Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 연설

71쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA i

is quicquam intelligente dicebat, nisi irridens hanc vanita-

., te in Cassius Seuerus,spartum eum dicere velle indicasset.., Nec video quare clarus orator duratos muria pisces ni-

., tidius esse crediderit,quam ipsum id quod vitabat. Haec ille. Virgilius humilem putat esse panem. dicit igitur,

- - Cereremque canistris Expediunt. - - Onerantq; canistris Dona laboratae Cereris. ., Et Cereale solum pomis agrestibus augent.., Consumptis hic sorte aliis,ut vertere morsus M Exiguam in Cererem,penuria adegit edendi, ., Et violare manu malisque audacibus orbem ., Fatalis crusti,patulis nec parcere quadris, ., Heus etiam mensas consumimus,inquit Iulus. Per cererem,per cereale solum,per exiguam cererem,perquadras,per fatale crustum, per mensas quid accipimus quoties proprium mutat alieno , ut copia & dignitate ., crescat res tenuist Littore aliena locant alii. - Proprium vasis nomen ollam aeream intelligo parum nitiduexistimabat. Idem, Frangere saxo,pro mola aut mortario.., Dant manibus famuli lymphas.- pro eo quod est,dant aquas.., Et Tyrrhena pedum circundat vincula plantis. pro calceis.., -Famulasque ad lumina longo ., Exercet penso. - pro eo quod est,nere iubet.

Multa alioquin humilia splendide dixit. Grammatici tamen notant apud eum is, sicin id est humilitatis vitium, In gurgite vasto .praesensit,& magnitudinis epitheton adiecit. Semper humilitas in eo retinet decorem, ut in his,

72쪽

cOLLOCATIONE VERB.1LIB. I. uῶ Cui tolerare colo vitam,tenuique Minerua,.. Excussi manibus radii. Colus & radius non amplae sunt dignitatis,at honore cim cunuestita non dedecet. In tenui genere versanti semen da sunt de medio verba, & in oratione liberius quam in heroico opere,verecundius quam in abiecto collocanda.

De verbis sublimibus.

E verbis sublimibus pauca, si bonum videtur,adiungamus. Nam de pudicis, de nitidis, de usitatis, de latinis, de urbane sonantibus nihil hic esse dicendum existimo, propte ea quod expositis contrariis , haec omnia clare satis elucent. Etenim quicquid in hac lingua obscoenum, sordidum, inusitatum, barbarum , agreste non est: castum, purum, vulgatum , latinum sit necesse est. haec oppositio verborum nihil habet intermedium , de quo in habendo delectu quaeredum esse videatur. Castis castiora,puris puriora, venustis venustiora inuenire possis, items obscoeniora obscoenis,sordidiora sordidis: sed erit hoc comparantis,non opponentis ex aduerso contraria. Non ita res

est in humilibus & sublimibus. Non enim quicquid hi mile non est,sublime dici debet:nec quicquid sublimita, tem non habet humile putadum. Est aliquid interiectum ruod neutrius est particeps. Sublimia & ardua sunt, quae ignitate & amplitudine splendescunt:vi nomina deoru& sacroru cum propria,tum communia:vt deus, conditor, pate moderator, regnator, genito numen,reX omniin

73쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

potens.& apud veteres, Iuno, Minerua, Diana, Apollo, Mercurius,Hercules,Neptunus, Thetis,Amphitrite, Penates,Pluto , Proserpina, & id genus multa, sine quibus aiunt etiamnum Christiani sua poemata iacere,ideos ad carminum maiestatem suis libris inserunt Cererem pro

pane, Bacchum pro vino,Pomonam pro pomis, Nept num pro mari, Iunonem pro ambitione, Mineruam pro arte, Martem pro bello, Enyo pro bellico furore, Mercurium & Suadam pro eloquentia,Tellurem pro terra, Palem pro pascuis, Dianam pro venatione, Hymenaeu pro nuptiis, Parcas pro fato, Plutonem pro diuitiis, de caco-

daemoniorum principe. An autem magniloquentia,an ne consuetudo obtinuit, ut haec amplissima videretur ornamenta, non iudico : certe,nescio quomodo, posita loco,

grandius & antiquius efficiunt poema. Adde nomina virorum illustrium, gentium, populorum, regnorum, mon tium,stuminum,urbium,de insignibus loquor, cuius g neris haec sunt. Menelaus, Achilles, Vlysias,Aiax, Diomedes, Priamus, Aeneas, Hector, Paris, Cadmus, Amphiaraus,Lycurgus,Solon, Darius, Philippus,Alexader, Curius, Fabritius,S3lla,Pompeius ullus Caesar,Peris, Babrionii, Thraces,Lacedaemone Attici, Thebani, Poeni, Romani, Ausones,Galli,Britani,Europa, Asia, Africa, Hesperia, In dia, Aegyptus,Germania, Peliu Ohmpus,Ismarus,Caucasus, Apeninus,Alpes,Pyrenei,Atlas, ita, Calpe,Ganges, Nilus , Hister, Eridanus, R danus,lberus, Tagus, Rhenus, Athenae, Thebae,Sparta,Rhodus,Carthago,RΟ-ma,Tolosa,Lugdunum Luteva.Sunt alia innumerabilia,

quae certatim colligat heroici poetae, & quasi stellas at . Sunt

74쪽

cOLLOCATI O N E v E R B. LIB. I. 34. gut operi suo. Adiice nomina virtutum,&effectuum qui 1equ u n tu r eas,ut prudentia,t u stitia,religio, victoria,tri u m-plius gloria:Scientiarum,cuiusmodi sunt ars magica,turis prudentia, ratio grammatica,dicendi facultas,architectura, doctrina, disciplina, sapientia,contemplatio : Partium hominis insignium,animus,corpus, cor, cerebrum, caput, pectus, lacerti: plendidi vestitus,pallium, toga, praetexta,

trabea,paludamentum,torquis, armillae: Colorum,ut purpura, murex,coccum,suiuum,rubrum: Armorum, lorica, galea,thorax,hasta,lancea,ensis: Navium,biremis,triremis:

Aedificiorum, domus, templum,aedes, curia, capitolium, theatrum: Magistratuum, dictator, consul, imperator,rex, tribunus, potestas: Animalium nobilium, tygris, leo,uria, elephantus, equus,aquila, philomela, cete, delphinus. Vt breuiter finiam,rerum maximarum vel qualitate, vel pre

clo,caelum,sol,luna,astra,lumen,ignis,acr,mare,terra,Ventus,sulmen,pluuia,tempestas,aurum, argentum,aes, crater, patera,gemmae, marmora,simulachra,statuae. Non immorabor vltra. Ex his enim caetera animo concipere minime

operosum arduum s est: nec difficile puto de verbo proprie dicto iudicare atque deprehendere quet vis eius splendeat,quae've si obscura. Regere,moderari,gubernare, ra-re,iudicare,c5 templari,sacrificare,pugnare,Vincere, sapere,florere,cohortari,docere,& alia infinita quae significant facere aut pati id quod aut natura,aut hominum iudicio praeclarum est,sublimia & excelsa meo iudicio debent haberi. Dicet aliquis Sint'ne sublimia quae refers, tu quidem videtis : Sat scio a pastoribus, rusticis, mulierculis, pueris infantibus haec stequenter usurpari solere. Quidnire ii

75쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

quanto sublimiora, tanto magis c5spicua sunt,&in omni

1ermone frequentiora. Res arduas sere vulgus admiratur,& ab infantia nominare discit. subinde loquitur deos,sacrificia,ritus, mores,nationes,Vrbes,praeseisturas,bella,pra:-lia,foedera,pace,iura,leges,vasa, vestes, animalia, loca, tempora , & omnia sere quae rerum natura ingentia procreauit. Ergo vulgus est grandiloquum r. Male colligis. Non restimamus leonem ab unguibus. Non unum verbu sublime & amplum magnificam orationem efficit. Quid igitur3 Humilium fuga,sublimium frequentia, sententiarum grauitas,& apta compositio. Uulgus indoctum si se attorulere conatur,nec humilia effugit,nec sublimia frequentat, nec in sententiarum grauitate persistit,nec apte res & ve ba componit. Est & aliquid lautum in parsimonia rusticorum, Si plebeia mulier aurum seri algi margaritas: nec tamen hic conuiuium magnificum, aut insignem scemianae mundum dixeris. At propemodum quq numeras,propria rerum vocabula sunt, ab omnibus necessarid dicenda. Sublimes igitur quadam necessitate sumus. Quema modum materia in sylvis alta sponte crevit, sic ex homianum instituto verba magnifica nata sunt: sed non est cuiusque deligere. Praeterea nec arbor una praeclara splendidam regiam, nec unius aut alterius verbi splendor excelsam efficit extructionem. Aliena tamen atque modificata saepe magnificentiora videntur,quam propria, credo, quod rariora sunt,& paucioribus usitata. Assvniuntur aut trastatione,ut scopulus pro periculo,nauseagium pro exitio a Cicerone dictum est in oratione pro Rabirio pe duellionis reo. aut synecdoche,ut tectum pro domo, se

76쪽

coLLOCATIONE UERB. LIB. I. runa pro gladio. aut metonymia , v Roma pro Romanis,caelum prodiis. aut antonomasia, ut Poenus pro Annibale. aut periphrasi figura amica poetis,ut diuum pater, atque Uminum rex. orandi facultas, scientia disserendi. aut catachresi, ut, equum diuina Palladis arte aedificant. equi ficant, ut aedificant,dicere latine non possumus. aut hyperbole, ut tonabat pro vehemeter orabat. quibus annumeranda sunt antiqua,virebamur,clarigatio. Propriis

, sut Quintilianus aitὶ dignitatem dat antiquitas. Quo dicto probari potest in quibusdam propriis esse dignitate. At Quintilianus in octauo de propriis loques haec dicit

In hac aute proprietatis specie, quae nominibus ipsis cu- ., iusque rei utitur,nulla virtus est. Si propria nulla per se virtutem habet,qui possunt sublimia censeri r Quintilianus virtutem posuit pro vi ac gratia quam praestant figurae. quae quidem eo repertae sunt, ut efficiant oratione aut grauiorem,aut elegantiorem . Nequaquam autem seclusit a propriis omnem virtutem . Nam continuo subiicit

., Contrarium est vitili id quod apud nos impropriu, αχυρον apud gtaecos vocatur. Si improprium, vitiu est, cur pro lirium non est virtus Z Idem ibidem metionem de humi-ibus facit, quorum multa propria sunt. Si propria quaedam,quia res significat humiles,humilia agnoscimus: curea propria quae designant res preciosas & altas, sublimiano putamust Idem ex synon3mis alia esse sublimiora pu- ., tat,quod propriis accidere necesse est. Omne verbum in- ,, quit idem nisi in oratione positum, virtute caret. Nam is & sublime in humili re tumescit. Fateor esse quam plurima quae ab oratione vim capiant, & verbis sublimibus

77쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA nos abuti posse: sed id non efficit, ut simplicia verba qualia sint natura,co siderare non possimus. Lapis nativus citra compositionem discrimen habet, magnus paruus,durus mollis,longus breu is,usitatus inusitatus,nitidie impurus,magnificus humilis,integer fractus dicitur. Non eadequoque ratio verborum est Uerba inquit Cicero de am-- plificatione in ponenda sunt quae vim habeant illustrandi,

., nec ab usu sint abhorrentia,grauia plena, natia, iuncta, ,, facta,cognominata,non vulgata ,superlata, in primisque., trassata . Quorsum haecὶSi de verbis simplicibus nullum est certum iudiciu, cur simplicia, id est incontexta,a collocatis iunctisque dirimitrSi verbum sublime tumescit in oratione tenui, id fit propter inaequalitatem. Inaequalitas aliud quidem respicit, non semper coniunctionem desiderat. Mens enim res separatas atque disiunctas conficere potest. Sunt intermedia quaedam nec humilia natura,nec sublimia,quibus utimur in omni genere dicedi, ut in nominibus homo,soemina,cura,res,nemo,nullus. In prono minibus,hic, meus, noster. In verbis,est, stat, mouetur. In adverbiis,heri, cras, sorte. Ex colunctionibus dc praepostiationibu nulla excipio. Nihil ipsae per se eminent: in collocatis & in cocinnitate & in schemate eminere possunt. De grauibus verbis & leuibus. Cap. is. E R B A grauia a rerum graui pondere, & ab intellectu significantiore dictatur. leuia con

tra. Grauitas atque leuitas in oratione max me cognoscitur,sed & extra cotextum exare

minari

78쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. I. 3s minari potest. Incestum,flagitium, scelus, peculatus, sacri legium,perduellio,proditio, parricidium, amentia, furor,

infama,praedo, pirata, carnifex, necare, satagere, deperire, formidare,exhorrescere,per se grauia sunt. In synonymis differentia grauium & leuium apertius depreheditur. Grauior est charitas quam amor, unda quam aqua, procella quam ventus, saxum quam lapis, angustus quam breuis, rapidus quam celer,grandaevus quam senex, cultum quam aruum,dapes quam cibaria, religio quam obseruatio promeritus quam meritus, moles quam magnitudo , ruina quam casus,ingens quam magnus,inaccessus quam inuius,

direptus quam captus, superbus quam magnificus, rapina quam furtum , latro quam fur, fraus quam dolus, fatur quam plenus,sormido quam metus, imber quam pluuia, luxus quam apparatus,insomnis quam vigil,stridor quam sonitus,ruunt quam eunt,obstupuit quam miratus est,torqueo quam iacto,efflagito quam peto, quatio quam moueo. Ex hac comparatione corrigendi materia sumitur,&a leuiore ad grauius amplificanti fit gradus. Vereor ne in

hac enumeratione exemplorum nuda sim molestus . vix enim capit ornatum atque voluptatem res tot partibus concisa,& interrupta. Sed professus sum me omnia aperte traditurum,quae ad delectum verborum, oc eorum collocationem pertinent. Quare permittat mihi studiosi compositionis, rem omnem illustrare exemplorum frequentia , & cogitent aliud esse docentem in gracili rerum tenuitate versari, aliud in ampla materia atque ardua spa-ciari eloquentem . Virtus est in docente sermo breuis ac

dilucidus. Siqua ab illo dicendi voluptas adiungitur.e iiii

79쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIAed tendit, ut praeceptorum duritia molliatur . Illa tamen non est tum expetenda, quum res ipsa per se utilitate capit legentium mentes. In gradibus apertum discrimen est. In his enim quae gradatim crescunt,comparatio & superlatio primum gradum quantitate&grauitate vincit,ace bior acerbissimus, acrior acerrimus, grauior grauissimus, crudelior crudelissimus, sceleratior sceleratissimus: & id genus infinita . Quin epitheta quaedam sine ulla compa ratione pondus habent & incrementum, ut quum dicimus mirum artificium,grande crimen, vallum gurgitem, lectum adolescentem, hominem teterrimum,nefariam libidinem, nequitiam singularem, summam vim, innum rabilem multitudinem,insignem virum, immania pocula,

graues iniurias. Nam quum graue quiddam quaerimus, de illud in rerum vocabulis inuenire non possumus, tum Vt animi conceptus expleatur,ad epitheta c5fugimus. Quod si propria aut per se, aut epithetis adiuta, grauitati rerum non satiliaciunt, subsidio sunt figurae, translatio, hypalla ge, synecdoche,αήκας, allegoria, periphrasis, antonomasia. Hic de tropis,non dereliquis luminibus sententiarum a que verborum loquor, propterea quod illa non sunt in singulis verbis de quibus agitur in prisentia,sed in oratione contexta prominent. Grauiora sunt interdum transs

ta quam propria, ut ardor pro cupiditate, ignis de vulnus pro amore, nudus pro inopi, germanus pro simili, caecus pro ignaro, coruscat pro verbo vibrat, extunderet artes pro inueniret, ardere pro amare, inuestigauit pro quaesiit, contendo pro eo,euolare pro abire, acerbitas pro malo, acre pro vehementi, inflammatus pro commoto, sobrius pro

80쪽

COLLOCATIONE VER B LIB; I. 3 3τpro consulto,proripere pro eo quod est producereriteter rimus pro crudelissimo . Hypallage est metonymia qua

pro inuentpre inuentum,pro continente contentum,pro

efficiente effectum, pro possesso possessorem, aut contra capimus. In hac consormatione dicimus, Martem fatigat, Sus Mineruam , Raptus Heleme G tarciam Asiamq; com mouit, Africani excivit tumultus, Periit Marsus, Lacerat Musas,Nutu Iunonis eunt res, Cicero ab exilio reposta tus humeris Italiae. Leuius dixeris, bellum poscunt, sus artificem docet, Raptus Helenet Gretcos atq; Troianos commouit, Afros excivit tumultus, Periit Marsi liber Amaa nis, Abutitur disciplinis, Voluntate Iunonis eunt res, Cicero ab exilio reportatus est ab Italis. Synecdoche dicitur quum a parte totum,Vel a toto pars,vel numerus a humero intelligitur. Hac forma grauiter usus est Cicero cum ., alibi, tum in sexta actione in Verreni Nego in Sicilia to-

, ta,tam locuplete,tam vetere prouincia,tot oppidis,tot fa- ,, miliis tam copiosis ullum argenteum vas, ullum Corin- ,, thium aut Deliacum fuisse, nego ulla gemmam aut ma ., garitam fuisse, aut quicquam ex auro aut ebore factum,

., signum Vllum meum,marmoreum, eburneum, nego vl-

., tam picturam neque in tabulis,neque textilem fuisse, quin quaesierit, inspexerit, quod placitum sit abstulerit. Pa

tem istorum quaesierat& abstulerat Verres, ad totu genus . . amplificadi gratia accusator inculcauit. dissimulat Iamen . . ., Quum dico,inquit nihil istu eiusmodi rerum in tota pro ,, uincia reliquisse, latine me scitote,non accusatorie loqui. Idem orbem terrarum pro imperio Romano , omnem ciuitatem pro paucis ciuibus usurpat. Terentius numero

SEARCH

MENU NAVIGATION