Elementa philosophica de cive. Autore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1742년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류:

391쪽

326 IMPERIUΜ. CapAIII. civilem , quam ut a bello extemno & civili tuti, opibus indusi tria partis frui possint, summi

imperatores conferre non possunt.

Evti . VII. Ad defensionem poporores na- si duo necessaria sunt ; nam 's. a. ners & Praemuniri L Status enim se nem civitatum inter se naturalis, id

p puti. est, hostilis est. Neque si pugnare cessent, idcirco Pax dicenda est, sed respiratio, in qua

hostis alter alterius motum Vultumque observans, securitatem

suam non ex pactis, sed ex vi in ribus & consiliis adversarii aestimat. Atque id jure naturali, ut capit. I. articulo Io. ex eo quod pacta in statu naturali quoties justus metus intercedit sunt invalida, ostensum est. Necessarium igitur est ad civitatis defensionem, primum, ut sit qui omnium eorum qui civitati nocere possunt, quantum fieri

392쪽

C .XIII. IMPERIUM. 3a potest , consilia & motus ex ploret & prasentiat. Sunt enim sibi exploratores ad eos qui summum imperium administrant . idem quod radii lucis ad animam humanam; Atque in visione politica, quam in naturali rectius dicemos , species Terum externarum sensibiles intelligibilesque ad animam, hoc est , eos qui summum imperium civitatis administrant) ab

aliis non ani madversas per aerem transportari; Ideoque non minus necessarii sunt ad salutem civitatis , quam lucis radii ad salutem hominis. Vel si

comparentur aranearum telis,

quae extensae undiquaque subtilissimis filis, motus externos ipsis intus in cavernulis suis r sdentibus significant; non ma

gis ii qui imperant, quid ad

subditorum suorum defensionem imperato opus est , sine expi

393쪽

exploratoribus, quam illae quando exeundum , & quo accuserendum sit, sine filis suis seire

possunt. νἱlites, VIII. Deinde ad defensio-zzzia. Πςm pQ puli requiritur necessa- ..c ' rio ut sint praemuniti. Praemuniam . niri autem est; militibus, am, classe , propugnaculis,an-raia ha- tequam instet periculum, com-

etiam ad portata Instrui. Nam milites aesψο- conscribere, arma Conquirere,

post acceptam cladem , si non impossibile, saltem serum est. Similiter propugnacula & praesidia non ante locis opportunis constituere, quam fines inu dantur , simile est rusticorum , ut dixit Demosthenes , qui ignari artis gladiatoriae, ab una parte corporis ad aliam, ictuibus moniti clypeos transferunt. Qui vero pecuniam ast milites alendos, ct caeteras exercituum, impen

394쪽

impensas, tunc imperari satis opportune putant, quando periculum incipit apparere , illi

certe non Considerant quam difficile sit tam magnam pecu niae vim ab hominibus tenacibus subito corradere. Nam omnes fere, quod semel in bonis fuis numeraverunt, ita suum &sibi proprium esse judicant, ut injuriam sibi fieri putent, quo

ties vel minimam ejus partem coguntur in publicum erogare. Ex eo autem quod a portoriis& rerum venalium vectigali ad aerarium accedit, pecunia satis magna ad civitatem armis defendendam subito confici non potest. Pecunia itaque belli causa, si civitatem salvam este v

lumus, tempore paciS congerenda est. Cum ergo explorare

hostium consilia, arma & praesidia tepere , pecuniam in promtu habere, imperantibus ad salutem

395쪽

lutem civium necessaria sint; salutem autem civium omni conatu procurare lege naturae principes teneantur , sequitur, non modo licitum eis esse , exploratores emittere, milites ale re , propugnacula aedificare, &Pecuniam in eas res exigere, sed etiam ea non facere, illicitum.

Quibus etiam addi potest quic

quid ad potentiam externorum a quibus metuunt, Vel arte vel vi minuendam , conducere Videbitur : obligantur enim rectores civitatum , mala quae metuunt, curare pro Viribus, ne contingant. Recta ia- ΙX. Ad conservationem au-

doctrina quiruntur, quia multa concurrunt ut capite praecedente os- ωahda tensum est ) ad eam perturban- necessaria. dam. Ostendimus ibi alia esse quae disponunt animos ad seditionem, alia quae dispositos mo-

Vent

396쪽

vent & excitant. Inter ea quae disponunt, numeravimus primo loco quasdam pravas doctrinas. Has igitur eradicare ex animis civium, & contrarias insinuare, Ossicium eorum est, qui summa imperia administrant. Quoniam autem opiniones non impera do , sed docendo ; non terrore poenarum, sed perspicuitate rationum animis hominum inseruntur , leges quibus huic malo, obviandum est. non in errantes.sed in ipsos errores constituendae sunt. Errores illi quos praecedente capite cum quiete civitatis consistere non posse assise mavimus , in animos rudium irrepserunt partim e concionatorum cathedris , partim a sermonibus quotidianis hominum Propter rei familiaris laxitatem studiis vacantium ;& in animos horum a doctoribus adolescentiae suae in Academiis publicis.

397쪽

Quare etiam vice versi , si quis sanam doctrinam introducere Voluerit, incipiendum ei est ab Academiis. Illie fundamenta doctrinae eivilis vera , & Vero demonstrata jacienda sunt, qui hus imbuti adolescentes , plebem postea privatim & publicet

instruere possint. Id autem tanto alacrius, & potentius facient, quanto ipsi de veritate eorum quae docent & praedicant, Certiores erunt. Siquidem enim propositiones propter consuetudinem audiendi, quamquam

falsae , nec magis intelligibiles, quam si quis vocabula sorte ex

Urna extracta copularet, hodie receptae sunt, quanto magis imbiberent homines, propter ean dem causam , doctrinas veras , intellectui suo & rerum naturae

eonformes 8 Officii igitur summorum imperantium esse arbitror, Elementa vera doctrinae civi

398쪽

civilis conscribi facere , & im- Perare ut in omnibus civitatis Academiis doceantur. X. Secundo loco disponere cives ad seditionem ostendimus, Galit., aegritudinem animi ab egesate; aiuribue- quam quidem egestatem licet a V , ρες- luxuria vel ignavia propria pro- , d. fectam, imputant tamen iis qui conduci regunt civitatem, tanquam penia' 'sionibus publicis exhausti &oppressi. Fieri tamen potest aliquando ut querimonia illa jus.

ta sit, nimirum cum onera Civitatis civibus inaequaliter imponuntur. Quod enim omni hus simul leve onus est, si mutiti se subtrahunt, caeteris graVe, imo intolerabile erit. Neque homines tam onus ipsum, quam inaequalitatem graviter ferre solent. Μaxima enim ambitione , de immunitate Certatur, & in eo certamine minus felices ma

gis selicibus tanquam victi invi

dent.

399쪽

tam querimoniam, quietis publicae interest, & per consequens ad ossicium pertinet im-

Perantium, ut onera publica a qualiter ferantur. Praeterea,Cum

id quod a civibus in publicum confertur, nihil aliud sit praeter emtae pacis pretium , rationis est, ut ii qui aeque pacis participant, aequas partes sol-Vant, vel pecunias, vel operas rei publicae contribuendo. Lex autem naturalis est per art. II.

cap. 3. unusquisque in jure

aliis distribuendo, omnibus a qualem se praebeat; quare im- Perantes , ut onera civitatis civibus aequaliter imponant, lege naturali obligantur. quva- XΙ. AEqualitas autem hoc in n t - lis intelligitur, non pecu Hiae, in pecu- sed oneras, hoc est, aequalitas m rationis inter onera & benefi-z falli, cia. Quamquam enim pace omnes

400쪽

nes aequaliter fruantur , non ta- eorum men beneficia a pace omnibus aequalia sunt. Nam alii plus, alii fumis. minus bonorum acquirunt. Et 'P-

rursus alis plus, alli minus consumunt. Quaeri igitur potest, an debeant cives in publicum

contribuere, pro ratione eorum quae lucrantur, an eorum quae consumunt , hoc est, an personae laxari debeant, ut pro ratione opum contribuant , an res ipsae, ut contribuat quisque Pro ratione eorum quae consumit. Sed si consideremus ubi pecuniae conseruntur pro ratio ne opum , ibi eos qui aequalia lucrati sunt, non aequalia posisidere , propterea quod alter Parta per parcimoniam conservat , alter per luxuriam dissipat, ideoque beneficio pacis aequaliter gaudentes , civitatis onera non aequaliter sustinere r& ex altera parte, ubi res ipsae

SEARCH

MENU NAVIGATION