Elementa philosophica de cive. Autore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1742년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

natura octa υa, contra Super hiam. XIV. Lex natura nonas

de modestia. xv. Lex natura de cima , de AEquirate, jιυe contra acceptionem personarum. XVI Lex naturs undecima , de hahendis in communi. XVII. Lemnaturae duodecima , de sorte dividendis. xv I. Lex naturae

decima tertia , de primogenita di prima occupatione. XIX. Lex natura decima quarta , de inco- Iumitate mediatorum paci S .XX. Lex naturae decima quinta , de constituendo arbitro. XXI. Lex natura decima sexta, neminem esse arbitrum causae suae. XXI T.

Lex nattirae decima septima , Arbitros debere esse une spe praemii ab iis referendi quorum

causa judicatur. XXLII. Lex natura decima octaυa, de testibus. NXIV. Lex naturae decima nona, nullum cum arbitro pactum fieri. XXV. Lex naturae vigesima , Contra crapulam, & ea quae rationis usum impediunt. XXVI.

Regula per quam statim cognosci potest, an, quod facturi Iu

mus , sit contra legem naturae,

122쪽

Cap. III. LIBERTAS. II

nec ne. XXVII. Leges natura ob

ligant in foro interno tantum. xxv II. Violantur leges natura quandoque, facto legibus consentaneo. XXIX. Leges naturae sunt immutabile r. XXX. sui leges naturae conatur implere , justus est. XXXI. Lex naturalis eadem cum morali. XXXII. Unde fiat, quod qua dicta sunt de Iege naturali, non sent eadem quae traduntur is Philosophis circa υirtute S. XXIII. Lex naturalis non est, proprisIoquendo , is x , nis quatenus traditur inscriptura sacra. I. Egum naturalium deriva- Lex n Lia tarum altera est, Pactis standum esse , sive fidem obser- pacti 'vandam. Ostensum enim est ca-sandum. pite praecedente , Legem Daturae praecipere tanquam rem conciliandae paci necessariam, Unumquemque jura quaedam sua mutuo transferre, atque hoc Vocari pantium, quoties futurum sit quod transfertur. Hoc au-

123쪽

18 LIBERTA s. Cap. III

tem ad pacem conciliandam conducibile est, quatenus quM pnci cimur facienda vel omittenda , ea re ipsa facimus vel omittimus ; frustraque essent

pacta , nisi illis staretur. Quo niam ergo Pactis stare , si ve φdem servare, necessarium est ad

pacem conciliandam , erit per articulum 2. cap. I. praeceptum Iegis naturalis. Ades II. Neque personarum quia bustum paciscimur ulla daturvanda μ hac in re exceptio,puta,11 1lli Π- ne eXcΨ-Mm cum aliis nec servent, nec servandam putent, aut aliud

quodlibet habeant vitium. Nam qui paciscitur, eo quod pacis

citur, frustraneam eam esse actionem negat. Et contra rationem est, scientem frustra facere. Idem si praestandum pactum non putet , eo quod sic putat, pactionem eandem frustraneam esse affirmat. Qui ergo paciscitur

124쪽

Cap. III. LIBERTAS. s9tur cum eo, quocum fidem ser invare se teneri non putat, simul pactionem esse rem frustraneam, ct non frusti an eam, quod est absurdum. Cum omni igitur homine , vel servanda est fides , vel non paciscendum, hoc est, vel declaratum bellum, vel certa dc fida habenda est Pax. III. Pacti violatio , sicut Sc Iniuri dati repetitio, quae semper silia 2 μή est in aliqua actione, vel omissione) vocatur INIURIA. Actio autem illa vel omissio, injuria dicitur; ut idem significent i mjuria , dc actio vel omisso in jWia, atque utraque idem quod pacti vel fidei violatio. Videturque injuriae nomen inde actioni vel omissioni tribui, quia ibne jure est, ut pote quod ab eo qui agit vel omittit translatum antea in alium fuerat. Et est similitudo quaedam inter id , quod in vita communi vocatur

125쪽

6o LIBERTA s. Cap. III. injuria; dc id, quod in scholis solet appellari Absurdum.

Quemadmodum enim is qui argumentis cogitur ad negationem assertionis quam prius sustinuerat, dicitur redigi ad ab surdum , eodem modo is qui prae animi impotentia facit vel omittit id, quod se non facturum, vel non omissiarum pacto suo ante pro mi serat, injuriam

facit: neque minus in contradictionem incidit, quam qui in

scholis reducitur ad absurdum. - Nam futuram actionem paciscendo , vult fieri ; non faciendo , vult non fieri r quod est velle fieri & non fieri idem eodem tempore; quae contradictio est. Est itaque injuria, absurditas quaedam in Conversatione, sicut absurditas injuria quaedam est in disputatione. Dirria. IV. Ex his sequitur, inju-

b,k riam λ nemini sieri posse, nisi

126쪽

Cap. III. LIBERTA s. 6Iei quocum inter pactum, sive νι ροιεν cui aliquid dono datum est, vel cui pacto aliquid est promissum. 'Ideoque dammum & injuria saepissime disjunguntur. Nam si dominus servo, qui obedientiam sibi pactus est , imperet,

ut pecuniam tertio numeret,

vel beneficium conferat ; is si non faciat , damnum quidem tertio, injuriam autem domino soli facit. Sic quoque in civitate , si quis alicui noceat, quocum nihil pactus est , damnum ei infert cui malum ; injuriam soli illi, qui totius civitatis potestatem habet. Etenim si is damnum recipit, injuriam expostularet , is qui fecit, sic diceret, quid tu mihi l quare facerem ego tuo potius quam

meo libitu, siquidem, quin tu

tuo, non meo arbitratu facias ,

non impedio i in qua oratio . ne, ubi nulla intercesserunt pacta,

127쪽

62 LIBERTA s. Cap. ΙΙΙ pacta , non video , quid sit quod possit reprehendi. Anauri a) Injuriam nemini,&c.J Inju- δή p 6ο- stitiae nomen significat relative ad legem , Injuria tum ad legem , tum ad Personam certam. Nam injustum , omnibus injusvm es; Injuria vero potest esse, nec tamen mihi vel illi, sed alii; ct quandoque nemini privato , sed civitati tantum ; etiam nec homini cuiquam nec civitati ,se Oli Deo. Nam pacto, O juris translatione , si , ut injuria in hune mel illum feri dicatur. Hinc est, quod in omni civitate fieri via mus quae privati homines inter se verbo veI scripto contrahunt , exigi vel remitti arbitrio obligantis. Damna vero qua inferuntur contra leges civitatis, ut fuserum , homicidium se similia, non ad voluntatem ejus cui damnum es iliatum, sed arbitrio civita- ii , id est, juxta leges consitutas

128쪽

Cap. III. LIBERTA s. 63 vindicari. Itaque injuria in hunc, nisi pos juris in hunc translationem exsistere non potes. V. di omina haec, Iustum , & Fufiitiae injustum, sicut & Asitia & D-Iusitia, aequivoca sunt: aliud h. enim significant cum Personis, Σ' Ω aliud cum Actionibus tribuun- huc. '

tur. Cum actionibus tribuuntur , idem significat AH m, quod jure factum ; & I usum, quod Injuria. Ille autem qui fecit Iusum aliquid, ideo Insons,

non Iustus dicitur : eum autem

qui fecit aliquid Injusum, non ideo injusum , sed sontem dicimus. Quando vero de personis usurpantur, effie jusum significat idem quod juste faciendo . . delectari, justitiae studere , vel conari facere in omni re id quod justum est. Et e se injustum, est negligere justitiam , vel eam non pacto suo , sed praesenti

commodo mensurandam existi

129쪽

64 LIBERTA s. Cap. III. mare. Ita ut alia sit animi, instituti, sive hominis, alia unius actionis vel omissionis justitia dc injustitia ; possintque hominis jusi actiones innumerae zn-jusae, & injusi jusae esse. Iusus autem homo dicendus est, qui justa facit propter praeceptum Legis; injusta non nisi per infirmitatem; I usus qui justa facit propter poenam legi adjunctam; iniusta per animi iniqui

tatem.

Dissectis VI. Iustitia actionum distin-Σα' gui vulgo solet in duas species,

sativam commutativam dc disributivam, tulisis. 9udrum priorem sitam esse ajunt examinvi in proportione Arithmetica , posteriorem in Geometrica . Ω-lamque versari in permutatione , Venditione, emtione , mutatione , mutui redditione, locatione , conductione, caeterisique, si qui sunt, actibus inter se contrahentium; ubi si aequa-

130쪽

Cap. III. LIBERTAS. 6ste pro aequali reddatur, nasci inquiunt jusitiam commutati-Hanc vero circa dignitatem , & merita hominum, itaiat si cuique tribuatur αυτώ, majus ei qui dignior, minus ei qui minus dignus, idque Proportionate, oriatur justita in ributisa. Agnosco hic disitinctionem quandam aequalitatis e nempe ut una sit aequalitas simpliciter, veluti quando comparantur inter se duae res aequalis pretii, ut libra argenti, cum Ia unciis ejusdem argenti: altera aequalitas secundum quid . ut chm centum hominibus dis. tribuendae sint mille librae, sexcentae dentur sexaginta hominibus, & quadringentae quadraginta ; ubi non est aequali

eandem contingit aequalitatem esse inter numerum eorum qUibus distribuuntur, unusquisque

eorum

SEARCH

MENU NAVIGATION