장음표시 사용
101쪽
Quae uerba A D.Thomas,& nonnulli ali j, ut Eustratius,& Donatus sic exponunt, ut dicant omnem ideam pertinere ad Prima philosophiam. Auerroes uel ad Logicam, uel ad Primam philosophia.
eroo ex ipsorum sententia,pertinent etiam ad Metaphysicam. Neque illud contra nostram opinionem facere arbitramur,quod Aristoteles primo Posteriorum libro ostendens reperiri propositionem negatiuam immediatam,ita subiunxit: ιν Si enim nihil eorum in ab c ccoordinatione de nullo praedican- tum eorum quaesunt in a b c. Et caetera quae sequuntur. Nam illa sumpsisse dicitur pro exemplo, Nexplanatione: is Quod autem contingat b non esse,in quo toto eri ae aut verum H in quo eri b, manisi umeri ex coordinationibus , quae ncpnon con o uertantur inuicem, eis utuntur ex suppositione.
Neq; item nobis aduersatur, quod eodemprimo libro scripsit, stendens in Praedicamentis non esse processum in infinitu,id p probans per decem genera , quoniam ipsemet declarauit, eam rationem esse ex communibus, no ex proprijs Analyticorum. Quod si eadem quo primo libro Topicorum accipiat, nihil id refert. accipit enim ex suppositione,ut scilicet ostendat, in illis esse praedicata Dialectica,& communia: id quod proprium est Dialecticae, non Logicae. Ne etiam obstat,quod dicit in fine VI. Primae philosophis,de astirmatione & negatione. nam praeterqua quod I X. Metaphys hanc ratione aperit ipse Aristoteles,D. quo Thomas,& Alexander hanc instantiam diissoluunt.
3 Uod si quis illud etiam addat, ex hac nostra positione in
i sequi,ut hec doctrina non sit de secundis intentionibus, uel per se,uel adiunctis primis: quae quidem positio non j solum e medio do strinam omnium sere recentiorum tollere uidetur,sed etiam statuit, gicam esse de rebus,id quod do stris nae omnino Peripateticae isti repugnare putant: etsi ex eis quae dietasunt,satis responsum esse arbitramur,tamen ad maiorem explanatio nem eorum quae dicta sunt, quael dicentur, n5 recusabimus respondere. At p in primis negamus, quae isti de secundis intentionibus scribunt,eo quidem modo acceptis, quo ipsi accipiunt. illud* addi mus,tantum abesse, ut ullam plane huius nominis, aut rei mentione secerit Aristoteles, ut ne facere quidem potuerit, quippe cum nullo modo reperiantur. Nam aut istis secundis intentionibus, ut uerbi gratia, generi,species, necessario contingenti,& reliquis huiusmodi, si sunt, respondet aliquid in re,aut nihil respondet. Si nihil resp5det, dicunt enim no inueniri in rerum natura, sed siderationem ratio nis cosequi ut ait D.Thomas tota sunt ipsius intellectius figmenta, at o possunt eis quas isti primas nuncupant intentiones adiungi. nam si adiungerentur, necesse esset adiungi ratione reru . Haec enim propositio,
102쪽
propositio, Animal est genus,in qua genus adiungitur animali, non potest esse uera, nisi quia id quod dicitur animal, re ipsa inest eis quae specie disserunt. Sed cu ipsis secundis intentionibus non respondeat quicco in re,no possunt adiungi primis ratione rerum: ergo Logica non potestes se de secundis intentionibus, quae primis adiungendae sint, id quod isti asserunt. Neq; potest esse de secundis tantum, quia inanes essent, ac plane futiles. Quod si ita res sese habet, illis respodet
illud accidens,quod enti in re accidit: suntenim comunia,nec aliud quicti' potest respondere. non enim existentia,quia couenit tantummodo ei quod uere est. Sed accidens ipsius existentiar,& sic accidens ipsius entis,cui enti respondet in re existentia. Ita nostra confirma tur opinio, secundas intentiones esse assectus ensis, quatenus ensest:& Logicam esse de huiusmodi assectibus,non tamen simpliciter, N absolute, sed quatenus ration ibus appositis docen tur in arte con stitui. quemadmodum medicina de ualetudine agit,ut doceat ex arte illam in humanum corpus inducercino simpliciter, Nabsolute. At ita Logica non erit de cundis intentionibus eo modo quo dicun t nisi uelint has ipsas secudas intentiones appellare,quia sunt aflectus,
qui quidem assectus sunt posteriores suo subiccsto: quod tamen ex
uerbis eorum minime colligi posse uidetur .non enim negarent ut
faciunt Logicam descendere a Prima philosoph ia.
Quod etiam declarari posse uidetur ex eorum natura, quae dicuntur uniuersalia,&ex ea ratione, qua fiunt ipsa uniuersalia, assumpta hac uniuersali enunciatione,passiones intelle stivas esse similitudinesco plurium singularium, quod patet ex l. lib. Periher. 8c II. Poster. Ex quo quidem sequitur, ut huiusmodi similitudines, simulae factae sunt,complura nobis singularia significent, atq; reserant. Similitudo enim secundum naturam refert id cuius est similitudo: nam aliter n5 esset similitudo, ne* peream possemus ullam rerum cognitionem consequi. Sed in prima intellectus apprehensione, quam nunc appellamus operationem, fiunt rerum stmilitudines. intellectusensim non percipit, nisi rerum similitudines: non enim lapis est in anima. ergo in prima ipsius intellectus operatione complura nobis singularia significant,ac reserunt: ita* huiusmodi passiones eodem temporis momento sunt uniuersales. In prima enim operatione complura reserunt. quod autem ita se habet,uniuersale est: ergo non fiunt conserendo unam aliquam rem cognita cum alia recognita, quia fierent
in secunda intellectus apprehensione, no in prima. Nam cum prius intellectus apprehendisset obieetas res, mox illas inter se conserret, atJ ita prius operaretur per primam intellectius apprehensione. Sed ostensum est, huiusmodi similitudines fieri in prima in tellectus apprehensione : ergo non fiunt eo modo, quo dicunt. Huc accedit, ut superuacanea esset illa collatio, quippe quae poneret ipsas secundas intentiones fieri tum, cum iam essent factar: quod quidem estat, surdum. sequeretur enim,ut 8c saetae essent,& non essent factae. nam
dicu ni fieri, postin sun t in anima, at p intellectu comparando uerbi
103쪽
gratio animal cognitum cum homine cognito,ex ea comparatione edicere secundas intentiones,quae I unt genus & species,ac ita de cae teris. Quas mihi quidem sic definire uidentur, esse coparationes in tellectius, quibus una aliqua similitudo cognita coistur cum alia. Ex
quo plane constat, eos ponere, has similitudines fieri per secundam. intellectus operatione,aut certe in secundo ut dicut) instanti. prius enim intellestus simplicia apprehendit. Quod si ita esset, passiones animae simulac essent coplurium rerum similitudines, & complura retarent,non essent uniuersales: quod quidem est maniseste falsum.
Non essent autem uniuersales, quia aliter non indigeremus secunda illa operatione, quae ipsas reddit uniuersales. Sed declaratum est,si mulac sunt similitudines complurium rerum, esse uniuersales: ergo non Miciuntur per secundam illam operationem, cum ex illa prima
abstraetione a pluribus proficiscantur. Ergo perpera ut diximus
facere uidentur,qui eas ponunt. intellectus enim no potest abstrahe, re similitudines illas, quae plura reserunt, nisi cognita illoru plurium conuenientia. quaesierit in genere tantum, illa erunt genera: sina tem in specie, species: ac ira de caeteris. cum uero haec habeantur ex Prima operation minime opus est alia. Praeterea essent complexa,non simplicia,si fierent per illam secumdam operationem. coponimus enim & diuidimus hac secunda operatione. Huc accedit, ut esset necessarium,cognito genere,cognosce
re etiam speciem, si id quod est genus ita fieret, quod quidem est fati sum. Cognitis enim superioribus, no est necessariu cognoscere in se, riora. iiii aliter intellecto libro Physicoru, in quo agitur de causis uniuersalibus,intelligeremus reliquos omnes: quod quidem falsum cst. Praeterea, cum aliquid prius fiat planta quam animal, & animal quam homo, prius poterit intelligi pignia quam animal, & animal
quam homo. quemadmoduenim res se habet ut fit,ita etia ut cognoscatur,& sic genus no fiet ex illa Gparatione. Hoc aute ita esse, patet ex iis quae II. lib. de Genere animalium ita scribit Aristoteles . is Conceptu enim inanimatu esse nemo statuerit vita omnibuΛ modis, priuatil,quippe cum nihilominus femina et coceptus animaliti vivant,
D qu stirpes, aliquandiu probsica senti. ergo animam in eis haberas x vegetatem,palam est. Sed uamobrem eam primum haberi necesses GD ex his pue alibi de anima disseruimus, apertil erissensualem etia,qua
D animal est,tempore prircedente recipi: er nationalem, qua homo,cer tum eri. non enim smuler animal sit homo,nec anima equus: ea is dems in carteris animalibus erit natisfinis enim postea contin i pro , prium autem eri furis cui Pegenerationis. Patet ergo prius fieri animal,quam homine,at etiam prius intelligi posse, Sc sine inferiore haberi, quia sine eo potest esse, ita* prius
esse genus. Cocedimus ergo,sequi ex nostra positione ut Logica ne que sit de secundis intentionib.eo modo quo loquunt, uel per se,ucladiumnis primis, dc aliquo modo sit de rebus. estenim de assietibus
104쪽
entis, quae sunt res. uod tamen non ita absurdia putamus. naim etsi multoria egregiorum uiroru euertuntur opiniones, tame id recte uia
demur polle statuere,cum Aristotele,tum ipsam etiam ratione secuti. Quod si aliter declaretur huiuscemodi intentiones, quemadmodunonnulli ex istis interpretibus fecerunt, sic ut diuersis statuantur ab affectibus entis,ex eis quae desimus, quaeqi dicemus, hoc facile reselli posse arbitramur. Quonia autem ad hunc locupcruentu est, no alie num esse uidetur,aliquid de natura ipsoru uniuersaltu disserere. Ex eis igitur quae dicta sunt, illud consequit, ut uniuersalitas sit quoddaaccidens,quod necessario insequitur similitudines rerii abstractas ex couenientia coplurium particularium, n5 ex ipsis particularib. qu tenus particularia sunt,& distincta, sed quatenus illis inter se conue nit. Hoc aute ipsum accidens uniuersalitatis necessario insequitur re rum similitudines,sicut umbra necessario insequitur corpus, atq; ita quide uocatur ipsa uniuersalitas, quod cu ex pluribus abstracta fit, plura resert indistincte,& indisserenter,necp magis hoc, quam illud. Quod quidem in dubiu nemo uocare potest, cu ostendcrimus illas similitudines, simulac similitudines sunt, necessario esse univcrsales. Quare uniuersale erit huiusmodi similitudo,no absolute, sed quatenus refert plura: perinde ac si diceret, uniuersale esse Cas, quod re fert plura, quatenus plura refert. At ob hanc causam uniuersalia di, cuntur fieri ex inductione, inducitionem autem ex singularibus. Ita uniuersialia fiunt ex singularibus,non ut singularia disiunctia sunt, sed quatenus inter se consentiunt. Non enim a speciebus proprie existunt genera,ut a stu sunt species,sed a singularibus ut ita dicamus generu . iam obrem sic definiri possunt genera esse ea, quae de pluribus inter se disserentibus specie, id est forma, praedicanti . in quid
est,antequam fiant species actu. fiunt enim a singularibus Oenerum,
quae inter se disterunt specie, id est forma. Quocirca Aristotelesse. cundo Posteriorum libro, Iterum,inqui in his statur, vo p impartibilia stento uniuer
Ialia, vipula talus animalis,quov p animal. . Vult ergo animal fieri ex hoc animali,& ex illo: no ex homine,neque ex specie,quae actu sit species. Quia uero huiusmodi conuenien
tia est ex parte res,uniuersalitas dicitur ex parte rei aliquo modo. Hanc etiam ob causam cum dicimus,
Uniuersale esse id, quod aptum est esse in pluribus: describimus iens illud, cui inest necessario illa uniuersalitas, quatenus es inest,quia sic aptum est esse in pluribus. Sunt igitur aliquo modo in re, quamuis sint in intellecta. reserunt enim res,&sumuntur a rebus. Quare in Praedicamentis ait Aristotcles,
Merito pori principalissubstantias olus aliorum species neni esse secundus substantias:
Quia scilicet ex iis quae praedicantur, sola ipsa principaliter substantiam indicanti
105쪽
Ex his mihi uidetur etiam dissolui posse argumentum illud, Ani. mal est genus, homo est animal, ergo homo est genus: quod est falsum. Peccat enim per sallaciam figurae dieitonis. quia animal in alte ra propositione accipitur uniuersaliter, ut refert naturam animalis in uniuersali: in altera uerbparticulariter,quia homo non est simpliciter & absolute animal, sed animal quoddam. animal autem acceptu uniuersaliter, & particulariter, noncst idem. cum Q id quod non est idem,interpretatur ut idem,inest fallacia figurae diitionis. Quare argumentum illud peccat secundum hanc fallaciam. Sic autem accipi animal, cum dicitur de homine, declarant ea quae scribit Aristoteles II. lib. Periherm .his uerbis: i Sic gitur possibile non est verum de necessario simpliciter dicere. M altera autem verum est,quoniam partem uniuersalem sequitur illud,
' quod ex necessitate eri equitur posse esse,sednon omnino.
Cum ex i, is igitur inserat Aristoteles,uniuersale, cum praedicatur de aliquo suo inferior non praedicari secundum totum de illo,accipitur animal in hac praedicatione secundum partem,in altera uero secundum tomimita inest fallacia ea quam diximus. Neque ualet aragumentum, ut ob hanc uidelicet causam sint secundae intentiones, quomodo isti loquuntur: quia hic varius modus accipiendi ipsum
uniuersale, fieri potest etiam sine illis, atq; est in re, quemadmodu diactum est: quod item dercliquis eodem modo sit impiis dicendu est.
Erum ut'quod superius de his terminis diximus, illos
uidelicet esse assiectus entis ea. quae proxime disseruiamus, magis magis V confirmentur, neq; istis qui in uer vj ba interpretum iurarunt, nobis haec finxisse uideamur. nobis omnino faciendum putamus, ut adscribamus illa Aristotelis
uerba quarti Primae philosophiae libri.is Perspicuum igitur e L ad unam scientiam pertinere id quod eri, is ut ens erit,er ea quae insunt ipsive tale est,contemplari, er nonsolumis substantiara, hed etiam eorum quae competunt cientiam eandem seri contemplatricem, eorum inquam quae diximus, er de prior posterio,, re tie,vege Cre,ore toto, specie,acporcita' huiusmodi coeris.
Quibus sane uerbis aperitur, terminos qui stant in Logica, ad Pimmam philosophiam spectare at* entis esse, quatenus ens est affectus, quod quidem ens susteditam est Primae philosophiae. Item* c5munes esse,& extra decem genera, id. quod insequitur res: at ita Logicam statui sub Prima philosophia,nec poni ab Aristotele huiusmodi secundas intentiones eo modo, quo isti dicunt. Quae sunt omnia superius explicata. Necy enim putandu est, genus & speciem,de quiabus loco citato Im. lib.Metaphycaccipi uel pro animali & substantia,uel pro homine Sc asino, ut multi perperam mea quidem sensentia existimarunt. Nam haec interpretatio apertissime ea quae ibi scri
106쪽
hit Aristoteles,eumeret. siquidem animal, substantia.homo,asinus,& huiusmodi, non sunt aflectu sentis. non enim sunt in omni ente.
ergo necessarium est, accipi genus pro eo quod in quid est praedic tur, de pluribus inter se specie disterentibus. Quod etiam ita conis mari licet, quia eo modo debemus intelligere genus pertinere ad Metaphys quo modo definitur ab ipso. Sed genus V. Metaphys lib. definitur esse, quod praedicatur in quid est: ergo debemus intelligere,ipsum genus sic acceptum pertinere ad Primam philosophiam. Perperam igitur locum illum Arbstotclis interpretantur,quomodo dictum est. Quod autem de genere, R de specie dicitur, de reliquis item omnibus dici potest. nam insert Aristotcles,
Ee huissimos caeteris. Quibus uerbis ostenditi se uelle coprehendere enunciationem,&cstera ad hunc modum comunia,quamuis tacitam eoru definitione praeterierit: eade enim est ratio. Praesertim O docuerit I. Poster. lib.
Nihil probibere quasdam scientias quaedam horum despicere,ve genu non supponere esse Uli mansistum, quoniam eri, pasiones no is recipere,quodsint sint manifestae.
Haec autem cum ex his quae consimilia sunt,manifesta essent,nihilneresse sesteorum mentionem facere. Nam cum pateat, genus, sp cic totum, partem,ad ipsam Primam philosophiam speetare, quia sunt assectus entis: patet etiam,ad eandem spectare nomen,uerbum, quae item assectus sententis,& in omni ente reperiuntur.
Quancin illud etiam sine nefario scelere dici potest, no esse omnia resina. Nam cum dicat Aristoteles quarto Metaphys. lib. I niuersalis artificis esse demincipio illo uniuersali, de quolibet. dicitur astimatio,vel negatio, agere eo modo, quo agi poteri de eis ιι quae per se nota sunt: ars ad eundem artificem pertinere, dissutare eer ostendere, contraria non posse eidem simulinesse: contradictoria ιι vero non posse,nepsimul esse ven ne psimu Sisa:
Minime dubitandum uidetur, quin intelligendum sit se stam esse mentionem de astirmatione, negatione, enuntiatione, & de caeteris huiuscemodi. aliter enim no possenius intelligere illud principium, si ignoraremus, quid sit affirmatio quid negatio, & per consequens quid sit enunciatio, cum assirmatio Sc negatio sint enunciationes,&orationes,quia ipsa enunciatio est oratio.
Quod si minus exactae facta est de omnibus his mentio in Meta physici quam in Logica quanquam etiam complura huiuscemodi accuratius pertra stata sunt in ipsa Prima philosophia, quam in issica tamen ex hoc non possumus inferre , illa non pertinere ad letaphysicam, quod quidem declarat pertractatio aflectuum in Rhetoricis . Ibi enim accuratius multo pertractantur ipsi assectus, quam in philosophia, R in Ethicis, ad quae tamen proprie spectat huiuscemodi pertraelatio. Sed huius rei causam alibi ostendemus.
107쪽
hoc loco satis est ostendisse,non sequi id quod complures dixerunt. Praeterea haec sunt Aristotelis uerba IlIl. Metaphys. lib. quae qubdem maxime uidentur opinionem nostram confirmare:
,, Ac vero nep sit,ut inter contra dictoria quaep cadat,sed ut afro metur de uno quoduis,aut negetur, necesse sit. Datebit aute id ita essera verum,ubi quisnam sit uerum, uiosum, definierimus. Nam di D cere quidem id quod eri,non esse,aut quod non eri,se, Ulpum. Dix, cere vero id quod eri, esse, er id quod non eri, non e cieri uerum. H Quare qui dicit illud medium esse, aut non se,uerum aut Apum di cet,sed nes, id quod eri,nes id quod non e cesse. Praeterea luce clarius uidetur sic ostendi posse, bscipsa de quibus agimus primo Sc per se sipediare ad Primam philosophiam: quonia rima philosophia debet primo, dc per se probare, in omni assi a
tione Κ negatione reperiri aut ueritatem,aut salsitatem: item entia neces Iaria priora, posteriora, item etiam uniuersalia: & sic genera, &species,non esse substantias. haec enim manifesta sunt, ex Prima philosophia . ergo necesse est, ipsam per se cognoscere quid sit uerum,
quid falsum, quid necessarium, quid contingens, quid prius, quid posteritis,quid uniuersale. Quod quidem uniuersale septimo Metaphys. libro, sicut primo Perihermenias,definitur esse,quod de pluri. bus dicitur. Item quid sit genus, quid species. de his enim quae sunt probanda per se de aliquo,& de subiecitis, de quibus illa probari dobent, supponi oportet quid est quod dicitur. Consequitur ergo,ut per se,& primo a Metaphysico considerentur,non a Logico.
Vam quidem rem nisi mea me fallit opinio confirma re etiam possumus ex eis quae D. Thomas, at inoriuri interpres optimus, initio V. Primae philosophiae libri scripta reliquit ut facile appareat,ipsosmct ueritate com pulsos,eam, quam diximus, sententiam uel inuitos comprobasse. Haec igitur sunt ipsius Thomae uerba: , In praecedenti libro determinauit Philosophus,quid pertineat ad , considerationem huius scientiae. hic incipit determinare de rebus, , quae scientia ista considerat. Et quia ea quae in hac scientia conside-ν rantur, sunt omnibus communia, nec dicuntur univoce, sed secun - , dum prius 8c posterius de diuersis, ut in quarto libro habitum est: , Ideo prius distinguit intentiones nominum, quae in huius scientiaei consideratione cadunt. Secundo incipit determinare de rebus, quae, sub consideratione huius scientiae cadunt, in VI. lib. qui incipit ibi, , Principia Sc causi . Eiusdem autem scientiae est considerare subiectu. Sc passiones, & causas: quare h ic quin tus liber diuiditur in tres par , tes. Primo determinat Aristoteles distinctiones nominum quae si-i gnificant causas : deinde nominum quae significant subiectum, uel partes huius scientiae, eo loco unum dicitur aliud secundum acci
108쪽
dens. Postremo nominum quae significant passiones entis,quate. nus ens,ibi, Perfectum uero dicitur. Cum ergo eo libro definiatur necessarium, c5tingens, causa, principium,genus,accidens,& reliqua huiusnod haec per se,&primo,
ex ipsius Thomae sententia, spectant ad Primam philosophia,quia uel sunt causae subiecti, uel subiectum ipsum, seu partes subicisti, uel passiones entis, quae quidem primo pertinent ad illum artificem. Sed cum haec omnia sint in Logica,non possun t simpliciter Sc abso lute considerari in ipsa Logica: aliter enim Logica non erit distincta a Prima philosophia. ita superuacanea erit ipsarum altera: quod quidem steri non potest.
Cum uero eadem sit reliquorum omnium ratio,recte diximus,omnes terminos qui sunt in Logica, simpliciter&ab olute pertinere ad Metaphys. iacet esse proprios ipsius Logicae, nisi quatenus refert ipsos ad opus . non enim codem modo pos Iunt ut ductum eri in diuersa facultate considerari. at idipsum quod diximus, satis per Leuum est, cum dicat D. Thomas in I M. Metaphys lib. exponens ea quae citauimus uerba,species esse accidentia entis,quatenus ens est. Averro es quo*,uelit nolit, idem sentire cogitur. nam initio cilicdem quinti Primae philosophiae libri,
Intendit, inquit, in hoc tracstatu distinguere significationes nomi. num, secundum intentiones considerandas in hac scientia,&omnia miri nomina dicuntur secundum relationem ad unum quid modis di uersis. Et ideo expositio horum nominum est pars huius scientiae per se. fit enim adnumerandum ea de quibus agit haec scientia,non ς uti consuetudo est in naturali scientia, exponendo nomina in quae stione illa, ad quam pertinent, ut appareat. sensum accipiant. Ratio i itur de nominibus, est de genere considerationis in modis subie-
Qi, in quo considerat ista scientia,& ideo oportet poni per se.& meum hoc latuit Nicolaum, uidebit, quod melior ordo est in scientia ς
exponere nomen apud considerationem de intentione illius nomi-
nis,non ut ponatur pars istius scientiae per se,sicut latuit illum dispo, stio Sc ordo sermonum Logicorum in hac scientia, ficu i diximus in
Quod si termini distinguuntur quinto libro, pertinent ad Met
physicam. sequitur, ut non possint pertinere primo & principaliter ad Logicam, ut probatum est aduersus D. Thomam. Cum sint affectus entis, quatenus ens est, ut ipse etiam Averrora in quarto &sexto Metaphysicorum libro, de genere ac specie testatum reliquit, consequens est,ut Logica non indigeat eis quae sunt in Praedicamentis .itain sibi non constet Averroes,cum dicat, librum Praedicamen torum esse partem Logicae.
Sequitur etiam ex eo quod isti ponunt, ut haec facultas sit sub Metaphys .eo modo quo dictum est: neqi sit facultas ex se ipsa. Ne illud opinioni nostrae aduersatur, quod Aristoteles in Prae, dicamento quantitatis posuerit orationem: quia ex eis quae ibi dixit
109쪽
patet ipsum accepisse ibi orationem,quatenus illum metimur syllaba breui, uel longa. in Logica uerb,&Metaphysica accipitur, ut est uox significativa ad placitum, cuius aliqua pars per se significat separata ut dicitio,& caetera.
Necy item, quod in Praedicamento relationis posuerit scientiam. Nam quod ibi de scibili & scientia dixit,ut sentit etia Hammonius, ex communi hominu opinione dixit,n5 ut sese res habet: sicuti multis ali js in locis interpretari cogimur. Praesertim uero, cum eam alimierint instantiam, quam non tollit. Quare ipsi expositores,prout sibi uidetur, responden t. Quanqua licet etiam aliter dicere nempe illud exemplum esse. Alia multa dici possent,sed nihil ho c loco attinet.
Eque fieri mea quidem sententia ) potest, ut ad ea quaed icta sunt, ita resipondeamus, haec poni in Logica, & in Metaphysica,quod dixit Averroes in septimo libro Me taphys de ratione illa, qua probat Aristoteles, substan,
tiam cile primum ens,liis uerbis:
. Sciendum est, inquit,quod ista declaratio est Logica,&plures de- , monstrationes in hac scientia sunt Logicae, quoniam scilicet proposi, tiones eius sunt acceptae a Dialectica. Dialectica enim usitatur duo , bus modis. uno modo secundum quod est instrumentuδε sic usit, , tur in scientiris atris :&alio modo, ut accipitur illud quod est declara. , tum in aliqua scientia speculativa ad aliam scientiam, cum istae consi , derent de ente simpliciter,et propositiones Dialecticae sunt entis sim, pliciter,&sic definitiones,& descriptiones,& alia di sta in eis. Ita ut secundum hanc sententiam dicendum sit, ea sic accepta esse Logica, id quod nonnulli perperam dicunt. Nam utcunq; sicquod ad rationem illam Aristotelis attinet, iis est hoc loco huiusmodi responsio nem redargui, cum ex eis quae dicta sunt probauimus enim has do finitiones, ex sententia etiam ipsius Averrois, per se considerari in Metaphys ne* sumi ex Logica tum etiam, quia haec Averrois dbstinctio non uidetur Peripatetica, necp ad rem secere. Nam uel idem uoce Logica H Dialectica intelligit, uel contra. si intelligit idem, ut quidem prae se fert, ex eis quae in I. lib. Phys dixit, L loquitur de ea quam isti interpretes Logicam appellant, quae uidelicet est illa quae tradit regulas conficiendi instrumenta, aduersetur ijs quae scribit Aristoteles locis citatis in prooemio uniuersali. Neque enim Logica est facultas perspiciendi probabile circa unamquan rem, ne* syllogizat contraria,neque est generis indeterminat neque est conue
tibilis cum Rhetorica, neque potest probare rationibus probabiliabus id quod demonstrat Primus philosophus: sed solum tradit regulas,ex quibus discimus conficere instrumenta cognoscendi, 8c coiis secta iudieare, cuiusnodi quidem non est ipsa Dialectica Praeterea illa distinistio no conuenit L ogicae: non enim quod de claratum est in Logica,accipitur in aliis scienths, quemadmodu accipitur
110쪽
pitur id quod declaratum est in aliqua scientia speculativa, si accipia
tur in alia quapiam scientia. Nam ex eis quae sunt in huiusmodi facultate,non possumus declarare quiccb aliarum,ut dictu in est,nisi ii lud,instrumenta recte es Ie facti a. Ness utimur ea ut instrumento,sed ut regula instrumenti.instrumenta enim sunt uniuscuius facultatis
propria. ergo huiusmodi distinctio non conuenit Logicae, si acci, piatur, nihil inter Logicam & Dialecticam interesse. Non possunt ergo dicere, ea quae sunt in Metaphysica, esse in Logica, ut nonnulli
Si uero non intelligat idem esse Dialecticam & Logicam, de quanos loquimur, sed rationibus Logicis accipiat rationes ex communibus , ut usurpat Aristoteles, nihil ad rem facit quod ait: quia nos loquimur de Logica, quae tradit conditiones instrumentorum. Praeterea si accipiant Logicam pro omnibus locis communibus,
ut idem est, ac Dialectica, neque huiusmodi Logicae & Dialecticarconuenit illa distinctio, quia huiusmodi Dialectica neque docet regulas instrumentorum, neque est instrumentum discernendi ue rum a salso, comprehendit enim tantummodo probabilia, quibus non ossicit scientiam,sed opinionem: neque uerum est alterum membrum, quia non utimur propositionibus declaratis in una scientia, ad concludendum aliquid per se in alia scientia. non enim licet de scendere de genere in genus eo modo, quo utimur propositionibus Dialecticis, quae accommodantur omnibus rebus. Non ergo
apta est & congrua similitudo,& per consequens recta distin stio: non enim Dialecitica possumus uti, nisi uno modo, ut ex 's quae dicta sunt, natet. est enim uis inueniendi probabilia, ex quibus fiunt
syllonismi Dialectici de omni proposito probdemate
Sin autem accipiant Dialecticam pro eo quod constat ex uera Diale stica,&exparte resolutiva, quae docet proprietates syllogismi Dialectici, quae non est proprie Dialectica, ut diximus in exordio,& di cemus inserius, erit diuisio Dialeeticae communiter sumptae,ut sci licet comprehendit diuersias partes. Neque illud redie dii tum erit, Dialecticam duobus modis usurpari: quia quod duobus modis usurpatur, proprie debet esse unum, quod hic secus est. Huc acce dit, quod iste sensus quem dixi, non uidetur Averrois, ut patet ex primo Physicorum libro. Haec igitur distinctiio ncque est Peripate lica,necp ad rem iacit. Necp item audiendus est D.Thomas in I m. lib. Metaphys exponens uerba illa Aristotelis, quibus ostendit circa idem uersari Diale cticu, Metaphys& Sophisticu. habet enim easdem oes dissicultates,
quas comemorauimus aduersus Averrocm,quia ponit Logicam &Dialectica idem esse,salte quatenus est pars Sc totis, genus & species. Ponit etiam Dialecticam per entia rationis probare cadem acciden. tia entis, quae probat Metaphysica, ex proprins principi js. Item duplex ens, naturae scilicet&rationis, quod ut ipserio non inuenitur in rerum natura, sed insequitur considerationem rationis: quibus