Antonii Bernardi Mirandulani Institutio in uniuersam Logicam. Eiusdem Ant. Bernardi in eandem Commentarius. Item, Apologiae Libri 8

발행: 1545년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

νι AN T. BER NARDINI RAND.

Syllogismus Dialeelicus es qui facit opinari hae sunt antecedem res cognitioncs,ex quibus oritur haec docti rina. Syllogismus Dialoeticus est exprobabilibus,&c. Omnis syllogismus faciens opinari, est ex eis quae uidetur omnibus,aut pluribus,aut sapientibus,&c. Omnis syllogismus Dialeelicus est syllogismus faciens opinari: ergo huiusmodi syllogismus vi ex eis quae uident omnibus,aut pluribus, aut lapientibus. haec autem huiusmodi sunt probabilia, igitur est ex probabilibus.

Omnis canis currit, Sidus coeleste est canis, Ergo sidus coeleste currit. Fel est coloris citrini, Mel est coloris citrini, Ergo mel estsel. Haec docentur confici per sextam rationem, quae dicitur R

LIBER ELENCHORUM.

Vae autem uidentur probabilia,tamen non sunt,sunt ea quae non apparent omnibus, uel pluribus,uel sapienti l bus: Sc his uel omnibus, uel pluribus, uel maxime notis

i oc eximi js,sed uidentur apparere. Syllogismus litigiosus,uel sophisticus est, qui gignit deceptione.

hae sunt antecedentes cognitiones, ex quibus addiscimus hanc cognitionem,& conclusio m.

Omnis syllogismus qui gignit deceptione, est ex cis quae uidetur probabilia,tamen n5 sunt: uel ex probabilib. Sed est apparens syllo gismus,ueI ex eis quae uident probabilia,et est appares syllogismus. Omnis syllogismus litigiosus uel sophisticus, gnit deceptione: Ergo omnis syllogismus litigiosus,est cx eis quae uidentur probabi lia,at no sunt: uel ex probabilibus. Sta est apparens syllogismus uel ex eis quae uidentur probabilia, ta est apparens syllogismus. Haec

sunt, quae docentur in tota Logica principaliter. Patet ergo, propositiones, quibus Giiciuntur omnes quas enumerauimus ratioes,& termini limplices, quibus costituunt ipsae .Ppositiones,essse extra Praedicam cta,ut dictu est. Nam sunt aflectus entis, quatenus cns est. reperiunt enim in omni ente. At Q ita patet, Logica docere costituere demostrationcs, definitioncs, syllogisinos Diale sticos,et sophisticos. Sophisticos tame docet cost. lucro,no ut illis utamur, sed ut eos refellamus. Cum autem docendo utatur sylloesmis Sc propositionibus, quae non constant ex terminis simplici us, qui sunt in Praedica inetis no enim ex homine. neq: cxanimali, neq3 ex substantia, ncipitem ex reliquis, qui sunt in Praedicamentis, ut didium est, conficitur ulla propositio in Logica) patet, nihil nos indigere Praedicamentis in Logica . Caetcraeem facultates suas quae que constituit demonstrationes Renunciationes ex propriis nomionibus simplicibus. Non enim Logicae sicultatis est, sacere omnes e nunciationes, sed docere sacere, quan in docendo ex communibus

uti dictum est nominibus illas constituit. Sectio

122쪽

X doctrina igitur clisae habetur in P dicamentis,ex eis quae in Logica facultate concluduntur ac discuntur, ex fine huius ipsius facultatis,ex natura artificii quo tradunin Aiatur omnes facultates, necessitate qua seorsium tradita

sint Praedicamenta, ex multis alijs quae superius in medium protu limus illud constare arbitramur, doctrinam libri Praedicamentorinne n esse partem Logicae iacultatis, neque ad illam quie pertinere. Non ab re igitur interpretaturi nos artem Logicam cuius propriumunus est atν ossicium, tradere regulas coficiendi instrumenta qui bus instrumetis omnia dubia assequamur, omissa ea quae Praedica, mentis traditur doctrina. lib. Periher. initium docendi duximus. Nemuero mea quidem sententia parum interest adhue, an ad illum modum dicatur. Nam qui putauerit, huiusmodi doctrina me

Looicae facultatis partem,cum minime sit,ut Opinamur,omnem liuoius Luttatis natura prorsus ignorabit: siquide ea illi atmbuet, quae ab ipsa plane sunt aliena,remota p, ac ita quidem miscebit quadrata rotundis .Huc accedet etia,ut natura Primae philosophiae peruertat, cum ea ipsi adimat, quibus ademptis, mutilata sit ac imper sta, ne

ee est Quid dicam de philosophia naturali, caeteriscylacultatibus.Quae res per se tractant Non ne necesse est,quod nam sit earum

enti uod quide quam ab omni ratione alienu sit,iacile constat. '' Habeti praestantiss. Alexander, quae ego, ut tuae morem pererem uoluntati,in medium asserenda duxi. In quibus siquid sorte O Aristotelio doctrina, quam unam his in rebus nobismus.minus consentire uidebitur, admonitus equide sicile & libenter sententiam commutabo.Non enim, ut aut nouas opiniones insererem in hominum animos: aut meam doctrinam,quae nulla est,aut certe perexipua , ostentarem, id sum aggressus: sed ut ueritatem, admia nati sumus omnes, quae caeteris rebus nta re excitare conarer,asq; in lucem proserre. Quod si forte assecutus no ero, certe uoluisse sat erit.Tu iam optime Alexander, ut

uuid tandem sentiendum sit,appareat, uiros eos qui haec ipsa prosi,' i - - studia, qui et eruditi sitim habentur,consules. Egooναι διωθ.m ορδόν-ης. COMMENTAM II FINIS.

123쪽

stiti i

126쪽

ALEXANDRO CARDINALI FAR N E S IO S. R. E. V I C E C m

cellario, Monius Bernardus Miris dulanus S. D.

V D E RIO RE anno,cum alijs iuriis de cavsis, tum quod ipse, ornati ei a L E N A ND E R, cum ad

perdiscendam Lo scam opem mea urere re,de me quaesieras,quid est cause,cur novetere Philosophorum omnium cometu dine d decem generibus initium sumerem: scriptum e ἐά me Gommentarium, quo nutiones omnes Er QSumen ea congesii, quibus opinionem meam de decem illis generibus confir marsem arbitratus. I tibi detuli,victim tua poti 'mum causa co- fictum efficillud tu ad Philosophos omne qui tota Italia Iove cae teris maestare mitteres,ab Vsi per literas peteres, ut de ea re quid sentirent ibere omnino indicarent,scriptast mitterent rationes eas, Er QTumentationes, quibus meam illam opinionem infirmari ac tolli putarent. I ime eo certe Ium eri animo, ut siveritatem ab illisse intelligeremis eorum sententiam continvo,libenters discedere, nec quicq3 omnino repugnarem. Sin minus,ut Apologiam conscribe rem,qua rationes omnes, MPmenta,quae contra me essent allata, diluere conarer, me amap ipsam opinione tuerer. Scripsere perere gij inprimis Philosophi, Buccorreus, Genu Madius,complures item alis,quorum nomina longum esset persequi. Ex his quidem non nulli,Vlpraesertim quos nominavimus,docte admodum 'ingenio

sieb argumentati siunt, ac nibiI 'euidentur praetermisim quod ad tuendam interpretum opinionem posset Uerri. Sed tamen eae μnt,mfllariquibus ira nituntur, rationes, ut plane dissolui possint. Quare adductus sum,ue sologiam conficerem,eamb ipsam tuis avspici

in lucem ederem,non tam quodvelim ego, quemadmodum sire consueuerunt,qui opus aliquodprincipi viro dicatu in uulgus emittat quod e ri m nec ά me negligitur tuae illam Amplitudinis nomine, ladiol tutiorem esse chanc enim statuo ratione una, arpi fristotelis auctoritate tectam,munitami exire oportereJ quam ut studiosiueritatis homines iquid ex eafuctus perceperint, id omne tibi in primis acceptum refectant: Gui sane ego omnia debere me,et vehementer laetor,ta libentissimenaedico. Vale. i a Antonius

127쪽

ANTONIvS BERNARDVS MIRANDV LANV S LECTORI S. D.

V Al caeteris in rebus,tum uero praecipue in literis ita sere

natura comparatum est, ut quae diuturna consuetudine

semel nostris animis inhaeserint, haec inde disticillime evellantur: tantamque saepe uim habet inueterata falsi opinio, ut nullis pene rationibus possit ipsa probari ueritas. Id ex eo praecipue accidit, quod quae longo uia,aut ma l iorum auctioritate, nostris mensibus penitus insita habemus,haec pro ueris ita ducimus, ut cum ea se aliter habere non posse, nobis plane persuasum sit, siquid unquam contra asteratur, statim circumuenirinos,ac decipi suspicemur, rationesi omnes ante rei jciamus, quam plane audierimus. Quod si quis aliquando rem ipsam diligentius perpendat tum iacile a multis opinionem illam comprobari videmus, quam ante, omnes ne audiendam quidem iudicauerant. Nam quid obsecro uerius in re medica, quid etiam quod cum scriptis Hippociatis illius antiquissimi medici, atque adeo ipsius medicinae parentis, magis consentiret, excogitati aut dici potuit, quam quae medicorum omnium post Hippocratem ipsum iacile princeps Galenus literarum monumentis mandauit Sed tamen quod illius temporibus plane confirmatus erat corruptus quidam medendi usus,quot, dij boni,turbas, ut ipsemet narrat, quot clamores illorum hominum excitauit haec ipsa ab eo ueritatis amissae reuocatio rMulta alia possunt a fictri hi iuste rei exempla, sed ,quod satis res ipsa per se nota est,hoc uno contenti erimus. Cum igitur tantum apud homines ualeat inueterata maioru opinio, tantumq; praeiudicij habeat illud quidem nobis, qui videmur afferre noua, maxime uerendum est, ne tranos ante sententiam serant homines quam nos a plane legerint, aut certe diligentius expenderint: simul ne interpreta illoru Aristotelis,a quibus nos dissentimus, nomen, ec auctoritas,quasi iam altius elata, rationum nostraru luminibus ossiciat, aditul ad illas obstruat. Praesertim eum plerit homines ita plane sint asse fit, ut apud eos longe m larem uim obtineat magni alicuius uiti auctoritas quam uel innumerabiles, certissimael rationes,quod uidelicet sibi penitus persuasum habeant, cuius uiri opinionem una aliqua comprobarit aetas, ita hunc nullo modo falli potuisse,ut nefas sit meo ulla re omnino dissidere. Atqui illud potius cogitan dum fuerat,& homines illos fuisse, ec humano ingenio praeditos,ut aeque ac nos,errare,decipit potuerint. Hoc certe propositu sibi uidentur habuisse praestantiores in unoquoq; disciplinaru genere uiri, dum ab aliorum opinione, quibus in rebus dissentienda putarent, nulla temporum, aut cuiusquam audioritatis ratione habita, facile discreparent. Nunquid enim Aristotcle deis terruit uel summa magistri,uel antiquorum philosophorum auctoritas quominus di huic, Ec illis, pro tuenda ueritate aduersaretur Quid r Aristotelemne ipsum tutata est incredibilis ingenii uis,ac prope infinita rerum omnium scientia ,quo minus ab illo dissentiret interdu theophi astus cillum* quandoq; relinquerent omnes ipsius interpretes, di in alia omnia discederent et in uero ad interpretes ipsos ueniam, quibuscum mihi res omnis est, quam ua.

rie illi inter se cum Greci tum Latini,in Aristotele interpretando diss)nusit quam acriter interdum prope dicam digladiari uidenturr Alexandro cui, ii sine cotrouersia recte in Aristotele explanando,primas deserunt, illum apud omnes constat pene amissam temporibus suis Peripateticae Philois,

phiae rationem do 'trinamvrestituisse. Cum enim diu antea perditae insci, tiae tenebris obsita, di quasi sepulta iacuisset, illa primus ipse pene e mortuis excitauit at*inuitam ex in lucem reuocauit. Ab eius nihilominus sententia quot in rebus recedulicum uetei es, tum uero recentiores plerissi interpretes

128쪽

AD LECTOREM. 1 Necp tamen eo quenqua nomine reprehendendum arbitror, sed potius prohandum elis, mirificeq; amandum, in Philosophia praesertim liberu cuiusq3 hominis ingenium,qui caetera contemnat, unius ueritatis studio teneatur. Quam quidem ueritatem,cum omnibus, tum uero in primis homini pluto. sopi,' maxime semper proposita esse oportet. Atq; hscipsa a me nunc dicta eo pertinent,amice Lector, ut intelligas, nunquam nolicuisse in literis, luceret adhuc, a magnis interdum uiris discrepare, nec in his auctoritati locuesse, sed omnia in ratione essieposita. Quare si ego noua dicere uidebor, uel potius uetera renouare quid enim noua magis quam uetera appellentur,ea suae ex uerbis Aristotelis eruta,ratione plane coni armantur peto, ne id te a nostris legendis, perpendendisq; deterreat: sed quemadmodum ipse csteris omissis unam in his rationem sectatus sum, simul di Aristotelis auctoritate, quam quidem Peripatetico uiro rationis instar ducenda arbitror cum prae sertim ii quis diligenter attendat,dissicillimum sit,quicquam apud Aristotelem deprehendere, quod uel tantillum a ratione recedat sic tu, di suadeo, ecrogo, hec duo tibi in primis proposita habeas,ita nostra legas accurat ecp perpendas deinde sententiam feras. Ac tum quidem ego, si aliter forte senseris, non recuso,quo minus libere, ut tibi uidebitur, iudices. At uero me non

latet, quam dissicile id praestaturi sint, qui publice Aristotelem ipsum inter,

pretantes, aliam docendi uiam, rationcmi 8c antea secuti sunt,ec hoc etiam tempore sequuntiir. Eos enim ut ipse arbitror, permulta impedient,quo minus de tota re,a quo plane animo, recte* iudicent. Nam primum doctrinae illorum initia,unde omnis oritur cognitio, pleri in in rebus longe alia sunt, penitus cotraria. Nimirum enim coplura illi, quae sibi plane finxere, comis mentit lunt interpretes,quael plurimum ab Aristotelis sententia uidentur abhorrere, sic sectantur,&lectu tur, ut uerissima esse ducant. Nos nihil in Aristotele interpretando, quod non ex illius uerbis eliciatur, probanduesse, aut omnino audiendum arbitramur. Huc accedit quod haud scio an maximum sit, priuati commodi, gloriato ratio quibus rebus inductos per epe homines aliud loqui aliud sentire videmus. Sed tamen hos etiam uehementer rogo,ac per ueritatem, ec Philosophiam ipsam obtestor,ut tantisper

certe, dum mea legant, ab omni alia cogitatione animu eo traducant, ut cum omnes rationes ec argumentationes, quas assero, tum ea quaecun*a me ci

tantur Aristotelis loca diligenter considerent, nec ipsum Aristotelem magis ex alioru sensu, arbitrio , quam ex ipsiusmet uerbis interpretentur. Quod si ab illis impetrauero,quam uero postea sententiam ferant,quid ue pronuncient, uiderint ipsi. illa quidem certe spes me ualde consolatur,futurum aliquando,ut ueritas ipsa cuius unius ego sane studio adductus, quid senti rem libere protuli, penitus existat,elucescati: tum scilicet,cum nulla re obstrictum erit hominu iudicium, nec illorum cuiusqua magis hoc quam illud iudicare intererit, sed una suerit ipsis proposita ueritas. At uero nequis sorte me putet, temere ab aliorum consensu, sententiam recessisse, sed ipsa coactum ratione, uerbis* Aristotelis intelligat,mihi sane faciendum arbitror, ut quod mihi iuueni acciderit, quemadmodum* nihil tale cogitans in alia ab ea quae passim circusertur,opinionem discesserim, quam breuissime po tero, pona. Ego me cum ab humanioribus literis ad philosophiae situdiu,

annos circiter quindecim natus, tulissem, Paulum Venetum, Occam, Egidium,Thomam, Scotum, Albertii, Averroem,Themissilis,loannem Grammaticum, Simplicium, Alexandrum, aliost item complures tanta apud doctores meos auctoritate esse cognoui, ut oraculorum instar eorum dicta, de tradi ab illis,& excipi uiderentur. Ex quo quidem ego tum, aliquot V dein ceps annos,illos omnes maxime admirabar, ac pene nefas esse iudicaba contra eos quiccb proserre. interim tamen, quanta maxima poteram diligentia, Aristotelis non modo sensa, sed uerba etiam ipsa notabam, menetoria:ῆ sedulo mandabam. Iam uero cum circiter π π v. aetatis annum attigissem,atque

129쪽

Q6 EpIs TOLA ut aetate, sic etia studio longe iactus essem prouectior, animaduertere cceps, quam inter se dissiderent omnes Aristotelis interpretes. Cum 3 unli tantum in rebus omnibus ueritate esse intelligerem, haud fieri posse arbitrabar, ut illam omnes, qui inter se tantopere dissentirent, assecuti essent, potuisse quide ab illa cunctos aberrare. Ita cum me ad uerba Aristotelis accuratius, studi si usq; legenda ait examinanda conuertissem, uix dici potest, quantum inde uel breui tempore. lucis nobis allatum sit: quam multa senserimus interpretes dicere, quae 5ca ueritate, di ab Aristotelis sententia abhorrerent. Tum demum intelleximus quam stultum esset, riuulos magis quam sontes ipsos potere: quam turpe, Aristotelis disciplina prosteri,illius uero interpretes potiusquam illii consectari. Ita*mihi cum statutu omnino esset, ad ipsum mel Arias totelem studium omne meum transferre,at* illi uni penitus addictum esse, nec quicqj quod ab eius interpretibus diceretur. probare, nisi hoc idem apud ipsum Aristotele deprehendissem quotidie aliquid existebat in quo animaduerterem, interpretes ipsos lapsos elle longet ab Ari stotelis sententia recensisse. Ita cum no pauca iam habere, in qui b. Aristotele secutus, ab ipsis interis pretibus dissentirem ecdum tamen quid in illis plane sentiendu esset, mihi salis esset exploratum, multi me, quibuscum magna mihi erat familiaritas atq; nece Litudo. rogabant, uti iam di ipse publice aliquid interpretarer, ut Paliquando doctoribus operam dare desinerem, quippe qui decem fere annos continenter illos audiuissem. Tamen eoru precibus orationeῆ adduci nunquam potui, ut quod illi a me contenderent facere auderem: nimis enim mihi turpe futurum existimabam si eum auctorem aliis interpretandum sum rem, in quo ipse tantopere haesitarem. Quare cum Bagrantissimo studio quatuor deinceps annos in Aristoteleuersatus essem, tu eos diligenter audiens, qui publice profiterent,tum ipse per me dies noctes Fin eius lectione pluri mum elaborans uisum est mihi tande facere, ut quae doctoratus insignia uoiscant, his ornarer: quae adeptus, tum demu costitui amicoru meoru di necessariorum monitis ac precibus obtemperare. Ital Logica in celeberrimo Bononiensi gymnasio publice profiteri coepi, illud mihi statuens in primis pro positu esse oportere, ut quae uera ipse iudicare, hsctis qui me audirent libere candidet indicarem nec quicqi omnino celarem. Quid enim per deos, homini philosopho turpius esse potest, quam ea quae a ratione ipsa ueritat ecpaliena existimet, docere, ac pro ueris tradere Cum igitur haec primum ostendissem, librum illum Aristotelis, qui Praedicamenta inscribitur, non esse Logicae partem: Logicam plane seiunctam esse a Dialectica: Secundas,quas

uocant, intentiones, interpretum esse commentum quoddam, ac figmentu,

aliat eiusdem generis permulta: quantae dij boni turbae in me commotae sunt quot clamores hominum excitati r cum sui quisl interpretis, cuius in uerba iurasset opinionem consulari, pati nullo modo posset, ciebroq; nomeillius di auctoritatem iactaret. Reclamabant enim, qui Auerroem, qui D. Thomam, qui Scotum , qui Graecos, alios* interpretes sectarentur, ac me unum cuncti pariter, quati grauissimum aliquod admisissem facinus, iniquo animo petebant. Ego uero illud excusare:quae dicerem, nullius me odio, nulla adductum inuidia dicere, sed unius ueritatis studio atm cupiditate: liben term sententiam commutaturum esse tum, cum ostendisset aliquis, fallime, ac decipi mihil uero apud me ualere, praeter rationem ipsam, atq; Aristotelis auctoritatem. Dies itaque ec noctes publice mihi, priuatim disputandum erat: id sperlibenti sane animo, ueritatis indagandae causa, faciebam. illud autem mihi uere dicere uideor, neminem me unquam reperisse, cuius non argumentationes, rationes*omnes mihi plane uiderer, uel facillime, dissoluere ac refutare posse. Qua quidem re sebat, ut magis magist quotidie meae illae confirmarentur opiniones, cum apud meipsum, tum apud nonnullos etiam alios, quibus cum in iisdem studiis familiariter at assidue uersabar. reliquis omnibus plane dissentientibus, ac contradicentibus. Nec sane mi 'runu

130쪽

AD Lac TOREM. in rum . illi enim, cum penitus interpretes sectarentur, uel rationes eorum asse, rebant, uel certe quas ex illis excogitassent ipsi. Ego autem unum mihi Ari stotelem sequendum in omnibus proponebam, cuius a me cum loca plurima citarentur, ad haec illi, ut mihi quidem, atin ali js etram iridebantur,aut ni hil aut certe perinania respondebant. Neq; tamen a suis illis inueteratis opi nionibus, ulla ratione sese dimoueri patiebantur: ob id, credo, ut ille ait, die, quae imberbes didicere, senes perdenda fateri cogerentur. Ita ego Bo ianoniae sex annos tum Logicam, tum Philosophiam publice magna cum animi mei uoluptate sunt professus. ac uix dici potest, quam me libenter in hoc studiorum curriculo exercuerim. . Postea uero cum accidisset, ut grauissimis mihi de causis inde omnino discedenduin es let, maximo quidem cum illius

urbis desiderio, Romam sum profectus cum Ioanne Baptista Campegio Maiorensi episcopo. quo ubi perueni, incredibilis me tumultus atm inuidia

excepit illorum, quibus tunc sorte meae hic notae erant opiniones, at siduuso

cum his disputandi labor. Sed nondum anno plane persecto, quo Romam ueneram, ipsi Campegio, apud quem eram, quo commodius ad literas in cumberet quarum sane mirifico studio flagrabat, uisum est Patauium se conserre. Me autem, cum iustissimis de caulis ab Urbe discedere no possem, reistinuit apud se stater eius Alexander Bononiensis episcopus. Cuius ego domi no ita multo post, eius rogatu, complurium Pornatissimorum uirorum, quibus nihil a me satis honeste negari posse uidebatur, ingressus sum ad explanandam Aristotelis Rhetoricen, eam quae ad Theodecten inscribitur

idq; cum aliquot dies satis diligenter, accurat et secissem ad audiendum enim complures quotidie doctiae honesti uiri confluebant per quosdam homines mihi pernecessarios egit Hieronymus Saulius Archiepiscopus Barensis, uir omni laude cumulatus, ut me apud se quam honestissimis conditionibus haberet. Quod cum assecutus esset, apud eum aliquot menses ita quidem fui, ut me, quae summa eius est humanitas liberalitast, fratris loco haberet, ac perhonorifice tractaret. Postea reuersus ex Belgis Alexander Farnesius Cardinalis, quo legatus de pace ad Imperatorem Carolum, NFranciscum Gallorum Regem, ab auo eius si Immo Pont. Paulo tertio missus fuerat, ut erat humanioribus literis plane imbutus, ita Philosephiae omnium bonarum artium parentis cognitione exornari, perpolirim cupiens, cum intelligeret, me in Urbe tum citi nouerat autem me pridem Bononiae, ubi humanioribus literis operam dederat plane curauit,eflectit, ut Hieronymus Saulius, me sibi inuitum sane inuitus dimitteret: quem ille quidem singulari comitate, liberalitates complexus est. Cum enim permulta alia, magna* in me studia di beneficia contulit, tum honestissimo patriae meae sacerdotio, ab auo suo Paulo tertio, Pont. ma X. Ornandum curauit. Antequam uer0 me apud se haberet, uoluit disputantem audire. Itaq3 mihi saepe coram ipso cum eruditissimis ornatissimisq3 nonnullis uiris diiserendum fuit. Cum autem plurima alia nobis in disputatione uenerimi, tum magna

in primis de iis, in quibus ego a caeteris interpretibus Aristotelis discrepare, precipue* de Praedicamentis disputatio fuit. Sed cum his disputationibus nullus pol set inueniri modus, Cardinalis ipse de me quaesisset, cum illum

iam Logica instituere coepissem, cur non a Praedicamentis, quemadmodum eaeteri consueuerunt omnes initium ducerem: mihi omnino faciendum esse putaui ut Commentarium scriberem, in quo rationes eas, quibus opinione mea de Praedicamentis coiirmari arbitrarer, exponere. Hoc pertumultuaria

quada opera paucis diebus a me cosectum Farnesio ipsi tradidi id ab eo postulans, ut ad philosophos omnes, quino in urbe modo, sed tota Italia longὁ

clarissimi essent, illud mitteret eos. rogaret, ut,quid sentiret, libere omnino syncere*significarent, ac rationes omnes di argumentationes,quas excogitare potuissent, scriptas mitterent: eo scilicet colitio ut si ratione me, ac Aristotelis auelaritate covicissent, manus illico darem, libenter sententiam comui tarem

SEARCH

MENU NAVIGATION