Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 연설

81쪽

mutato grauius dicit,Istarum meretricum contumelias. de Cicero, Curios, Fabritios, Quintos maximos. Et Virgilius ., Talia coniugia,& tales celebrent lirmenaeos, Egregium Veneris genus, dc rex ipsis Latinus. Allegoria est vox illa Catilinae, Incendium meum ruina restinguam, pro eo quod est, inimicos meos interimam. Et

illud Virgilianum,

., Sed nos immensum spaciis consecimus aequor. Vtrunque autem auistius est quam proprium . de illud de Tyberio, Lutum sanguine maceratum, validius est quam si Rhodius magister dixisset, de sordidus es, de crudelis. Periphrasis interim grauis est,non modὼ sublimis,ut or di facultas pro Rhetorica, memoria rerum gestarum pro hissoria,diuum pater atque hominum rex pro Ioue.Czeli qui sidera torquet, pro eodem. Vera Iouis proles, pro Hercule. Romanae conditor arcis pro Romulo. Philosophorum princeps pro Platone. Medicoru deus pro Hippocrate. Imperator populi Romani pro Rupilio dicitur

in tertia accusatione Verris, quum augetur illius authoritas. Haec de similia pondus afferre subiectis rebus videntur. Argumeto sit,quod quum rem vehemeter exprimere conamur,pro uno verbo hac libeter amplectimur verboru pluralitate. Finitima est antonomalia,quae pro nomine. nomen usurpat. Virgilius. Thalamo quae fixa reliquit

Impius- Leue suisset, Aeneas. Vigilasne deum gens maioris est momenti, quam , Vigilasne Aenear Cicero pro Cluentio Nubit genero socrus. accusat filium materi leuius istuc Nubit Melino Sassia,eadem Cluentium accusat. Stetit soleatus praetor muliercula nixu in littore. mi

82쪽

co LLOCATIONE VER R. LIB. I. 3snus erat graue & accusatoriu, Stetit soleatus Verres muliercula nixus in littore. Parce victitat senex, significatius est hoc, parce victitat Chremes. Nec eade libra pensite haec duo, foedifragus Annibal, & foedifragus Poenus. In alieno vis est argumeti, lutensi est in proprio. Proprium tantum valet ad docendu : alienum & ad docendu , & adprobadum. Addamus etia αυἱκαν,id est amplificatione, sed ea quae in solo verbo posita est. Perii, nullus sum, occidi, actu est,exanimatus sum pro turbato, caesus pro laeso , Ia tro pro improbo , solitudo pro paucitate, gladiator pro audaci,parricida pro sicari celus pro homine malo , kra pro crudeli,pestis portentu monstru pro nocente, veterator pro callido,bestia pro stolido,pirata pro fure,pe ditus pro vitioso, innumerabilis pro multo, mille pro multis. Multa sunt genera grauitatis in sentetiis& collocatione verboru. Nunc aute de verbis simplicibus loquimur, ex quibus grauia sunt illa quae significatione robustiora vehementioras sunt. Differt aute grauitas a sublimitate Grauitas est poderis,sublimitas dignitatis Grauia plus vehementius. significat,sublimia magnificetius ac lautius Idem verbum tamen & graue & sublime dici potest,ut si eloquentia diuinam esse dicemus,illa & significandi pondere. dignitatis amplitudine adaugebimus. Caelos aute,

caeli vertices:astra,divos: heroas, magnanimos principes,& multa dignitatis honore cospicua,sublimia, no grauia dicimus. Non enim validiora sunt in gradibus augedi sed dignitate praestantiora. Adde quod sublimia no turpitudinem sed eximium splendorem habent. At nefariu sc

lus,sicut aequitatem singularem,inter grauia numeramusc

83쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

Non ignoro hoc verbum,gratie, multos habere sensus,&aliter dici grauem terram,aliter graues iras, aliter grauem Catonem , aliter rationes graues. Hic graue svi idem saepius repetam dico acre, urgens, instans, significatione depondere cumulatum. Ponitur autem hi omni parte orationis. Nullum enim verbum s si Ciceroni credimus nisi aut elegans aut graue mittere debet orator.Sed in amplificatione ut in propria sede dominatur, propterea ludd' sua mole dilatat id quod augere laboramus. Qintret aliquis,an si qui pulsauit,attigisse: qui vulnerauit,loesisse dicatur,verba grauia sunt attigisse ais loesisset Ego quidem

leuia esse puto. Subleuant enim reum,& de culpae grauitate partem detrahunt. quod non est grauium proprium. Contraria sunt haec,amplificare,& imminuere. Ampli Mcantis est grauia collocare,minuentis autem leuia algi in

ualida praeferre. Ex iis quae diximus dissicile non est iudicare quae verba leuia sint,quique in dicendo sit usus illorum. Depreheduntur aut facta correctione: ut, Non tam didicit literas,quam degustauit. Aut coparatione vi, Marius septem consulatus,vnum modo Cicero gessit. Pompeius Asianos imbelles,Caesar sortes Italos subegit. Vnus cum septem,imbelles cum fortibus comparatur. Aut frigida astirmatione vi,homo non indoctus non malus author,non omnium postremus. Aut diminutione, ut,du cere choros,non modo scelus,sed ne vitium quidem est. Aut sua sponte ut facile,iocosum ridiculum . Aut quatitate,ut exigua domus, parua ciuitas. Aut precio, trioboli, tressis dupodius. Aut opinione,ut Lygur, Iudaeus. Aut a

tenuatione quae fit per derivatione,libellus, opusculum.

84쪽

cOLLOCATIONE VER B. LIB. I. 39 Aut immutatione, Non orato sed arator. Aut ironia,ut, o lepidum caput, de homine agresti & inurbano. Sunt quae sola pronunciatione videantur esse leuia. -Meque timoris Argue tu Drance Quid moror 3 Totidem leuium genera sunt, quot grauium verborum. Sed locum notasse satis est. Dicet quispiam, Iam mihi videris non de verbo, sed de oratione loqui,& longe aberrare a proposito. Quae in oratione constitui,in verbum recidunt omnia. Et epitheton, ac rei nomen cui adiungitur, tanquam unum simplexque esse videri potest.Sunt Sc media,quae nec grauia per se,nec leuia

dicuntur:vt hasta, ns,vester, nosterilego,dico, rte,deo sum,atque,autem,apud,aduersum. Quaedam media natura vim capiunt ab oratione,& rem aut grauant, aut subleuant. Homo impudens mentiebatur palam, deierabat intemplo,vomebat postridie. Hic palam,templo, postridie, rem ingratiant. Contra,Licenter agebat Saturnalibus, gomi, apud sodales,in conuiuio leuiter factum videtur. At in re sunt ista,non in verbis.In re sane. quum verba grauia ac leuia Cicero dicit, non aut literas aut syllabas, aut ex illis iunctas voces intuetur: respicit eam rem, cuius signa notae. verba sunt.Vis illa rei est laquam animi instar in cor pore,ad quam obscoena, sordida, humilia, grauia reducimus, quae ad ipsas voces per se reserre nec possumus, nec debemus.

De propriis & assumptis, de quae ali

na dicuntur. Cap. 7-

85쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIAE R B A, quemadmodum rerum possessio nes, aut propria,aut aliena dicuntur. Aliena sunt, quae a propria significatione in aliam

cum virtute mutantur. Tropos cum graecis

ab intellectus immutatione appellamus. Aristoteles in Rhetoricis, la in libello de arte poetica,metaphoras, id est transtationes vocat:& hoc nominis extendit de ad ea quae per similitudinem transieruntur, ut quum dicimus concionum procellas: & synecdochen, hypallagen , antonomasian,metalepsin, catachresin, hyperbolen, periphrasin, allegorian. Sunt hae troporum species in quibus propriorum loco statuuntur aliena. Cettera omnia rerum vocabula propria nominamus, quae sunt hominu instituto rebus significandis usurpata primum,non aliunde quasi mutuo facta,cuiusmodi iunt haec in generibus rem diuersis, phagus,vimus, fraxinus, brassica, beta, thymus, vitis, palmes,

pampinus,nitrum,sulphur,bitumen,aurum,electrum, serrum,ceruus,dama,tepus, bos, equus, asinus, congrus, se rus,delphinus,coturnix, alauda, psittacus, homo, animus corpus,virtus,vitiuin, fortitudo, ignatiia, scientia, inertia, motus,quies,fundamentum,paries,tectum , supellex, vas, vestis, mense,cibus,potus, terra,mare,aer,ignis, stella, deus.

Rebus est sere sua cuique appellatio . Nec enim aliter de

omnibus proprie loqui postemus. Vnde planum fit propria quadam necessitate reperta esse, aliena vero propter vim & elegantiam in eorum locum traducta. Propriis ab undare debet is qui multis de rebus agere plane, dilucide dc usitate contendit. Nec in proprietate tenuis est gloria c orationis commodatio, propterea quod breuiter Maperte

86쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. I. o

aperte res exprimit,non circunducit audientem ambagiabus inanium verborum,no inseri obscuritatem, qua ple runs partui figurae. Non traducit omnia sine virtute,non triuialia & barbara & inusitata inculcat,quae vitia freque- ter accidunt iis qui pauca admodu verba noueriat. Nunc

enim turpiter circunloquuntur id quod uno dici verbo optime potest: vi hoc modo quidam ' Vidi magna illamauem quae nunq volat, & cuius plumas viri nobiles serutin salea. Quato breuius ac melius,Vidi Struthiocamelu Nuc sunt obscuri tenebris audactu figurarum , ut in epistola quidam sua opinione doctus' No dedignatus es me

cocrepare laude nectarea, & buccinare me lingua melli-RUa. Nunc communibus ututur atq; triuialibus, ut quum dicunt hominem totu armatu pro cataphracto , & regi- strum pro tabulis. Nunc componunt insolita coponi,vis dicendu sit, Milites exposuit e naui, sic loquuntur Milites de naui emisit in terra. Rogatus sum aliquoties a ph losophiae studiosis,qui contempta sermonum barbarie in philosophia plurima,puriores literas expetebant, satisne

esset biennium ad emendate, proprie, ornateque dicendum . Quibus dicere solitus sum, non posse me adduci ut crederem totum decennium ad id satis esse, quod si bi falso pollicerentur. Quando enim, inquam , barbariem putidam dediscemus Z Quando vas imbutum ma te,non sapiet primu liquorem Z Quando vulneris alti v

sigia non restabuntὶ Quando omnem omnium proprietatem non modo memoria tenebimus, sed etiam expedite tum scripto tum sermone exprimemus t Videte

quam pauci veteres hanc laudem sint assecuti: non I

87쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA otior de sublimioribus, quibus est usus verboru liberior,

1ed de comicis historicis,& oratoribus. Ex quibus si T retium, Cesarem,Cicerone exceperis, qui proprie & vsitate sit locutus, vix ullum inuenies. Nam proprie loqui, diuturni laboris est,& assiduae exercitationis,sed in primis animi cupientis veritatem,id est verum natiuum s sermo nem: quem ut abiectum quum multi sugiunt,incidunt in peregrinam quanda & insolentem ac pene prodigiosam linguat impuritatem. quod si turpe est,uerbum proprium

maxime curae sit, nec unqua mutetur nisi aut significantius aut elegantius succedat alienum. Sermo proprius si non semper sortior,verior est tamen , ac usitatior, &, quae prima virtus est orationis, rem dilucide magis ac naturaliter exponit. Ad hanc virtutem consequendam discenda cuiusque rei propria communiaque vocabula, & ea maxime verba quibus proprie animi modi declaratur: ut doceo,doce,docerem,doceam,docere. Tum si est unius rei

una appellatio,nullus est delectus: ideoque nisi schemata velis,parendu erit necessitati. si plures,deligenda quae magis propria sunt. Panis,tyri,pruni,frumentatoris,Vna propria est nominatio: eiusdemque rei sunt pestis &pestile tia,mors & obitus,lapis & petra,amare &diligere. In hoc senere quae sunt usitatiora,aut quae melius rem pingunt, habenda potiora. Matini dicere vestem quam indume

tum,herbam quam gramen, auem quam alitem, progeniem quam sobolem,subtegmen quam trama, distribuit quam dispescit,pugnauit quam conflixit,cofirmat quam ., roborat. In propriis est verbis sinquit Cicero) illa laus o- ., ratoris, ut abiecta atque obsoleta sugiat, lectis atque illi stribus

88쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. I. t.. stribus utatur, in quibus plenum quiddam & sonans esse

.. videatur. In collocatis obseruanda maxime proprietas, quam miseris modis lacerat indocti. Dictitant enim, Vigilant in monte,non speculantur e monte. Tentat frag re aciem,non conatur aciem perrupere. Dimisit suos mulites,non dimisit copias. Impedivit commeatum, non interclusit. Victu carebat Cael ar,non re frumentaria. Duxit vineas,non egit. Primi in consilio,non con silii principes.

Reportarunt praedas,non egerunt. Milites monuit,no cohortatus est. Signum fecit,no dedit. Renouauit pnelium, non redintegrauit aut restituit. Aciem ordinauit,non in- fh uxit.Longius ivit,non prodiit. Redierunt milites,non receperunt se. Missi equites sine sarcinis,no equites expediti Fecit praelium,non commisit. Dedit se ut seruiret,non

tradidit se in seruitutem. Dedit illis ducem legatum, non

pridiacit legatum. Misit ad succurrendum,non misit subsidio. Fecerunt vim,non impetum. Magnis viis cotendit, non magnis itineribus contendit. Oppidum egressi sunt

contra hostem,non eruptionem secerunt. Ad faciendum pontem lignum secabat, non materiam. Reportauit quae acceperat in legatione,non renunciauit legatione. Tempus assignatum,non constitutum. Facere amicitiam, non inire gratiam. Perdidit opportunitatem, non amisit occasionem. Quid moror3Sunt qui non tam latine loqui mihi videntur, quam barbarica phrasi omnem in uertere latinitatem. Vnde hoc malit Proposueriit sibi & magistros de libros infantissimos,putarunt4 satis esse,nihil commi tere cotra ea praecepta gramaticae quae sunt de casibus de constructione verborum: quasi non sit grammatici po

89쪽

DE ELECTIONE, ET ORATO RIXtas de historicos interpretari, dc inde loquendi rationeni moremque cognoscere. Quid hoc omnino peccat in a tem declinandi vel construendi, Turno mandata perfer, ut veniat in locum meum ad pugnandur At quid est in ptiust quid ingratius Zquid putidu magis r Virgilius aliter,

Turno mandata perser,succedat pugnae. Non defuerunt qui huic mederi morbo cuperent, legerent que ex multis authoribus locutiones omneis, unde grande volume c5ficerent. vellem suo morbo potius oc insaniae medelam adhibuissent. Quid est stultius, quam omnia verba pro pria impropria, poetica oratoria, usitata inusitata, prisca noua,honesta turpia, bona mala, recta praua, promiscue congregare,& referre in codicem 3 Quis leget haecὶ de siquis leget,ut memoria tenebitr& si tenebit ut a bonis inata separabit3Nemo de lingua optime iudicare potest, qui non eam didicit. Nemo didicit,nisi loquendi cosuetudinem obseruauit. Nullus obseruauit apud istos formul rios. Nonne ridiculu est ea te tradere studiotis, quae nunquam noueras quum manu calamo admouistir quae obli tus es antequam perscripsistitquae nescis ipser quae non tenes 3 quae ia dubites an scripserist quae nolis ipse perdiscerer quae si veli haud possisi si possis,non expediati Na qui

sapit onga authorum bonorum lectione de obseruatione sapit. Multa sumis a Plauto, a Terentio nonnulla quae iam exoleverunt, multa a Gellio, multa ab Apuleio quae dicta sunt audacius,multa a Suetonio, Plinio, a recenti ribus, quae subolent nescio quid peregrinum de insuave. Quis erit delectus, quae proprietas, quae Venustas, si omnia miscebimus t si contorta, rara, absurda, noue dicta iri

90쪽

cOLLOCATIONE VER B. L I B. I. icta in delicias ac elegantias reseremus t Si quicquid inusitatum est ac tritum, vile esse & humile putabimus:

contra quicquid abhorret a loquendi more,preciosum de arduum Αt iuuant, inquiunt. Plus obesse quam pro desse , sit argumento , quod non modo quae verba scriptores boni iunxerint, tenendum est, sed in quem sensum dixerint, cui personae, cui tempori, cui rerum conditioni accommodauerint, ut prioribus & posteriori bus inseruerint . quorum nihil vident qui excerpta legunt exempla , unam aut alteram particulam inepte a Dsuunt orationi, & ornare cupientes, deformem & ridiculam suffarcinant orationem . Miseri, qui tantum ex hoc uno commentario sapiunt. Multo citius poem ta, historias, orationesque perlegissent, usum non modo verborum , sed etiam rerum ab ipso fonte pure & Ω- lubriter hausissent, quod tandem facere coguntur ii qui bene scribendi dicendive scientiam quaerunt. Ediscen- da sunt plurima, permulta scriptitanda . Relegendi sunt

optimi scriptores, ut paulatim veniat in usum proprie tas. Formulat istae suis authoribus amatoribusque relinquendae . Qui linguae Gallicanae student . ut puritate si

perent vulgus, elegantiores loquendi formulas non re serunt in libellum, sed animaduertunt quomodo qui L que doctiorum loquatur . quod audierunt, memoriae affigunt, ac persaepe reserunt. ad haec legunt eorum scripta, qui Gallici sermonis principes extiterunt. Sic & la tina capessenti faciendum existimo, ne frustra in coli ctaneis infantium consenescat. Sic autem proprietatem amet, ut intelligat non semper utendum propriis: non

SEARCH

MENU NAVIGATION