Elementa philosophica de cive. Autore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1742년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류:

631쪽

sM RELIGIO. Cap. XVII.

cipem summum esse excommunicatum , sed non jure. Μulto minus Princeps a Ρrincipe excommunicari potest: esset enim hoc, non excommunieatis, sed

potius indictio belli per convia

Cium. Nam cum una non sit Eecissa quae conflatur ex civibus duarum civitatum absolutarum,

propter defectum ut dictum supra est articulo aa. potest tis rite conveniendi in unum coetum, illi qui unius Ecclesiae

sunt, non tenentur Obedire a teri, neque ergo propter. i no- bedientiam possunt excommunieari. Quod autem dicat aliquis. Principes, cum Melesse unive salis membra sint, posse etiam universalis Ecclesiae autoritate excommunicari, locum non habet , propterea quod Melesia universalis C ut dictum est articulo Ia. non est ima persina, de qua possit dici , quoa fecerit,

632쪽

isereverit, saluerit, excommu i. nicaverit, absolverit, & similia personalia ; neque habet recto- rem ullum in terris, cujus jussu convenire & deliberare posisit. Nam rectorem esse Ecelestae . universalis , & posse eam convocare , idem est, ac rectorem esse & dominum omnium per universum orbem Christiano--rum, id quod nemini conceditur , praeterquam soli Deo.

XXVII. Ostensum est su-

pra articulo I 8, autoritatem se ψιora interpretandi Scripturas saeras detenda . non consistere in eo, quod in- I.'' Ite res pollit ampune senten- vitatis.

- tiam , quam inde elicit, aliis vel scripto vel viva voce e ponere & explicare, sed in eo, o quod non sit aliis contra sen--ientiam ejus faciendi aut d

-eendi jus ; ita ut interpretatio de qua agimus , idem ut quodnisai in omnibus contrΟ-

i versiis

633쪽

versiis per scripturam sacram determinandis ) definiendi. Nunc ostendendum est, autΟ-ritatem illam pertinere ad singulas Ecelesas, dc dependere ab autoritate ejus . vel eorum qui habent summum imperium, modo sint Christiani. Si enim ab autoritate civili non depen-

. deat, dependere eam oportet vel ab arbitrio singulorum Civium , vel ab autoritate externa. Ne vero ab arbitrio dependeat singulorum , prohibent inter alia, conseqqutura inde incommoda & absurda. Quorum praecipuum est hoc. quod non modo omnis; tolleretur contra praeceptum chri-

si obedientia civilis, sed etiam omnis societas & pax humana - c contra leges naturales ): dis.

solveretur.' Cum enim Scripturam Sacram singuli interpre

634쪽

c XVII. RELIGIO. I 67judicem se faciat, quid Deo

placeat, quid displiceat, non ante Ρrincipibus obedire possunt, quam ipsi de mandatis eorum , utrum conformia sint scripturae necne, judicaverint. Atque sic vel non obediunt, vel obediunt propter judicium proprium , hoc est , sibi obediunt , non civitati. Tollitur ergo obedientia civilis. Rursus cum unusquisque propriam sequatur sententiam , necesse est, controversias quae oriuntur , innumerabiles fore, neque determinabiles : unde inter homines c qui natura sua dissensionem Omnem habent pro comtumelia) nasceretur primo Ο-dium , deinceps jurgium , &bellum ; atque ita omnis perbret societas & pax. Habemus praeterea in exemplum, id quod dub lege vetere circa librum i gis observari voluit Deus, nimirum

635쪽

s68 RELIGIO. C .XVII mirum scribi quidem , publice

haberi & Canonem doctrinae divinae esse voluit: sed non inde a singulis , sed a solis Sacerdotibus definiri controversias Est denique praeceptum SerVatoris nostri, ut si quid oriatur offensionis inter singulos, ut

audiant Ecclesiam. Itaque E clesiae munus est controversias determinare. Non ergo singulorum, sed Ecelesse est Scripturas sacras interpretari. Ut

sciamus autem, autoritatem imrerpretandi Verbum Dei, hoc est , omnes quaestiones de Deo S Religione determinandi,non spectare ad personam quamcunque externam, perpendendum

inprimis est, quid momenti ea potestas habeat in animis civium, civilibusque actionibus. Nemini enim ignotum esse potest, actiones hominum Voluntarias necessitate naturali ip s

636쪽

C .XVII. RELIGIO. 369

rum sequi opiniones quas habent de bono & malo , praemiis dc poenis; ex quo fit ut obedientiam illis quorum arbitrio vel felices vel miserrimos

in aeternum futuros se credunt, praestare necessario velint. Quo rum autem arbitrio , quae doctrinae & quae actiones necessavriae sunt ad salutem , statuitur, eorum arbitrio exspectant ii mines felicitatem vel perditionem aeternam; iis igitur in omisnibus rebus obsequentur. Quod

cum ita sit , manifestissimum est , cives qui se obligari credunt , circa eas doctrinas, quae ad salutem necessariae sunt, autoritati externae acquiescere, non constituere civitatem per se, sed esse externi illius subditos. Neque ergo , etsi Princeps aliquis summus tantum a toritatis alii cuicunque scripto concederet, ita tamen ut Imperium

637쪽

s o RELIGIO. Cap. XVII.

perium civile retinuisse intelligeretur , scriptum tale validum

erit; nec quicquam tranSferet,

quod ad retinendum , & bene administrandum imperium , sit

necessarium. Νam per Cap. I. art. q. transferre jus nemo dicitur , nisi dederit signum idoneum voluntatis transferendi; qui Vero. voluntatem retinendi imperium aperte significavit, non potest dedisse signum idoneum tranS- ferendi media ad imperium necessaria. Νon erit igitur hujusmodi scriptum signum Voluntatis, sed ignorantiae in contrahentibus. Secundo , conside randum est quam absurdum sit; civitatem , vel summum imperantem conscientias civium regendas committere hosti. Sunt enim,ut supra ostensum est cap. art. 6. inter se in statu hostili, quicunque in unitatem Pe sonae non coaluerunt. Neque a obstat

638쪽

obstat quod non semper pugnent : nam & inter hostes induciae fiunt) lassicit ad hostilem animum , quod diffidentia sit, quod civitatum , Regnorum , imperiorum sines, praesidiis armati, statu vultuque gladiatorio se mutuo , etsi non feriant , ut hostes tamen intueantur. Ρostremo, quam iniquum

est id postulare , quod ipsa postulandi ratione juris alieni esse

confiteris' Interpres sum Scripturae Sacrae , tibi, qui civitatis alienae civis es. Qua ratione ΤQuibus pactis inter me Sc te 'Autoritate divina. Unde cognita ' Ex Sacra Scriptura ; en librum, lege. Frustra, nisi &eandem mihi interpreter; mei ergo juris est, & caeterorum singulorum civium , ea interpretatio id quod negamus ambo. Restat ergo quod in omni

Eseloia Christiana, hoc est , in

Omni

639쪽

omni ciuitate Christiana, Scripturae Sacrae interpretatio, hoc est , jus controversas omnes δε- terminandi dependeat & deria vetur ab autoritate illius hominis , Vel coetus, penes quem est summum imperium civitatis. eb Mist XXVIII. Quapropter Om nino duo sunt genera contro- Scriptu- versiarum, unum circa sepiritu pisia r se, hoc est, circa quaestiones debere per fidei, quarum veritas ratione εὶ tins naturali investigari non potest; oc quales sunt quaestiones de natura & ineio CHRISTI , de pro mus & poenis futuris, de refuse rectione eorporum, de natura dcinetis Angelorum, de Sacramemtis &' cultu externo , & similia; alterum circa quaestiones scientiae humanae, quarum veritas ratione naturali , & Syllogi iamis .elicitur , ex pactis homi

num & definitionibus id est,

receptis usu, & consensu communi,

640쪽

muni, Vocabulorum significationibus) quales sunt quaestiones omnes Iuris δc Philosophiae. Exempli causa, quando in jure quaeritur, an sit promissum &Pactum , necne i id nihil aliud est, quam quaerere an Verba ta lia , tali modo prolata , appellentur communi usu & consensu civium promissum, aut Pa tum , quod si sic appellantur , verum est pepigi ste; aliter, falsum. Veritas ergo ea dependet a pactis & consensu hominum. Similiter quando quaeritur in Philosophia, an idem possit esse totum in pluribus simul locis ;determinatio quaestionis dependet a cognitione communis consensus hominum, circa stignificationem vocabuli Totius ;siquidem enim homines quando dicunt, totum esse alicubi , significant communi consensu,

intelligere se, nihil esse eluia

SEARCH

MENU NAVIGATION