Elementa philosophica de cive. Autore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1742년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류:

131쪽

66 LIBERTA s. . Cap. III.

eorum aequalem partem auferet; unde dicitur, aequalitas eadem res est cum proportione

Geometrica. Sed quid haec ad justitiam Z nam neque s res nostras vendamus quanti postumuS,

injuria ulla sit emtori qui id voluit , & petiit; neque si de meo distribuero plus merenti minus, modo id dedero quod pactus sum, neutri fit injuria. Id quod testatur ipse Servator noster Christus Deus in Evangelio. Non igitur est ea justitiae distinctio, sed aequalitatis. Negari tamen forte non potest quio justitia sit aequalitas aliqua; nimirum quae in eo tantum sita sit, ut cum aequales natura omnes simus , alter non arroget sibi plus juris , quam alteri concedat , nisi id juris sibi pactis acquisitum sit. Atque haec contra distinctionem illam justitiae ,

quamquam ab omnibus pene receptam γ

132쪽

p. III. LIBERTAS. 67ceptam , dicta sint e ne quis iu-juriam aliud esse putet, quam fidei, sive pactorum violationem; prout supra definitum est. VII. Vetus est, volenti non Volentist injuria. Veritatem tamen di- meti liceat ex principiis nostris derivare. Factum enim sit id,

quod quis injurium sibi putet

volenti: ergo, volente eo, fit

id quod per pactum non licuit. Sed volente eo fieri, id quod pacto non licebat, pactum ipsum per articulum II. capitis praecedentis fit irritum, jus ergo faciendi redit; sit igitur jure ,

quare injuria non est. VIII. Legis naturalis prae- Lexceptum tertium est, Ne eum qui'Iς

'ducta tua trθι prior benefecerιt1 1mgratia eam ob rem, deteriore conditione iudine.

e se patiaris, Me ne accipiat quisquam beneficium, nisi animo nitendi ne dantem dati merito poeniteat. Nam absque hoc, con

133쪽

quisique se praestet

commovi mo

ues LIBERTA s. Cap. ΙΙΙ.tra rationem fecerit , si quis quod periturum videt beneficium , prior contulerit 3 atque eo modo omnis sublata erit inter homines beneficentia & siducia, unaque omnis benevolentia; neque esset inter eos quidquam mutuae opis, nec uialum gratiae conciliandae initium. Ex quo status belli neces.sario mansurus est, contra L gem natura fundamentalem

Quoniam vero Legis hujus violatio , non est fidei sive pactorum violatio: supponitur enim nulla inter eos intercessisse pacta : ) ideo neque injuria nominari solet; sed , quia respiciunt se mutuo beneficium & gratia ,

INGRATITUDO appellatur. IX. Quartum praeceptum naturae est, ut unusiusque se eaeteris commodum praestit. Quod ut recte intelligatur , animadVe tere oportet, esse in hominibus

134쪽

ad societatem ineundam, diversitatem ingeniorum ortam a diversitate affectuum , haud dissimilem illi quae reperitur in lapidibos ad aedificandum comportatis a diversitate materiae &sigurae. Nam ut lapis qui praefigura aspera & angulosa, plus loci saeteris aufert quam ipse implet, neque prae materiae duritie comprimi vel secari facile potest, nec compaginari aedificium sinit, tanquam incommodus abjicitur : ita homo qui prae ingenii asperitate, retentis superfluis sibi, necessaria aliis adimit,

neque prae affectuum contumacia corrigi potest, caeteris i commsdus molestusque dici solet. Quoniam jam unusquisque

non jure modo, sed etiam neces Date naturali totis viribus in id incumbere supponitur, ut necessaria ad sui conservationem

consequatur ; si quia velit pro

135쪽

o LIBERTAS. cap. III.

superfluis contra contendere , illius culpa orietur bellum: propterea quod illi soli nulla ce tandi incumbebat necessitas. Facit ergo contra legem naturae fundamentalem. Unde sequitur, quod ostendendum erat) praeceptum naturae esse, ut unusquisque se caeteris praestet commodum. Qui vero Legem hanc violat, incommodus & molestus dici potest. Cicero tamen commodo opponit inhumanum, tanquam ad hanc ipsam legem ad- , spectan S. ρὲχ M. X- Legis naturae quintum

tura praeceptum est, oportere alterum quini , ' alteri sumta cautione futuridis, temporrs , proeteritι venram, ρ ienti & paenitenti, concedere. He-

nia praeteriti sive remissio Osefensae, nihil aliud est quam illi,

qui cum lacesserit ad bellum, facti poenitens pacem Orat, pax concessa. Pax autem concula

136쪽

cap. ΙΙΙ. LIBERTAS. TInon poenitenti, hoc est, animum hostilem retinenti, vel futuri temporis cautionem non danti, hoc est, non pacem, sed opportunitatem captanti , non est pax, sed metus: neque igitur a natura praecipitur. Caeterum qui poenitenti & de futuro cautionem adhibenti , nolit ignoscere, ei pax ipsa non placet; quod est contra legem natura

lem.

XI. Sextum Legis naturalis Lex na- praeceptum est, In ultione, sive Poenis , spectandum tisie, nou ma paedia δε- Ium praeteritum, sed bonum fu- rum

turum : Hoc est, aniligere ponam nullo alio sine licitum esse, nisi ut ipse qui peccavit, corrigatur , vel alii supplicio ejus moniti fiant meliores. Hoc autem ex eo primum confirmatur, quod unusquisque Iege naturali teneatur alteri ignoscere; modo cautum prius sit de futuro

137쪽

a LIBERTA s. Cap. III.

tempore, ut articulo praecedente ostensum est. Praeterea, quia ultio , quatenus inlum praeteritum con 1ideratur, nihil aliud est

praeter triumphum , & gloriam animi, quae ad nullum finem dirigitur; nam praeteritum tantum contemplatur, finis autem futura res est: ) quodque ad nullum sinem dirigitur , Vanum est: Ultio, ut quae futurum non spectat, a vana gloria profici Dcitur, ideoque praeter rationem est. At laedere alium praeter rationem , introducit bellum , &est contra legem naturae fundamentalem. Est igitur legis naturae praeceptum , In ultione non

esse respiciendum, sed prospi

ciendum. Violatio autem Legis hujus, CRUDELITAs solet appellari. Lex natu. XII. Quoniam autem signarae seps, omnia odii & contemtionis, ad rixam & pugnam maxime

138쪽

omnium pro Ocant, adeo ut m-- plerique vitam, nedum pacem ιμ- amittere , quam contumeliam

pati malint; sequitur septimo

loco , Iege naturali praescriptum esse , nequis velfactis, vel ver bis, veI vultu, vel risu, alteri

osendat se ilium vel odisse, ver

contemnere. Cujus legis viola tio CONTUΜELIA nominaturi Quamquam autem nihil frequentius sit, quam potentiam erga minus potentes, Sc nominatim judicum adversus reos scommata atque opprobria, quae neque ad rei crimen , neque ad

judicis pertinent ossicium ; hujusmodi tamen homines contra legem faciunt naturalem, & pro contumelio sis habendi sunt. XIII. Quaestio uter duorum Lex na- hominum dignior sit, non adi octa statum naturae, sed ad statu in p. 'civilem pertineti ostensum n. enim antea est, Cap. I. articu-

139쪽

4 LIBERTA s. Cap. III.

Io 3. natura omnes homines aequales inter se esse , ideoque inaequalitatem quae nunc. est , puta a divitiis , a potentia , a nobilitate generis, profectam esse a lege civili. Scio, Arisote- Iem, libro primo Politicorum , tanquam fundamentum totius scientiae politicae assirmare, hominum alios a natura factos esse dignos qui imperent, alios qui serviant, tanquam Dominus Ecservus non consensu hominum, sed aptitudine, hoc est, scientia vel inscitia naturali distinguerentur. Quod fundamen

tum non modo contra rationem

ut ostensum est supra sed

etiam contra experientiam est.

Nam neque pene quisquam in genio ita stupido est, ut non rectius arbitretur sibimet se , quam aliis regendum tradere. Neque si contendant inter se

sapientiores , & robustiores, sint

140쪽

C p. III. LIBERTAS. 7ssunt illi his semper aut saepe su

periores. Sive igitur natura homines aequales inter se sint, agnoscencla est aequalitas ; sive inaequales, quia certaturi sunt de imperio, necessarium est ad pacem consequendam , ut pro se qualibus habeantur, & propterea legis naturalis octavo loco Praeceptum est, in unusiquisque

natura unicuique aequalis hae

rur. Cui legi contraria est SUPERBIA.

XIV. Sicut necessarium erat Lex uniuscujusque conservationem , ut de quibusdam juribus modestia. suis cederet; ita non minus necessarium est ad eamdem conservationem, ut jura quaedam retineat, nimirum Ius Corporis tuendi , jus fruendi aere libero , aqua , dc caeteris omnibus vitae necessariis. Cum igitur a pacem ineuntibus multa jura retineantur

SEARCH

MENU NAVIGATION