Elementa philosophica de cive. Autore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1742년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류:

481쪽

dem auferunt. Nam ut omnipotentem esse fateantur, si tamen inferiora haec non curet, locum

.habet apud eos tritum illud, quod supra nos , nihil ad nos ;Cumque non sit, propter quod eum ament, aut timeant, illis certe est tanquam non exsiste ret. Praeterea in attributis quae significant magnitudinem dc potentiam 3 ea quae finitum, seu determinatum aliquod significant, minime signa esse animi honorantis ; non enim Deum digne honoramus , si minus ei potentiae aut magnitudinis attribuimus quam possumus. Finitum autem omne minus est

quam possumus, finito enim majus semper assignari dc attribui facillime potest. Νon igitur Deo tribuetur figura , Om nis enim figura finita , neque dicetur eoncipi, sive comprehendi imaginatione, Vel quacun-

482쪽

cap. XV. RELIGIO. 61sque facultate animae nostrae ;quicquid euim concipimus , senitum est. Et quamquam VOX haec infinitum significet conceptum animi, non tamen sequitur conceptum nobis aliquem

esse rei infinitae: quando enim dicimus aliquid esse infinitum, non aliquid in re significamus, sed impotentiam in animo nos tro ; tanquam si diceremus neo cire nos, an & ubi terminetur. Neque dici de Deo honorifice,

quod idea ejus animo nostro insit, idea enim conceptus noster est, conceptus autem nisi

finiti non est. Neque quod habeat partes, aut quod sit totum aliquid, quae attributa quoque finitorum sunt. Neque quod iaIoco aliquo sit; in Ioeo enim non est, nisi quod undiquaque Mes& terminos habeat magnitudinis. Neque quod moveatur aut quiescat, utrum que enim sup-

. a ponit

483쪽

4 6 RELIGIO. Cap. XV. ponit e se in loco. Neque plures esse Deos, quia nec plura infinita. Porro circa attributa Felicitatis, indigna Deo ea esse quae significant dolorem nisi i

telligantur , non pro affectu , sed per metonymiam pro effectu qualia sunt poenitentia, ira, misericordia : Vel egestatem , ut appetitus , spes , concupiscentia e& amor ille , qui ct cupido dicitur ; signa enim indigentia sunt, cum intelligi non possit , ut quis appetat, speret , cupiatve, nisi ea quibus caret, indigetque: vel facultatem pals ampati enim potentiae limitatae est, .ct quae dependet ab alio. Quan- .do igitur attribuimus Deo volantatem , non est intelligenda similis nostrae ; qui appetitus rationalis dicitur. Deus enim si appetat, indiget , quod contumelia est dicere 3 sed supponendum est aliquid analoguis quod

484쪽

quod concipere non possumuS.

Similiter quando attribuimus ei visonem & caeteros sensium actin, vel Hemiam dc intellectum, quae in nobis nihil aliud

sunt, quam suscitatus a rebus externis , organa prementibus animi tumultus, non est putanndum aliquid tale accidere Deopsignum enim est potentiae ab alio dependentis, id quod non est beatissimum. Illum igitur qui nolit attribuere Deo alia

nomina,quam jubet ratio, oportet uti nominibus , quae vel negativa sunt, ut infinitus, aternus , incomprehen sibilis, vel superlativa, ut optimus, maximus,

fortissimus, &c, vel indefinita, ut bonus , jusus, fortis, creator orex , & similia; eo sensu, ut non velimus, quid fit, dicere, e quod esset cum limitibus nota trae phantasiae circumscribere; ised propriam admirationem , δί

485쪽

18 RELIGIO. Cap. XV. ob dientiam confiteri i, quod hu nilitatis est, & proprium ani

mi honorantis, quantum Potest. Unicum enim ratio dictat naturae significativum Dei nomen, existens , sive simpliciter, quod

est, unumque relationis ad nos, nempe Deus, quo continetur &

Muanam fiat actio

Rex , & Dominus M & Pater . . ,. XV. Circa actiones externas

quibus Deus colendus est que madmodum & circa attributa Pgeneralissimum rationis praeceptum est, ut sint signa animi honorantis ; sub quo continentur , Primo , preces . Gui fingis

sacros auro vel marmore vuhus ,

Non facit ille Deos ; qui rogat, ille Deit. Sunt enim preces signa spei ; spes vero potentia dc bonitatis divinae agnitio est. Secundo, Gratiarum actis , quae ejusdem assectus signum est , nisi quod beneficium ant cedant preces, gratiae consequam ur. . Ter-

486쪽

Cap. X V. RELIGIO. 6 Is Tertio , Dona, id est, oblationes dc sacrificia ; sunt enim

Gratiarum actiones. Quarto, Non jurare per alium.

Est enim juramentum hominis contra se ipsum , si fallat; irae Imprecatio ejus, qui & scire ,

utrum fefellerit, necne, & p nire quamvis potentem potest.

Id quod solius Dei est. Si quiadem enim Homo aliquis esset, cui neque abscondi subditorum suorum malitia, neque resistere potentia humana posset, sussiceret fides data, sine juramento ; quae violata posset ab Homine vindicari ; neque igitur

juramento esset opus. Quinto , De Deo considerate liqui. Signum enim Timoris est; Timor autem Potentia conseiasio est. Sequitur ex praecepto hoc : non ese utendum Dei no- ne temere, au rufra; utrumque enim inconsideratum est.

487쪽

qeto RELIGIO. .cip. XV, Non esse jurandum ubi non est opus ; est enim frustra.Opus a tem non est; nisi inter civitates , ad vitandum , vel tollendum certamen per Vim, quod

oriri necesse est , ubi promissis fides deest, vel in civitate ad judiciorum certitudinem. Item non esse disputandum de divina

natura. Suppositum enim est, in reino Dei naturali sola ratione omnia inquiri, hoc est , ex principiis scientiae naturalis. His autem tantum abest, ut sciamus naturam Dei,ut ne quidem nostri corporis , aut cujusque creaturae proprietatis satis

assequi possimus. Ex hujusmodi igitur disputationibus nihil

proVenit, praeterquam quod ad modulum, conceptionum nostrarum nomina divinae majestati temere imponamuS. Sequitur quoque quod attinet adjus. Regni Dei inconsideratam

488쪽

Cap. XV. RELIGIO. 622& temerariam loquutionem esse eorum qui dicunt, Hoc vel iμIud non conssere eum justitia divina. Nam & homines contumeliae ducunt si filii sui jus eorum disputent, aut justitiam aliter quam imperatis suis metian

tur.

Sexto, in Preeibus , Grati rum actionibus , Sacrificii in quidquid exhibetur, oportere se

in suoris sig

rionem esse non subitam , aut genere optimum, o hon nificativum; nimirum ora-

levem , aut plebeiam, sed pulchram & bene compositam. Nam etsi absurdum erat, quod Ethnici Deum sub imagine colerent, non tamen a ratione

alienum erat, quod carminibus , & musica in sacris ut rentur. Item Victimas pulchras, ct Donaria magnifica, dc quae aguntur , vel submissionis vel gratitudinis significativa, vel

489쪽

εa et RELIGIO. Cap. XV.

beneficiorum acceptorum memorativa asie 3 proficiscuntur enim haec omnia a studio hono-

. . a

randi.

Septimo , Deum non solum secreto, sed palam ct publiee ineon pectu hominum eoli oportere. Etenim cultus eo maxime placet , ut dictum est supra, articulo 13. quod gignat honorem in aliis. Nisi ergo alii videant, quod in cultu gratissimum est, perit. Postremo, summo Conatu observandas esse leges naturales. Etenim Domini imperium parvi pendere, superat omnes alias contumelias ; sicut& e contrario, omnibus sacrificiis acceptior est obedientia. Atque hae sint legum naturalium circa cultum Dei praecipuae , earum inquam quas dictat ratio hominibus singulis. Totis autem civitatibus , quarum unaquaeque una est Per

490쪽

Cap. XV. RELIGIO. 623

na, eadem Ratio naturalis praeterea imperat Cultus Publici uniformitatem. Nam quae actiones fiunt a singulis secundum rationem privatam, eae civitatis actiones non sunt, neque ergo

civitatis cultus : quod autem fit a civitate, fieri intelligitur ejus, Yel eorum qui summum habent imperium , ideoque consensu civium simul omnium , id est,

uniformiter. . . XVI. Leges natμrales circa dirum

cultum divinum, quae praecedente articulo numerantur, si- larem posigna honoris naturalia tantum exhiberi praecipiunt. Conside tiar a Tandum autem est, duo esse Mirissu genera signorum; alterum Naturalium , alterum Pasitiorum , sive ex constituto expresso,

vel tacito. Quoniam jam in omni lingua, Nominum sive pellationum usus ex constituto oritur, etiam ex constituto poterit

SEARCH

MENU NAVIGATION