Antonii Bernardi Mirandulani Institutio in uniuersam Logicam. Eiusdem Ant. Bernardi in eandem Commentarius. Item, Apologiae Libri 8

발행: 1545년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

nisestis, breuitatis causa sumemus tantummodo genus proximum cum differentia eius propria, itaque persectam rei desinitionem con stituemus. Utrum autem ea res quae definitur,ut uerbi gratia homo,sub eo sit genere quod sumpserimus,nec ne,ex ris quae docentur in Praedicamentis,nec ulla omnino alia ratione,proprie licebit intes ligere. An uero ea quae definitur res, comprehendatur, exempli cauti, sub corpore animato, Sc sub animali: item an ipsum corpus ani malum,S animal, sint in quod quid est rei illius,cuius definitio quaeritur,ut hominis, non a Praedicamentis ut pleri* omnes,meo quidem iudicio, non rectie existimant sed ab ipsa potissim im naturali philosephia petendum esse arbitramur. Cuius quidem philosephiae

proprium munus esse constat, naturam,assiectius* corporis animati,& ipsius animalis cognitam, perceptamq; habere, quorum nihil sane ad praedicamenta pertinet. Quaeucro sint genera, quae item disserentiae ex eorum definitione licebit intelligere. Definitio itaque ex

eis quae de definitionibus dicta sunt,& ex docti rura Libri Praedica,

mentorum,& ex earum rerum cognitione, quae ad illam facultatem

pertinent, ad quam spe stat & animal, & homo, caeteraet his conmmilia, facile constabit, an recte inuenta, consectass sit, nec ne . Non enim generis,aut ipsius definitionis definitio sola potest hoc praest,re. Neque tamen idcirco existimandum est, Logicam esse superua cancam,quod, nunquid animal sit in homine uere, M in quod quid est, nunquid item animal rationale mortale sit in hominis definitione, aut risibile omni homini, illi uni 8c semper conueniat, eo dem in modo de caeteris huiusmodi, ipsa per se intelligere non potest. haee enim si Logica intelligeret, ociosae essent ut ego quidem arbitror aut nihil plane agerent reliquae facultates. Nam etsi hoc quod dictum est, praestare non potest Logica, tamen utilis est sicuti ex eis quae dissita sunt, quae dicentur, facile intelligi licet.Etenim Philosophus naturalis quod idem eaeteri faciunt artifices intelli, gens ex iis quae a se pertraetantur, animal rationale esse in substan, tia hominis, ex regulis, quas Logica tradit, facile cognoscit, huiusmodi orationem esse ipsius hominis definitionem. id quod etiam

de demonstratione dicendum est. Itaque nouit sese ea tenere, quorum habentur definitiones,&demonstrationes. Atque haec utilitas est, quam nobis potissim sim affert ars ea, quae Logica appellatur, sine qua nullam haberemus coῆnitionem instrumentorum,quibus cognoscimus ignota. Quod uero dieiu est de homine, R de animali. hoc ipsum intelligendu est de caeteris omnibus,cum quadam tamen similitudine. Neq; uero cui in mirum uidebitur,quod cum nobis iuIud propositum fuerit, ut Institutionem quandam in Posteriorum

lib. coscriberemus, no eandem tamen definitionis natura,eosdem

assiectus esse statuerimus, quos Aristoteles in eo ipso libro tradidit. hoc enim a nobis idcirco sadiu est,quod existimamus,ea quae ibi scripserit Aristoteles, non ut quod ipse sentiret, ueram* definitionum naturam doceret, scripsisse: sed ut ea quae ex ipsa loquendi consuetudine

72쪽

tudine magis manifesta crant, sequcretur. Quod quare ab eo fa ctum sit, diligentius alio loco, quantum quidem per nOS poterit, explicabitur. Iamucro de demonstratione, ac desin itione, quae sunt

ueluti instrumenta quaedam, Per quae omnem rerum sesentiam con 'sequimur, fatis superq3 pro instituit nostri ratione dicitum es L ar,

Erum enimuero cum dixerimus inrincipia. G.qrai ni et consitituuntur demonstrationes, nullo modo poste do monstrari, ut omnis quae hinc oriri possit dubitatio tot

latur, declarandum elle ducimuS, qua nam ratione co

gnoscantur. 8c cum quin sint habitus, quibus ucrum uel assientiendo,uel dissentiendo perspicimus, ars uidelicet, scientia, prudentia sapientia, inici lectus: opinione uero fiat, ut interdum decipiamur: quaerendum est etiam, quo habitu illa ipsa principia percipiantur. Sed prius dispiciendum cskuidctur, quό nam illa pacto in nobis re periantur. Cum ergo fieri non possiit, ut nascentibus illa nobis in sint,ssequeretur cnim quod quidem ab omni ratione prorsus abhorret ut nos laterent, quae nobis in eissent, admodum pcrspicuae co gnitiones : cum item haberi non possin t ut superius dictum eis ex praecedente aliqua cognitione, sic enim Principiorum es it princi, pia,&doctrinae doctrina: fatendum est, cum a nobis perspicue te neantur, a sensu illa oriri. cui sensui cum sese onerant singularia, Oeorum similitudine intellectus colligit uniuersialia, atque huiusmodi; de quibus loquimur, principia: idcp quod scia siti efiicitur nacmoria, memoria experimentum, expcrimento univcrsal quod quidem aratis est, uel scientiae principium, quatenus ratione diuersiarcs ipsas arbies & scientiae considerant. Itaque satis Patcre uidetur, nobis illa na scentibus non inesse,sed acquiri,& comparari, idq; nullo alio habitu notiore fieri, nisi ut diximus sensitiva cognitione: quae quidem etsi imbecillior est intellectiva cognitione, ea tamen est,sine qua in tellectus nihil intelligat. Vt autem fatis atri dubitationi facia mus, dicendum restat, non poste principia & intellessitus habitu, quae scientia dicitur, percipi. nam cum sit omnis scientia cum ra tione aliqua coniuncta , principiorum cognitio ab omni ratione seiuncta est. aliter enim in infinitum procederetur. Neque illud item dici posse arbitror, ipsorum principiorum esse uel artem, uel pru dentiam , propterea quod hae uersantur in eo quod potest aliteresse,& non esse, quod in potest a nobis aut agi, aut fieri. nec ara

tione plane seiungi possunt, siquidem prudentia est habitus cum

ratione activus, ars uer a abitu S cum ratione cficctivus, princi

piorum autem longe alia est cognitio. Neque item ipsorum est habitus ille, qui sapientia nuncupatur, cum sapientiaca quo in ' prehendat, quorum habentur demonstrationes, principioru autem nulla

73쪽

nulla plane queat esse demonstratio.Caeterum,cum numero quin sint ut dictum est) habitus intellestus, quibus uerum aut assentiendo,aut diiIentiendo perspicimus: ipsorum autem principioru ne sit ars, ri 3 prudentia,neq3 sapientia,neq; scientia reliquum est, ut eorum sit ille habitus,qui dicitur intellectus. Quod si aliquando huiusmodi cognitio appelletur scientia,existimandum est, nomen scientiae accipi communiori uocabulo, pro cognitione scilicet, uel nota cia: nisi uelimus omnia quae dicta sunt, sunditus euertere, quod quis dem esset omnium absurdissimum.

uero cuti saepe iam dixim us ille sit finis huius secub

tatis,ut regulas tradat, quibus regulis conficiuntur om

nia instrumenta cognoscendi: haec autem ipsa in timenta sinsidemonstratio, definitio, & syllogismus Di lecticus: ac satis iam de demonstratione, & de definitione egerimus: reliquum est,ut syllogismum Diale sticum tractemus. Opinari igitur uere,est cognoscere aliquid per ea probabilia,quae sunt circa illud. Probabilia sunt aute, quae probantur aut omnibus, aut plurimis, aut sapientibus: atq; iis quide uel omnibus,uel plurimis,uel Iis quo rum sapientia maxime cognita est,& perspecta.

Syllogismus Diale sticus, est syllogismus qui gignit opinionem:

quare necesse est, ut ex probabilibus costet. omnis enim syllogismus qui gignit opinione, est ex hs quae probantur aut omnibus,aut pluis rimis,aut sapientibus, & quae sequuntur. Ea autem quae probantur aut omnibus,aut plurimis,sunt probabilia: igitur syllogismus Di

lecticus est ex probabilibus,quod quidem satis per se liquet. De sellogisimo,quem lusiosum vocant. Vi uero non ea solum pertractianda sunt, ex quibus u

ra opinantur homines: sed illa etiam, quibus decipiuntur, no ut his quidem utamur, sed ut ea facilius uitemus: non alienum ei Ie uidetur, docere etiam conficere syllo

gisimum sophisticum. Decipi igitur est, credere aliquid, aut ex rjs quae probabilia quideuidentur,tamen n5 sunt : aut ex probabilibus,quae & in modo, 8c in figura recte constituta uidentur, non autem sunt: aut ex iis quae haec omnia quae dicta sunt,habere uidentur,tamen non habent. Quae aut uidentur probabilia,quae tamen no sunt, sunt ea quae n5 Probant aut omnibus,aut plurimis,aut sapientibus:& rjs uel omnibus, uel plurimis,uel maxime notis,& egregi js sed uidetur probari.

Syllogismus sephisticus est, syllogismus quo decipimur. quam obrem necesse est, syllogismum sophisticum aut ex ηs constare quae probabilia uidentur, tamen non sunt: aut ex iis quaecum probabiliasin

74쪽

sint, recte uidentur constituta 8c in modo, R in figura, tamen non sunt: aut exi is quae uidentur habere hsc omnia,tamen non habent. Atque haec ipsa quidem ita sequi, patet, quemadmodum in syllogismo Dialeetico demonstrauimus. His absolutis,perseelam nobis videmur instrumentorum omnium cognitionem tradidisse, sicuti initio polliciti sumus. Loci enim communes,& probabiles, qui sunt in Topicis, & loci ii qui uocantur apparentes, qui sunt in Elenchis, nihil ad Logicam pertinent, sed Dialecticae proprie sunt. Quae qui dena Dialecitica ut in prooemio uniuersali ostendimus longe alia est a Logica . Nihil hic autem nos de Dialeistica,quod uoltumus Logicam tantum pertractare. Aristotcles uero ut in Commentario diximus utran simul complexus est. Quare nos ad ea quae de Dialectica ipse dis ruit,plane reflcimus.

INSTITUTIONIS IN UNIUERSAM LOGI AM FINIS. ANTONII

76쪽

ANTONII BER

NARDI MIRANDULANI

78쪽

ALEXANDRO CARDINALI FARNESIO S. R. E. VICE CANCEL,

lario, ntonius Bernardus S. D. V ML siummo nobilitatis er amplitudinutu. plendori praeclara literarum ornamen

ta adiungenda putasses tatuissest sublimem

Cr proeliantem animvm tuum, quem ab ineunte aetate Graecis Latinis lueris excolui

ses, Philosophiae studio perpolite,ac planginstituere: cum 9 tibi non inutilem operum nostram,ac laborem flore duxisses in hoc studiorumgenere,in quibus nos scires omnem aetatem conjumpsisse: equidem illud sedulo agendum mihi sum arbitratus,vi te,quasi in amoenissimos, locupletissimos Phi. Iosophiae hortos, quam breuisiima possem , rectismal via, deduce rem. Sed cum Cr tu E me, dum c ristotelem interpretarer, pius gurasses, multi praeterea satis mirari non definerent, Cur tanto

pere ab Vs qui antea hoc idem Philosophiae studium pro isun disesentire vi non ab ipsis decem rerumgeneribus,sicuti Actum eri ha ctenus oed ab eo qui de Interpretatione infribitur liber,Logicae docendae initium sumerem: ut intelligeres,non temere me,sed cum Gli senti, afiduas . ristotelis lectione, tum etiam multis rationibus,eπVs cmeo quidem iudicio si misimis,adductum in hanc sententia venisse , huiusce rei rationem tibi reddendam existimavi. Quam in Commentarium retuli, idq; ad te mis, ut tuis poti mum auspici s indoctissimorum manus exiret,illil hoc rogatu tuo diligenter accura resperlegerent. Cum enim No in tanta rerum obicuritate sicile re rare ac decipi possem,ita quihm sperabam fre,ve aut illime ex hoc errore γι tamen esset erro eximerent:aut ipse ex eorum animis verusiam illam ac penitus insitam opinionem evellerem, norira 3 omnis

in Philosophia disiensio tolleretur. Quorum quidem alterum et si mi

hi maxime optandum videtur,alteram tamen non minus certe graivm,iucundumi acciderit. Vale. e 2 c d

79쪽

AD ALEXANDRUM CARDINALEM

NI ONII DE R NARD I ML

Ondulani Commentarius.

' U O N I A M propositum nobis est, ut inuantum per nos fieri poterit ostendamus, eam quae habetur in libro Pudicamentoru doctrinam,ex Aristotelis sententia,n5 esse parie Logicae, faciendii nobis esse iudicauimus, ut primo exordium poneremus, quod etia in Logiaca institutione posuimus, ut seorsum Sc hic li -ber, R illa institutio haberi posset: quo exoradio fine principalem huius facultatis, ipsius Q finis causiam,simul Scquid ipsa sit,ia quo disserat a Dialec hca,exponeremus. His enim cognitis futuru esseco fidimus,ut huius rei ueritas sicile perspici possit. Ea quae qusrimus,sunt numero totidem, quot ea quae uel opinando, uel sciendo cognoscimus. Qus imus autem quatuor: ac primum quidem,secundum nostrum cognoscendi modum, fit res. Quod cum assecuti sumus, sequitur illa quaestio, id sit: deinde, Qualis sit: postremo, Propter quid sit. Cum uero ut dierum est quatuor sint ea quae querimus, totidem sunt quae inuenientes, uel opinando, uel sciendo cognoscimus. Caeterum quia omnis quaestio mediu ali quod,tanquam instrumentu,quaerit,quo eius rei cognitionem consequam ur, qua de re ambigitur id quod ex eo facile intelligi potest, quod illo reperto tollit omnis quaestio necesse est ut hoc ipsum medium quaerentes. aliqua ex ris quae supra di istae sunt, quaestionibus, inuestigemus. Cum aute huiusmodi mediu, aut instrumentu, ut nemini dubiu esse debet sit definitio, & syllogismus, uel demonstrati. uus,uel dialecticus comnia enim tribus his tantum cognoscutur. na id est, definitione tantum percipit: in eo enim no dicitur aliquid de aliquo. Si est,& qualeest, S propter quid est,demonstratione,&syllogismo Dialeeti co necessarib quaerendae sunt ipsae definitiones, 5c syllogismi. na cetera quae uidentur esse cognoscendi instrumenta, ad lisc duo sunt omnino reserenda. Sed cum ita fere usu ueniat,ut in huiusmodi definitionibus Sc syllogismis reperiendis coficiendis erremus, existimantes uera nos reru cognitionem esse cosecutos, cu tamen postremo reperiamus,longe deceptos esse: necesse est, si hanc rerum cognitionem cosequi uolumus,uti sane debemus omnes enim homines natura scire desiderant inuenire artem,quae ars horum instrumentorum, qui b. omnium dubiarum rerum acquiritur cogni tio, regulas tradat, ex quibus intelligamus utria reiste cognoscamus,

necne. Ne y uero id plane disticile erit. na qui d fine arte ac studio ullo quandoq; fit,multo sane magis arte curat adhibita fieri potest.

80쪽

Sed quonia unaquae* facultas habet unum aliquod principale,qd

subie tu dicituri es enim subieetu id cuius quidem causa cstera quae in illa facultate sunt,cosideralitur,at ad unum illud refinitur: quod item coplectitur omnia quae per se tractantur habet enim & partes,& proprietates, quae probantur de ipso, ac de eius partibus) illam

ipsam iacultatem cuius est subiectum, non recedit: a cuius etiam unitate suam qusq; facultas accipit unitateni aliter enim ne* principale, neq; idoneum, nec unum subiectum esset : consequens esse uidetur,

ut huius quoque facultatis unum sit aliquod huiusmodi subie 'um, quod quidem erit uti oratio simpliciter, uel syllogismus simpliciter, uel dcmonstratio, uel syllogismus Dialeciticus, uel definitio, uel argumentatio,vel ens rationis,uel ens reale,uel modus sciendi uel modus cognoscendi. ex his enim aliquod unum maxime uidetur esse

Logicae lubiectum. Sed fieri non potest, ut sit oratio simpliciter sumpta, quod ne* ipsa propter se, sed ob definitionem & demonstratio nem,& caeteros syllogii mos c5sideratur, nec per illam cognoscimus quicci; eo cum quae dubia suiu. Neq3 1yllogismus simpliciter, propter hanc cande causam. Si enim liceret sine syllogismo simpliciter deinon stratione & syllogismum Dialecticis discere, nulla ipsius syllogismi mentio fieret. id enim quod nobis propositu est,sine ipso ac

sequeremur. Necy item demonstratio.cum enim excluderetur syllo gismus Dialecticus,que tamen per se conderari oportet,essicit enim rerum dubiarum opinione, quam etiam exoptamus: tum definitio,

quae cientiam gignit omnium maxima,quippe quae declarat ipsum quid est,tolleretur. Quod quidem absurdum esse, prae caeteris ostendit maxime huius ipsius facultatis finis causa,& nos alio loco pluribus deci abimus. Necp syllogilinus Diale sticus. quia nec demonstrationi, nec definitioni locus esset in hac facultate. Neet item deR nitio. demonstratio enim, ac syllogismus Dialecticus, omnino tollerentur. N p argumentatio. quia siue coprehendat ea per quae scimuS,aut opinamur coplexa: siue nihil disserat a syllogismo simpliciter, iis quae dicita sunt, excluditur. Nessi ens rationis. uel quia co- prchenderet etiam ea quae non considerantur per se, ita* ea quae per accidens tractantur,aeque subiecto corincrentur: uel quia rio reperitur hoc ipsum ens quo modo quide isti loquuntur) u t alibi ostendimus. Neq; ens reale, quod complectitur cum ea quae per se, quae mper accidens in hac facultate considerantur: tum etiam quae nullo modo considerantur. Omne enim quod est, ens est. Ne modus

sciendi, quia non coplectitur syllogismum Dialecticii. Ncet omnia simul possuntes le subiectu. uel quia quae per accides cosiderata sunt, per se cosiderarentur: uel quia tacultas haec nulla haberet unitatem, quod est omniu absurdissimis. Reliquum igitur est,ut sit modus cognoscendi. is enim&coprehendit omnia, quae per se considcrant in hac facultate: N aliquam habet unitatem, a qua haec ipsa facultas potest una nominari, quae quide est unitas ad unu natura enim definitio est prior demonstratione,& syllogismo Dialectico ac proptere 3 hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION