Elementa philosophica de cive. Autore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1742년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류:

621쪽

peccatum : si acquiescat peccator judicio , statuatque apud se,

non facere amplius , poenitentia est. Atque hoc modo vera poenitentia aut non est, aut consessionem oon antecedit, sed sequitur. His ita explicatis non

est intellectu dissicile qualis illa sit potestas fisendi δc ligandi.

Cum enim in remissione duo sint; Alterum, judicium si ue condemnatio , qua factum judi-ςatur esse pescatum 3 alterum

ubi condemnatus judicio aς- quiescens obediverit, id est , poenituerit) peccati remissis, ves si non poenituerit retentio Primum eorum , id est, judicare. ad sit pescatum, ad interpretem Iegis . id est, judicem summum; secundum , remissio 'el refecitio peccati . pertinet ad Pasorem; est illa ipsa, de qua agitur potestas ligandi dc solvendi. AN.que hanc veram fuisse senten-

622쪽

Cap. XVII. RELIGI o. Isstiam nostri Servatoris in ejusmodi potestatis institutione, ex I8. capite Sancti Μatthaei, v. Is , I 6 , IT,I8, sic apparet: Discipulos alloquens : Si peccaverit , inquit, in te frater tuus, vade ct corripe eum inter te ct

ipsum soli . Notandum obi- ter est, si peccaverit in te, idem esse quod si injuriam tibi fecerit , ideoque loqui Chrsum de iis, quae pertinent ad tribunal rivile) addit, s te non audierit hoc est, si neget fecisse , vel si factum confessus , fecisse injuste neget adhibe ieeum adhue

unum aut duos. Quodsi hos non audierit, die Ecclesie. Quare autem Melesie, nisi ut ipsa judicet

an peccatum sit necne i suοιs Eecissam non audierit, hoc est, si sententiae Ecelesiue non ac quieverit, sed sustinuerit, nota esse peccatum, quod ea peccatum esse judicaverit, hoc est, si

623쪽

RELIGIO. Cap.XVII. non poenituerit, nam certum est, poenitere facti neminem , quod non existimat esse peccatum non dicit, die Aposolis , ut sciamus, sententiam definiativam in quaestione an sit peccatum necne, relinqui non illis,

sed Melesiae ; sed sit tibi, inquit, fleui Ethnicus O Publieanus,

hoc est, tanquam extra EcD- sam, tanquam non baptizatus, id est, tanquam is cujus peccata retinentur. Baptizabantur enim omnes Christiani in remissionem peccatorum. Quoniam autem quaeri poterat, quis haberet tantam potestatem, quanta

est Baptisim beneficium impcenitentibus auferendi, ostendit Chrisus, eos ipsos , quibus autoritatem dederat poenitentes baptigandi in remissionem peccatorum , & faciendi ex Ethnicis Christianos , autoritatem quoque habere peccata eorum,

624쪽

C IV ΙΙ. RELIGIO. qui ab Melem judicarentur im-

poenitentes , retinendi, eosque

ex Christianis reddendi Ethnicos ; ideoque statim subjungit:

Amen dico vobis , quacunque a ligaveritis super terram, erunt

Iigata O in caelo, O quaecunque solveritis super terram, erunt si Iuta ct in eoelo. Ex quo intelligi potest, potesatem solvendi &ligandi, si ve remittendi & retinendi peccata, quae & potesas Havium dicitur , aliam non esse a potestate data alio loco his

verbis : Euntes docete omnes gen res , baptizantes eos in nomine

Patris, s Filii, O Spiritus Sancti: Μatth. 28. v. I9. Et quem admodum Pastores Baptismum negare non possunt et , quem Melesia dignum censet, ita neque retinere peccata ejus, quem Eecissa absolvendum judicat; neque etiam remittere peccata ejus, quem Ecelem pronunciat

, A a 3 esse

625쪽

esse contumacem. Et de peccato quidem judicare, Ecclesiae es

Pastorum vero, judicatos ab Ecclesia ejicere ; vel intra eam recipere. Ita Sanctus Paulus ad Ecclesiam Corinthiacam : Nonne de iis , inquit, qui intus sunt , mos judicatur ipse tamen fornicarium ab Ecclesia separandum pronunciavit: Ego quidem, inquit, absens corpore, praesens aH- rem spiritu , &c. ebm. XXVI. Actus retentionis m nic-- peccatorum is est, qui vocature quoi Ecclesia Excommunicatis , &eadere a S an cto Paulo, tradere Sata- ΠΕΦ υι nae. Nomen Excommunicationis, idem sonans quod rio συνάγωγον ποιῶν, e S nagoga ejic re, tractum Videtur a lege Μosaica, qua eos, qui a Sacerdote leprosi judicati sunt, extra castra seorsim habere imperatum est, donec rursus Sacerdotis judicio mundi, & certis ritibus inter

626쪽

inter quos erat corporis lavatio) purificati essent. Levit. I J Vers q6. Progrediente inde

tempore Iudaeis mos erat, eos etiam qui transibant a Gentilismo ad Iudaismum, tanquam immundos , non recipere , nisi

prius lavatos ; dc distentientes h. mum sive . Judaei essent, sive Gentes non nisi per Baptifimum in Ecclesiam recipiebantur ; & dissentientes ab Ecclesta , communione Ecclesae privabantur . . Tradi autem Satanae ideo dicebantur, quia quod extra Ecclesiam erat, id omne regno Satanae comprehendebatur.

Finis hujusmodi disciplinae erat, ut destituti ad tempus gratia &privilegiis Melisae spiritualibus, humiliarentur ad salutem. EDfectus autem quoad secularia iaA a st erat doctrina onagogae , Synagoga ejicere. Ad similitudinem hujus

ritus transeuntes ad Christiantia

627쪽

erat, ut excommunicatus non

modo coetibus sive Ecclesi is, &participatione Mysteriorsi prohiberetur, sed tanquam noxius contagione, etiam pejor Ethnico, a caeteris Christianis singulis fugeretur. Nam eum Ethniis eis eommiseeri permisit Apostolus; cum his ne cibum quidem una sumere. I. Cor. S. V. IO,I I. Quum ergo talis sit excommunieationis effectus, manifestum est primo loco , civitatem Christanam non polle excommunicari. Est enim civitas Christiana, Ec-Hesia Christiana; ut ostensum est supra articulo a I, & ejusdem extensionis. Ecclesia autem excommunicari non potest; vel enim excommunicabit seipsam , quod est impossibile, vel excommunicabitur ab alia Gel sa , eaque Vel universali, vel particulari ; universalis autem

Ecclesia cum persona non sit, ut

628쪽

ostensum est articulo Ia neque ergo agat aut faciat quicquam, excommunicare neminem potest. Partieularis autem Eecloia , excommunicando aliam

Delesiam nihil agit, nihil mutat: quorum enim communis non est coetus, eorum excommunica

risesse non potest ; neque si E clesia aliqua , puta Ierofobmit na aliam , puta Romanam excommunicalet, non illam magis excommunica et quam se ipsam Nam qui aliam sua communione privat, se quoque privat communione illius. Secundo, neminem posse eivitatis ali eujus absolutae , cives smul omnes excommunicare , vel templorum usum vel cultum Dei publicum eis interdicere. Non enim excommunicari possunt ab Meldia, quam ipsi constituunt; siquidem enim id facerent, non m do non Eulesia, sed ne civitas

Aa s qui

629쪽

quidem essent, dissolverenturque sua sponte : id vero non est

excommunicari, neque interdici.

Quodsi ab alia Ecclesia excommunicentur , habendi sunt, illi Ecclesiae, tanquam ethnici. Sed Ethnicos, per doctrinam Chrisi, nulla Ecelesia Chrisiana prohibere potest, quin congregent se, & inter se communicent, prout eorum civitatibus visum fuerit, praesertim si coeant ad colendum Chrisum, quamquam id fiat ritu & modo singulari.

Ergo neque excommunicatos δqui ut ethnici tractandi sunt. Tertio, excommunicari non pose Principem, qui habet summum civitatis imperium. Neque enim per doctrinam Christi subditus unus, vel plures simul, Principi suo quamquam Ethitico loca publica, aut privata interdicere, aut introitum in quemcumque coetum negare potest, aut prohibereor

630쪽

cap. XVII. RELIG Io. 363 hibere , ne faciat, quicquid in

sua ditione voluerit. Est enim crimen laesae majestatis in omni civitate, civi cuicunque, vel quotcunque civibus simul, autoritatem sibi quamcunque in totam civitatem arrogare. Qui Vero autoritatem arrogant 1ibitin eum qui habet civitatis summum imperium, eandem arrogant in ipsam civitatem. Prae- aerea , Princeps summus , si Christianus sit, hoc amplius ha bet ut civitas, cujus Voluntaseontinetur in ipsius voluntate, id ipsum sit , quod vocamus E ,Hesiam. Nemiraem igitur excommunicat Melesa, nisi quem ex-s Communicat autoritate Principis. Sed Princeps non excommunieat se ipsum, non igituri excommunicari potest a subditis suis. Potest quidem esse, ut coetus civium rebellium , vel Proditorum, pronunciet Prin-

SEARCH

MENU NAVIGATION