Antonii Bernardi Mirandulani Institutio in uniuersam Logicam. Eiusdem Ant. Bernardi in eandem Commentarius. Item, Apologiae Libri 8

발행: 1545년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

dicitur totidem modis, quotens. reperitur enim in un0quoq; entis

praedicamento. Id quod perspicuum esse potest ex uerbis Aristote lis primo Topicorum libro, D Semper enim accidens, inquit, σgenus, π proprium , π de fax nitio in unoquoque Praedicamentorum erit. Nam omnes proposi M tiones ab his,aut quod eri, aut quale, aut quantum, aut aliorum ali

is quod Praedicamentorum significant, quod disitur de genere, itat, dicatur de specie, de alijs.

Vt igitur uere dicitur, ens esse bonu, sic item uere dicitur,ens esse genus. id ergo non absurdum est, sicuti opinatur praeceptor meus. . Alterum etiam uidetur ex eo intelligi posse, quod sunt a fleetiisentis,quatenus ens est, ut ostendimus, quia non sunt propria alicuoius praedicamenti. atque hi ipsi affectus, quemadmodum dicuntur de ente simpliciter,sic etiam proseruntur cum disiuncstione. Nam ut uerum est dicere,ens esse genus, quia in quolibet praedicamento est aliquod genus: ita erit uerum dicere,ens est euel genus,uel speciem, uel proprium, uel accidens, quod in quolibet praedicamento est ali

quid horum. Neque uero absurdum est, quod huiusmodi ita praedicentur. etenim id Aristoteles primo Posteriorum libro ostendit his uerbis:

, Quae situr seu cientiam simpliciter cadunt, persee dicuntur, MI eo pacto, visnt in praedicatis subiecta:uel rursus, ut ipsa sint in D subiectis ea ab ipsa, necessiria sunt. Nam β' i non poteri,ut non

competant,avis pliciter,aut oppost veluti lineae,rectum,aut ob liquum,cν numero pariaut impar. Omne igitur ens,quatenus ens, est genus, est species, est proprium,est accidens. Item* omne ens, quatenus ens,est uel genus,ues species, uel proprium, uel accidens, uel definitio. Quemadmodum etiam omne ens, quatenus ens, eadem ratione dicitur unum multo diuersium,simile, dissimile, prius, posterius, necessarium, cotingens, totum, pars. Haec enim proculdubio sunt astelliones enitis,sicuti coostat mulus Aristotelis locis, ut tertio Primae philosophiae libro,ut taptimo,ut quarto,ut nono,ubi ait:

is Quare quot sunt unius, tot π eius quod L pectes sunt,de PDis bus quam sit contemplari ad eandem genere Icientiam uectat,ut deri eodem ac simili, caeteris talibus. flere autem omnia contraria adis hocprincipium reducuntur. Item in eodem libro,textu duodecimo:

is Quae cum ita fine, π uni pluralitas opponatur cve eorum coin nitio,quin sunt opposita dictis, ad mentiam dictam attineae, Di D versi inquam,dissimilis,inaequalis, si quae sunt alia,quae ave adide,

εν aut ad pluralisatem accommodantur. Si ergo concedunt, haec esse entis asscistiones, eodem autem mo

do de

262쪽

do de ente praedicantur ea quae supra diximus,quo modo nemo n5 fatebitur haec ipsa praedicari, non minus illa quam haec, concedenodum uidetur esste assectiones entis. Neiν uero quenq, uelim in eam opinione discedere, ut existimet, hare quae supra diximus, n5 conuenire enu, quatenus ensest, quod ens,ut ens,abstrahit a substantia,& ab accidente. etenim aperte Ariostoteles ostendit libro quarto Primae philosephiar,loco superius esetato, huiusmodi conuenire decem generibus, utentia sunsiquia conueniunt uniuerta,non uni alicui separatim: quod sane declarat,illa conuenire etiam ipsi enti. Hoc idem quoq; uidetur probare primo

Posteriorum libro, his uerbis: Et proportionale,quod commutabiluer eri ,secvntam quodna hmeribunt, secundum quod lineae,Cr fecundum quod firma, tacundum quod tempora sunt, quemadmodum-demon inurum erici aliquando feorsum sic, contingens eri de omnibus una demon int- tatione montinuri: sed propter quid inde nominatum eri aliquid. se tacundum quod haec omnia unum fiunt, ut longitudines,'ma,te o rara, er specie ctferentia, seorsum ab inuicem accepta fiunt, stedi, remen universale mon Iraturi non enim secvndum quod lineaesunt, aut resecundum quod numeri inerant ,si ecundum hoc eri, quod uniuero usale poterit esse.

Ergo etiam huiusmodi agedius, quia non conueniunt uirisDeui istorum generum separatim, sed omnibus, non possunt esse asse eius illorum,sed necessario sent assectus communis illius, quod omnia illa comprehendit: cuius scilicet unius ratione dicuntur inesse laesis generibus. Sed eum hoc non possit esse aliud praeter ens, quia ra tione entis modo dicuntur unum, sunt assedius ipsius entis, quate nus ens est,quo item primo posito ipsa ponuntur, ae rursus sublato tolluntur. Ac quanin ens,ut ens, dicitur abstrahi a decem illis gen ribus, tamen non absurdum existimandum est, ipsum dici genus, uel speciem,quod in quolibet genere haec ipsa reperiantur. nam h se est cognitio a signo. etenim parem & imparem dicimus esse numeri Proprietatem, quod dualitas & trinitas sunt huiusmodi: tamen diacimus paritatem & imparitatem esse assidius numeri, quatenus nu merus est,ut ostendit Aristoteles primo Posteriorum libro, & quarto Primae philosophiae, textu decimo nono,ubi ait, Nam Ur numeri, ut numerus eri,propri sunt afectus, vetuis, paritas, imparitas. Neque illud etiam uidetur contra nos facere, si dixerimus, ens, ut praedicatur de decem generibus, habere rationem generis, non univoci, sed aequivoci ad unum, ut quarto Primae philosophiae lishro, textu sexto docet Aristoteles,his uerbis:

Quapropter er eius quod L ve eri ens, quaecunq; sunt spectes, Mumus eriscient cernere, rapecierumspecies contemplari. ta

x a Si

263쪽

Si enim Entis sunt species,ens est genus, sed eo quide modo,quo. modo dixit eodem libro, textu secundo, Κ textu nono M Quare,inquit,quotlunt unisu,tot π eius quod eri pecies sunt. . Quorum uerborum sensum ne uideatnur ipsi extorquere,Pr serendum putamus, quid hoc loco sentiat optimus Graecorum in terpres Alexander. , Species autem, inquit, unius Scentis, late sumpto uocabulo .a generis ponit. nam neque ens, neque unum proprie genus est, nec si species quae ipsis subissciuntur. commune enim quod multipliciter dicitur, non est genus: huiusmodi enim sunt ens, 5c unum. quod is nim de his praedicatur,in quibus est prius & posterius, id quodam si modo genus est, quia cum genere quandam obtinet similitudinem, is non tamen proprie genuS eri. Non ergo recedimus in hac re ab eorum interpretum, quos ipsi sequuntur, expositione. Quare ea quae uidentur do stissimo atq; iningeniosissimo praeceptori nostro absurda, tantum quidem abest ut absurda sint, ut sint etiam maxime necessaria. Nam opinamur nos eo modo genus & speciem, totum 8c partem de ente praedicari, quomodo cogitur ipse concedere, assedius aliquos entis praedicari de ipso ente,quatenus ens est, quoquo modo sint illius affectus. et nim quemadmodum hi ipsi a flectus praedicantur de ente, quatenus ens est, hoe est ut abstrahit a decem generibus, aliter enim non essetens, quatenus ens: ita licet dicere ce genere&specie,caeteris. huiuς modi. Quod si putat ipse,non esse proprios aneeius entis, quatenus

ens est, legendus est Aristoteles quarto Primae philosophiae libro, loco superius citato,cuius haec sunt uerba: is Nam ut er numeri, va numerus eri, moris sunt assectus, ve M luti paritas, imparitas, commensuratio, aequalitas, excessus , defe ctus, atque haec Cr per se, er inter numeris competunt, er solido Ilatiliter, Er mobili ac immobili, Cr experti atque parricipiston

deris inura afectus alis promi Ῥα er ei quod eri, urens eri, sine V propria quaedam, atque haec Iune ea de quibus philosephi veritatem

considerare.

Sed quo facilius dissolutio eorum quae subiunxit uir iste do ctissimus, percipi possit, exponendum uidetur, quid nobis uolue rimus, cum diximus, passiones intellectivas esse similitudines plurium singularium, edulias ab ipse conuenientia, quam inter se ha bent singularia. Noluimus igitur hoe significare, eas proficisci ab illa conuenientia, sed ex singularibus, non quatenus singularia dc distincta sunt,sed quatenus inter se consentiunt. Nihil denique aliud ut ostensum est in nostro libello diximus, nisi quod Ioannes Gandauensis in libro nono Primae philosophiae,rextu undecimo,ita scriptum reliquit, is Uniuersalia causari ex quid ita te,in qua conueniunt inseriora.

Ac ita quidem mihi uidetur disiblutum esse argumentum illud. quo

264쪽

A p o L o G I AE LI B. I II I. a squo praeceptor noster conatur ostendere conuenientiam, eque esse relationem, nec habere propriam speciem. Etenim non ita sentiamus nos, uniuersalia existere ab illa conuenientia, sed ab eis, in qui bus inter se congruunt singularia. Hoc item confirmari posse uidetur his quae ita scripsit Aristote, les primo Topic.lib.cap. X X U. inductivas autem ratione eo quod circa sin via in similibus . inductione universale existimamus inducere.non rei cile eri indu- .cere ignorantibussimilia. . εId enim ipsi significare uoluimus, quod uidetur Aristoteles his

uerbis ostendere.

Idem etiam satis aperte docet Aristoteles primo Posteriorum ibbro, capite decimo o&auo,cum ait, Quoniam quidem uidere separatim in unoquoque, intelligere auin item simul Lquoniam in omnibussc eri. Hoc autem intelligi nonm iteri, nisividendo in uno uos sciliceoligularium aliquid, in quo sunt ismiliis,ut uidendo hoc vitrum est e perforatum,et illud,ivdicamus ita ι esse in omnibus: aliter enim hoc fieri nonposset. . Sed quoquo modo res se habeat,illud nobis hoc loco satis est,ta

les similitudines existere a pluribus. ex eo enim sequitur, ut simulat que existan t,eodem temporis monacto plura singularia reserant: ex

quo quidem constat,uera esse ea quae a nobis dicta sunt. Multa prae terra possent asser i. quod cum substantia non uideatur per se seniri, tame concedunt eam habere propriam speciem in intellec hi.Sed nihil ad nos in praesenti. Quod uero subiungit praeceptor meus, quem quidem semper

honoris causa nomino,

Comparationem obiecti cogniti ad obiectum cognitum eo mo- odo, quo hic loquimur,esse in prima operatione intellectus: . Non uidetur carere dissicultate, siquidem intellei his prima ope ratione percipit hominem tantum, antequam ipsum coparet: quod si ipsum postmodum comparat cum animali,in eadem re alia C peratione operatur. diuerso enim temporis momento operatur. At haec neq; cst tertia operatio, neq; potest esse prima, quod operatione tantummodo ipsum hominem perceperat: secunda est igitur. Idet ex eo confirmatur, quod sentiunt isti, hominem comparari cum animali, ita secundam intentionem esset, quae est species: deinceps animal conferri cum homine,atq; ita essici intentionem eam, quae genus ainpellatur. Sed qui potest comparari homo cum animali, animal cum homine sie,ut appelletur homo species animal genus, nisi sciatur latius patere animalis notionem, hominis uero angustius ui item hoc fieri potest,nisi ita dicatur,omnis homo est an imat,no omne animal est homo ut ostendit Aristoteles I. lib. Priorum his uerbis:

Seorius duemus dehilogismo, quia universalior eri. Demon .

x 3 sinitio

265쪽

x stratio enim ut Ilogismus, non omnis tamen sellogismus eri do.' monstratio.

At ita dicere,omnis homo est animes, no omneanimal est homo spectat ad secundam intellectus operationem. ergo uerum est quod ducimus, si sint huiusmodi secundar intentiones eo modo, quo di/cunt Bre,ut ad secundam ipsius intellei ius operationem spectent. Quod uero ad eam parte, quae sequitur, attinet, fieri nullo modo potest, ut intelle His abstrahat similitudines illas, quae plura rese runt, nisi sensu interiore plura illa into se congruentia cognouerMmus .atss ob hanc sane causam dixit Aristoteles i. Poster. libro:

., Exsogularisus pluribuι universale fieri manifestum. Id uoluimus ipsi dicere. Nec enim latebat nos, Aristotclem IIude Anima lib.duplicem intelledium significare,his uerbis: is Quoniam autem sic in omni natura eri aliquid hoc Fict materia

x, unicui Mener haec autem eri potentia omnia illa, altera autem cauisse, τ' factium,quod insciendo omni vi ars ad materiam Austinuit, ,, necesse cir in anima bas esse disserentias. Et paulo post: , Et est intellectus,hie quidem talis is omnia seri illi uero in cant nia scere,scut habitus quidem, Cr scut lumen. quodam enim mora

tumensicit potentia existentes colores actus. Ex his igitur minime dubitari posse uidetur, quin sit intellectus agens, qui abstrahat, possibilis, qui recipiat, cogitativa, quae ante plura illa singularia inter se cogruentia percipiat. His ad explicam

dam nostram opinionem ita declaratis, quod ad ipsum argumen. rum attinet, negamus primum, dixisse nos intest editam, uel possibilem,uel agentem prius apprehendere huiusmodi singularium con uenientiam, quam uniuersalibus ipsis eductis. Diximus enim,inteli istum agentem non posse abstrahere similitudines illas.quae plura reserunt, nisi conuenientia illorum plurium per ipsam cogitatiuam Percepta. ac tum quidem n mus, quod infert praeceptor noster. . Nam cum ita diximus, a Si suerit conuenientia in genere elitigeneris similitudinem:

Illud nobis propositum suit significare ut ex eodem loco faciluintelligi potest,ubi qui meus esset sensus ostendi si fuerit conuenisentia in Arma universali,elici genus: si in Arma particulari, speciem, atque ita non prius est ratio generis,quam sit ipsum genus. nisi illud sentiat, prius esse rationem generis, id est id a quolumitur genus.

quod quidem in potentia dici potest genus, quam sit ipsiim genus

adiu. hoc enim uerissimum esse concedimus,ac eodem modo de specie. Praeterea fatemur,similitudines animae rationalis, quae rerum sint imagines, esseprincipaliter opera intellei ius agentis in genere causae eicientis, concurrente cum eo ipsius rei imagine, quae inest in

Phantasia, ac non essingi ab intellei hi potentiae, itaque non fieri ab eo ex collatione obiecti cogniti ut ipsi quidem loquuntur ad obi

266쪽

ctum eognitum. Id quod uere negasse nos arbitramur. Quod uero ait, Sine aliqua cognitione singularium, . . Si loquitur de intellei hi agente, concedimus. Putamus enim disium abstrahendo non cognoscere. Sin autem dephantasia,aut cogitati ,hoc uero falsum esse arbitramur. nam ea necessario cognoscit

particularia illa. Si enim sensus exterior cognoscat, multo quidem misis cognoscit interior. Praeterea falsum esset illud Aristotelis I. poster. libro, Excosse ratione multoties accidente,universale venantes demon is

'utione habemus,exsingularibus pluribus uniuersale erimam si iaNon enim fieret illa consideratio, nisi per sensum interiorem. Item illud secundo Posteriorum libro, Ex sensu virvrse memoria, ex memoria autem multoties ficta ia. experimentum: multiplex enim memoria unum eri experimentum. exia

experimento autem ' universale in anima. M od autem non possint uniuersalia fieri ab intellectu poterutiae, ex collatione obieeti cogniti cum obieeta cognito, praeterea quae dicta sunt,ex eo etiam intelligi potest, quod n1il esset opus in tesse stu agente: cuius munus atque ossicium est, facere uniuersale ita in actu,ex eo quod est uniuersale in potentia. Si enim fierent ipsa uniuersalia ab intelle tu potentiae, nihil indigeremus intellectu agente. ut patet. Hoc item Auermes in tertio de Anima libro,res ueritate comput. sus, luce clarius ostendit his uerbis:

Et omnia dicta ab Aristotele in hoc sunt,sta quod uniuersilia nul ialum habent esse extra animam, quod intendit Plato. quia si ita esset, is non indigeret ponere intella Rum agentem. ει Acita quidem constat, ex eorum etiam quos ipse sequitur, ite pretum sententia, uniuersalia non fieri ab intellediu potentiae,ex Llatione obieeti cogniti cum obiecto cognito. Natura enim sunt ipsa uniuersalia prius, quam recipiantur ab intellec tu possibili. etenim mouens, quatenus mouens, us est eo quod ab ipso mouetur.

Quod item sit bdit,

iuersale,quod habetur ex inductione,esse complexum: is Minus probandum uidetur. Nam uniuersalia huiusmodi simpli in fiunt ex pluribus singularibus, non ex uno singiuari, nisi saepius repetito: ita*ex induetione inductio enim est progressus. singula, ribus ad uniuersalia. Huiusmodi autem uniuersalia fieri ex singula ribus uidetur ostendere illud Aristotelis primi Poster. libri: Species quidem sietur esse, aut unum aliquid extra multa non neis recesse eri demonstratio eri esse eamen unum de multis uerum dicere iaen necesse. non enim uniuersale esset, nisi hocsit. si uero uniuersale is iast, medium non erit,quare nes demulautio. Oportet igitur aliquid ..unum σιdem in plumibus esse,non aequivoce. et

267쪽

in AN T. BER NARDI MIRAND.

Quo quidem loco facile constat, eum loqui de uniuersalibus simplicibus: de his enim disceptabant inter se, 8c Plato, & ipse Aristote.

Ics. tum hoc aperissime declarant uerba illa, ,, Oportet aut unum er idem in pluribus esse, non aequivoce. Quod si huiusmodi uniuersalia sint in singularibus, ut testatur tia Aristoteles v H. Primae philosophia,lib. text. N NN. his uerbis, is Homo vero, cir equus,et huiusmodi caeterii in ipsis sunt Iligularib. Sumuntur a pluribus singularibus, non ab uno modo singulari, nisi saepius repetito, atquin rumi ex inducit ne,ut dictum est. Quod autem si sint in singularibus, sumatur ab ipsis,ex eo colligitur, quod per se ipsa non sunt in singularibus, cum non sint singularium substantiae, sed eorum similitudines. Quare si dicantur esse in singulari. bus,h uius rei nulla alia potest esse ratio,nisi quod sumuntur ab ipsis singularibus,& reserunt ea I quibus sumuntur Averroes quoqrin X i I. Primae philosophiae lib. ut etiam inter pretibus rjs, quibus isti plurimum tribuunt, testibus utamur uideo tur admodum fauere nostrae opinioni. illius enim haec sunt uerba: ,, Uniuersalia apud Aristotelem non sunt in re extra,sed sunt collos, csta a singularibus in intelle mi, qui considerat apud ea similitudine,

is & facit in eis unam intentionem. i

uo quidem loco patet, eum loqui de uniuersalibus simplicibus. subdit enim: N Plato uero ponebat uniuersalia existentia extra animam per se.

N Constat autem,ipsum Platonem posuisse uniuersalia simplicia per se

ra extra animam.

Quanquam ipse Auermes uidetur dissentire ab his quae paulo ante citauimus,in tertio libro de Anima. Hic enim uidetur tribuere intellectui possibili, quod ibi tribuit intelle qui agenti. sed hoc nihil

ad nos. tueantur hominis sententiam i j qui in eius uerba iurarunt: hoc nos contenti sumus,si inter expositores reperiantur, qui ea quae nobis dicta sunt, confirment, ut appareat, nos Aristotelis uerba

non extorquere.

Si quis autem quae diximus, ita conetur infirmare, nullo modo seri posse, ut ex indu stione colligantur uniuersalia incoplexa,qubdid quod per inductionem habetur, sit aliquid dealiquo: dixit enim Aristoteles secundo Posteriorum libro, i, Inductionem no demon Irare quia eri, fedquonia e Laut non e LAd haec ita respo ndem us,inducitonem sic se habere ad uniuers lia simplicia, ut se habet demonstratio ad quid est. Declaratum est enim secundo Posteriorum libro, fieri non posse, ut quid est habe tur per demonstrationem, quod id quod ex demonstratione habe tur, sit aliquid de aliquo: in ipso autem quid est non est aliquid de albquo. Attamen Aristoteles lib. i. de Anima,dixit, is occidentia mag nam partem conferre ad cognoscendum quod suid eri. cum enim,inquit abemus trudere secundum phantissam de

acciden

268쪽

are dentibus, aut omnibus,aut pluribus, σ tunc de substantia habe iabimus dicere aliquid. te Hoc autem quod ait Aristotcles,cum fieri non possit, nisi demonstratione,ut patet ex definitione animae,quam secundo libro de Anima in uestigauit, quod quidem fit tum, cum ipsum quid est ignor,tur, cum cy multas ipse definitiones concludat in philosophia ex domonstratione,omnino uidetur a seipso dissentire.

Ad tollendam igitur hanc Aristotelis inconstantiam, ita sorotasse dicendum est definitionem,& quid est haberi nullo modo posse per demonstrationem, quod rationes quibus utitur Aristoteles secundo Posteriorum libro,hoc aperte ostendunt, idq3 nos superiore libro perstrinximus, sed ut praedicatum. ac tametsi postmodum intelligimus substantiam, uerbi gratia, hominis,non posse , liam esse ab hac, non tamen proprie ipsum quid est trahetur ex de monstratione. Vt declarauimus etiam in Institutione, quam in primum Posteriorum librum conscripsimus, ad quam lectorem rehcimus. At ob hanc quidem causam existimamus, Aristotele dixisse, accidentia magnam partem conferre ad ipsum quid est, non autem

propriὸ illud demonstrare. Qua re sic constituta, nihil obstare uide, tur,quo minus uniuersalia simplicia recte dicantur haberi ex indictione, quod scilicet inductio consert ad illa, uti demonstratio dicutur conferre ad ipsum quid est. Id quod uidetur ostendere Aristote les secundo Posteriorum libro,loco supra citato.

In his statur,inguit, quouis comparabilia stent, CT universalia, ravi huius animalis quouss animal, π in hoc similiter. . Quo quidem loco apparet eum loqui de uniuersali simpliciori.

Quod si minus probetur alicui, eam particularem cognitionem, ex qua fit uniuersale simplex, inductioncm proprie appellari,nuncupemus cam inductionem quadam similitudine, ac tum quidem nihil sequetur absurdi. Quod si hoc item non satis probetur,nihil tamen

contra nos iacit, modo concedatur, quod quidem concedendum uidetur, passiones liuellectivas esse similitudines reru singularium, simulac sunt in intellectu, quod eodem temporis momento plura referunt,atque ita in prima intellectus apprehensione esse uniuersi

las: id quod nobis propositum fuit ostendere, quoquo modo fiant similitudines illae, nihil hoc refert. Quod uero ex ipso Porphyrio assert, ad id respondemus, genus& speciem definita, quomodo quidem definit Porphyrius,ut spe cies sit, quae est sub assignato genere, concedi sertasse posse,ine relativa. Quod si definiatur genus esse, id quod aptum natum est praedicari de pluribus disterentibus specie, id est forma: dicimus posse ipsum genus esse, nulla adhuc emista specie actu. nam illa disserentia sorinae cognoscitur in indiuiduis, ex quibus elicitur genus. Quod hoc autem ita possit esse,colligitur ex U I.Topic. lib. 8c ex primo, loco a nobis citato, illaecscripta reliquit Aristoteles: Interimu

269쪽

A Interimit enim nus, Cr differentia speciem: quare priora haec, is quam pecies sunt,er evidentiora. Namspecie quidem nota, nece feri eri cir genus er differentias cognosci. nam qui homine est, ani is malai sibile scit. Genere autem, vel di erentia notis , non necesse H enspeciem cognosti. nam qui me hominem, his animaIresibile.

D Genere autem, vel disserentia notis, non necesse erispeciem cogno

, sci: quare ienotior species.

Quod si uerum est, animal esse notu homine ignoto, a repeodem temporis momento animal esse genus,plura enim resert forma diste rentia: salsum est intelligi, & genus. & speciem actu simul. nam ali quando intelligitur animal non intelleicto homine, ac tum quidem animal est genus,ut ostensum est, & loco citato uocat Aristoteles: sequitur ergo id quod diximus.Quod si est relatiuum, resertur ad ea. quibus pendet,non ad speciem,& sic nihil con tra nos.

Quod autem ad illud Aristotelis secundo libro de Partibus ani

malium respondet, n5 uidetur tollere difficultatem, praesertim cum nihil responderit ad eas quas attulimus ipsi rationes. ita enim sumus

argumentati. Si aliquid prius fit planta quam animal,&animal cphomo, prius potest intelligi planta quam animal, &animal quam homo. Ut enim prius se habet, ita poterit intelligi, siquidem unumquodque quemadmodum est,sic etiam cognoscitur. Quod si ut ita diem) in illo priori intelligi potest planta prius quam animal, & a. nimal quam homo, in illo priori poterit esse genus, ae nulla erit spocles actu. in illo enim priori idoneum erit ad plura referenda specie. hoe est Arma distisentia: itaque erit genus . nam generis indiuidua non possint esse priora indiuiduis species, nisi genus fit prius , cies,id quod as Ierimus ipsi. putamus enim sumi animal ab indiui duis animalis,& hominem ab indiuiduis hominis. ita si haee indiui. dua animalis priora sint, quam indiuidua hominis, ipsum animal esse prius homine: ut in illo priori animal est genus, quia idoneum cst plura reserre specie differentia: ergo genus est prius specie, quam rem illud facile declarat. Quod si dicimus, genus est prius specie. non possimus hoc dicere, nisi quia ita est in re, ut id a quo sumitur genus, sit prius eo a quo sumitur species. Hoc item Boetii testumonio, qui unus est ex rjs quos isti sciruuntur, comprobatur, qui quidem Boetius in capite de Genere, hac eadem ratione, uta oostendit, prius agendum esse de genere, quam de reliquis. Ex tota queri igitur non possunt, quae a nobis recitata sunt, Aristotelis Ic ca, dicendo eum in aliam sententiam loqui, quo modo dixit prae ceptor meus. Nam quicquid omnino dicatur, in idem recidit. Cum enim dicimus, genus esse prius specie: illud significamus,ea quae genera appellantur, priora esse his quae appellantur species, ut animal homine. neque aliud quicq; interesse uidetur, si dicamus, animal est prius homine. genus est prius specie, nisi quod alteru Ia lius accipitur, terum angustius. utimur enim huiusmodi vocibus,

270쪽

eurn aliquid uniuersalius significare uolumus. Ac sane quoties quaerit Aristoteles, an in re sint liniuersalia, quaerit de his quae apopellantur uniuersalia, ut in nostro libro diximus. Atque ita constat. pGceptoris nostri distinctionem ab Aristotclis sientela tia discrepare. Ne*item pace tanti uiri dixerim satisfactum esse arbitror uera bis illis Aristotelis quarto Primae philosophiae libro, quibus ostendit, genus, speciem, totu, partem, ad Primam spectare philosophia, quia sunt assectiones entis, quatenus ens est. Nam quod respondet praeceptor noster, id satis nos consutasse arbitramur, ubi haec scri psimus: Non enim putandum est, genus, Ze speciem,de quibus ..loco citato quarti Primae philosophiae libri agit Aristoteles accipi pro animali, uel substantiam pro homine, uel asino, ut multi perporam mea quidem sententia) existimauerunt. Nam haec interpretatio apertissime textum illum euerteret: si quidem animal,substantia, homo,asinus, ου huiusmodi non sunt affectus entis, non enim sunt in omni ente. ergo necessarium est, acciapi genus pro eo quod in quod estpraedicatur de pluribus specie dis serentibus. Quod etiam con firmare sic possumus, quia eo modo debemus intelligere,genus pertinere ad primum philosophum, quomodo definitur ab ipso primo philosopho. Sed genus quinto Urimae philolophiae libro delinitur esse, quod praedicatur in quid est: ergo debemus intclligere,genus sic acceptum pertinere ad Primalia philosophiam. Perperam igitur ut dixi locum illum Aristotelis interpretantur, qui ipsum eo modo quo diximus, interpretantur. Ex his inquam distatutum esse putamus id quod respondet praeceptor noster, hae enim rationes meae infirmandae sucrant. Argumenta mur ergo sic. Si genus Sc species accipiuntur, ut sunt primae intentiones, quemadmodum ipse concedit, accipientur de substantia, de quantitate de qualitate, huiusmodiss caeteris,item de animali,de asino, de boue, R de singulis huiusmodi. At fieri non potest, ut acci piantur de his: ergo fieri non potest, ut ipsum genus Sc species acci piantur, ut sint primae intentiones, quomodo quide ipse loquitur. Hoc autem ita esse, declarant uerba Aristotelis eodem loco, ubi cum uellet ostendere, talia pertinere ad Prima philosophiam,hoc ait idcirco elle, lubd sunt astostus entis. eius autem haec sunt uerba:

Persiuctium ebri igitur,advnam scientiam pertinere id quod eri, ia ' ea quae insunt ipsi,ut tale est cotemplari, Cr no OH ubstantia- iarum edetiam eorum qu e competunt cientiam eandem esse contem platricem, eorum inquam quae exposuimus,hoc eriprioris, posterio iaris cleueris,lotitas, pectet,partis, aeterorump huiusmodi. i. Sentit ergo, pertinere ea ad Primam philosophiam, quod sunt a cidentia entis, ut ex eius uerbis plane constat, ac testatur etiam Auerroes exponens eum locis,& O. Thomas,& Alexander his uerbis:

Adiungit autem supra commemoratis ut dixi quaedam alia, is de quibus est philosophi disputare, quae quidem sunt prius, poste-

SEARCH

MENU NAVIGATION