Elementa philosophica de cive. Autore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1742년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류:

371쪽

3o6 ΙΜ PERIUΜ. Cap.XII. luntatem unius hominis. Multi-rudo vero cives sunt, hoc est , subditi. In Demoeratia & Arisrocratia, cives sunt multitudo ;sed euria est populus. Et in I narehia , subditi sunt multitudo,& quamquam paradoxum sit Rex est populas. Vulgus hominum , & alii qui haec ita esse mi

nime animadvertunt, de magno numero hominum semper loquuntur tanquam de populo , hoc est, de civitate; dicuntque rebellasse eivitatem contra re

gem quod est impossibile) &

popuIum velle & nolle, quod volunt & nolunt molesti & musisitantes subditi, sub praetextu populi, cives contra civitatem , hoc est , Multitudinem contra populam animantes. Atque hae fere sunt opiniones, quibus imbuti cives faciles sunt ad tumultuandum & si quidem majestas in omni civitate, ei vel eis

conseret

372쪽

C. .XII. ΙΜ PERIUM. 3OT conservanda sit, qui summum habet, vel habent imperium , his opinionibus crimen laesae

maiestatis adhaeret naturaliter. IX. Animum humanum

gritudine assicit maxime om- aranium rerum egestas ; sive earum exactio rerum quae ad vitam & dignitatem tuendam necessariae sunt, νum , inopia. Et quamquam nemo sit, qui nesciat, OpeS industria com- Mosuri parandas , & parcimonia conservandas esse, omnes tamen inopes culpam ab ignavia & luxuria propria in regimen civitati S , tanquam re privata publicis exactionibus detrita, transferre solent. Debent autem homines Considerare; non modo laborandum esse iis quibus patrimonium non est, ut vivant, sed etiam pugnandum, ut laborent.

Unusquisque Iudaeorum qui tempore Esdrae muros Hierusa Iem aedificabant, una manu faciebat

373쪽

ciebat opus, altera tenebat gladium. In omni civitate cogitandum est, manum quae gladium tenet, esse Regem , Vel curiam summam , & ab industria civium , non minus alendam esse, illa qua quisque fortunam suam privatam fabricatur;vecti galia autem & tributa nihil aliud esse, praeter mercedem eorum qui armati vigilant, ne industria singulorum incursu hostium impediatur; nec magis justam querimoniam esse eorum , qui ' paupertatem suam pensionibus publicis imputant, quam si dicerent, inopes se fieri propter solutionem debitorum. Sed nihil horum cogitat maxima pars hominum; patiuntur enim idem quod in morbo qui appellatur Incubus, qui ortus ab ingluvie, facit tamen homines putare se invadi , dc magno pondere op

primi & suffocari. Quod autem

374쪽

Cap.XII. ΙΜ PERIUM. 3o' ii qui videntur sibi tota civitatis mole oppressi, proni ad seditiones sint, quodque novis re-hus delectentur quibus praesentes nocent, satis per se manifestum est. X. Altera animi aegritudo issedia civitatibus noxia , eorum est , qui otio abundantes, carent di- ambitio. gnitate. Ad honores & claritudinem natura quidem omnes contendunt, illi vero maxime qui minime rerum necessariarum sollicitudine distringuntur. Hos enim partim ad disserendum inter se de republica, partim ad Historicorum, Oratorum, Politicorum , aliorum' que librorum facilem lectionem

otium cogit. Inde autem Contingit, ut ad res maximi momenti administrandas, & ab ingenio, & a doctrina instructos

se esse arbitrentur. Quoniam autem non omnes sunt, quod

sibi

375쪽

non tamen omnes propter multitudinem ad munera publica adhiberi possent , necesse est multos praeteriri. Hi igitur contumeliam sibi fieri existi mantes, nihil magis in votis habere possunt, tum invidia in sibi praelatos, tum emergendi spe, quam ut consilia publica eventus infelices sortiantur. Ideoque mirum non est , si rerum novarum occasiones cupidis animis ope

riantur.

illi XI. Inter affectus seditiosos diθιHi numeranda est etiam spes vin- spes μα- eendi. Sint enim homines quan- εφφυ- tum quis voluerit, opinionibus paci & regimini civili repugnantibus imbuti, sint quantum fieri potest, injuriis & contumeliis , ab iis qui in authoritate sunt, laesi, & lacessiti, si tamen vincendi spes nulla, aut non satis magna appareat , nul-

376쪽

C .XIL IΜPERIUΜ. 3 II la sequetur seditio , dissimulabunt singuli, & gravia potius

ferent quam graviora. Ad hanc spem necessario requiruntur quatuor, numerus, instrumenta, mutua fiducia , O Duces. Sine numero magno Μagistratibus publicis resistere non seditio , sed desperatio est. Per instrumenta intelligo arma dc commeatum, quae si absint, numerus nihil valet, sicut neque arma sine mutua fiducia , neque haec omnia sine unione, sub Duce in1- quo, cui obedire , non ut obligati quod se ipsius imperio sub miserint , supposuimus enim hoc ipso capite, hujusmodi homines nescire se obligari ultra id quod sibimet ipsis rectum &honum visum fuerit, sed propter existimationem virtutis, &prudentiae militaris, vel 11 militudinem affectuum , sponte Velint. Quatuor haec si hominibus

377쪽

3Ia ΙΜ PERIUΜ. Cap.XΙΙ. praesentia moleste ferentibus ,& jus actionum suarum proprio judicio metientibus, in propinquo sint, ad seditionem & civitatis confusionem praeterea nihil deest praeter aliquem , qui

ipsis acuat 9 concitet. psisti, XII. Catilinae, quo nemo un-qμμ quam magis ad seditiones fac-diich., tus fuit , character apud Salius excitan- tium hic est, quod haberet ela-.ιώ-- quentiα satis , sapientia parum. tiau με Separat ille sapientiam ab elo- septem -- qiιentia, hanc homini ad turbas nato, ut necessariam attribuens, illam ut pacis dictatricem abjudicans. Eloquentia autem duplex est, altera' sententiae dc Conceptuum animi perspicua &elegans explicatrix , oriturque partim a rerum ipsarum Contemplatione , partim a Verborum in propria & definita significatione acceptorum inteuligentia 2, altera est affectuum

378쪽

C XII. ΙΜ PERIUΜ. 3I3 animi quales sunt Ipes, metussira, misericordia commotrix,

oriturque ex usu Verborum me

taphorico, & ad assectus accommodato. Illa ex veris principiis, haec ex jam receptis opinionibus , qualescunque eae sint , orationem texit. Illius ars L gica ; hujus Rhetorica est. Illius finis veritas est 3 hujus victoria. Utraque suum usum habet , illa in deliberationibus; haec in hortationibus. Illa enimasapientia nunquam disjungitur; haec vero fere semper. Quod autem hujusmodi eloquentia potens, separata a rerum scientia, hoc est, a sapientia verus character sit eorum qui populum ad res novas sollicia tant & concitant, ex ipso op re quod faciendum habent, facile colligitur. Neque enim imbuere populum absurdis illis opinionibus paci & societati ci-

O vili

379쪽

vili contrariis possent, nisi ipsi easdem tenerent; quod ignorantiae majoris est , quam quae possit cadere in hominem sapientem: quis enim qui nescit unde leges vim suam deriventi

quae sint jusi, inju , honesi ,

honesi, boni , mali, regulae 8 quid pacem inter homines con-eiliet & conservet, quid deia

truat i quid sit suum, quid ali num p quid denique sibi fieri velit ut idem alteri faciat vel

mediocriter sapiens existimandus est ' Quod autem auditores suos, ex stultis insanos reddere possunt; quod facere possunt ut

quibus mali est , pejus, quibus

Tecte , male esse videatur; quod spem amplificare, pericula e tenuare, praeter rationem iidem possunt, id ab eloquentia habent, non ad ea , quae res sicut sunt, ita explicat, sed ab altera illa quae commovendo animos,

facit

380쪽

p. XII. ΙΜ PERIUM. 3Is facit apparere omnia, qualia ipsi

animis prius commotis ea conceperunt.

XIII. Ad disponendum civium animos adseditiones, mul- Iti etiam eorum qui bene erga eloqz n- civitatem affecti sunt, dum die- te ει tis opinionibus conformem do- raris 'ctrinam adolescentibus in scho- ram Miis , & omni populo e cathedris insinuant , per inscitiam di Demcooperantur. Qui vero dispo sitionem illam in actum perdu-Cere volunt, totum ambitionis Iaborem in eo ponunt, primum ut male affectos in factionem de con*irationem conjungant ;deinde ut ipsi in factione plurumum polleant.I nfactionem conjungunt , dum internuncios se Ec interpretes faciunt consilio rum & actionum singulorum , nominantque personas dc loca ad conveniendum, & de iis rebus , quibus regimen civitatis,

O a prout

SEARCH

MENU NAVIGATION