Antonii Bernardi Mirandulani Institutio in uniuersam Logicam. Eiusdem Ant. Bernardi in eandem Commentarius. Item, Apologiae Libri 8

발행: 1545년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

comprehen si sit: tum quia Praedicamenta sunt de rebus, Logica noest de rebus cum . tum gentis,species,necessarium, contingens, coimirarietas,contradidito,de quibus in Praedicameus est speculatio,en. tis sunt astet tus,qua ens: transcendunt enim omne Praedicamelum,& in quolibet sunt Praedicamento,at p ob hoc aequa dicuntur: tum uod non egemus decem generum peritia ante uerbi et nominis de nitionem,iunt enim per si notae hae definitiones ex communi conissensiti. Non igitur debet praecedere librum Perihermenias, ne F per consequens inter libros Logices Aristotelis annumerari, quia ex omnium consensu, si secundus liber annumeretur inter eos, primum

locum sibi uendicabit. Hac ratione opinatur, librum PorpLyrii Isagogicum minime libro Praedicamentorum anteponendum,uerum

ei parti Logices distribuendum, quae de partibus definitionis agit,

cuiusmodi fuerit liber Posteriorum resolutionum. Secunda pars eiusdem placiti demonstratur eo quod VII. Meta, phys de prsdicamentis agit Aristoteles,quae res sunt: in V.uero multiplicitatem illorum nominum aperiat,tamen quod cotemplatio ho rum omnium apud Logicum ad opus reseratur . primo enim Prio riim dicendum,quomodo fiat syllogismus:&Il. Posteriorum,quomodo fiat demonstratio. omne autem quod ad altem dicitur,prius natura est aliquid, a se igitur: N prius in se ipso comprehenditur,nulla autem uidetur alia arte,quam diuina. Ita enim descedit Metaphys. facultas in Logicam,cum tamen minime liceat descendere de genere in genus,nisi alterum sub alterum fuerit. Attame primo occurrimus cum taeteris expositoribus Aristotelis. cum enim Logices usus sit ad dirigendas intellectus nostri operationes, quae genere tres sunt, sim plicium intelligentia, compositio ac diuisio,& argumentum, prima

non nisi Praedicamentoru doctrina dirigi potest,qua singula in proprio genere ordinamus eo modo,quo ordinari debent. Tum quod Logica facultas tradit nobis omnem modum,quod ignotum no tum fiatagnorum autem cum duplex sit, incomplexum, & comple xum, secundum argumento innotescit: primum uero partim deo finitione qua demonstratur res essentia, partim diuisione, qua esundem partes explicantur.uerbi gratia,species respectu generis,defini,

Eo autem quae ex genere & propria rei disterentia constat,& diuisiogeneris per proprias disserentias in sui species, quomodo stiri pote.

rit, norata coordinatione praedicamenti ita enim Aristoteles inuestigaturus anime definitionem, quaerit primo generalissimu genus, quo comprehendatur. mox eo inueto,ipsum diuidit per disserentias omnes,ut quae propriae sint rei definiendae,recipiantur,& alienae re ηciantur. Cum igitur omnes artes utantur definitione, & diu istonem, quam contemplantur, necessario supponitur cuiuis earum Prae, dicamen torum, & eorum proprietates,quibus discernat de singulari,in quo nam genere reperiatur.

Haec multas quod pace tam docti, acuti uiri dixerim) m ibi uidentur habere dissicultates, quarum nonnullas omittendas esse dim

252쪽

ximus, quod eas ex nostro libello commode tolli posse arbitrare, mur . Illud tamen silentio non pricteribimus, nusquam nos dixisse, Praedicamenta subalternata esse Primae philosophiae, sed asseruisse illius esse partes. Quod uero ex Interpretum sententia subiungit clariss. do Aor meus, id ego Llsum esse arbitror, si ita sentiat,ut sentire quidem uidetur, quod dicunt isti de tribus illis operationibus, hoc elle aliud ab eo, quod ipsi in nostro libello diximus, Logicae sciliacet finem esse, tradere rationem constituendi modum cognoscendi: propterea quod numero quatuor sunt, quae quaeruntur, totidem item, quae sciuntur. Qui quidem cognoscendi modus comprehen dii definitiones, Nomnes syllogismi species. caetera enim de quia bus agitur in Logica,ut orationem,syllogismum,et rcliqua id genus omnia,horum ipsorum cause pertraestari,inserius ostendemus. Illud inquam sellam esse opinamur cum ob rationes, quas in prooemio Commentaria attulimus tum ex eis: quae in uniuersa Logica pertractantur,in qua nihil aliud docetur, nisi constitutio eorum timstrumentorum quae dicta sunt. Illud etiam, is Doctrinam, quae habetur ex libro Praedicamentorum,dirigere,, primam intellectus operationem: a veritate alienum esse, satis nos stendisse arbitramur in nostro libello,ae prscipue in undecima eius sedi. Probantur enim ibi proprietates subiecti, quod plane comple Xum esse, ricininem latere arbitror. Hoc tamen non obstat, quo minus Praedicamenta usui sint definitionibus scientiarum particula rium,quamuis sint de complexis . usui sunt enim eo modo,quo dicemus in serius, demonstrationem,quae est de complexis,tradere cognitionem definitionum,quae sunt de incomplexis . Adde etiam, quod si ita esset, tamen nihil indigeremus in Logica illa intelledius dirostione. etenim in nostro libello demonstrauimus, Logicam non uti simplicibus iis,que dicuntur esse in Praedicanactis. Praeterea concedunus id enim insequitur docere haee,Definitionem steri oportere ex genere & disserentia, Diuisionem esse generis in species, Demon strationem constitui ex ueris necessarim, hoc esse Logicae munus. Logicam enim tradere omnem modum,quo igno. tum quid notum fiat,docendo scilicet illum conficere,ut in nostro libello ostensum est. Demonstrare uero, & definire actu, hoc exustimamus pertinere ad eos artifices, qui eas pertraistant res, quas demonstrant Sc definiunt. Quamobrem illud in serri non licet. Logica docet definire, & demonstrue, ergo conficit omnes de finitiones , & omnes demonstrationes. Nam praeterquam quod hoc Llsum esse apparet, praeterea superuacaneae essent caeterae se ocultates. Atque ita quidem non sequitur, ut necessest cognita habere omnia ea, quae necessaria sunt ad omnes definitiones, & d monstrationes conficiendas: siquidcm non omnes Logica consi cit, ut quae sunt in particularibus facultatibus. Potest igitur scire ibias regulas , quas diximus. Definitionem scilicet constare ex ge-o nere,

253쪽

nere, R disserentia, demonstrationem ex ueris, primis, 3c reliquis,

ignorata tamen coordinatione Praedicamentorum. Regulae enim

huiusmodi constitutae sunt ex simplicibus iis, quae non sunt in dicamentis. Aliud cst autem docere definire Sc demonstrare, aliud definire R demonstrare. Logica docet definire&demonstrarcire liquae ad praescriptum dcfiniunt & demonstrant: docet autem ipsa Logica ex transcendentibus illis terminis, ut probatum est in Commentario. Verum quo inclitas ea quae dicta sunt, percipiantur, iblud non praetereundum esse statuimus, si ea quae in aliqua saculi

te pertra fiantur, sint ex eis quae subruciuntur alicui decem illorum generum, necessario cognoscenda esse decem ipsa genera. Sin au tem facultas aliqua pertractet ea, quae genera omnia transcendant

quod quidem, uti probatum est, tacit Logica non uideo, quid o

pus sit tenere coordinationem decem illorum Praedicamentorum, ut sub quo genere comprehendatur aliquid eorum, quae omnia ipsa genera transcendunt,intelligamus. Non enim si uelis unum aliquid eorum declarare, inuenies sub quo genere sit,ac diuides genus illud in proprias disterentias. Quod uero ait,omnes artes uti desinitione,& diuisione rei illius, quam pertractant, itaque necessario cuique arti Praedicamentorum cedo strinam supponii eorumq3 proprietates, quae declarant, quo ge-

nere quid* singulare contineatur: hoc ut ego quidem arbitror

opinionem nostram confirmat. ostendit enim Praedicamenta esse de rebus, ac necessario praecedere omnes artes, in quibus tractantur ea quae sunt sub Praedicamentis, id quod ipsi plane asserimus.

Non autem antecedere artem illam,quae contemplatur ea quae sunt

supra decem ipsa genera, non infra, qualem Logicon esse asscrui mus. Quam quidem ob caulam in nona parte nostri libelli ostendemus, doctrinam , quae in libro Praedicamentorum traditur, an recedere oportere facultates particulares, quae vcrsantur inhs quae uno aliquo illorum generum continentur. At I hanc nostram sententiam confirmauimus loco illo Aristotelis,libro de Anima,quem ipsum locum ad opinionem suam comprobandam attulit praecep tor incus. Sed ex eis quae dicta sunt, intelligi licet, utri opinioni locus ille magis Lucat. aliorum enim sit iudicium. Satis autem nos esse duximus, illud ostendere, ea quae definiuntur in Logica, non

contineri aliquo decem gelacrum: con tra ucro contineri, ea quae πυctantur in caeteris facultatibus. Ex quo quidem plane sequitur, ut facultates eae quae de rebus particularibus agunt, ut philosophia, NMathematice,indigeant co nitione illorum generum, Logica uero minime, id quod in disputatione positum cst. Non enim intelligo, quid Aristoteli definienti enunciationem, propositionein esse o/rationem,in qua dicitur aliquid de aliquo: syllogisnumella orationem qua sequitur aliquid necessario: demonstrationem esse syllogismum facientem scire: quid inquam ipsi Aristoteli haec definienti, asserat cognitio substantiae, eiusq; proprietatum: quid item, utu 3 ostendat,

254쪽

ostendat,enunciationem componi ex nomine, & ex uerbo,quia est oratio,in qua dicitur aliquid de aliquo. Syllogismum costare ex tri bus terminis, H duabus propositionibus,quia est oratio, ex qua se quitur aliquid necessario. Demonstrationem con stitui ex ueris, pri/mis,& reliquis,quia facit scire,opus sit scire ea quae lib. Praedicame torum traduntur, ut uerbi gratia, substantiam non esse in subiecit in non suseipere neque magis,neque minus, suscipere contraria,& cintera huiusmodi. Praeterea,si eum qui definiturus est animam,quae quidem anima est res realis,oportetprius scire,num anima sit substantia,quod intelliθitur ex iis quae docentur in lib. Praedicamentorum,dicendum s ne uidetur, hunc ipsum librum agere de rcbus, ac praecedere oporatere omnes particulares facultates . non enim maior est ratio unius,

quam alterius .Quod quidem a nobis cum ductum cssct,improbauit excellentiss. praeceptor noster.

Vς ς ε RET Tiam in annexo est ambiguitas, tum quia Porphyrius

lia in l agogicum suum librum fatetur utilem este ad praedica/

a mentorum notitiam: tum quia,cum omnis eius doctrina de quinque uniuersalibus sit sumpta ex lib. Topicorum: tum quia nedum tradit notitiam generis dic deserentiae, ex quibus constat definitio,sed et caeteroru quae a dcfinitione excludi debent. ANTO. Concedimus, Porphyri j libellum non mediocrem asterre utilita . tem ad Predicamentorum cognitionem. negamus autem, illum esse collocandum initio Logicae facultatis, sed suum esse locum arbitra. mur,quein ipsi duodecima parte libelli nostri diximus. Vbi qui. dem ostendimus, fieri non posse, ut ordine doctrinae praecedat dest nitionem nominis Sc uerbi. Cum autem fateatur praeceptor noster. huiusmodi doctrinam sumptam esse ex libro Topicorum, uidetur nostram confirmare opinionem . Non enim tradidisset Aristoteles eas definitiones in Top. quae initio Logicae facultatis tradcndae Dorant. Quocirca minime probandum uidetur, tantum quidem philosophum primam omnium facultatem,quasi mancam, foedeq; ni mis, dempto capite, mutilatam nobis tradidisse. Ne p tamen ex thsquae diximus, quenquam existimare uolumus illud consequi,uthu- iusmodi definitiones non tradendae sint ea parte,ubi traduntur proprietates definitionis, quod in Top. tradatur. naim in ipso lib. Top. traduntur &proprietates definitionis,& in lib. Posteriorum, licet modo diuerso. Innuit tamen Aristoteles i. Posteriorum lib. illas esse

necessarias,his uerbis:

,, Quod aute ubstantia sit, ex his maninum eri. necesse enim I

non hoc sit, trinitati se, vi gemu aliquod esse, hoc autem nomina rum, aut non nominarum. Erit sitvr in musivam trinitati inexo

siens . concedatur enim huiusmoda se genus, quodsecundumpoten is tiam in plus.

255쪽

Et paulo post ad probandum terminum per diuisionem subdit:

Tria oportet coniecturari,accipientem prindica meta in eo quod

quid eri, a haec ordinare,quid mimum, Cr qui ecundum , haec ς omutasunt. Eri autem horum primum per idquod possumus tau ad ς accidenssyllogizare, quoniam ineri oper genus probare.

Et caetera. quae sequuntur. Ex quibus quidem luce clarius apparet, has definitiones esse necessarias co modo, quo a nobis diei uinest. Sed cur eas Aristoteles non secundo Posteriorum lib. sed lexio Top .explicarit,alibi diligentius, quantum quidem per nos fieri poterit, ostendemus. Neque item, quod Aristoteles non modo tradit notitiam gene. ris & disterenti sed eorum etiam, quae a definitione excluduntur, hoc nostram opinionem euertit. Nam primo Top. lib. cap. IIII. docuit,omnia haec ad definitionem referri,his uerbis: Non lateat autem nos, quoniam, quae ad proprium, o adgenus, πιεer ad accidens,di sunt, ad de uiones conveniunt dici.

Et paulo post:

Quare secundum yrius signatam rationem,omnia erunt Poda

E eundo dictio obstant multa, tum quod pars scientiae no B vc cru iubalternatur suo toti, cum sint omnino eiusdem pen ris,& eorundem principiorum: tum quia necessario scicin i tia subaltcrnata, ordine docstrinae, sequitur subalrcrnan tem,alioqui non soret scientia. quia omnis demonstratio debet esse aut ex immediatis, aut ex his quae ab immediatis fidem habent pri, mo Poster. tum quia ibidem dicitur, quod scientia subalternans di cit propter quid principiorum scientiae subalternatae, & subiectum esse sub subie sto adiectia accidentali disserentia. sic autem Metaphycnon dicit causam principiorum ipsius Logicae: sunt enim,inquit, definitiones nominis, Sc uerbi, Sc enunciationis, assirmationis & ne, gationis, per se notae, ex comuni usu loquentium receptae sunt: tum lacunda intentio, quae subisscitur Logico, non comprehenditur subenteresi, quod Metaphysico sub acitur: Negamus, dixisse nos, Praedicamenta esse subalternata Primae ANT philosoph 0. diximus enim, illius es Ie partem,sine qua ipsi quasi ma-m,mutilata Q soret. Quod uero ad alia, quae sequuntur,attinc nempe scientia subalternatan ordine doc lains, sequi subalternantem e fatis responsum esse in quarta Sc quinta nostri Commentaria seetio

ne arbitramur.nam ibi rationes, quibus nostram tueremur opinio

nem attulimus. Neque illud etiam, quod subiungit ex primo P steriorum lib. contra nos quicquam facere, sitis ostendisse videmur iis,quae diximus in I I H. nostri libelli se l. his uerbis:

256쪽

Sed quo facilius haec res perspici possit , utamur exemplo Persi e stiuae, quam fingamus pertractare lineam visualem. Haec igitur linea visualis est materia composita, ex qua oritur perspecitua: quae quidem materia constat ex Gcometria, & ex philosophia naturali , atque ita totum hoc solum habetur pro materia. Forma uero est re spectus ad opus, finis enim cui ostensum est in nostro libello est forma substantialis habituum, quae serina assert unitatem illi materiae , uti caro, ossa, nerui, quae inter se materia disserunt, suam accipiunt unitatem a forma substantiali. ex illa ergo materia composita, & ex respectu ad opus,existit ipsa Perspectiva, quae specie dissei ta Geometria , N a philosophia.

Quoniam id quod tractauit Geometria , & philosophia in se.

8c abiblute, ac scientiae tantummodo causa, ipsa Perspectiva tra vitat in ordine ad opus. Non enim potest pei tractare simpliciter,& absolute. atque ipsius scientiae tantummodo causa, proptercaquod hoc iam praestitit Geometria, & philosophia. Quare ne tabserio pertractat cadem in ordine ad opus. Considerans enim sine ani visualem, considerat, uti doceat facere, Ut sic apparere, aut sic.

Atque haec disterentia est secundum speciem, & formam. Neque

hoc sane mirum uideri debet, cum multis in locis,quorviri nonnulolos in nostro libello recitauimus, hoc aperte tradiderit Aristotcles: idem p etiam ex eo intelligi possi, quod Socrates, quatenus homo est, specie differt a seipso, cum consideratur, ut est pater. collocatur enim in Praedicamen to ad aliquid: quod cum disterat honere a sub stantia, di iuret etiam specie. Una igitur, atque eadem res considera ta, sic disterre potest specie a se ipsa, quatenus absolute considcra tur. Ac tametsi ipse Perspecti tua lineam petat a Geometria, uisuali talem ut ita dicam a philosophia, tamen dicitur magis Geome

trica, quam naturalis , quod aflcri causas suarum conclusionum magis ex parte Geometrica, quam ex naturali. Etenim quamuis utraque prae ipsa Perspectiva sint materia, tamen linea magis fiuishit uicem formae, visualitas materiae. Ex illa materia ergo, & ex re.

spectu ad opus, tanquam ex forma substantiali, fit unum per se, quod quidem est Perspectiva. Atque ita apparet, subiectum secraspectivae non esse aggregatum per accidens, ut multi opmantur, neque item fieri subalternationem,addita accidentali disterentia, ut ait Praeceptor meus. Propterea quod cx materia, & ex forma fit ivinum per se ita tamen accipiendo disterentiam accidentalem, ut a

liud quemadmodum diximus notet, ac itidentur sentire Inter pretes . Quod autem de Perspectiva dicimus, eam scilicet fieri subalternatam Geometriae,ob re cellam ad opus, hoc idem assieri, mus de omnibus caeteris facultatibus, quae aliis ad hunc modum subissciantur. Omnes enim ut supcriore libro ostendimus subal, ternantur ad hunc modum. Quae enim huiusmodi facultates sub alternatae pertractant, haec ipsa cum prius pertractauerint prin

257쪽

eipales lacultates:necesse est,tractari in ordine ad opus. Aliter enim subalternata facultas non distingueretur a principali secundum seris mam,quippe quae Sc easdem res tractaret, & eodem modo. In terest autem inter huiusmodi facultates, quae quidem sunt sub aliis quaruomnium forma est finis . nam aliae accipiunt suam materiam ab una omnino facultate, ut Medicina 8c facultas moralis a philosophia: a liae uero a duabus facultatibus,ut Perspectiva,Musica, dc Astronomia.& Mechanicae.

Neque repugnant uerba illa Aristotelis primo Posteriorum ibbro,cap. duodecimo:

- Habent autem se erad Perspectivam, sicut haec ad Geometria, is alia ad istam,ve eri id quod eri deinde. ipsium enim, quia Phulii Escire, sed propter quid Per pectiuae,aut simpliciter , auesecvntam

,, doctrinam.

Haec inquam Aristotelis uerba,non repugnant eis quae diximus, omnem uidelicet scientiam subalternatam,huiusmodi fieri per respe- istu ad opus, quod philosophia ex ea parte,qua subalternata est Peraspecti tuae, nullum habet ordinem ad opus, quam tamen Aristoteles uidetur dicere esse subalternatam. Nam ipsi loquimur de scientia. quae tota est subalternata: 8c uere secundum naturam, quae quid

omnia sua principia a subalternante mutuatur. quibus proprietatis

bus caret omnino philosephia naturalis,quod ad ipsam Perspectiua attinet,quippe quae substernat Perspectuae ex ea modo parte, quae est de iride, quae quidem est minima pars. Ac licet Aristoteles dixe rit, scien tiam de iride esse sub Pers istiua, perinde atq; est per ectiva sub Geometria: tamen noluisse dicere, ipsam philosophiam esse sub Perspectiva itemqi partem illam de iride non esse uere sub perspectitia,quemadmodu perspectiva est sub Geometria,nisi quatenus perspectiva explicat propter quid iridis, osted it his uerbis, quae subdit: M Multae autem,et nonsibi invicem scientiarum, habent; esk,ut ad

ν, Geometriam Medicina. quod enim vulnera circularia tardiussane ., tur, dici encire:propter quid autem, Geometrae. Non enim sentit,Medicinam esse sub Geometria, quae tamen eandem habct similitudinem cum Gcometria, quam philosophia cum

Persipectiva. Illud autem absurdum uideri potest, saeuitatem eam quae subiiciatur alteri,declarare propter quid alicu ius rei,quae sit in facultate priori secundum naturam: cuiusmodi est philosophia naturalis,quae n5 solum est prior Perspe stiua,quae subqcitur Geometriae, quaeq; acci pit partem suae materiae ab ipsa philosophia naturali, sed etiam ipsa Geometria. Diuina enim philosophia natura omnium est prima, quam subsequitur philosephia naturalis:est enim de substantia. rex tium locum obtinet Mathematica scientia, quae agit de quantitate. Naturalis autem philosephia,quatenus prior est. Oinnia habet quae

258쪽

ad ipsam pertinent, atque ita nihil uidetur indigere posteriori. Quod si dicatur, hoe ab Aristotele uideri dici, non quod ad prio rem scientiam, & per se attinet, sed quod ad nos, & per accidens,

atque ita huiusmodi non erit uera subalternatio. In facultatibus e nim subalternatis, saepenumero ob aliquam oblatam occasionem, pluribus agitur de eis, quae ad subalternantes pertinent, quam in ipsis subalternantibus : ut de astetabus animi constat, qui perti nent ad naturalem Philosophiam, tamen de illis in Ethica facultate , quae est sub philosophia, & in Rhetorica copiosius disputa tur , quam in ip a philosophia . Ita nonnunquam quod ad illud

attinet, quod tractatur, superiores scientiae sese re aciunt ad inseriores, ut duodecimo Metaphysicorum libro sese reiicit Aristoteles ad Astrologos. Item primo libro, dedisserentia artis S scientiae, ad lubrum Ethicorum. hoc enim est ratione nostri, non ratione scientiarsit perioris. Quibus omnibus cognitis, perspicuum est, nihil ob instare, quo minus uerum lit, quod a nobis dictum est, omnes uia delicet facultates subalternatas, ita fieri ratione ad opus. Quod si Aristoteles appellat eas nomine scientiae, communiori uocabu lo, atque improprie id eum facere, satis ostendimus. Constat igitur , non illas subalternari, quod addatur accidentalis disseren tia, quae sit alia a respectu ad opus. Atque ita perspicuum est, ni

hil prohibere, quo minus Logica hoc modo subiiciatur Primae philosephiae .

Espondes , secundas intentiones minime fore entia ra- aveca. tionis, & Logicam hoc modo esse de secundis intentionibus , cum neque his nominibus utatur Aristoteles,l neque huiusmodi res sint. Sed quae subissciuntur Logi.co , sunt assectus entis, qua ens est : & subissciuntur Logico, quatorius arte constant, genus,& species, cum sint uniuersalia, simpli res fore rationalis animae passiones, similitudines uidelicet rerum singularium,pro duetas ab ipse conuenientia,quam inter se habent, si genere genus, si specie species elicitur, quae est rei similitudo,quae non potest abstrahi ab intellectu, nisi illa conuenientia cognita,&hoc modo uniuersalia induetione colligi. Alioquin si forent relatio nes rationis, sicut communiter expositores dicunt, simul nota forent genus Zc species, cum tamen prius tempore genus quam spe. cies generetur tertio libro de Generatione animalium) 8c ex constaquenti etiam prius intelligatur. Aliter enim, cum secundae inten tiones sint relationes obieciti cogniti, comparati alteri obiecto cognito,essent in secunda operatione intellectus. Sed Sc haec multis ambiguitatibus sunt retata, tum quia si genus 3c species sunt asse fius entis, qua ens est, quomodo sunt operatio nes nostri intellectus, cum ens, qua ens, praescindat a substantia .

259쪽

N ab accidete,& a ratione generis & speciei, tum quia aut omne ensesset genus aut species: aut ens simpliciter prςscindens a substantia,N ab accidente,haberet rationem generis, aut speciei: quae absurda sunt. Aut enim reduplicative sumitur ea uox inquantum, & sic uniauer alein infert: aut specificat rationem entis, & sic sequitur secundu Tum quia conuenientia,cum sit relatio, caret propria ui agendi, ne que habet simulachrum proprium apud intellectu: ex quo non per se sentitur, sed per accidens extremorum sensu comprehenditur.Tii quia comparatio obiecti cogniti ad obiectum cognitum,in in prima

operatione intellectus,non autem in secunda.

Tum quia si intellectus prius apprehendit huiusmodi singulariuconuenientiam, quam uniuersalia ipsa eliciat,& si fuerit conuenien tia in genere, eliciatur generis similitudo, si speciei,species, prius erit ratio generis, qj sit similiter 8c speciei, quod claudit contradietione. Tum quia similitudines simplices animae rationalis, quae rerum naturalium sunt simulachra sunt opera intellectus agentis, concurrete cum eo ipsius rei simulachro in phantasia,sine aliqua cognitione

singularium plurium .Quod si ab intelleetu potentiae fiant, non nisi collatione obiecti cogniti ad obiectum cognitum,quod negabas. Tum quia uniuersale, quod colligitur inducitone,est complexu, uniuersalis propositio,non autem simplex rei simulachrum. Tum quia necessarib simul comprehenditur genus & species. cum sint correlativa ex Porphyr. Aristoteles autem tertio libro de Generatione loquitur de indiuiduo generis, ut speciei. quorum est per se generatio,sumptis genere & specie pro prima intention non pro secunda, sicut etiam IIII. Metaphysicae loquitur his,ut sunt in

tentiones primae.

ANTO. Etsi multa proferre possumus, quae lalso nobis ascribuntur, tamene longiores simus, his omissis, ad ea quae contra nos asseruntur, ueniemus. Primum igitur asserimus, genus &speciem,& caetera huiusmodi esse asteistiones entis, quatenus ens est, quam rem ex uerbis Aristotelis nos ostendisse, in VII. libelli nostri se nione existimamus.

ut in extrema etiam hac parte ostendemus.

Sed quid Orj boni proserri potest,quod nobiscum magis faciat,idin apertius, quam uerba illa Aristotelis quarto Primae philos phiae libro

is Posthaec autem dicendum esse videtur, utram vius, an diuerserui, scientiarum, sit de his principi s,quae in Mathematicis appellantur, M ac de bubstanti contemplari Patet uas non ad diuersa sed ad unari harum etiam considentationem , o a philosophistentiam pertinere.,1 I niuersi enim quae sunt,sed non generi cuiquam seorsum a caeteris

a accommodantur. ι is vrutur quidem his omnes ex eo, via sunt eius,, quod eri,qua ratione eri ens:eo que tamen utuntur,quo platis ess ipsis,ide ἰ quoad occupat,quo de asserunt demonstrationes. Quare ν cum pateat, haec ipsis,ut entiasunt,uniuersis competere, hoc es t enim

260쪽

pyli commvne,horum quoque contemplatio elud Profecto me, qui id.

quod eri ea ratione, qua erit ens, contemplatur. Quocirca nemo eo .crum quae partes considerant, de his ipsis quicquam dicere aggredia retur si rit veru,nec ne. , 'Ex his igitur patetigenus, speciem,necessamu, cotingenS,Ntera id genus, quod uniuersis quae sunt, non uni alicui generi separatii rac5ueniunt, esse affectus entis,quatenus ens est, & ad primum philoin Phum pertinere. aliter enim non probaret Aristoteles id quod de principiis illis probare conatus est, ea scilicet pertinere ad primum philosophum,quia sunt affectus entis, quatenus ens est: esse autem

assectus entis,quatenus ens est,quod uniuertis quae sunt,non uru alicui generi separatim conueniant.

Quod uero quaerit, si sunt affectus entis, quatenus ens est, quo modo sint operationes nostri intellectius non uideo quid hoc prohibeat, cum N ipsumens sit operatio nostri intelledius . est enim uniuuersiale: uniuersalia autem non sunt in natura, namhssent posteriora singularibus. Aristoteles enim primo de Anima,textu octauo:

nimal autem,inquit,umiue η de, aut nihil eri, aut posterius P cimiliter autem , si quid aliud comi unem dicetur. MQuod autem subdit: Gum ens, qua ens, praescindat ae substantia, G' ab acci&ntcie π a iam ione peneris er species, uasi uelit ratio em a Terre, cur non possint esse operationes nostri intellectus, si sunt affectus entis, quatenus ens est: concedimus, eris,ut ens, praescindere a substantia, di ab accidente. habct enim sua naturam, & suas proprietates, quatenus ens: non tamen cut ostenosum est) sequitur id.quod ipse ait. Negamus autem sicuti ostendetur ipsum ens,ut tale est, praescindere sic enim ipse loquit a ratio

ne generis & speciei. Quod ad aliam rationem attinet,qua conatur probare, genus Sc speciem non esse assectus en iis, quatenus ens est, quia aut omne ens esset genus, uel species: aut ens simpliciter praescindens a substantia, & ab accidente, haberet rationem generis,uei speciei,quae absurda existimat: ed cedimus,omne ens es leuci genus, uel speciem, at* ens praescindens a substantia, & ab accidente, hoe est ens, quatenus ens,habere rationem generis,uel speciei. uae qui dem iudicio nostro tantum abest ut absurda sint, ut sint etiam maxime necessaria, quia non illud dicimus, omne ens esse genus, omne ens esse specie, sed omne ens esse uel genus,uel speciem, uel propriis, uel accidens, 5c huiusmodi. Quorum alterum colligi posse arbitra mur ex eis quae scripta sunt apud Aristotelem i. Ethicilib. cum ait. Eonsi tot modis dic quot ens, in eo quodquiive Deus,er mes in quali uirtutes in quanto mensiuratum, Er ad aliquid utile. ει Nam ut dicimus, ens esse bonum, quia bonum reperitur in uno Quo B entis praedicamento: ita dicimus, ens esse genus, quia genu sx dicitur

SEARCH

MENU NAVIGATION