Antonii Bernardi Mirandulani Institutio in uniuersam Logicam. Eiusdem Ant. Bernardi in eandem Commentarius. Item, Apologiae Libri 8

발행: 1545년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

hoc ipsum caetera considerantur. quod etsi explicite non definiatur, definitur tamen implicite,quoniam illius definitio clicitur ex definitionibus specierum eius, quae quidem definitiones sunt huiusmodi, uidelicet orationes, ex quibus cognoscimus dubia. nec quicqua obstat,quo minus subiectoru definitiones omittantur tum cum per se perspicuae stant. Quoniam uero iste cognoscendi modus est oratio, qua uel opinando, uel sciendo,cognoscimus ignota: facultas ea quae docet huc

modum constituere,merito dicetur docere orationem constituere. Ac cum rationi sit consentaneum, ut facultates ab ea quam primo 8c principaliter considerant materiam,suum accipiant nomen: haec facultas,cuius proprium munus est, at w officium,orationem dunt,

xat eo quo dicitum est modo sumptam contemplari,Logica uero tibtulo inscribi poterit. Quae plane cum ita esse appareat, non erit somtasse.a ratione alienum, ut ipsam desicribentes, dicamus esse artem, quae orationem,qua ignota uel opinando, uel sciendo c5sequamur, docet principaliter constituere, constitutamq; iudicare. Non ab re autem diximus artem esse, quia proprie non est scientia, cum manifesto doceat operari. Ex qua quidem re uidetur patere, plurimum inoteres le inter Logicam proprie sumptam, Sc Dialecticam: cum Dia lectica sit facultas perspiciendi probabile in unaqua* re, id*quod includit locos communes, qui non magis ad ipsam Logicam perib

Hent,quam ad reliquas facultates. atq; OD hanc quidem causam dici. tur syllogizare contraria,&habere aditum ad propria omnium s

cultatum initia,quod per ea probabilia, quae in unaqua* re sunt,de singulis rebus potest disserere. Dicitur quo uersari probabiliter circa id, circa quod Prima philosophia ueris ac necessar is modis ela. borat. Quam quidem rem praestare non possse Logicam, ex rjs quae dicta sunt, minime in dubium uenire potest. Quod si quis dicat,iinsam Dialecticam costare ex resolutiua scientia, id est ex ea parte quae docet conditiones syllogismi Dialectici, dc ex locis communibus, atque ita esse partem Logices, quemadmodum dicitur de Rheto inca, haec quidem pars Logica est, sed ab illa parte tantummodo quae locos includit, proprie dicitur Dialectica: uersatur enim inter opponentem & respondentem, &est ea de qua uere enunciantur quae di- sta sunt. Itaque non recte quidem uidentur illi facere, qui defintiunt,Dialeeticam esse artem artium, Sc scientiam scientiarum, & --tera huiusmodi, intelligendo Logicam. Huic enim definitioni nihil Plane conuenit cum ipsa Logica: quia non uera est de illa quoque Parte Dialecticae, quae tradit regulas,quaeq; uere est Logica . Quod

si rationes, quae sunt ex locis communibus, dicantur Logicae,propterea sic dicuntur, quia fiunt probabiles,dc uerisimiles. λέγω enim,

praeter caetera, id quoque significat. Qui sit igitur finis Logicae,&

quae ii uius ipsius finis causa, quid* sit ipsa Logica, 5c quid a Dial

etica disterat,perspicue patet.

Sectio

82쪽

Is quasi totius causae nostrae sundamentis iactis, ad id quod querebatur,respondemus, nos ideo nullam fecisse

mentione eorum quae Pertractantur eo libro, quem Praedicamenta inscriptit Aristoteles,propterea quod no sine optimis sortasse rationibus in hanc opinionem discessimus, ut ea ab his quae in hac facultate traduntur, plane remota,alienat esse arbitremur. Facile enim quilibet intelligere potest eo libro Aristotele substantis,caeterorum penerum,quatenus talia sunt,& specierum eorum, quatenus continentur ipsis generibus, naturam N assectus,

quoad eius fieri potuit,declarare. Non cnim aliter describi poliant, ut talia sunt: neque aliae potiunt eorum proprietates asterri. substantia enim est,quae non est in subiecto,& in Prima philosophia,& ubi, que ital de caeteris,ut inferius dicetur. Necp ctia ordinatur ad opus, ut patet, & ex eis quae dicentur, perspicuum esse poterit. Praeterea nisi Aristoteles in Praedicamentis egisset de substantia, ut substantia est, illiusq; assectiones ostendisset, ac ita de caeteris generibus,mancus esset, atqrimperfectus. siquidem nusquam alibi hanc rem perfecte tractauit. Necp enim quinto Primae philosophiae libro id praestitit : nam eo libro, ut Aristoteles ipse, ac interpretes isti ast

runt,tantummodo distinguit ea nomina quae uarie sumuntur. ne alibi aut de ipsis rerum neneribus meminit,aut de eorum speciebus, quatenus c5tinentur ipsis generibus, quemadmodis quidem oportuit Quare imperfecta omnino rerum cognitione traderet Aristoteles,quod quide ualde absurdu est. Persecta enim omnium rerum cognitionem ex ipsaru substantia, proprietatibus* & speciebus oriri, qui dubitet,arbitror esse neminem. Quae quidcm omnia nobis luce clarius ostendunt,eo libro substantiam,ut substantia est,it in caetera omnia genera,ut talia sunt,considerari. Ex qua plane re perspicua esse potest,huiusmodi pertractationem ad eam pertinere facultatem,

quae entis naturam, quatenuScns,contemplatur.

Neque uero illud dici posse arbitror, haec eo libro diuersis modis

pertractari, qui modi per se ad diuersas pertineant sacultates, uel quia eo quo dictum est modo considerantur, uel quia hoc aperte re pugnat naturae facultatum,quae quidem sunt unius generis,cuius ratione a caeteris distinguuntur scienti j s. res enim illa diuersis illis mo

dis considerata,duo est ceret subiecta: id quod minime uidetur intel ligi posse. uod si dicatur, duobus quidem modis, sed uno princi paliter considerari, hic ipse principalis modus erit primae philosophiae, ut patet ex eis quae diximus,quae* dicentur. Falsam quo ,& ab Aristotelis sententia plane alienam eorum opinionem ducimus, qui existimauerunt, hominem Ranimal,triangulum & figuram caetera* his consimilia, quae inter se rationcm ha bent generum A specierum, eo libro, ut superiora& inferiora trabctari. siquidem lige doctrina minime id praestare potest: quippe quae non transcendit naturam substantiae, reliquorum Q generum . nihil e 4 cnim

83쪽

enim habet, quod non pertineat ad ipsa decem genera. ne pullas tradit eorum proprietates, ex quibus haec cognosci possint. nam qui quid de generibus illis, ac speciebus tractat, tractat quatenus lubstantia est, siue aliud quodlibet praedicamcntum supponit enim, animal esse gelius, Rhominem speciem, tanquam id quod proprie ab alio artifice declarari oporteat: S probat, hominem qui dicitur spocles,essse magis substantiam,quam animal quod dicitur genus. Ac lane tantum abest ut hoc contra nos lactat,ut etiam maxime nostrae sa-ueat opinioni. Nam probare aliquid esse magis substantia,ad prima pertinere philosophia,Ostendit apertissime Aristoteles,ubi demonstrat,sorma esse magis substatutam, quam materia: idcp eo libro prς- stari oportere,quarto Primae philosophiae libro his uerbis declarat:,i Quapropter σ eius quod eri, ut ens eri, quaecunq; bunt species,

unius erilscientiaeeenere, specie inspecies contemplari.

Quibus uerbis, inquit Alexander Aphrodis aeus, aperitur, diui sionem entis in decem genera ad primam spe stare psilosophiam, ., quam ipse secit in praedi inentis. Aperitur etia, oportere id quod ,, a nobis dictum est in eisdem Praedicamentis de speciebus illorum

si generum, quatenus talia sunt,agere.

Si enim de homine ageret,ut homo est,& de animali,ut animes est,itain de reliquis sipeciebus,de quibus mentione socii in Praedicamen iis, superuacaneae essent caeterae scientiae, ut patebit: sola enim relin querentur Praedicamcnta. Illud etiam sequeretur, ut iidem illi plane sibi contradicerent. quandoquidem animal & homo sic considera, ta, ut superius 8e inserius,ad secundam ut nonnulli istorum dicunt intellectius operationcm spediarent, de qua quidem hoc libro nulla ex ipsorum sententia fieri potest mentio. Neqi si talis cognitio ex eo libro colligeretur, dici omnino posset, huiusnodido strinam esse Logicae lacultatis partem. cum cnim Logica cognoscere non possit,neq; substan tia esse genus corporis,ne

corpus animalis,necp animal hominis,ac ita de caeteris: cade ratione

ignorat,animal este superius ad hominem,& homine interius ad animal. Consequens igitur est,ut decem illa genera considerari no possint, uti superiora Sc inferiora. Quod plane ex hoc, praeter alia, maxime intelligi posse arbitror, quod cu Logicus,ut Logicus, rid possit cognoscere,animal ration te esse definitione hominis, eodeQ modo de caeteris definitionib. se

quitur,ut non possit etia cognoscere, substantia esse genus corporis, nccp corpus animalis, ne* animal hominis. Probatur consequentia, quia no maior est ratio unius quam alterius,ut cosideranti constat. Antecedens uero confirmatur uerbis Aristotelis,qui I I. Posterioris

libro scribit, oratione sumpta ex definitione definitionis minime ostendi posse, exempli gratia,animal rationalecfladcfinitionem ho minis,ad hunc modis: Oratio, quae constat ex ins quaesiunt, in quod quid est, est definitio: animal rationale est oratio, quae constat ex 'is quae

84쪽

quae sunt in quod quid est hominis: ergo animal rationale est defini,

tio hominis. Cum enim illa res nobis ignota sit, ignoramus etiam ipsam esse, in quod quid est. Ex Aristotelis igitur sententia Logicus,

ut Lomicus,non potest ostendcre,an talis oratio sit in quid est homini quod assumit huiusmodi orationes sine probation quas tamen ostendi oporteret. Ita de gcnere, caeterisss huiuscemodi erit, quia ex sola generis definitione intelligi non potest, animal esse genus ho minis. itaque dereliquis: cadcm enim est ratio. Quod si hoc prae stare possiet Logicus, fallium esset quod scribit Aristoteles. Sed secun do nostrae Institutionis libro, quem in secundum Posteriorum ii, brum consecimus, hanc rem pluribus posectui sumus: simul* addi dimus, quaenam sit utilitas, quam nobis prcstat haec facultas. Quod cum ita sit,patet,Logicum non posse intelligere, animal esse superius ad hominem, & hominem inserius ad animal, & sic de reliquis omnibus. itaque non posse ab eo considerari decem illa genera,ut in se, riora&superiora: id quod nobis propositum fuit ostendere. Praeterea, si hoc esset proprium Logici munus, cum de caeteris idem aeque dicendum sit,ac de animali,5 de homine: sequeretur omiuno, quod di istu est,ut reliquae ficultates superuacaneae essent. quo niam haec facultas una omnium rerum naturas & afledius consideraret. fieri enim non potest, ut ea quae dicta sunt, sine huiuscemodi cognitione intelligantur. Qui enim potest aliquis cognoscere,ani males genus hominis,non cognita ipsius animalis natura,quae est

in homine Rasino, caeteris huiusmodi Ita uero nihil relinquetur caeteris facultatibus, quippe quae solas rerum naturas S affectiones templantur. siquidem hoc est proprium illarum ossicium. Quod si iam huiusmodi res in Logica cognitae fuerint, frustra omnino tradentur in ali js scienti js: quod quidem omnium est absurdissimum. Illud etiam ab omni ratione alienum existimamus, quod nonnulli dicunt, neque substantiam tractari ut substantiam, ne* qualitatem ut qualitatem, eodem modo dereliquis, sed ut tenera. Nam si ita esset, definitio substantiae, at eius proprietates m nirent ipsi substantiae, ut genus est: itaq: de caeteris. Definitiones enirn, Sc proprie tates, quae in una aliqua facultate ostenduntui' inquo subiecto,debent ei conuenire, ut patet primo Posterior o. cap. .& s. quate nus tale est sic, ut conuertatur. Proprietat. dcfinitiones huius rei primo considerantur in hac facultate, ergo haec res est subiccstum. Rursus, haec res est subiectum, ergo primum definiri oportet, pro bandae sunt de illa proprietates, quae ipsi, quatenus talis est,conue niunt, ut docet Aristoteles primo posteriorum libro his uerbis: Omnis no p demonstrativa scientia circa tria uersatur.sunt enim tie quartouit esse hinc autem Iunigenus, cuius per si assectionum,est iacontemP trix. π ea, piae communes dignitates dicuntur, ex quibus ..primis aemonstrat. π tertium assectus, quorum unumquoque quid si ia1 nisica sumit.

Paulo

85쪽

Paulo ante etiam dixerat:

- Vniuersale autem dico, quodcum sit de omni, perse,secundum is quod ipsum eri . Mansistum igitur eri, quod quae nc unt univer

isy ali ex necesitate in uni rebus. Derbe autem, Crsecundum quod ip sum idem est: viper se ineri lineae punctum, rectitudo. namgue fecunis dum quod linea eri, T triangulo ecundum quod triangulus eri,duo is rect etenim per se triangulus duobus rectis aequalis e l. Et quae sequuntur. Ex quibus quidem apparet, nisi proprietates, quae ostenduntur de subiecto, Ostendantur quatenus tale est,no de monstrari per se. subdit enim: is Quod igitur quodlibet primum duos rectos habet, aut quodcvnpis aliud huic primo ineri,uniuersale, per se demonstratio huius tini is uersalis eri. niorum autem quodammodo non per se , nec enim ibo is scheles uniuersaliter ed in plus. Et alio capite: is Propter hoc flati uis monstret trianeulum demon Iratione una, is aut altera,quod duos rectos habet, unusqui pseorsum nondum cognori vir triangulum,quod duos rectos habet, nisi ubissico modo,nes uni

is uersale trianguli, nec etsi nussus eri praeter hunc triangulus alter e is cundum νόd trianquius eri. ne s omnem triangulum , secvndum mo,, merumsecundum speciem aut non omnem,etsi nullus eri qui no nouit.

Et paulo post: is Mansistam,quoniam remoto ipse primum, ut foschele aeneo,rriis angulo insunt duo recti, fedaeneo esse remoto :ta' isos ele ,sed nonis figura: er termino, sed non primis, fecundum hoc ine I Cr a s, eris huiusimos.

Et capite XUM.

Primum quidem nihil magis in universali, quam in particulari rari tio erit.si enim quod duobus rectis ineri,non fecundum quod eri argui ,, tibiarum ed secundum quod triangulus eri,cognoscens,quoniam φ sium minus cognoscit,in quantum ipsum eri, quam cognoscens,quonia triangulus e l. er omnino si non stitur quidem secundum quod eri tri 'angulus,postea demonstrat, non viis erit demonstratio. fuero sit co' nostens unumquo ,secvndum quod unumquodp,magis comovit. Quae omnia declarant, necessarium esse, ut proprietates, quae de monstrantur de aliquo subiecto, demonstrentur de eo quatenus tale est.aliter enim n5 habebitur eius scientia,nisi modo sophistico. Quare si substantia ut genus considerata, subicetum est in praedicamen to substanti definitio,quae ibi traditur,atq3 illius proprietates conuenient ipsi substanti ut genus est,eodcmQ modo reliquis. Sed res longe aliter se habet: ergo non possunt ita considerari. auod quide ex eo colligi posse uidetur, quia si proprietates illae non esti in stibi dio non suscipere magishminus, terael his consimiles,conue

86쪽

nirent substantiae, ut genus est,necessario conuenirent omni generi.

ostendit enim Aristoteles primo Posteriorum libro, capite quarto: Quod convenit alicui secundum quod ipsum, hoc eidem convenire Muniversaliter. HSed quod conuenit alicui uniuersaliter eo modo,quo loquitur ibi Aristoteles de uniuersali, conuenit omni illi,& primo illi,quia univer sale est tum, cum in quolibet, Sc primo demonstratur. inesse autem alicui primo, M secudum quod ipsum,& proprie,est unum Sc idem. Quod si ea quae dissita sunt, conueniunt susstantiae, ut genus est:

conuenient omni generi. ita non esse in subiecto, & suscipere contraria, caetera, huiusmodi, conuenient quantitati, qualitati, & reliquis praedicamentis. sunt enim genera, atque ex istorum sententia considerantur ut genera. Item aequale& inaequale coueniet ipsi sub stanti Mac ita de caeteris. Quae omnia sunt absurdissima. Praeterea si considerarentur ut genera, spectarent ad Primam philosophiam. quia genus ut genus, spe fiat ad Primam philosophiam: est enim cut etia probabitur assectus entis,quatenus ens est. siquideest in omisi ente. Nech huic sententiae aduersatur ni fallor id quod . scriptum reliquit Aristoteles in fine libri Praedicamentora, i ait:

De propositis uap generibus dicta susticiant. .

Nam cum omnia ipsa decem genera in hoc inter se consentiant,ut appellentur genera, in epilogo, ut omnia unico uerbo coprehende rentur,comuni nomine sic appellari potuerunt: non tamen cut pro batum est si demonstrentur proprietates substantiae, demonstrant quatenus illa genus est,etsi re uera est genus. Nam licet inGeometria probentur passiones de magnitudine,quae est ens, tamen no dicuntur probari de ea, quatenus estens. Rationes autem, quae ostendunt haec non posse considerari ut genera,ostendunt etia non posse considerari ut inferiora Sc superiora, item p ut subiectium & praedicatum. Quod si aliquis existimaret, hanc do strina esse de uocibus siqnificantibus res,quatenus significantes sunt,&hanc ob causam esse Logicae facultatis parte, erraret quide mea sententia toto quod aiunt coelo. Perspicue enim ex hac positione sequitur oppositu magis,cν id quod probare uolunt. Declaratum est enim ab ipso Aristotele quarto Primae philosophiae libro, & primo Elenchoru, nos uti nomini b. quae rem significativa sunt,pro ipsis rebus,quia res ipsas non possumus afferre in disputatione: at* ita notari res,& significari nominibus. Sunt ergo praedicameta de rebus,ac de illis quide primo. Propter quod enim unumquodp e illud masiis. MHoc etiam eo firmari potest ex eis quae ab ipsis Graecis conceduntur. cu enim dicant, homines nominibus indiguisse, ut tantumodo sensa exprimerent: sequit,ut Praedicamenta sint de uocibus per acci dens, n6 per se. propter enim aliud cosiderantur. Cu uero sensa ipsa sintopter res,sequit omnino,ut sint de rebus. no ergo dici possunt partes Logicae ex eoru opinione, qui statu ut illam no esse de rebus.

Praeterea

87쪽

ε 'ANT. BER NARDINI RAND.

Preterea si sunt de uocibus significantibus res,quatenus segniscarites sunt, non fiant partes Logicae. Logica enim non est de uocibus significantibus res,quatenus significantes sunt: secundu eorum scia. tentiam,qui ponunt eam csse de secundis intentionib. aliter non esset de secundis intentionibus. Cum uero inserunt ipsa Praedicamenta esse de uocibus principaliter, quia omia is ars Logica est de oratione, petunt id de Logica enim re Logico more loquar, ut ali j setiam,&pluribus locis facturus sum quod est in principio: hoc enim probandum fuerat. Praeterea cogeremur sateri, teras facultates ne* ese de rebus,&esse ipsius Logicae partes, quippe quae considerant uoces significantes res,quatenus significantes sunt: siquidem ut isti sentiunt ea est causa,cur aliquid non sit de rebus,& sit pars Logicae. Ipsas aut cin scientias esse de uocibus significantibus res,ut significantes sint,perspicue docet Aristoteles. ne ego sane intelligo quod ad hoc quidem attinet quid hae propositiones, Homo eli substantia, Substantia manens una & eadem numero, suscipit contraria, disterant ab illis, Triangulus habet tres angulos, Homo est animal. Nihil enim,si diligenter confiderentur,inter se differusiquamobrem hae magis dicantur esse de rebus, quatra illa'. aeque igitur omnes erunt de rebus. Quod si quis illud etiam uelit assercrethanc do strinam esse de uo cibus significantibus res, ut dicunt, non de rebus,id propterea erit, quod ostendet vocum significationes,ut uerbi gratia hanc uocem Homo significare substantiam, quemadmodum ipsi dicunt, quod hoc scilicet dubium sit. aliter enim superuacanea eskt omnino hec doctuina. Aut ergo ut dixi ostendit vocum significationes, aut non ostendit. Si non ostendit,uti quidem ex eo libro apparet, superuac nea est, quia nullam asseri cognitionem. Sin autem ostendit,euertit illud Aristotelis I i. Posteriorum libro: si Amplius nec unas cientia demonstrat, utahoc nomeAgnificat hoc. Quod quidem cum uerissimum sit, nam significationes nominuex communi hominum usu sumuntur,non possunt hoc libro huius modi uoces simplices ita considerari. Ergo sequitur, ut considereno tur pro rebus sic, uti dictum est. Quod si concederemus,hanc doctrinam aliquo modo declarare, hoe nomen Homo significare substantia,& hoc nomen Linea quantitatem,& ita de caeteris,ac propterea dici de simplicibus,&ad Logi cam pertinere, tunc ostendendus essEt hic modus. Sed hic modus non potest esse alius,nisi ut pcr naturam substanti qualitatis,& ea

rum aflectiones, itaq3 caeterorum praedicamentorum, Ostendatur.

Homo esse substantia: quia manens unus & idem numero suscipit contraria, quemadmodum Aristoteles in Praedicamento qualitatis ostendit, Nigredinem 5 Pallorem esse qualitate ex definitione qua litatis, quoniam scilicet dicimur Quales ex ipsa ni redine S pallore. uod si ita faciendum est,ut sicit Aristoteles, hoc uero est ostendere

88쪽

rem,quae nominatur Homo, esse substantiam, non hoe nomen Homo significare substantiam. Nam quod manens unus 8c idcm numero sulcipiat contraria,hoc est ratione rei ut patet non uocis. Quod quidem ostendit Aristoteles in Praedicamento qualitatis,ubi ait: Tertia uero species qualitatis ρ ibites qualitates, passones. re sunt autem huiuscemodi,dulcedo, amaritudo, Cr avferitas omnia cibis cognata: amplius calor, rigus. Et quod haec qualitatessint,ma ιι

nisi tum est. quae enim ipsa susceperunt,qualia dicuntur secundum ea. a.

Haec autem sunt de rebus,ergo & reliqua huiusmodi. Praeterea thdem ipsi interpretes aduersus haec instant, & urgent, quod non ita reperitur in uocibus: ac dissicultates omnes tollunt,ac commodando haec rebus. deinde negant esse de rebus, quod planΦmirum est. Quod tamen ex hoc etiam colligi posse arbitror,quod Aristoteles quinto Physicorum libro probauit, in substantia no esse motum,quia substantia non est contraria substantiae.& hoc idem X r. Primae philosophiae libro scriptum reliquit. uod patet etiam ex septimo Physicorum,ubi ponit quatuor species qualitatis: haec re go proprietas est de rebus. Ita probare, aliquid esse substantiam

per illas proprietates,quas attribuit Aristoteles substantiae,est ratio, ne rerum,non uocis, id quod nobis propositum fuit,ostendere. Amplius, cur Aristoteles non tradidit aliam docti inam,quae deis . claret aliquo modo, Hominem significare animal rationale, quod quidem est illius magis proprium,&ita de caeteris: qua item doctrina egemus, sicut altera ex eorum sententia e Quod si tradit,atque ea est philosophia naturalis, cur ipsam non statuunt esse partem Logi GEc item de reliquis. Non enim maiorem doctrina illa, quam lis Grationem habet, cur debeat esse pars Losicae. Sin minus hanc tradi

dit Aristoteles,man cus erit,atque imperiectus,cum haec non tractentur ut patet in Praedicamentis. Item primi philosophi esse,probare,aliquid esse substantia,prster

quam quodia ex rjs quae dicta sunt, quae* dicent,&ex multis locis Aristotelis intelligi potest, praetcrea ex ipso Auerroe colligi posse arbitror, qui in secudo Physicoru libro expones illa uerba Aristotclis: . Naturam autem habent, quaecums huiuscemodi habent princi ι.

pia: Et quae sequuntur,

Sed uidetur inqu it,quod hoc concedendum est a naturali ,8 ac. ecipit a philosopho. s. quod natura, quae dicitur de forma, est substan istia:& uniuersaliter considerare de substantia, non est proprium hu- α ius scientiae. Substantia enim, & accidens, sunt disserentiae entis, se Wecundum quod est cias:& apparet illis, quod materia est substantia in . potentia,& quod tarma est illa propter quam est substantia in aetu. εCompositum igitur est dignius habere hoc nome substantia,quam e materia, quia eii in actu, 8c materia est in potentia :& forma est di- gnior habere hoc nomen substantia, quam compositum,quoniam per illam est compositum in actu:&causa rei est dignior causato,& Mἱ omnes

89쪽

,, omnes istae propositiones sunt comunes, &essentiales enti.& ideo is ponendum est hoc in hac scientia pos hione. Hoc idem uisus est sentire in I. lib. Metaphystextu π v. π Vm.& in V I I. lib. textu U.l X. 8c XX κix. Metaphys. I. U. N V l. M taphys. l. & i i i i. Si igitur hoc libro declaratur,nomen Homo si gnificare substantiam, eo modo quo ductu est, ex ipsius Averrois sententia,qui tame putat,ipsa Praedicamenta esse partes Logicae: seque tur,ut non sint partes Logicae,erunt enim partes Metaphysicae. Amplius,ex iis quae dicunt nonnulli Graecorum interpretum,se quetur,ut omnes scientiae sint de uocibus, aut ipsa Praedicamenta de rebus. Sic enim argumentantur aduersus eos, qui dicunt illa esse de rebus. Si Aristotcles hoc libro tradit cognitione rerum, tradit etiam vocum . nam fieri n5 potest ut res significentur, nisi per ipsas uoces. Quod si ita est,quemadmodu ipsi putant,reliquar item sciciatiar quae dicatur de rebus,crunt de uocibus, quia tradunt cognitione rerum: quae quidem res ex eoru sententia no possunt significari, nisi per uo ces. ita* omnes scientiae erunt de uocibus, quod quide maxime a surdum est. Quod si cocedant, terae scientiae similiter tra stabunt, atq; ipsa Praedicamenta. uare uel Praedicamenta erunt de rebus, R non partes logicar: ud omnes scientiae erunt partes logicae, & non de rebus, quemadmodu ipse prsdicameta. Sed cum notu sit, scietias esse de rebus, quamuis sint de uocibus, Praedicamenta crunt de robus, licet sint de uocibus. ita* Graeci interpretes illi nihil cocludent. Non enim possunt dicere,eorum partim esse de rebus,partim noesse de rebus. Nam praetersi quod sibimetipsis repugnarent dicent, bus illa esse de uocibus significantibus res principaliter,tollerent etiaunitate illius facultatis: quod quide ut dicitu est fieri nullo modo potest. Huc accedit,quod ociosa esset illa reru pertractatio, quippe qua nihil opus sit in logica,ubi ex eoru sententia no agitur de rebus. Item,ctia no magis pertinerent ad logica,quam ad alia facultate, ut liquet. Necp illud dici potest,eaeteras facultates esse de rebus complexis, ipse uero Praedicameta de simplicibus: quia caeterae facultates sunt e tiam de simplicibus. Non enim potest ulla docstrina constituere complexa,nisi ex simplicibus : quia unaquae* facultas habet terminos sim Plices proprios, qui ignoti sunt ali js facultatibus,& suas definitiones eo modo quo potest,quae sunt ipsius principia. Illud etiam fortasse ad hane opinionem confirmandam addi licet, quod dicunt istimet interpretes,hanc do strinam ideo ab Aristotele

seorsum esse traditam,ut doctremur infinitas res, quam non potest esse scientia redigere ad finitas. Ex qua quidem positione praeterin quod fortasse rectius dici potuit, ut inferius ostendetur,praetereas qui manifeste uidetur,ut haecdoictrina sit de rebus, siquidem tradita est quemadmodum ipsi fatentur ut cognose imus res. quae cnim non sunt res,liis minime cognosci possunt eaqus fiant res. Quod culta sit, plane constat ex eis quae superius dicta sunt,ipiam no esse par tem eius facultatis, quae non est, ut ipsimet asserunt, de rebus.

Illud

90쪽

Illud etiam quod nonnulli dicunt, ut Boetius, res esse infinitas,atisque ob hanc causam neces io infinitas esse uoces, quae ipsas res mgnificent: ita uelle reddcre causam huius doctrinae,aperte dissentit ab Aristotele,qui primo Elenchorum libro ita scribit: Nomina quidem mira sunt, σ orationum multitudo, res autem se numero insint . Necesse erEo erit,plura eandem Orationem, cenum nomen simi are. Non ergo vult Aristoteles redigere infinita nomina ad numerum finitum: quae etiam cum redigi non possint, nisi quomodo dictu est, non erunt denominibus, sed de rebus. Quomodocun* igitur isti dicant, mihi uidentur semper eodem reuolui. nisi enim hoc praestet ea quam ostendimus ratione, anis erit illa doctrina,nec quicquam nobis proderit. . Amplius, hoc idem,uidelicet decem illa genera esse de rebus,uidetur sequi ex eis etiam quae scripta reliquit Boetius in Praedicamento

qualitatis,his uerbis: Ipse enim testatur, esse quo alias qualitates, quas modo omnes numerare neglexit. Sed cur neglexerit, multae sunt cauta. Prima, quod clementi uicem hic obtinet liber, nec persectam scientiam tra'..dit, ted tantummodo aditus,atque pons quidam in altiora philoso. caphiae introitum pandit. Quocirca si hoc ita est, tantum dicere opor ε tuit, quan tum ingredientibus satis esset, nec eorum animos nodum cead icientia firmos,multiplici doctrinae subtilitate confundere. Quae uero hic desunt, in libro qui Prima philosophia inscribitur, posuit αδ perfecti man opus illud non ingredientibus praeparatur. Quae et si multas habent,ac eas quidem perarduas dissicultates,tamen non est hic eas attingendi locus. Tantum dicimus, ex his sequi quod di ctum est. Nam si hic liber aditum aperit ad altiora philosophiae,Phi Iosophia autem est de rebus, hic liber etiam est de rebus: quia si non esset de rebus,non aperiret aditum ad philosophiam: quippe quino posset, quemadmodum etiam nequit Logica, ut ex eis quae ab ipso dicuntur, facile patet. Praeterea,si posuit in Prima philosophia quae hie desunt, eodem modo hic,at* ibi pertractantur. aliter enim non esset apposita. Sed ibi agitur de rebus,ergo & hic. Cum igitur omnia quae dicunt isti, ἁ ratione aliena uideantur, recte dictum est, huiusmodi pertractationem Primae esse philosophiae, atque ita quidem nullo modo partem esse Logicae.

Uod autem nullo modo sit pars Loticae, facile ex ipsius Logicae fine colligi posse arbitror.Nam si illius finis est.

docere conficere ea quae diximus instrumenta, constat, illorum constitutionem rationibus & syllogisvis, qui communiori uocabulo demon strationes appellantur, doceri oporas a tere.

SEARCH

MENU NAVIGATION