Elementa philosophica de cive. Autore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1742년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류:

361쪽

fautoribus 9 non modo licitum , . sed etiam maxima laude dignum existimatum est. Dranno- 'rum autem nomine intelligunt non solum Μonarchas, sed omnes eos qui imperium summum in quocunque genere civitatis administrant. Non enim Athenis Pistratus tantum , qui solus imperium habuit, sed post eum Triginta-viri, qui simul dominati sunt, singuli Tyranni

appellabantur. Sed is quem Oc- cidi, ut Tyrannum , volunt ,

vel jure imperat, vel absque jure; si absque jure , hostis est, ct jure occiditur : sed dici det bet hoc non Tyrannicidium , sed hostieidium ii jure imperium

obtinet, locum habet interro- gatio divina, quis indicavit tiabi , quod Drannus eset, nisi quod ex ligno de quo praeceperam' tibi , ne comederes, comedisi 'Quare enim appellas tu Dran

num a

362쪽

Cap.XΙΙ. ΙΜΡERIUΜ. 297 num , quem Deus Regem fecit; nisi tu privatus exsiliens, cognitionem ad te trahas boni &mali ' Quam perniciosa vero civitatibus, praesertim vero M narchiis , opinio haec sit , ex eo facile intelligitur , quod per eam quilibet Rex , Me malus , sive bonus, unius sicarii & judicio condemnandus, & manu jugulandus exponitur.

IV. Quarta societati civili . 1 '

adversa opinio eorum est, qui censent, legibus civilibus subje- Musctos e se etiam eos qui habenisummum imperium. Quam veram lenisum- non esse satis ostensum est su- m Pra , c. o. art. Iq. eX eo quod statiosa

civitas , neque sibi ipsi , neque vini'. civi cuiquam obligari potest: non sibi, quia nemo obligatur . nisi alii; 'non civi, quia civium voluntates singulae in voluntate civitatis continentur ,

363쪽

a98 ΙΜ PERIUΜ. C .XII. obligatione esse velit, etiam cives velint , & proinde libera sit. Quod autem de civitate verum est , id verum esse intelligitur de eo homine, vel coetu hominum , qui summam habet potestatem; illi enim civitas

sunt, quae nisi per summam eΟ-rum potestatem non exsistit. Quod autem opinio haec Cum essentia civitatis consistere non

possit, ex eo patet, quod per eam cognitio jusi & injusi, hoc

est, quid sit, quid non ili, Contra leges civiles , definire, ad singulos rediret. Cessabit ergo obedientia , quoties imperatum aliquod videbitur contra

leges , atque una omniS potestas coactiva , quod salva civitatis essentia fieri non potest. Magnos tamen habet error hic fautores , Aristotelem & alios , qui propter impotentiam humanam , civitatis potestatem summanax

364쪽

cap. XII. ΙΜ PERIUAE. 299mam, solis legibus deferendam

esse arbitrantur. Videntur autem in naturam civitatis parum

profunde inspexisse, qui potestatem coactivam , legum interpretationem , & legum lationem quae necessariae civitati potestates sunt ipsis legibus relinquendas esse existimaverint. Quamquam autem cives singuli cum ipsa civitate contendere judicio , & lege agere interdum possint, id tamen locum habet tunc solum , quando quaestio non est de eo quod civitas possit, sed de eo quod Certa quadam lege voluit. Ut, cum de capite civis agitur quacunque lege , quaestio non est , an civitas jure suo absoluto vitam ejus tollere possit, sed an per legem illam tollendam esse voluerit. Voluit autem , si legem violavit, alioqui noluit.

Quod igitur civitas suis ipsius

365쪽

3 ΙΜΡERIUM. Cap. XII. . legibus obstricta sit, non satis argumenti est, quod actio legis competat civi adversus civitatem. In Contrarium , patet, Ci vitatem suis ipsius legibus non teneri , quia nemo obligatur sibi. Ponuntur ergo leges Titio & Cmo , non civitati : utcunque ambitione jurisconsuutorum factum sit, ut leges non ab authoritate civitatis , sed ab eorum prudentia dependere imperitis videantur. Impe- V. Quinto, Imperium sum-s vimiam mum dividi posse, exitiosissima po a di- civitatis doctrina est. Alii a tem aliter dividunt. Sunt enim pinio. qui ita diVadunt, ut luminum imperium in iis rebus quae ad pacem & commoda hujus vitae Pertinent, potestati civili concedant ; in iis vero quae ad salutem animae spectant, in alios

transferant. Contingit autem,

quia justitia ad salutem maxi

366쪽

me omnium rerum necessaria

est, ut cives justitiam metieniteS, non sicut debent, per leges civiles, sed per mandata.& doctrinas eorum qui respectu civitatis vel privati sunt, vel externi, superstitioso metu obedientiam Principibus debitam praestare nolint , ipso metu in id quod metuunt, incidenteS.. Quid autem perniciosius civi- tati esse potest, quam ut homines ne principibus, hoc est, ne

legibus obediant, seu , ne justi

sint, aeternorum cruciatuum intentatione deterreantur i Sunt

etiam qui summum imperium ita dividunt , ut potestatem summam Belli & Pacis, uni quem Monarcham vocant

sed pecuniam imperandi jus , non illi , sed aliis tribuunt.

Quoniam autem & belli & pa - Cis nervi sunt pecuniae, qui sic dividunt, aut non rem ipsam diu,

367쪽

3oa IH PER IUN. Cap.XIL dividunt, sed imperium quidem illis dant, in quorum potestate est pecunia , nomen Vero alteri ; vel si dividunt, civit tem dissolvunt:neque enim bellum si opus est geri, neque pa publica sine pecunia conserVari potest. Mil ct VI. Vulgo docetur , Fidem sanctita- O sanctitatem nonsudio ct ratiο- ne naturali aequiri, sed semper νatione supernaturaliter hominibus infιn F di vel inspirari. Quod si verum

ρε βώρ.ν- eilet, non Video quare rationaturali- nem fidei nostrae reddere jube-οι remur, aut cur is non sit Prospirari, pheta, quisquis vere Christia- Ad vos nus- aut dentiaue Quare non

unusquilque quid faciendum .

& quid fugiendum sibi sit, ex propria potius inspiratione ,

quam ex praeceptis imperan tium , aut recta ratione aestim ret. Reditur igitur ad regniti . nem privatam boni & mali, quae

368쪽

C .XII. ΙΜ PERIUΜ. 3οῖ concedi non potest sine civitatum dissolutione. Opinio haec adeo late per orbem Christianum diffusa est, ut numerus Apostatarum a ratione naturali pene infinitus sit. Nata autem est ab insanis hominibus, qui Scripturarum lectione copiam verborum sacrorum nacti, ita ea conesonando connectere soliti sunt, ut eorum oratio nihil significans, imperitis tamen hominibus divina videatur : cujus enim ratio nulla , oratio divina apparet, is necessario divinitus videbitur inspiratu S. VII. Septima civitatibus ad- risus versa doctrina est, Civibus sin-. ων-gulis earum rerum quas postaeni, absolutum e se Dominium. Hoc est , proprietatem talem, quae jus ve domi

caeterorum omnium , non mo-

' clo concivium , ted etiam 1 pilus ium,sita civitatis in easdem res excludit. tiosa οξ

Id quod verum non est. Nam 'ν qui .

369쪽

qui Dominum habent, Dominium non habent, ut probatum est c. 8. art. s. Civitas autem civium omnium Domina est, ex constitutione. Ante susceptum jugum civile, nemini erat quicquam juris proprii, omnia omnibus communia erant; dic ergo, unde tibi proprietas haec , ni u a civitate 8 Unde autem civitati ,

nisi quod unusquisque jus suum

in civitatem transtulisseti Et tu ergo tuum jus civitati quoque concessisti. Dominium ergo &proprietas tua tanta est , & tamdiu durat, . quanta & quamdiu ipsa vult. Sicut in familia filio- . rum singulorum propria sunt bona , quae & quamdiu Vult pater. Sed multo maxima pars hominum , qui prudentiam civilem profitentur, rationem aliter colligunt. AEquales , inquiunt, natura sumus, nulla causa est quare quia rem meam

mihi

370쪽

C .XII. ΙΜ PERIUΜ. 3Os mihi meliore jure auferat, quam ego illi suam; scimus , ad defensionem publicam pecunia ali- . quando opus esse , sed qui eam exigunt, opus esse monstrent, ct a volentibus, accipient. Nesiciunt qui sic loquuntur, ea quae fieri volunt, jam ab initio in ipsa civitatis constitutione facta esse ; ideoque loquentem tanquam in multitudine dissoluta.& nondum facta civitate, factam dissolvunt. VIII. Ultimo loco Regimini civili adversatur, praesertim vero Monarchico, quod homines non satis distinguant inter populum & multitudinem. PopuIus est unum quid, unam habens

volantatem, & cui actio una attribui possit. Nullum horum de multitudine dici potest. 'puIus in omni civitate regnat; nam dc in Monarchiis popuIus imperat , Vult enim populus per Vo

SEARCH

MENU NAVIGATION