Antonii Bernardi Mirandulani Institutio in uniuersam Logicam. Eiusdem Ant. Bernardi in eandem Commentarius. Item, Apologiae Libri 8

발행: 1545년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

ior AD LECTOREM.tarem nee enim me errasse aliquando, cum id humanu sit, mihi uncti turpe futurum existimaui: sed cognito errore, in eo tame uelle perseuerare simul euam gratias illis N agerem, ec haberem in perpetuum maximas, per quos de errore es Iem admonitus. Scripsere autem cum alii permulti, tum,quos honoris causa hic appellandos censeo,excellentissimi Philosephi, Buccaser- reus, Genua, Madius: quoru ille Bononiae, Patavii hi publicum Aristotelis

interpretandi munus sustinent. Horum autem rationes omnes, atque argu mentationes cum eiusmodi fuerint, ut no modo me de mea sententia no de

pellerent, sed in ea magis etiam confirmarent, quippe quas mihi uiderer nomagno admodum negocio posse dissoluere, Apologiam coscribendam pii

taui, qua tum eoru quos nominaui, tum reliquorum etiam rationes omnes ec argumenta, quantum quidem possem, infirmare ac tollere conarer.

Habes iam amice Lector,quemadmodum ego in eas quas isti quidem nouas inuidiose uocant, ego aute perueteres arbitror, quippe quae 5c ratione, ec uerbis Aristotelis omnino nitunt opiniones discesserim. Habes etiam, quae mihi necessitas allata sit, eas in uulgus citius omnino qj putara,edendi. Tu,qugis,omnia aequi boniq; cosule, quodi me ueritatis studium impulit, ut inuidiae fluctuu tot subirem tempestates ait procellas, idem te ad mea IOgenda, accurat 3 perpendenda incitet: eat probanda sint,necne tuu sitiudicium. Illud aute, uti quide debes, spero, lubens omnino probabis,quod cum mihi ppositum fuerit, ut nomodo rationes eas quae cotra me allataeesissent, infirmarem atm diluerem, sed multa etia,quae ad rem ramen facerent, fusius explicarem no tam mihi breuitatem sectandam censui, quam communi studiosorum hominum utilitati, quoad eius per me fieri potuit,consulendo. οφ facilius ueritas deprehendi posset, pluribus etiam locis Aristotelis Astinterdum fortasse necesse suit,quae dicerem, cos are uolui. Reliquu est, ut iis respondeam, qui πle .λίγα ἐπιιub jτου,ὰ ρ φιλοι - nihil, aut certe parui referre,quo loco statuatur hic Praedicamentoru liber: utrum cum Logica colungatur,ad illami ipsam pertinere dicatur,an uero ab ea penitus

seiungatur. Quid rutartem aliqua, scientiam ue teneamus,necesse no est, quae ad illa pertineant,quae item no pertineant, scirer Equidem neminem tam fatuum esse arbitror, tam rationis omnis expertem,qui hoc fateatur. Ex

eo enim plane sequit,ut qui cuius artis, scientia:cp finis sit ignoremus, quo quide in uno omnis posita uidetur esse cognitio. At uero,si Logicae tribuas. quae ab ea aliena omnino sint, at haec ipsa illius esse propria existimes, qui fiet unquam,ut eam recte percipias, ac no tota semper ut aiunt uia ridicule turpiter nimium erres Quid nonne Primae philosophiae natura omnem, rationemq; penitus ignorabis, ac illa quasi mutilata reddideris, si ei, quae sua sunt,ademeris, atque aliae plane lacultati assignaueris Quid hoc,obsecro, liud est nisi totam philosophiae rationem perturbare ec confundere, at ut Poetae illius uerbis utar mutare quadrata rotundis,wterrae quod aiunt coetu penitus miscerer Sexcenta possem Aristotelis afferre loca, quibus ob hanc ipsam rem meo quidem iudicio lapsi sunt interpretes omnes. Sed, quod ex Comentario nostro,atq; ex Apologia satis hoc facile perspici potest, simul ne epistola ipsa plane iam in uolumen excrescat, plura non scribam. Vnum illud addam,hoc etia compulsos esse ingeniosos homines,cum ex interpretu opinione palarent, Aristotelem librum illum Prsdicamentoruante Logicam collocasse,ut in Aristotelem ipsum inueherent, totamP reprehenderent illius docendi rationem. Cuius quidem generis editus est in lucem Petri Rami liber: ut hinc euam, quanti res illa aestimanda sit quiuis facile ponsit intelligere, cum ex ea princeps omnium Philosophus,idem summus docendi artisex,n5 in leuem inscitiae at p imprudentiae culpam uocetur. Vale amice lector, nostra* non alio,at Panobis quidem scripta sunt, animo lege.

Antonii

132쪽

ANTONII BER NARDI Miu ANAEDULANI DOLOGIAE

LVRIBVS rationibus,acutis sane,& inge niosis,conati sunt multi ea refellere, quae a me scripta sunt in Commentario, quod addo elissimos ac celeberrimos tota Italia Philoso phos legendum, examinandumq; perserri uoluit amplissimus Patronus meus. Ucrum quoniam ea quae eo libello sum complexus, in existimo necpaueritate, neque ab Aristotelis sententia aliena este,conabor ad ea quae contra sunt allata,respondere, nostramq; opinionem δέ Aristotelis auctoritate, R ipsis ratione tueri. Ac ne quis forte putet,quicquam cuiquam falso ascribi,eorum qui contra argumentati sunt, uerba ipsa recitabo, ac deinceps,ut potero, ad rationes eorum dissoluendas aggrediar. Ego enim,quae Nantea dixi, dg nunc sum dieiurus, cum Peripateticoru do strina consentire mihi penitus persuasum habeo: aliorum tamen,qui non iurarunt in uerba cuiusquam ,erit iudicium. Primus autem,qui conistra ipsum libellum nostru scripsierit, extitit M. Antonius Genua,uir

quide& in Philosoph iae disciplina clarissimus,& omnium bonaruartiti peritissimus.Quare is etiam primus sacrisi cui ipse respondea. Quaeritur,an Praedicamentorum liber inter Logicae libros, uel ars vadii sinae potius scientiae sit annumerandus. Excellentissimus Anto nius Mirandula librum hunc tenet non Logicum esse, sed Meta

physicum, de Metaphysica* modo quodam extra stu esse, ac post

Logicam repositum,quandoquidem eorum quae in libro illo continemur,noticia praeexigatur ris, quae in naturalibus traduntur. Fundamenta, quibus suam hanc tuetur opinionem, ut colligere potui, quatuor sunt ac super his multa argumentorum series ordinata. Quorum primum: In Praedi eamentis res,non rerum uoceS considerantur,cum genera,ac generis species cu suis cognoscantur pro

prietatibus,qui cognoscendi modus rei,uti res illa est, dici debet. Secundum: Eris,ut ens, at entis species, quae genera ista decem sunt, a Metaphysico cogito scuntur,quam quidem noticiam no alia intentione accepit Philolophus in Praedicainentis. inde sequi indibie uidetur, notici ain hanc, vel Primam esse philosophiam,vel saltealiquam eius partem. Tertium: Quoniam quae in Praedicamen

iis traduntur,regulae non sunt,quibus ualeamus in opus ire, quin

modo quae in atris tradita sunt Logicae libris, non Logicae itaq; particula erit. Quartum: Quae ad uniuersam Logicam attinent, proreperiendis hisce instrumentis,definitione scilicet, ac demonstratio, ne,omnibus numeris habentur persectae, si initium fiat a libro Perib heri neniarum, de in nouissima parte Logicae reponatur terminus.. Super

133쪽

Super sedend una ita* erit a libro Praedicamentorum. Oppo sitam huic sententiam tenent omnes, quos legerim, audi ritate digni exponentes,Graeci scilicet, Latini,& Averrois: cum eo Him monumenta,in inponendo librum hunc, tanquam primum inter Logicae libros,clara legantur: quamuis non defuerit,qui opinio nem illam de rebus Eustratio attribuerit, Hammonius. In hoc a duo quaesito duo mihi uidentur consideranda, uero doctore memtem nostram illuminante. Alterum, de quo in libro isto Aristotelis sucrit intentio, rebus scilicet, uel rerum potius intentionibus. Reli quum, quem ordinem tenere debeat. Sit ad primi euidentiam, pro sententia expositorum serme omnium,conclusio talis: intentionem esse de simplicibus uocibus res ipsas exprimentibus, no autem de robus, ne* de ente, utens est. Secunda conclusio ad reliquam euiden tiam, librum hunc ante caeteros totius Logici negoti j libros Iocandum esse. Cofirmatur prima. nam fide generibus istis,ut entia sunt, intentio ossi ergo ut abstracta ab omni materia, at* immobilia legerentur. Sic requirit Metaphysica definitio, quae a caeteris distingui tur proprηs disciplinis, V I. Metaphysicae II. Vel igitur per essen tiam abstraeta erunt, quod dicendum non est: uel ut aiunt per indisserentiam. At talia, ut sciantur, egent necessario eorum quae natuora sunt ideo ante naturales legendus non erit liber iste. Quod si dica tur noticia confiisa, ante libros philosophicos librum hunc cogno sci: tun c perinde dicendu erit de his, quae per genera haec manifestantur in naturalibus, ac si ignotum per ignotius manifestari diceretur.

D haec ipsa nune respondebimus, reliqua deinceps in. termissa repetemus, simul & distatuere conabimur. λυmum, quod dicit, genera, ut abstraeia ab omni materia

pertradiari, si ut entia sunt,tractantur: negamus, nos di

xisse,in libro Praedicamentorum agi de generibus illis, ut entia sunt: sed substantiam pertractari,ut substantia est, quantitat cm, ut quin titas est, eodem modo reliqua. Quod si uir iste doctissimus illud opponeret,ine ita existimasse,ens, ut ens, subiectum esse huius libri, ac propterea necessario genera illa ibi pertractari sub ratione subi Octi: sciendum est, ita me sensisse, ens huius libri subiectum esse, quia est subiectum Primae philosophiae, cuius hic ipse liber ut ostendi mus) est pars. Suum tamen in quo praedicamento esse subiectiam, ut in Praedicamento substantiae ipsam substantiam in qualitate qualitatem. Ita* necessario ibi esse aliquod subiecti , quod illi docitrinae unitate tribuat simul cum csteris partibus Primae philosophiae: quia

N. Praedicamenta sunt instar decem libroru,quorum in alio de substantia agitur, in alio de quantitate, eodem Q modo de reliquis genoribus sigillatim. Consentiunt autem inter se, & cum caeteris paratibus Primae philosophiae in communi subicctio, quod subiccium illi doctruiae suam tribuit unitatem cum caeteris partibuS. non tamen

Potest

134쪽

potest est. ibbiectum illi adsequatum, cum non sit una aliqua doctrina separatim,sed pars diuinae dominae,ut liber de Coelo & mundo,N liber Meteororum conueniunt in subiecio communi, quod subiectum tamen non est singulis eorum adaequatum. Quod phic ipse liber inscribatur liber Praedicamentorum numero plurali, uidetur nonnihil fauere nostrae opinioni: etsi fieri potest,ut appelletur libcrnumero singulari, & complectatur multas res diuersas. Quod uero inseri, oportere decem illa genera ibi considerari sub ratione illius eneris: responderim ut ego quidem sentio) nd modo necesse esse, species considerari in tota illa facultate, cuius illud est subiectium,sub ratione illius ipsius generis, sed necessario illas ipsas species in aliqua parte illius totius facultatis considerari sel, ratione propria. Aliter Gnim illud negandum esset,unius scientiae unum esse subiectum,cuius illa partes & passiones consideret,nisi naturas proprias illarum partium proprios* aste Bis contemplaretur. duo quidem euatitur il lud Aristotelis 1. Posteriorum lib. Unam scientiam esse, quae consi- ει derat genus aliquod subiectum, eius p generis partes,&passiones. VIn tota igitur diuina philosophia agitur declare,quatenus ens est: &de omnibus iis quae enii subissciuntur,quatenus entia sunt. In hac tamen ipsius diuinae philosephiae parte, hoc est in lib. Praedicamento

rum, agitur de Praedicamentis, eorum* propria natura: & assecius ostenduntur. quemadmoduin tota Logica agitur de modis cogno tandi, ut arte docentur constitui. In priore tamen Posteriorum lib. agitur de demonstratione,quatenus demonstratio est: in Posteriore item lib. de definitione,quatenus definitio est,commune tamen sub tectum est modus cognostendi. Si quis autem uelit scire, cur huiusmodi doctrina, quae est Primae philosephiae pars, arctiquis ipsius Primae philosophiae partibus seiuncta sit, is Commentarium legat, in quo nisi mea me fallit opinies satis huiusce rei causa ostenditur. At quanquam ex his dissolutum putamus esse doctissimi uiri a gumentum inuod enim diximus, patet ex nostro libello tamen nograuabimur, ut occasio detur nonnulla declarandi, quae dissiciliaiunt,posito etiam antecedente, negare id quod insertur. Quod quidem doetissimus uir iste non probauit, scd sorte tanquam manifestum supposuit, nos ita probari potuisse putamus. Ens, ut ens, est

abstractum ab omni materia: decem gelacra sunt entia,at ille ut entia consideran tur: ergo considerantur, ut abstra sta ab omni materia. , Quod si ad hunc modum probetur, quod inseri uir cxccllens, prio rem negamus propositionem, id in hac ratione confirmamus. Ens,

ut ens, quod quidem est subiectum in diuina philosophia, suas ha, het causas, ut patet ex primo Metaphysicae libro X VII I.& III I. I. R U I. I.5c multis aliis in locis. In ipsis autem cau sis est ma aeria'de serma,ut patet ex primo lib.&duodecimo Metaphys ergo est copositum: simplicis enim non sunt causae componentes.Non creto diccndum est, abstrahi id a materia, quod ex ip ta materia constet,& ex serina nisi propterea abstractium uocemus, quia est uniuersale: omnia

autem

135쪽

tia A NT. BER NARDI MIRAND.

autem uniuersalia sunt abstracia a materia, quod quidem nihil comtra nos facit.

Quod si dicatur definitio Primae philosophiae abstra sta esse,aim

ex eo sequi,utens, quatenus ens, sit abstrachim, negamus id quod assumptum est. Definitiones enim entium, quae entia per se sunt,at que utentia considerantur, traduntur per illas causas, ex quibus enotia illa dicuntur constitui. haec est enim ipsius definitionis natura: hae autem cauta sunt materia & forma, ut ostensum est: ergo traduntur per materiam & sormam,eo tamen ordine, quo serina materia pro

cedit. atq; ideo Aristoteles in Metaphys. loquitur de materia & sor ma. Quod autem ad illu Artito telis locum VI. Primae philosophiae lib. attinet,dicimus, Aristotelem noluissse uerbis illis negare Prima philosophiam definire per materiam, ob eas quae allatae sunt rati nes. Quod si dixerit Philosophii naturescin desilire per materiam: nos id esse causae credimus, quod naturalis abstracta primo no considerat,etsi re uera abstractia ipsa considerat.

Ed quoniam nobis in animo est, ut in prooemio diximus, non modo ea dissoluere, quae contra nos allata sunt,sed eotiam,quo facilius nostra perspici possit dissolutio, erire multa,quibus ut opinamur decepti homines longe ab Aristotelis sententia aberrarunt, multas in medium dubitationes

Primum igitur dicat aliquis: Quid euideris illud sen tire, Primam

philosophiam pertractare materiam,et quae ex ipsa materia cbstant.& sorma: ita* definire per materiam. Quae omnia Aristotelis testi . monio copluribus in locis apertissime tolluntur. Is enim VI. Primae philosophiae lib. text. II. Philosophiam naturalem distinguit a caeteris scientris, propterea quod uetiatur circa cns mobile,&circa se stantiam inseparabilem duntaxat. Idem text. tertio ostendit,res naturales definiri per materiam, at idcirco distinguit ipsam naturalem philosophiam a Mathematicis. Et text. quarto poni sinaturalem philosophiam uersari circa inseparabilia,S mobilia,& quasdam Mathematicas circa immobilia, sed inseparabilia: ut in materia, primam circa separabilia Sc immobilia. Et lib. octauo,text. III. tradit sormas naturales definiri per materiam: quod quidem non ita seret,nisi hoc eL set proprium naturalis Philosephiae. Et lib. secundo,text.NN VI. Quoniam autem eri, inquit, scientia quaedam thylasentis,ean tione qua eri ens,acseparabile,considerandum eri,utrum eadem, diuersa potius a naturalist ponenda. Naturalis itas circa ea uersatur, quae motionisprincipium in se habent. Mathematica uero eriguidem contemplatrix quaedam, et circa immobilia versatur er ipse, at non separabilia,utipatet. en erEo circa en eparabile,ars immo

bile, metam ab his utri s diuersa Vis in ratione reril quaedam substantia

136쪽

flantia, alus arabilis inguam,atque immobilis, quod quidem enite remur po lea hmonsi ire. MNam propter genera contemplativarum scientiarum,S propter ipses substantias separatas dicit, diuinam philosophiam ese prestantissimam N distincitam a philosophia naturali. Et duodecimo libro Primae philosophiae,wXI. I I. Subriantiae autem tressimi. una eri sensibilis, cuius alia eripeν- ..petv alia corruptibilis, quam omnes fatentur,quales sunt plantae, ιι ac animalia: atque huius elementa sitimantur necesse eri, sue unum ιι sit, siue multa. I lia autem eri immobilis, hanc quidem inquiunt δεμ ιι parabilem esse,alis diuidentes in duas, alij in una natura ponentes fur iemas ipsas, Cr Mathematica, alij Mathematica solum esse dicen tes. Illa igitur naturalis scientiae sunt , sunt enim cum motu. haec ad alia scientia pectant. ι Et primo libro de Physico auditu,text. ultimo. De principio autem Iecvndum speciem, utrummum, an plura, te ove quot, aut quae sunt, per certitudinem Primaephilosophiae opus . eri determinare t ergo in illud tempus apponatur. De Dissicis au iatem, er corruptilibus speciesus inporierius durandis dicemus. i.

Item I l. lib. Physicorum,text.X IX. tradit, res naturales no definiri fine motu. ubi perspicue constat, eum definitionem cum motu apo Pellare eam,quae curn materia est.& eodem lib.text. X X UI. mplis inguit,eorum qua sunt ad aliquid,materia eri: in alia de

aditem specie alia materi usque ad quantum. Ergo Phγficum opor- ρὰ ree cognossere speciem, er quod quid eris aut, quemadmodum Me- .edicvm nervum , aut fabrum aes , vive ad quendam terminum alicv eeius. Cuius enim causa unumquodque rei cir circa b c,quae sunt se- ρὰ paratae quidem species in materia. Homo enim, er homine ene erat ex materia, CT DI. Quomodo autem se habeat haec separabilis, .eer quidsit, Philosophiae primα eri determinare. ed

Et text. LXXI.

Et tenetur Phulius cons erare omnia, quaecunque mosa mo/ iauent: quaecunque autem non,non amplius Phυ sunt. Non enim in ristioli habentia motum, neque principia motus movent, sed immo- ὰὰ bilia bunt. Vnde tria negotia sunt . haec quidem circa immobile, .. havero circa mobile quidem incorruptibile, quaedam autem circa iacorruptibilia. ce

Et lib.1. de Generatione SI corruptione, textu decimoquarto, distinguit diuinam philosophiam a naturali,his uerbis: Ex lente autem cause una quidem, unde principium motus esse Ma dicimmi

137쪽

M dicimus, una avrem materia: talem cavsam dicere oportet. de illa e-ν, nim dictum eri prius in de motusermonibus,quod eri hoc quidem im σν mobile per omne tempus, illud ver ὀ quod movetur semper. Horamis autem de immobili quidem principio is tinguere, prioris est philoso

phiae. De eo autem quo propterea quod continue movetur,alia mo

versorierim sinandum eri,quod tale horum, quae singularium di

Et primo libro de Anima,X U. γν Si autem Acse habet, maniferium, quoniam dissonum rutioneso in materia sente quare termini tales. vi irasci quidem , motus talis γ' corporis, aue partis, aut potenti , ob bocie gratia huius, Cryro xapter haec . Igitur tam Phγsci eri considerare de anima , aut omni, aut tali. Atque ita patet, quaecunque sunt eum materia, esse Physicae considerationis: non ergo pertinent ad Primam philosophiam. Item eodem libro, textu decimo sexto scribit, definitionem naturalem esse. quae ex materia 5c forma constet.& textu decimo septimo: is ut vero e Linqui aliquis qui circa passiones materiae non se- ,, nubiles: sed physicus circa omnes, quaecunque huius corporis ,, huius materiae opera er dissones sunt. Circa quasi sy autem, nonis huius, alius. ut circa aliqua quidem artifex eris contivativi instru is ctor, e Medicvs,non separabilium quidem . in quantum autem nona, talis corporis passiones, ut ex abstructione, Mathematicus: secunia dum autem,quod omnino separatin, rimvsphilosophus. Quibus omnibus uidetur Aristoteles aperte ostendere, hoc ii teresse inter diuinam philosophiam,& naturalem,quod diuina philosophia pertracstat ea quae materia carent, naturalis autem ea quae ex materia constant. Ita* perspicue apparet, primum phiilosophum non considerare composita ex materia Sc ex forma, neque etiam ipsam materiam. Quae omnia sunt a nobis posita.

sTuero, quoniam 8c rationes prius allatae, quae asserentur, & Aristotelis auctoritares,uidentur id quod as nobis dictum est, comprobare, nisi uelimus, Aristot Iem cum sibimetipsi, tum etiam rationi aduersari: opor rectum est interpretari eos, quos proxime recitauimus, Arist telis lacos. Quare altius repetentes, uberioris, clarioris doctrinae caula,quo ,quid in ter diuinam ph ilosoph iam et naturalem in . tersit,appareat,dicim us,& diuina philosophiam, & naturalem considerare materiam & Armam, & composita ex ipsa materia & so ma,abstracita etiam a materia,quod ad ipsum esse attinet,quod item

ad quid est. Quae omnia sic ostendi posse arbitramur.

Philosophi

138쪽

Philosophi naturalis est, substantias quoq; separatas contemplari, eo quo dictu est modo . nam philosophi est,quatuor genera in

sarum entis naturalis inuestigare, ut reru naturalium scientiam con

sequatur, id quod ostendit Aristoteles text. primo primi Physicorulibri. Substantiae autem separatae sunt, unum ex quatuor illis causia rum generibus,ut constat. ergo philosephi naturalis est, inuestigare ipsas substantias separatas, item scire illas este sunt enim omnino ignotae N ipsarum naturam cognitam habere. Scimus enimuere tum,cum illarum,quae quidem haberi potest, hanc habemus cognitionem. Huiusmodi autem cognitio est, quod ad ipsum esse attinet,

quod item ad quid est: ita philosopho naturali causas cognitas esse oportet. quod enim illius proprium est,id ab alio perdisci no potest: nam descenderetur degenere in genus. Huc accedit, ut subiectum philosophiae naturalis persectius cognosceret in alia scientia, quam in ipsa naturali philosophia. Praeterea,si philosophi naturalis est cognoscere materiam & formam,quod ad ipsum esse pertinet,& id ad quidest, quia sunt cauta corporis naturalis, cur no est illius etiam coono scere formas abstractas, & quod ad ipsum esse attinet, & qd ad quid est, quae item sunt causae corporis naturalis reade est enim, ut constasiratio. Philosophi ergo naturalis est, indagare substantias separatas,quod ad ipsum esse pertinet, & ad quid est. Ab illo autem

materiam es formam,quael ex his composita sunt, cosiderari oportere,nemo sane in dubium uocare potest. Primae etiam philosophiae est,considerare causas entis,quatenus ens est. hoc enim ostendit Aristoteles H II. Primae philosephiae lib.&VI.primo,ultimo .& via L primo,& Ni. primo,& D. lib. Vbi ostendit, in cluatuor causis no esse prooressum in infinitum. & xii. lib. ubi re ipsa docet omnes causas. Sed cum horum entium causae sint quatuor, formalis, materialis, finalis,essiciens,ut ex eisdern sere locis Aristotelis patet, considerabit primus philosophus male riam, Armam materialem, finem, &causam efficientem. in quibus sunt formae etiam abstractae a materia, Sc quod ad si est pertinet,&quod ad quid est. Itaq; considerabit composita ex materia & sorma.

cum enim considerentur causae, & elementa compositorum, consi

derantur ipsa composita. Hoc enim cum satis ipsum per se constat, tum uero maxime ex X II. Primae philosophiae lib. text. I. Ergo deli. met per materiam 8c sorinam,id quod nobis propositum fuit osteti,dere. Definitio enim oritur ex causis rei, quae definitur. aliter enim non explicaret quid est rei definitae.

Ipsa quoq; Prima philosephia considerat substantias separatas,8c quod ad si est pertinet, Sc quod ad quid est, ob easdem rationes,

quibus ostendimus, philolaphiam naturalem eas coaemplari. sunt enim Sc ipsae causae entis, quatenus ens est,atq; omnino latet. Caeterum,cum naturalis philosephiae subiectum sit corpus natu, rale ut in serius ostendemus,cum de connexione VI. lib. Primae philosophiae cum caeteris libris disputabimus diuinae autem philoso

139쪽

phiae sit ens, ut ens, si quaerant causas sitorum subiectorum, necesse

est,alteram eas quaerere ut sunt causae corporis naturalis, ita p angustius 8c particularius: alteram, ut sunt causae entis, quatenus ens et

&sic latius atque uniuersalius . cum eaedem sint causae, distingui illas oportet distinistione subiecti. Easdem uere esse, praeterquam quod satis apparet,cum ex uniuersa diuina philosophia, tum etiam ex libro Physicorum, praeterea ostendit Aristoteles lib.X I. tex.X II. his uerbis: ,, Eodem modose habet, circascientiam naturalem. ipsen p,, naturalis Acultas accidentiatrincipiat eorum quae sunt,ea ratione,, qua moventur,non ut entia sunt,contemplatur. At quia ens, quod diuina philosophia contemplatur, per se prius natura est, quam ens naturale, quod philosophia naturalis conside rat ab eo enim no conuertitur tubsistendi cosequentiab huiusmodi cauta sunt prius causer entis,quatenus ens est, quam entis naturalis. Prioris enim rei causiar,necessarib sunt priores. At in his causis sunt substantiae abstractae: tubstantiae igitur abstractae sunt prius causarentis, ut ens est,quam entis naturalis: itaq; prius natura pertinet ad diuina philosophia,quam ad naturale. Non igitur ab re dicere licet, Aristotelem in omnibus locis citatis distinguere ipsam diuina philosophiam a Geteris scientiis,qubd cosiderat has causas primo. Ac licet diuina philosophia cosideret reliquas causas primo eadem rati ne,tamen Aristoteles mentione fecit de substantius separatis a maioria, quod ex his diuina philosophia sua praestantia consequit. Dixit aut philosophiam naturalem cosiderare materia, quia materia nulla assert excelletiam diuinae philosophiar,licet ab ipsa c5sideretur. Sed

de his infra pluribus. Quod autem Aristoteles cui diximus tradat, illas esse primae philosophiae,quod primo ad iptam pertinent, colli gi potest etiam ex tertio libro de Coelo,ubi ait:

is Esse enim P dum entia ingenita, Cr rotaliter immobili magis ,, eri alterius, π prioris,quam Physicae constinationis. Quo in loco,adverbium Magis eam contemplationem philosb pho naturali non derogat, quam primo tamen ipsi primo philos, pho tribuit. Aristotelem uero ita solere loqui, ut dicat quaeda aliud habere,quod hoc primo habeant: aliud no habere,quod primo n5 habeat, cu ex multis atris locis colligi potest, tu uero maxime ex U II. Prims philosophiae lib. ubi *pe ait, quiditatem & definitionem esse substantiaru, non acciden tiu, id* non quod accidentium nullae sint quiditates 8c definitiones, sed quod n5 primo sunt ipsorum accidentium,quemadmodum substantiarum .Quia igitur,ut ostensum est, Philosophus naturalis cosiderat easdem causas, ut sciat sua subiecta

scimus enim uere tum,cum causas cognitas habemus, ut patet ex I. Posterioru lib. cap. I. NH.lib. cap. III.&I. lib. Physicor. tex. I.&H.

lib. XXX v I i.& i. Primae philosophiae XV m. ac dicitur definire per materia necessarib dicendu est,primum philosophum etia dotaste

140쪽

finire per materiam eadem ratione. Ex quo quidem facile constat, redie dissolutum esse huius praeclari uiri argumentum, rectrip intera

pretatas eskauctoritates eas,quas dirimus. aliter enim sibi non constaret Aristoteles. totaq; euerteretur Primae philosophiae do strina, ac in primis N II. liber, in quo maxime de h is tau sis agit. Ac ne sorte isti existiment, noua quaedam nos, plane*-in medium protulisse,non alienum erit ut intelligant, quanta sit ueri, talis uis,quae quidem saepe uel inuitos homines ad se trahit interpretibus ris quos ipsi sequuntur,testibus uti, horumcν ipsorum uerbis ex aliqua parte opinionem nostram confirmare. Ex Latinis igitur D. Thomas in V I. Primae philosephiae lib. ita scribit: Aduertendum est autem, quod licet ad considerationem Primae iaphilosophiae pertineant ea quae sunt separata, secundum esse, & se. . .

cundum rationem, a materia & motu: non tamen istum ea,sed eti, iaam de sensibilibus, inquantum sunt entia, philosephus perscruta, ..tur. nisi forte dicamus, ut Avicenna, quod huiusmodi communia, iade quibus haec scientia perscrutatur, dicuntur separata secundum is esse,no quia semper sint sine materia, sed quia non de necessitate ha- i. bent esse in materia, sicut Mathematica. Auenoes quo Q in II. lib. Primae philosophiae,Com. LXXI., Et scientia, inquit, diuina non considerat de rebus abstracitis tano ritum, sed& de rebus existentibus secundum quod existunt. At quae existunt, constant ex materia, iam forma. Sentit igitur, Primam philosophiam considerare etiam composita ex materia Scsorma. Ioannes item Gandauen. in XII. Primae philosephiae lib. quaestione secunda,haec scripta reliquit: Cum dicis,inquit, quod Metaphysica definit sine materia,conce iaditur,quo ad tracitatu de substantiis abstractis: sed quo ad alios tra- ia status praecedentes, bene dcfinit per materiam, non in quantum est .. subiectum transmutationis,sed in quantum est substantia,& ens. Nihil ergo noui nos aut absurdi diximus,cu idem etiam asserant interpretes ii,quibus isti plurimum tribuunt. Haec ipsa autem arguvienti Genuae dissolutio,insta etiam magis perspicua fiet,ubi quem admodum sextus Primae philosephiae liber cum caeteris supcriori bus libris conne statur, quid* eo ipis libro propositum fuerit Aristoteli facere,ostendemus.

, T hic illico mihi uidere uideor, qui se statur Aucrrocm, i quiq Aristotelis animam in eum illapsam esse iacilitant,l hos omnes contra nos consurgere, ingenti* sipiritu cla, s mare, nos omnem Aristotelis doctrinam penitus euer

tere. Ac primum quidem negabunt, fieri posse, ut primus finis, prima serina a philosopho naturali considerentur, ut Averroes in prooemio de Physico auditu lib. testatum reliquit: Considerari autem a primo philosopho sine ulla controuersia, id p ob eas iam

SEARCH

MENU NAVIGATION