장음표시 사용
311쪽
ΙΜ PERIUM. cap. X. aptior sit, earum comparatione. videndum est. Primhm autem commoda & incommoda civitatis in universum conseramuS , ne quis sorte satius esse ducat, Vivere' unumquemque arbitrio suo, quam ei vitatem omnino constituere. Extra statum civi,
talis , unusquisque libertatem habet integerrimam quidem , sed infructuosam; Propterea
suam omnia agit arbitrio suo , propter libertatem aliorum Omnia patitur arbitrio alieno. . At civitate constituta, unusquisque civium tantum libertatis sibi retinet , quantum sufficit ad bene& tranquille vivendum, tantum item aliis adimitur, ut non sint metuendi. Extra civitatem, uni
cuique ita jus est ad omnia, ut
tamen nulla re frui p ossit. In civitate vero unusquisque finito jure secure fruitur. Extra civi-
312쪽
Cap. X. IH PERIUM. astatem, quilibet a quolibet jure spoliari & occidi potest. In cu
vitate ab uno tantum ἰ extra civitatem , propriis tantum viri-hus protegimur ; in civitate, Omnium. Extra civitatem, fructus ab industria nemini certus et in civitate omnibus. Denique extra civitatem,imperium affectuum , hellum , metu S, Paupe tas, foeditas, solitudiri barbaries , ignorantia, seritas; 4n e vitate, Imperium rationis, Pax, securitas , divitiae, ornatus, societas , elegantia, scientiae, henevolentia. II. Arisoteles , Politicorum lib. I. cap. Iq. duo esse ait ge-Mera regiminum , quorum alterum ad imperantis, alterum ad
subdisoram commodum dirigitur. Quasi ubi cives duritis tractantur , ibi una ; ubi mitius , ibi alia species esset civitatis ;quod ei minime concedendum
313쪽
as IMPERIUM. Cap. X. est. Sunt enim imperantis &subditorum, eadem & communia commoda & incommoda omnia, quae ex regimine oriuntur;
incommoda quae civi alicui, i fortunio, stultitia, negligentia, ignavia, vel luxuria sua accidunt , a Regentis incommodis separari possunt: sed non sunt illa Regiminis incommoda, ut quae in qualibet civitate accidere possunt. Eadem si accidunt a prima civitatis institutione , dieentur quidem Regiminis i commoda , sed ipsi imperanti
eum civibus communia erunt , scut communia etiam sunt eorum commoda. Primum autem& maximum commodum, Pax& defensio, idem utriusque est. Nam & is qui imperat, & is cui imperatur , ad vitae suae defensonem , viribus utitur simul omnium concivium. Et maxumo incommodo quod in civit
314쪽
Cap. X. INPERIUM. Iste contingere potest , nimirum caede civium , quae ab Anarchia oritur, & is qui summum
Secundo, si is qui summum imperium obtinet , pecuniarum tantum a civibus exegerit, ut, se & familias suas alere, & Vires corporum suorum conservare non possint, incommodum non
magis illorum est , quam imperantis, qui quantiscunque divitiis sine corporibus civium, Imperium suum & divitias tueri non potest. Si vero tantum exe ' gerit, quantum ad imperii administrationem sufficit, id commodum aeque est di ipsi & ei-vibus ad communem pacem. &defensionem. Neque imagina bile est, quomodo divitiae publieae cis busprivatis incomm do esse possint, modo privati non ita exhauriantur, ut per im
315쪽
aso INPERIUΜ. Cap. Xωdustriam suam necessaria ad co poris & animi vires sustentandas acquirere sit impossibile. Nam sic incommodum & ad ipsum imperantem pertineret, nec oriretur ab institutione vel ordinatione prava, quia in omni genere civitatis, cives Opprimi possunt sed a bene o di natae civitatis prava adminiλ
conmim IV. Quod autem dictarum pecierum civitatis. Democra-iue , & Ari eratia, & Monar-ehiae, optima sit Monarchia , ex comparatione commodorum & incommodorum in singulis o tendendum est. Haec igitur, quod universum ab uno Deo regitur ; quod Antiqui statum Μω narchisum caeteris praetulerunt, regimen Deorum uni rivi ad scribentes ; quod principio r Tum , nationumque , arbitria. Principum pro legibus fuerint;
316쪽
cap. X. ΙΜ PERIUM.quod imperium Patereum institutum a Deo in creatione, Monarehicum suerit, quod regimina caetera ex Monarchiae per seditiones dissolutae ruderibus ar- ,
tificio hominum post conglutinata sint; quodque populus Dei sub regibus fuerit ;quamquam Monarchiam comis mendatiorem nobis exhibeant,
tamen quia id non rationibus, sed exemplis & testimoniis faciunt, omittemus.
Artificio hominum conis Anno glutinata sint, Sc. J Videntu Me spectasse antiqui, qui fabulam
nobis confinxerunt de Prometheo. Narrant, Prometheum surrepto a Sole igne, ex luto fecisse hominem I atque ob idfactam perpetua jecoris laceratione irato Iovi dedisse poenas. Hoc est, ingenio
humano cid quod inificatur per Prometheum letes, O justitiam
317쪽
; asa ΙΜ PER IUN. Cap. X. a Monarchia per imitationem sumtas esse, quarum vi ramquam que a fonte suo naturali
surrepto ) multitudo quas lusum
ctfaex hominum) m renam pers nam civilem animata O eonflata est , quae Arisocratia vel Dem cratia appellatur. Inventi autem autores O fautores, qui cum s cure atque otio ub imperio Re-lum naturali vivere potuissent , anc poenam dant, i in perpetuis
euris, 'Oicionibus dissiensionibus,
que alio loco expositi crucientur.
Ret enunius non ossa eo minmine iniquum s
IV. Sunt quibus unius Regimen eo nomine displicet,quia unius est ; quasi iniquum esset
inter tam multos tanta potestate eminere unum aliquem, ut
arbitrio suo possit, de caeteris omnibus statuere. Ili sane subintrahere se ab imperio unius Dei, si possent, vellent. Sed exceptionem banc contra suν
318쪽
Cap. X. ΙΜ PERIUM. 2s3 gerit invidia, dum vident unum habere quod omnes cupiunt eidem iniquum esse censerent eadem ratione , si pauci imperarent , nisi ipsi vel essent, vel
esse sperarent ex eorum numero ; nam si iniquum sit non esse jus aequale omnibus, iniquum etiam est regimen optimatum . Quoniam autem ostensum est , statum aequalitatis esse statum belli: ideoque inaequalitatem introductam esse consensu omnium , inaequalitas illa non est amplius habenda pro re iniqua, tibi plus habet is , cui plus V lentes dedimus. Incommoda igitur quae sequuntur unius hominis imperium, sequuntur hominem, non unitatem. Viden dum igitur est, utrum imperium hominis, an hominum, plura civibus'adferat incommoda.
V. Sed primum amolienda est sententia eorum, qui ne gant
319쪽
αs IMPERIUN. Cap. X. υἱ dia gant omnino, civitatem esse ,
cum, quae conflatur ex quantovis nu- eum seris mero serVOrum 1ub communivis non Domino. Cap. I. articulo 9. definitur civitas esse persona unas . facta ex pluribus hominibus, cujus voluntas, ex ipsorum pDctis , pro ipsorum omnium V luntatibus habenda est, ut singulorum viribus & facultatibus
uti possit, ad pacem & defensionem communem. Persona autem una est, per ejusdem capia- tis articulum eundem, quando plurium voluntates unius V luntate continentur. Sed voluntas uniusculusque servi co tinetur in voluntate Domini, ut
ostensum est capite 8 , articulos, ita ut possit eorum viribus& facultatibus uti, prout volu rit. Sequitur ergo, civitatem esse quae constituitur ex Domino. & pluribus servis. Neque po- test ulla ratio in contrarium ad ducia
320쪽
Cap. X. ΙΜ PERIUM. assduci , quae non aeque militeteontra civitatem constitutam a
patre & liberis. Nam apud D minum , cui liberi non sunt, sese vi liberorum rationem subeunt. Sunt enim dc honor & praesidium ejus e neque magis subjiciuntur servi Dominis, quam I beri patribus, ut supra ostensum est capite 8. articulo s. V1. Inter incommoda impe-mi tum mI unum e1t quod Imperans praeter pecunias ad sumtus
publicos , hoc est , ad ministros eis,.
publicos alendos , praesidia aedi- quam subficanda & tuenda, bella gerenda, rem domesticam honorifice sustentandam necessarias, possit etiam, si velit, alias exigere per libidinem, quibus filios , eegnaros, gratiosos, atque etiam adselatores ditare possit. Confitendum est, incommodum quidem hoc esse, sed ex numero eorum quae in omni genere civitatis