At illud quoque animadvertatur oportet, undenam motiva habeant, ut nos xl agendum inducant. Prosecto non aliunde habent, quam ab apprehensione nOilri intellictus, qua sit, ut, si intellectus motivorum bonitatum probct , Voluntas amplectatur . quod illa proponunt: si autem respuat ἔ voluntas quoquo aversetur. Hinc sit, ut motiva, quae in siti prolequutionem voluntatem aliquam do flectere non I tuerunt, iiciem manentibus, flectant successsu temporis vel quae illam in se bonitatem non habent, qua voluntas moveri recte possit , aut

m ain QuamvIs ergo ass rem aliquam explicandam iis quoque exemplis uti pol sinus.

quae Cum ea non omnem iiiiiiiiiiidinem habent ue tamen id semper adveriatur oportet ,

ne talia si it , ut quod rei explieandae ex se i

lla ura convenit, per ea tollatur . Hoc ver

est, 'nod contiugit In iis exemplis , prout a Lei itio atteruntiir. Quandoquidem lanx pam tu partem necessatio depti initur, versas quam graviori pondere urgetur; sicut etiam

vis inclitia, quae undequaque potuerit , erum. Pere conatur, versiis eam partem necessario

irrumpit, in qua minua ei resistitiir. NuIlus sane in hisce exemplis propriae deliberationisti determinationis locus , nullumque activum asendi principium occurrit et utrumque ver . neeessario requiritur , ut dici possit, uouilaeua vera libertate praeditum esse .

320쪽

debeat, & tamen ad se determinandum eam inducant. Quapmptet motiva in se spectata ea non sunt, quae voluntatem movent , ut aliquid prosequatur , autaverietur . sed illud, quod per activam considerationem nostrae mentis bonum , aut malum in iisdem apprehenditur; quod quidem si in motivis revera ex illit, non fallimur ; dccipimur autem , quando ab apprehensione tantum nostrae mentis pendet bonum , vel malum. Ex hisce vum omnibus constat , hominem , dum per motiva determinatur, ipsium sitae determinationis principium activum esse , adeoque nullum libertati illius praejudicium inde assurri . Et re quidem vera nullam ad movendum efficaciam motiva habent . nisi per intellectum apprehendantur : ergo intellectus in ipsa motiva agit di ergo in tellectus est principium activum , quod motivorum qualitatem , atque naturam expendit, ut voluntati demonstrare possit, num quidpiam prosequi, aut aversari debeati si ergo amitrii libertas per hoc in homine non tollitur, neque minuitur , qtiod videat, atque cognoscat quid . di qua ratione agendum, Vci non agendum sit, neque etiam per motiva tollitur, aut minuitur 0 .

voluntas ultimum Iudicium rationis seq:ia ur. Sunt ergo nonnullae pmpositiones contingentes, quae ex primis principiis ne-eessario non consequuntur, atque his intellectum' tam assentiri , quam iacui assen. tiri pol se . nemo dubitat: rursus aliae quoque sulit, quae ex primis principiis per se notis necelsaria connexione consequuntur: hisce vem intellectus non assentiri non poteti, semel ac cum principiis earum necessariam connexi 9nem perspexerit. tapropter tum primis principiis , tum omnibus hisce propositionibus opoitet ut intellectus assentiatur, semel ac illa cognoverit. Haec tamen in cessitas tum quoad prima principia . tum quoad propi, sitiones cum iisdem necessario connexas, non eli abibluta, atque antecedens , quae contensum intellectus praeveniat. Nam tum prima principia, tum necessitatem connexionis, quam nonnullae propositiones

cum iisdem hebent, cognosci prius oportet, antequam intellectus in huiusnodi

necessitate constituatur: ergo nulla abibluta, atque antece lens necessitas hie occurrit, quae consensum intellectus praeveniat. Ant. constat: nam rei incognitae

quamvis revera summam peripicuitatem in se habeat, nemo assentiri , atqueis de veritate illius convictus remanere poteti. Prob. cons. Intellectus dum , nulla urgente necessitate , haec sibi contemplanda proponit, cauta i pie sibi est , ut iis.

dem necessario assentiatur: ergo nulla abaluta , atque antecedens necessitas hic occurrit, quae C sensum intellectus praeveniat.

,, Qtraedam autem pmpositiones s inquit S. Tl mas I. par. qu. 8a. ar. a. Jri sunt necessariae, iluae habent connexionem nece sariam cum primis principiis ris sicuti

a Quia ergo ob aliquam rationem unum prae Pio faciendum elle constitutinus, homines libete non agere Collinsius in opusculia inseripio: Ree, cines fur Li Iise, is inepte inieri. Neoue anicius ablutinde agit, ciliando iudicῖum nostrum ex eo co- si dic t , ciciod aliquid verum, aut sitsum , probabile, aut improbab le, vel dubiuio a bis apparear, uti ex iis quoque constat, quae lentiliate 6. dii eruit rus . Helvetius quoque in

suo Forti Discur. I. ea. I. non minus delirat, euin liberam agendi vel nou agendi saeuitatem itare non posse contendit cum motivis , Mibus ad agendum, v ci noti agendum indu canuir. Nais motiva, uti j:m demonstravi.

mus, lib. toti uullo inodo oblunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION