장음표시 사용
431쪽
366 ΙΜ PERIUΜ. C .XIV. omnibus dedit nihil alienumerat, & proinde alienum invadere , impossibile ; deinde ubi
etiam concubitus omnes liciti ;tertio, ubi status belli erat, ideoque licitum occidere ἴ quarto , ubi omnia proprio cujusque judicio definita erant , ideoque honores etiam paterni; postre mo ubi nulla judicia publica erant, & propterea nullus usus testimonii dicendi, neque veri neque falsi. hv s- X. Cum ergo obligatio adhu l .h testes illas observandat anti-ysicquam quior sit quam aptarum legunt, .ςre promulgatio , utpote contenta , halti. in ipse civitatis constitutione , rae. Virtute legis naturalis quae prohibet violari pacta , lex nat Uralis omnes leges civiles jubet observari. Nam ubi obligamur ad obedientiam antequam sciamus
quid imperabitur, ibi universa-
432쪽
liter & in omnibus obedire obligamur. Ex quo sequitur, legem civilem nullam, quae non Iit lata in contumeliam Dei cujus respectu ipsae civitates non sunt Iui juris, nec dicuntur leges ferre contra legem naturalem esse posse. Nam etsi maturae lex prohibet furtum , adulterium, si tamen lex civilis jubeat invadere aliquid,
non est illud furtum, adulterium , M. Nam Lacedaemonii 'olim cum permitterent pueris certa lege surripere bona aliena , ea hona non aliena, sed propria surripientis esse jusserunt ; ideoque tales surreptiones non erant furta et similiterethnicorum copulationes se- uum, secundum leges suas conjugia erant legitima. XI. Ad essentiam Iegis necessarium est, ut civibus duo innotuerint, primum quis ho-
433쪽
r.ν Θ -mo, vel quae curia summamo i ' potestatem, hoc est, legum fe-s ' ρ' tendarum jus habet. Secundum, quid ipsa lex dicat. Is enim qui nunquam cognovit, aut cui, aut ad quid tenetur . obedire non potest, & perinde est , ac si non teneretur. Non dico ne cessarium esse ad essentiam legis , ut vel hoc vel illud perpetuo cognitum sit, sed tantum ut cognitum semel fuerit: quod
si postea civis obliviscatur, vel juris quod is habet qui legem fert, vel ipsius legis, id non
impedit quominus teneatur obedire , cum potuerit meminisse , si voluntatem obediendi, prout naturalis lex jubet, ii
Unis XII. Cognitio legi atoris d pendet ab ipso cive ; nam sine istori consensu & pacto suo proprio , vel expreta vel subaudito jus, legissationis conferri in nemi-
434쪽
nem potuit. Expresse , quando cives ab initio formam regendae civitatis inter se eonstitu t, vel quando promisso suo submittunt se alicujus imperio ; vel saltem subaudito, ut quando utuntur beneficio imperii, α legum alicujus, ad protectionem& conservationem sui adversus alios. Cujus enim imperio concives, nostros obedire postulamus bono nostro, illius imperium legitimum esse , ea ipsa postulatione confitemur. Ideoque ignorantia potestatis legum ferendarum obtendi nunquam potest; unusquisque
enim quod ipse fecit, fecisse se
XIII. Ginitio legum depen- - ων det a legislatore, qui eas promulgare debe ; aliter enim non gemsunt leges. Est enim lex legi se ut i Iatoris mandatum; mandatume autςm est declaratio voluntatis; O mer
435쪽
non ergo lex est, nisi voluntas Iegislatoris declaretur; id quod si promulgatione. In promuli
rione autem, duo constare Geμbent , quorum alterum est, ut
is vel ii qui legem promulgant, vel habeant ipsi jus legislatio nis, vel id faciant autoritate ejubvel eorum qui habent. Alterum est ipsa legis sententia. Primum autem quod leges promulgatae procedant ab eo qui suminum habet imperium , constare, hoc est sciri accurate de philosoph ce loquendo non potest, nisi ab iis qui ab ore ipsius imperantibeas accipiunt; caeteri credunt ς sed credendi rationes tantae sunt, ut non credere vix sit pos-
fi bile. Et in civitate quidem Demoeratica, ubi legibus ferendis unusquisque interesse, si velit, potest, qui absens fuerit, praesentibus credere debet. Sed in Monarchus dc Arsoc -
436쪽
riis , quia paucis mandata Monarchae & Optimatum praesentia hus & coram audire conceditur, illis paucis necesse erat pomtestatem facere, ea caeteris promulgandi. Et sic Edicta dc Decreta Principum esse credimus, quae pro talibus vel scripto, vel Voce eorum quorum id munus est, nobis proponuntur. Sed tamen cum credendi causas habeamus has, didisse quod princeps , Vel curia summa talibus eonfiniariis, scribis , praeeisibus, Agillis, & similibus argumentis ad voluntatem suam declarandam constanter usus sit; quod nunquam authoritatem illis detraxerit , quod de iis qui hujusmodi promulgationi non eredentes legem transgressi sunt, poenae sumtae fuerint 3 non modo qui sic credens obediverit edictis & deeratis per illos editis, ubique terrarum excusatur, sed
437쪽
etiam qui non credens non obe- diverit, pimitur. Nam permisetere ut haec constanter fiant, satis manifestum signum , & d claratio voluntatis ejus qui imperat , satis perspicua est; modo nihil in lege , edicto seu decreto Contineatur, quod summae potestati ipfius imperantis dero' get. Non est enim putandum eum. velle potestati suae a quibuscunque ministris suis quic
quam detrahi, dum voluntatem retinet imperandi. Sententia Ve'ro legum , ubi de ea dubitatur , petenda est ab iis quibus a sum-- ma potestate commisia est Camsarum cognitio , sive judicia. Iudicare enim nihil aliud est quam logei singulis casibus interpretando applicare. Quibus autemia munus commissum est, eodem modo cognoscitur, quo
cognoscimus qui sint ii, quibus commissa est autori s leges Promulgandi XIV.
438쪽
. XIV. Rursus lex eivisis, pro Lεμῶ duplici modo plomulgandi, ' si duorum generum est: Scripta , Ie=φω m& nonscripta. . Per scriptam in- O Non telligo eam quae voce sive gno aliquo alio voluntatis legislatoris indiget ut fiat lex. Legum enim genus omne & natura & tempore coaevum est generi humano propterea inventione literarum & scribendi arte antiquius. Non ergo legiferiptae necessaria est scriptio, sed vox ; haec sola ad essentiam , illa
ad recordationem legis adhibit est. Nam ante inventas literas ad memoriam adjuvandam, leget in metra redactas cantitari solitas esse legimus. Non seripta est ea, quae non alia indiget
promulgatione praeter Vocem naturae, sive rationem natura-Jem,. quales sunt leges natura Ies. Lex enim naturalis, qua
quam a civili distinguatur, qu
439쪽
tenus voluntati praecipit, tamen quod ad actiones attinet , civilis est ; exempli gratia, haec, Non eoncupisces, quae pertinet
tantum ad animum, lex naturalis tantum est; haec vero, Non invades, & naturalis civia. lis est. Cum enim regulas praescribere universales, quibus Omnes futurae lites quae forte infinitae sunt, dijudicari possint, impossibile sit , intelligitur , in
omni casu legibus scriptis praetermisso sequendam esse Iegem aequitatis naturalis, quae jubet aequalia aequalibus distribuere ratque hoc, vi legis eivilis, quae poenas etiam de iis exigit quiicientes & volentes, leges naturales facto transgrediuntur. Leges n. XV. His intellectis, appa- non .sse rei primum, leges naturales ,
ut a M. quanquam in libris Philosopho ς- - rum descriptae fuerint, non esiponsa im se Ob eam rem vocandas leges scri2
440쪽
C .XIV. INPERIUM. 373' scriptas; neque scripta jurispru- νD-ρνω- dentum, esse leges , ob deis GmM , tum autoritatis fiammae ; neque etiam Responsa prudentum , id dinem efaest , Judisum, nisi qNatenus com sensu summae potestatis in con-per tam suetudinem abierint uetunc autem. seminter Dies seriptas habenda es non propter consuetudinem ipsam, quoetvi sua leoni non constituit sed propter voluntatem , fiammi imperantis s quae -ex eo arguitur , quod senten- riam, sive aequam sive iniquam, in consuetudinem ire perpessus
XI I. De tam significatio- Pec t. ne lata111ma comprehendat Om iit, stam ne fa m , dictum , & volitum Contra rectam rationem. Unusquisque enim inedia ad finem quem sibimet ipsi proponit, ratiocinando quaerit; si efm recte ratiocinetur, hoo Est, incipiens a principiis evidentissimis